Text List

Caput 5

Caput 5

De origine idololatriae, quaenam fuerit.

CAPUT V. DE ORIGINE IDOLOLATRIAE, QUAENAM FUERIT.

1. Quae causa idololatriae, et quo tempore incaeperit.— Idololatria quedam sine imaginibus fiebat, alia cum illis. — Haec quaestio non difficile potest ex dictis in praecedenti capite definiri. Potest autem intelligi vel de origine causali, ut sic dicam, id est, de causis et occasionibus idololatriae, vel de temporaria origine, id est, de initio temporis, in quo introduci coepit idololatria ; et utramque partem attingit D. Thomas, d. quaest. 94, art. 4, priorem in corpore articuli, posteriorem in solutionibus argumentorum. Quod ergo ad priorem sensum attinet, docet D. Thomas idololatriam partim ex ignorantia veri Dei, partim ex prava hominum dispositione quoad affectum, partim ex deceptione daemonum , originem duxisse. Alii vero, ex Sap. 14, simpliciter asserunt originem idololatriae fuisse ex erectione statuarum et imaginum in memoriam mortuorum, accedente potentia et tyrannide hominum potentium, et nimium diligentium mortuos suos, eorumque honorem affectantium. Distinguendum aatem videtur de duplici idololatria : nam quaiedam committi potuit et inchoari sine imaginibus, ut significavit D. Thomas, d. quaest. 94, art. 1, ad 4; alia cum imaginibus , et idolis sensibilibus; et prior modus facile contingere potuit in idololatria, quae in physica theologia nitebatur ; posterior vero mn civili, et fabulosa theologia maxime locum habet.

2. Unde prima fuerit orta. — Dico crgo prior.m idololatriam abstrahentem ab idolis sensibilibus ortam fuisse ex ignorantia veri Dei, et imbecillitate humani discursus, adjun- cta hominum negligentia, et daemonum industria ac deceptione. Hoc fere totum colligitur ex cap. 13 Sap., quod ita incipit: Fani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, et de his quue videntur bona, non potuc - runt intelligere eum quà est, nec operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex. Et subjungit hanc ignorantiam fuisse culpabilem, et ex illa ortum fuisse errorem colendi partes universi, ut Deos, quae idololatria per se imagines non requirit. hatio etiam hoc ostendit, quia Theologia naturalis seu physica non est orta ex civili, vel fabulosa; nam potius philosophi, qui in suis scholis illam tradebant, in suis etiam libris popularem et fabulosam idololatriam irridebant, licet fortasse in usu illius, consuetudine quadam et humano timore ducerentur, ut in Varrone et aliis Augustinus reprehendit ; ergo error illius theologiae physicae non es: ortus ex imaginibus, sed potius, si in illo genere idololatriae usus idolorum, seu inanium imaginum adjunctus est, ille ortus est ex falso errore plurium Deorum praesidentium diversis mundi partibus, aut rebus corporeis, ad quarum similitudinem imagines formabantur. Ita enim bovem, vitulum, serpentem, et species similes in suis imaginibus adorabant, quia putabant diversa numina invisibilia his rebus praesidere, quae in illis imaginibus colebant, et eadem mente alii colebant solem , lunam , ignem, etc., tanquam mundi partes in se divinum aliquid continentes, quibus postea imagines dicarent, ut eas magis praesentes haberent, ut aperte sentit D. Thomas in d. art. 1.

3. Idololatria cum imaginum cultu ex nimio affectu mortuorum orta est.—Secundo vero dicendum est, idololatriam, cum cultu et veneratione sensibilium simulacrorum sculptilium et falsarum imaginum, originem vel occasionem habuisse ex nimio affectu ad aliquos homines mortuos , et desiderio praesentiae illorum, accedente tyrannide, vel nimia principum assentatione, et adulatione, quae pravam consuetudinem induxit, et paulatim errorem auxit, cooperante daemone suis praestigiis ac deceptionibus. Haec etiam assertio sumitur ex Sap. 14, ubi prius dicitur, idolorum usum non fuisse ab initio, sed ab hominibus otiosis ct vanis inventum esse ; modum avtem inventionis describit Sap. dicens: Acerbo luctu dolens pater cito sibi vapti fili fecit imagin-m, et illum, qui tunc tanquam homo mortuus fuerat, nunc tanquam Deum colere capit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. De- inde interveniente tempore, concalescente iniqua consuetudine, hic error tanguam lex custoditus est, et tyjrannorum imperio colebantur figmenta ; et postea subjungit. ideo fecisse homines imagines eorum , quos honorare volebant : Ut illum, qui aberat, tanquam praesentem colerent. Et hec ( concludit Sapiens ) fecit vite humana deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.

