Text List

Caput 6

Caput 6

Quam sit gravis culpa idololatriae, et quae poena illi imposita sit.

CAPUT VI. QUAM SIT GRAVIS CULPA IDOLOLATRIE, ET QUJAE POENA ILLT IMPOSITA SIT.

1. Idololatria est peccatum gravissimum ex suo genere. — Primus modus idololatrie. — Quod ad culpam attinet, constat hoc esse gravissimum peccatum ex genere suo. Hoc defide certum est, et evidens lumine naturali, ut omnes Theologi sentiunt cum D. Thoma, dicta q. 94, art. 2 et 3. Ad explicandam vero hanc malitiam, et varios ejus gradus, distinguendi sunt tres modi supra iusinuati, quibus committi potest hoc peccatum. Primus est, quando ex infidelitate mentis proeedit, et ex errore circa Deorum multitudinem, et tunc manifesta est hujus peccati gravitas; tum quia ita sentire de Deo gravissimum peccatum est; ergo errorem illum exterius profiteri, etiam est gravissimum peccatum: sed illa idololatria tunc est quaedam professio falsae fidei, et existimationis de Deo; ergo. Tum etiam quia tale peccatum est directe et formaliter contra honorem Deo debitum ; nam sicut divina excellentia singularis est, ita etiam postulat singularem cultum et honorem ; ergo contra illius honorem directe fit, quoties incommunicabile nomen Dei, et consequenter incommunicabilis honor, alteri, quam vero Deo, communicatur.

2. An possit intervenire ignorantia invincibilis circa multitudinem Deorum. — Resolvitur quaestio.— Sed quaeres an in hujusmodi errore possit invincibilis ignorantia intervenire. Aliqui enim simpliciter negant, quia tale crimen tam aperte repugnat lumini naturae, ut nulla possit esse excusatio sufticiens talis erroris. Alii absolute affirmant, quia de tota fide, atque adeo de Deo ipso veroet uno potest dari invincibilis ignorantia, utsumitur ex Divo Thoma 2.2. q.10, a. 1, quia licet Deus possit evidenter cognosci lumine naturae, non tamen adeo facile. quin vel doctrina, vel inquisitio sufficiens necessaria sit; potest autem utraque deesse absque hominis culpa ; ergo tunc poterit esse ignorantia invincibilis. Verumtamen haec quaestio ad materiam defide magis spectat. Et ideo breviter dico, si quis habeat aliquam coguitionem unius Dei, et erret putando esse alios deos, quibus divinus cultus tribuendus sit, nullo modo posse per ignorantiam invin- cibilem excusari. Sic enim dicit Apostolus, ad Roman. 1, fuisse inexcusabiles philosophos, gui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, etc., quia ipsamet existimatio unius veri Dei erat sufficiens ad illam ignorantiam et deceptionem expellendam, si vellent advertere. Nam qui credit et recognoscit esse in republica unum supremum regem , quomodo ignorare potest peculiarem honorem, illi debitum, non esse alteri tribuendum? At vero si quis omnino ignoret Deum verum, et unitatem ejus, excellentiamque supremi numinis, pro ratione talis ignorantiae excusabitur vel a culpa, vel a tanta culpa colendi plures Deos. Hoc constat, quia, si illa ignorantia culpabilis sit, non excusabit quidem culpam, tamen quatenus ignorantia est, aliquo modo minuet illam; si vero contingat igncrantiam esse invincibilem, excusabit omnino culpam, ut constat. Àn vero id possit contingere, in materia de fide dicitur ex professo. Nunc dico, vel illam nunquam dari, vel saltem esse rarissimam, et non posse inveniri nisi in homine adeo rudi, ut vix censeatur habere plenum usum rationis, praesertim in his superioribus rebus. Ut contingere potest in aliquo gentili, qui et nullam rectam instructionem habet, neque perse philosophari valet, ut multi nunc inveniuntur in AEthiopia, Brasilia, et alis similibus regionibus.

3. Secundus modus peccandi per idololatriam. — Secundus modus peccandi per idololatriam esse potest sine propria mentis infidelitate, cum affectu tamen tribuendi divinum honorem alteri quam Deo vero. Ut si quis credens daemonem non esse Deum, velit illi exhibere sacrificium, aut aliquid simile, animo honorandi ipsum, ut eum sibi habeat propitium. Et circa hunc modum refert Div. Thomas, dicto articulo 2, veterum sententiam asserentium hoc non esse malum, quia idem honor, praesertim externus, qui Creatori tribuitur tanquam debitus, potest sine culpa simul tribui creaturae propter aliquam insignem excellentiam ejus vel propter aliquod commodum. Sed hoc non solum est haereticum, sed etiam contra rationem naturalem; quia cum adoratio debeatur ratione excellentiae, ubi est propria et incommunicabilis ratio excellentiae, etiam debet esse incommunicabilis adoratio; excellentia autem et ratio adorandi Deum unica est, et incommunicabilis purae creature; ergo et adoratio, quam latriam vocamus. Quae ratio non solum probat de interna adoratione, sed etiam de externa, quae ad Deum specialiter determinata est, ut illius singularem excellentiam et dominium significat, qualis est sacrificium: et ideo sacrificium offerre creaturae tam intrinsece malum est, sicut verbis confiteri illam esse verum Deum, ut ait Aügustinus, lib. 10 de Civitat., cap. 19. Unde sicut essct crimen laesse majestatis humanae in uno regno, alium ut regem recognoscere praeter verum regem, saltem exterioribus signis regium honorem ei deferendo, ita est crimen laesae majestatis divinae divinum honorem creaturae tribuere, praesertim animo et affectu honorandi illam.

4. Prior idololatrie modus comparatur cum hoc secundo in gravitate. — Objectio. — Responsio. — Quin potius si hunc secundum idololatriaa modum cum primo comparemus, videtur hic esse damnabilior, quia est cum certa scientia et cognitione Dei, et ideo majorem contemptum et formalius mendacium perniciosum involvit. Unde, licet prior peccandi modus sit deterior quantum ad id quod supponit, scilicet, infidelitatem et errorem, nihilominus quoad id quod formaliter ponit, id est, quoad propriam culpam religioni contrariam, pejor est ratione modi hic posterior modus peccandi, quam prior. Sicut Div. Thomas 2. 2, quaest. 10, art. 6, dixit simpliciter graviorem infidelitatem committi per haeresim, quam per paganismum, quia illa est cum majori coguitione veritatis et repugnantia ejusdem ( idei, ut declaravit Augustinus, lib. 21 de Civit., cap. 25, ita in praesenti, ex genere suo gravius est peccatum idololatriae hoc secundo modo commissum, quam primo. Accedit, quod vix potest aliuuis sciens, aut credens soli vero Deo esse latriam tribuendam, velle illam ex animo tribuere creaturae, nisi ex Dei odio, et ad vindictam sumendam de illo, sicut operantur daemones et damnati. Qui modus operandi et supponit summam perversionem voluniaus, et illam participat. Dices posse interdum id fieri sine tali odio, aut intentione vindictae, ex adulatione quadam, vel ex concupiscentia, aut timore inordinato, sicut posset accidere in simili crimine laesae majestatis humanae. Respondetur hoc esse verum de tertio modo idololatrandi ficto animo, de quo statim dicetur; nam ille satis est ad fines praedictos, nec inter homines plus invenitur; at vero hic loquimur de adoratione ex intentione et affectu, quae ad solam adulationem, vel ad satisfaciendum affectui alterius necessaria non est; et ideo regulariter, quando talis adoratio fit ex animo, et contra veritatem cognitam, maxime vide- tur procedere ex odio Dei, vel ex formali contemptu illius, licet non repugnet etiam fieri ex indiscreta et voluntaria adulatione, assentatione, vel alio simili affectu.