4. Objectio. — Objici autem potest idololatriam hanc potius duxisse originem ex affectu filii erga parentem mortuum, quam ex affectu patris ad filium, ut Sapiens dicit. Assumptum patet ex multorum Patrum sententia asserentium, mortuo Belo primo Assyriorum rege, Ninum filium ejus, in solatium doloris, imaginem illius erexisse, cui tantam reverentiam exhibebat, ut reis omnibus ad eam confugientibus pepercerit, et ideo homines imaginem illam divinis honoribus colere incoepisse. Ita refert Abul., cap. 4 Genes., q. 13, in fine, et cap. 31, q. 34, in fine, ex Euseb.. Joseph.; sed Joserhi locum invenire non potui, neque Eusebii. Quamvis enim hic in Chronic., in principio, dicat Ninum, Beli fium, fundasse civitatem Ninive, nihil vero dicit de imagine Beli a Nino erecta. Isidorus autem, 1. 8 Etymol., cap. ult., magis hoc indicat, dum ait Bel fecisse idolum Babylonicum, et subjungit: Fuit autem Bel pater Nini primi Assyriorum regis. Idem sentit Hieronymus Oseae 2, circa illa verba: Zt erit in die illa, dum ait, Ninum in tantam pervenisse gloriam, ut patrem suum DBelun referret in Deum ; et subdit inferius: Dadicimus ecordium demonis, imo hominis in demonem consecrati. Ambrosius etiam idem affirmat, si ejus sunt commentaria in Paulum, quae sub illius nomine circumferuntur, in id ad Rom. 1: Mutavcerunt gloriam incorruptililis Dei, etc.

5. Accedit quod multi existimant, idololatriam per usus simulacrorum incoepisse a tempore Enos, filii Seth et nepotis Adae ; non quod credendum sit ipsum fuisse idololatram, id enim verisimile non est, nec in Scriptura indicatur, imo potius contrarium ; sed quod ipse coeperit Dei imaginem ritu catholico erigere, juxta illud Genes. 14: 7ste cepit invocare nomen Domini ; et inde alii sumpserint occasionem idola condendi, et depiugendi Deum sub forma sensibili, tanquam propria Dei, quod ad idololatriam pertinet. Ita sentit Dionysius Carth., , sequens scholasticam histo- riam , quam refert Genes. 4; ct sumitur ex Hebraeorum lectione et interpretatione, quam ibi Lipomanus in Catena refert, ex Hieronymo, in q. Hebr.. super illum locum. Nec dissentiunt Hugo Cardin., Oleaster, et Honcala ibidem. Si autem hoc verum est, longe diversum initium habuit idololatria per imagines falsas, quam Sapiens describit. Denique licet daremus idololatriam fabulosam habuisse illud initium, quod profert Sapiens, nihilominus civilis idololatria, quae etiam est per imagines, potuit esse antiquior; non enim orta est ex amore parentum aut filiorum mortuorum, sed ex daemonum industria ac deceptione. Unde verisimile est illud idololatriae genus esse antiquissimum, quia daemon semper fuit valde sollicitus in deceptione hominum, maxime affectando sibi divinos honores.

6. Responsio aliquorum. — Impugnatur. — Vera solutio.—MAd primam partem respondent aliqui, Sapientem loqui de privato cultu, historiam autem de Nino intelligi de publico, quia Ninus fuit primus qui occasionem dedit publica idololatria , imaginem patris publice erigendo, et proponendo ut a populis coleretur ; nihilominus tamen fieri potuisse ut ante illum acciderit, quod Sapiens narrat, ut homo aliquis potens, ex amore filii praemature mortui, ejus imaginem depingi fecerit, et privatim illam coluerit. Sed profecto etiam Sapiens loquitur de publico cultu per ritum sacrorum et sacrificiorum, et per inductionem subditorum ad illum ritum servandum, ut ex contextu constat. Melius dici posset Sapientem nonfacere vim in hoc, quod occasio hujus idololatriae fuerit amor parentis ad filium mortuum , vel amor filii ad parentem mortuum ; sed in hoc quod ex affectu ad praesentiam et reverentiam mortuorum hominum illa occasio sumpta sit: et ita sentiunt ac loquuntur Doctores citati, praesertim Hieronymus et Ambrosius, et optime Cyprianus, libr. de Idolorum vanitat. Unde reliqua, quae in particulari dicuntur, videntur poni gratia exempli ; nam fieri quidem potuit, ut et filius ex amore patris, et pater ex affectu ad filium, et subditi ex affectu ad regem, et amicus ex affectu ad amicum illi consuetudini initium dederit. Sapiens autem unum vel aliud exemplum indicat, non vero excludit alia, nec dicit illud exemplum de amore parentis ad filium fuisse omnium primum. Potuit ergo aliud de Nino praecedere.

7. Solvitur aliter argumentum. — Addo vero illud etiam satis incertum esse, ut ex alla- tis auctoribus constat ; ideoque verisimile esse credo, Sapientem attingere historiam de aliquo parente, qui filii emortui fecit imaginem, et illi consuetudini initium, seu primam occasionem dedit. Quam historiam multi profani auctores fortasse ignoraverunt, et ideo dixerunt, Ninum fuisse primum, qui usum illum inchoavit. Non tamen desunt etiam inter profanos auctores, qui illius historiae mentionem fecerint ; nam divus Fulgentius (si ejus est opus) in lib. 1 Mytholog.. S Unde idolum dicatur, in hunc modum scribit : Diophanes , Lacedemonuwmn auctor, libros scribit antiquitatum viginti quatuor , in quibus ait, Syrophanem ZEgyptium, familia substantiaque locupletem , filium gemusse, quem celut enorinis substantiae successorem, ineffalili, ulira quam paternitas eaigebat affectu erga fiLium deditum. Isque dum adversis fortunge incersibus raperetur, patri geminee orbitatis crudele dereliquit elogium , etc.; et infra : Denique doloris angustia, quae semper inquirit neccssitatis solatium , filii sibi simulacrum in cdibus instituit ; et infra : Denique idolum dictum est Idodnin, quod nos Latini species d^loris dicimus. Namque universa familia in Domini adulationemn, aut coronas plectere , aut flores inferre, aut odoramenta sumulachro succendere consueverat. Nonnulli etiam servorum culpabiles, domini furiam evitantes , et ad simulacrium profugi veniam merebantur, et quasi salutis certissimo collatori, florun aut thuris offerebant mumnuscula, timoris potius effectu, quam amoris affectu.

8. In prima mundi etate non fuisse idololatriam. — Idololatria non incoet occasione Enos. — Ad secundam partem, quae posteriorem sensum quaestionis supra positum attingit, respondeo verisimile esse, quod D. Thomas, dicto art. 4, ad 2, docet, in prima muudi eetate non fuisse usum idololatriae, quod etiam sequitur Abulens. locis citatis, quia cognitio unius veri Dei ab Adamo tradita, tam erat recens, vivente adhuc ipso Adamo, ut nec cogitatio plurium deorum, nec idololatria vidcatur potuisse tam cito introduci. Quae ratio, licet non convincat de toto tempore illius primae aetatis usque ad diluvium, neque de tota multitudine hominum in varias congregationes et populos jam divisa, in quibus fere omnibus innumera vitia percrebuerant, quibus ratio et traditio obscurari et oblivisci potuit, persuadet nihilominus non incoepisse a temporibus Enos, nec occasione illius. Et certe in Scriptura hoc nullum habet fundamentum, maxime juxta Vulgatam lectionem, quae a nobis retinenda est, in qua solum dicitur Enos coepisse invocare nomen Domini, quod non oportet intelligi de ritu imaginum, sed de aliquo quocumque solemni ritu per publicas deprecationes, vel templa, aut sacra vel certa sacrificia communia, ut alii multi exponunt, et videri potest in Mendoza, in Quodlib., q. 7 positiva. Et licet daremus Enos incoepisse Dei imagines instituere ad instructionem et memoriam, per metaphoricam aliquam repraesentationem, non per propriam similitudinem id fecisse credendum est. Quod vero inde sumpserint alii occasionem idola fingendi, Scriptura non docet, nec est fundamentum ad id asserendum.