5. Tertius idololatrie modus, quando exhibetur egternum signum sine errore intellectus, et sine affectu colendi. — Tertius modus committendi idololatriae peccatum, est sine errore intellectus, et sine affectu colendi creaturam ut Deum, sed solum exhibendi signum externum adorationis soli Deo debitae cum exteriori significatione adorandi creaturam sine intentione cultus. Sicut de Seneca refert Augustinus, libr. de Civit., capit. 6, et de Platonicis, lib. 10, capit. 1, et de Cicerone Lactantius, lib. 2 de Orig. error., c. 3. Qui philosophi et multi alii in hoc etiam videntur errasse quod non putarunt hunc modum idololatriae pravum esse, quando fit ob civilem causam, vel saitem (ut alii voluerunt) quando fit necessitate urgente, ad vitandum gravissimum malum mortis, vel aliud aequivalens. In quem errorem lapsi sunt etiam antiqui philosophi, uti testis est Augustinus, lib. de Vera Relig., c. 5, et lib. 6 de Civitat., cap. 10. Et idem secuti sunt antiqui haeretici, ut testatur Div. Thomas, dicto art. 2. Sed hic error ex professo impugnatur in materia de fide, ubi ostenditur non solam fidem esse de necessitate salutis, sed etiam fidei confessionem, juxta illud ad Roman. 10: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Illa autem idololatria externa, licet ficta, est contra fidei confessionem ; nam est confessio alterius Dei, et consequenter continet negationem veri Dei; nam duo simul esse non possunt. Unde etiam illa fictio est religioni contraria ; tum quia continet perniciosum mendacium contra Dei honorem, scilicet, quod alter sit Deus, ut Div. Thomas recte dixit; tum etiam quia, qui sic colit falsos Deos, decipit alios perniciose, quia veraciter eum agere existimant, ut Augustinus supra dixit, unde gravissimum scandalum in eis generat. Et ideo Eieazarus sanctissime respondet, 2 Mach. 6, praemitti se potius velle in sepulchrum, quam tale peccatum committere : Non enim ctati nostre digmumn est (inquit) fingere, ut multi adolescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum, et ipsi propter meaun simulationem, et propter modicum corruptibilis vite tempus decigiantur, et per hoc maculam, atque ececrationem medw senectuii conquiram. kst igitur sine ulla dubitatione gravissimum hoc pecca- tuem, et divino honori ac religioni valde contrarium. Unde Christus Dominus, Matth. 10, aiebat : Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cels est : qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in celis est.

6. Probatur externam idololatriam esse malam. — Dubia aliquot proponuntur. — Hnodantur. — Denique ratio est manifesta, quia hujusmodi actus externae idololatriae est intrinsece malus ; nam est mendacium perniciosum, Deo injuriosum, et hominibus valde scandalosum ; ergo, quocumque respectu timoris vel amoris humani factum, semper malum est, et religioni contrarium. Dices : quomodo potest actio exterioris adorationis ad peccandum sufficere, si voluntas desit, cum ratio peccati in voluntate sit? Item illa non est vera idololatria, sed ficta; ergo nec est verum peccatum, sed apparens. Item alias esset idololatra tragoedus, qui theatro exterius exhibet divinum honorem alteri repraesentanti personam Jovis, quod constat esse falsum. Sequela vero patet, quia ibi exhibetur actio externa honoris absque voluntate. Respondetur ad primum, hoc peccatum non committi sine voluntate, quia illa actio exterior voluntarie exhibetur, licet fiat sine intentione honorandi. Unde ad secundum dicitur, illud esse verum peccatum externae idololatriae, licet desit interior, respectu cujus illa exterior actio dicitur ficta idololatria, quia falsam significationem habet, non quia veram malitiam non habeat. Ad tertium vero negatur sequela, quia tragoedus etiam exterius non serio exhibet honorem, sed solum repraesentat qualiter exhiberi solet: de ratione autem hujus fictae idololatriae est, ut exterius serio exhibeatur, profitendo exterius vere et animo exhiberi, etiamsi falso et cum mendacio id fiat.

7. Utrum hic tertius modus ezcedat preecedentes in gravitate. — Resolvitur questio. — Hic vero inquiri potest comparando hunc modum idololatriae ad praecedentes, in quo illorum gravior malitia reperiatur. Videri enim potest hoc ultimum genus peccati esse gravissimum inter dictos idololatrie modos. Nam imprimis includit totam malitiam superstitionis, idololatriae, et deinde fit ex certa scientia, et non ex ignorantia, in quo excedit primum peccandi modum ; ac denique addit perniciosum mendacium, in quo excedit secundum modum peccandi. Unde Augustinus, lib. de Civit., c. 10, dicit Senecam eo damnabilius coluisse idola, quo id mendaciter agebat. Nihilominus certum est hunc postremum peccandi modum non esse tam gravem, sicut secundum. Probatur, quia secunda est vera idololatria, haec tertia est tantum simulata. Item illa est formaliter in ipsomet affectu, a quo gravitas malitiae maxime dependet ; haec vero est taptum in voluntaria exhibitione externi signi honoris sine affectu honorandt. Item in utroque illo modo idololatriae invenitur mendacium non solum materiale , sed etiam formale, quia utroque modo attribuitur exterius divina excellentia illi, in quo non existit. Quod si aliqua major ratio mendacii in tertio modo invenitur, non auget malitiam, sed potius minuit, quia minus malum est falso ostendere affectum honorandi idolum, quam talem affectum habere, et opere ostendere. Denique ratio scandali respectu aliorum non minus in secundo modo, quam in tertio reperitur, ut constat.

8. Unde Augustinus, iu citato loco, non loquitur de sola ficta adoratione idolorum tertio modo facta, sed de quacumque mendaci adoratione falsi Dei, etiamsi absque existimatione divinitatis in re sic adorata fiat : nam verisimile est Senecam, de quo ibi Augustinus loquitur, ex animo adorasse idola gentium, quamvis certo sciret Deos non esse. Vel cerie mens Augustini fuit dicere, peccatum Senecae in particulari, gravius fuisse quam peccatum communis populi adorantis eadem idola, ob circumstantiam graviorem scandali, quod ex actu talis personae sequebatur, et non ex aliis. Hoc autem accidentarium est ; nos vero loquimur per se, et comparatione facta ad easdem personas, ac caeteris paribus. Comparando autem inter se primum, et tertium modum colendi idola, videntur se habere sicut excedens et excessus: nam primus excedit, tum qunia supponit infidelitatem in tali persona; tum etiam quia includit affectum verum adorandi falsum Deum. Tertius autem modus excedit, quia est peccatum ex certa scientia, et non ex ignorantia, sicut primus « et consequenter quia regulariter et ordinarie fit cum majorti scandalo propter circumstantiam personae. Unde dicendum videtur per se, et intra gravitatem superstitionis, in primo modo esse majorem malitiam ; per accidens vero et propter nocumentum proximi posse tertio modo gravius peccari contra charitatem ; et ratio utriusque partis facile constat ex dictis.