9. Quidam dicunt ita pium fuisse Hnos, ut tanquam Deus coleretur ab hominibus. — Impugnatur. — Ali vero dicunt Enos fuisse tam pium et sanctum, ut coeperint illum invocare, eique tanquam Deo imaginem dicare; quod significat Theodoretus, quaest. 47 in Genes., et Anastasius Nicaenus, in Quaest. Eccles., et alii citati in Catena Lipom., Genes. 4. Sed neque hoc fundamentum habet in Scriptura, ut ex dictis constat, quia Scriptura non dicit passive : Incepit invocari, sed active Incepit invocare ; et licct passive loqueretur, juxta illam lectionem non diceretur, ipsum Enos incoepisse invocari, sed tunc, id est, eo tempore coepisse invocari Deum, vel speciali ritu publico, ut dixi, vel speciali nomine Jehova, ut Cajetanus ait. Nullum ergo habemus fundamentum, ut dicamus, tunce incoepisse idololatriam, praesertim per imagines et figuras hominum. Quando autem incoeperit, incertum mihi est; nam auctores varia referunt, et nullam certam vel satis probabilem historiam produnt. De qua re videri possunt Lactantius, libr. 1, c. 22, et lib. 6, capit. 11 et sequentibus ; Eusebius, libro 10 de Praepar. Evangel., et in Chronic., auno mundi ter millesimo sexcentesimo quinquagesimo ; Augustinus, lib. 4 Civit. et sequentibus, usque ad 8; Isidorus, lib. Etymol., cap. 11; et Coedl. hhodrig., lib. 8 Lect. antiq., c. 36; et Polyd. Virgil., de Rerum invent. c. 3.

10. Prius fuerunt ab hominibus imagines institute, quam daemones se illis insinuassent.— Ad tertiam partem, concedo Sapientem praecipue loqui de fabulosa idololatria, a qua vel non distinguit civilem, vel de illa specialiter non loquitur. Unde licet fortasse acciderit idololatriam civilem alicubi introductam esse industria Daemonum, sine illa speciali occa- sione quam Sapiens assignat, illud non repugnaret cum assertione Sapientis, sed esset res diversa, de qua Sapiens non loquitur, neque illam excludit. Addo tamen verisimilius esse, prius fuisse ab hominibus inchoatas, et in aes timatione habitas imagines hominum, et postea Daemones sese insinuasse, et coepisse per illas imagines aliqua responsa dare, vel alia prodigiosa facere , ut homines deciperent, et in eis aliquid divinum esse persuaderent. Atque ita concluditur prius fuisse imagines, ut imagines repraesentantes homines, quam ut idola deificata putative (ut sic dicam) per immissionem, seu conjunctionem invisibilium spirituum. Est autiem valde consentaneum et testimonio Sapientis, et humanae conjecturae, imagines hominum coepisse depingi occasione mortuorum hominum, vel absentium, et ex affectu nimio ad illos coepisse etiam in venerationem haberi. Unde tandem concluditur primam occasionem totius idololatriae, sive fabulosae, sive civilis, per imagines ex dicto atfectu faciendi praesentes homines mortuos incoepisse, prout Sapiens significat.

11. An prius fuerit idololatria sine imaginibus, an cum illis. — Sed quaeri potest, comparando inter se idololaitriam sine imaginibus et cum imaginibus, quaenam illarum antiquior fuerit et prius inceperit, ac subinde quodnam fuerit primum totius idololatriae initium. Videri enim potest verisimile, idololatriam cum imaginibus fuisse omnium primam, ct maxime illam quae per adorationem hominum mortuorum inchoata est. Hoc suadet imprimis locus Sapient. 14 supra tractatus; deinde quia munus philosophandi, et inquirendi Deum ex creaturis, non videtur tam antiquus, sicut idololatria imaginum. Nam tempore Abrahae jam erant idola, quae progenitores ejus adorabant, ut ex Jos. 14 constat, ubi sic habetur : Traus fluvium habitaverunt patres vestri ab iuitio, Thare pater Abraham, et Nachor, servieruntque Düs alienis. Quicquid enim sit de illa quaestione, an Abraham etiam fuerit idololatra (quae nunc nobis necessaria non est, et de illa videri potest Mendoza supra), certum ex illo loco est, patrem et avum ejus fuisse idololatras, et incertum est an etiam proavus, vel alii progenitores ejus magis remoti idololatrae fuerint, vel quando coeperit post diluvium usus idololatriae in il'a progenie. Certum item est cultum iilum falsorum Deorum fuisse per sensibilia idola; tum quia hoc solet intelligi in Scriptura nomine falsorum Deorum; tum etiam quia Laban, pater Rachel, hujusmodi habebat idola, quae Rachel furata est, Genes. 31, quae quasi jure haereditario et patrio more in illa familia retinebantur. At philosophorum sectae et opiniones recentiores sunt, ut late tractat Euseb., lib. de Praep. evang.

12. Idololatriam sine imaginibus prius fuisse in usu testatur Eusebius. — His vero non obstantibus, idem Eusebius Caesariens., libr. 1 de Praeparat. Evangel., sentit idololatriam sine imaginibus prius fuisse in usu, quam cum illis. Nam colere solem et lunam, et alias partes mundi tanquam Deos, idololatria est; refert autem Eusebius, 7Egyptios, primos omnium , solem et lunam Deos putasse, quibus non sanguinem aut nidorem offerebant, sed fruges terre, quam etiam ipsam ut Deum adorabant. Quae ibi et alia multa ex Porphyrio refert, et ex Platone, in Cratylo. Addit vero, eo tempore homines tunc non fuisse usos simulacris, aut templis, quia negue pingere, neque fingere, aut calare, sed nec edificare adhuc sciebant. Unde infra concludit : Quibus omnibus apertissime liquet , non fuisse apud cel Grwecos, vel barbaros simulacrorum dedicationen, etc. Itaque pro comperto habet idololatriam creaturarum coelestium sine idolis ab hominibus fabricatis, antiquiorem fuisse, non tam ex propria philosophorum inventione, quam ex quadam admiratione coelestium corporum et siderum, et praesertim solis et lunae.

13. Probabile illud esse de cultu privato, secus de publico dicendum. — Sed licet hoc probabile sit quoad privatum cultum, quem unusquisque sibi eligebat juxta proprium errorem, vel opinionem, tamen, loquendo de publico cultu per dedicationem templorum et sacrificiorum, dicendum est incoepisse cum idolis, et ab illis initium accepisse. Quia Sapient. 14 ex presse dicitur: nitium fornicationis idolorum inventio. Loquitur autem ibi Sapiens de p?opriis idolis arte factis, et fornicationem vocat, juxta communem phrasim Scripturae, superstitionem colendi creaturas divinis honoribus; ergo necesse est ut dicamus saltem communem, et quasi generalem corruptionem hominum, in bhac parte, ab idolorum et vanarum imaginum fabricatione et dedicatione initium sumpsisse. Unde etiam verisimile fit, originem illam, quam ibi ponit Sapiens de nimio affectu ad homines mortuos, et exemplo ac coactione tyrannorum, fuisse primam occasionem hujus corruptela, quae postea aucta fuit, praesertim ex propensione hominis ad prassentiam sensibilem rerum quas colit, par- tim ex industria daeemonum, ut supra declaratum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5