9. Utrum idololatria sit gravius peccatum omnibus aliis. — Comparatur cum peccatis, theologicis cirtutibus oppositis. — Ulterius vero fieri potest comparatio inter idololatriae peccatum in tota latitudine sua spectatum, in supremo gradu malitiae, quem intra suum genus habere potest, ad omnia alia peccata alus virtutibus, etiam theologicis, contraria. Uude potest secundo inquiri, an idololatria sit gravius peccatum, quam caetera omnia aliis virtutibus vel ipsi religioni opposita. Et quidem inter peccata religioni contraria, omnes Doctores communiter fatentur hoc esse maximum, quia est crimen laesae majestatis divinae, maxime contrarium singulari ejus excellentiae et honori. Unde non est etiam difficile creditu, quod sit ex suo genere gravius quam caetera peccata virtutibus moralibus opposita, ut ex dicendis magis patebit. Sed difficultas est, comparatione facta ad peccata opposita theologicis virtutibus. Aliqui enim Thomistae id etiam contendunt, eo quod D. Thomas, dicta quaest. 94, art. 3, in corpore, simpliciter dixerit idololatria peccatum secundum se, et ex parte ipsius peccati, id est, ex vi suae speciet, gravissimum esse inter omnia peccata, quae contra Deum committuntur, quia idololatria, quantum est in se, facit alium Deum in mundo, minuens divinum principatum; et in solut. ad 1, defendere conatur, non solum veram idclolatriam, sed etiam fictam, excedere infidelitatem in malitiae gravitate; et idem sentit de desperatione, et odio Dei, nam de illis omnibus argumentum procedebat. Et ita exponit et sentit Cajetanus, dicens idololatriam esse gravius peccatum, quam odium Dei et infidelitatem, quia utrumque includit, quoniam wuiriusque protestatio est. Colens namque idola ( inquit ), quantumn in se est tollit a Deo suam singularem excellentiam, qua solus Deus est, haec est autem sua deitas, quod ad odium Dei spectat; et negat hujusmodi singularitatem, quod ad infidelitatem spectat.

10. Displicet Cajetani opinio. — Verumtamen haec sententia mihi non probatur : quia vel Cajetanus loquitur de proprio ac formali odio Dei, propriaque infidelitate, vel loquitur de interpretativo odio et infidelitate. In utroque autem sensu, vel ratio assumit falsum, vel male infert, vel utrumque defectum committit; ergo. Probatur minor quoad priorem partem ; tum quia, ut ex dictis facile intelligi potest, primus idololatriae modus procedit quidem ex infidelitate, non ex odio Dei; nam vel idololatra ignorat omnino verum Deum, et ita non potest illum proprie ac formaliter odio habere, quia voluntas non fertur in incoghi- tum; vel cognoscit aliquo modo Deum supremum, errat tamen credendo cum illó esse aliquos Deos dignos divino honore, et tunc licet non repugnet odisse supremum Deum, id tamen necessarium non est ut colat inferiores Deos, ut per se notum videtur, et de Platone ac aliis philosophis Augustinus refert. E contrario vero, in secundo modo idololatriae, non praecedit infidelitas nec speculativus error intellectus; odium autem Dei, licet praecedere possit, et regulariter fortasse ita sit, non est tamen in rigore necessarium. Nam pro suo arbitrio potest quis vcelle tribuere divinum honorem ei quem scit non esse verum Deum, propter alia inferiora motiva humana, sine formali odio veri Dei, ut paulo antea declaravi. Accedit, quod ratio Cajetani non probat, idololatriam includere formaliter odium Dei, sed tantum interpretative, ut consideranti facile patebit.

11. Solutio. — Impugnatur. — Responderi autem potest ex eodem Cajetano, licet idololatria, ex genere tantum spectata, non includat formale odium Dei, idololatriam tamen summam, id est, summe perversam procedere ex summo et formali odio, et idem esse de infidelitate et desperatione; unde concludit , comparando summum ad summum, gravius peccatum esse idololatriae, quia includit reliqua, et addit aliquid. Sed hoc modo aperte committitur defectus in illatione; nam licet peccatum aliquod fiat ex odio Dei, non ideo est majus quam odium, ut licet furtum fiat propter moechiam, non ideo est majus peccatum quam intentio moechiae, ut est per se notum. Est autem eadem ratio in praesenti, quia licet idololatria procedat ex odio Dei, semper manent peccata formaliter et specie distincta; inde enim solum fit ut unum sit causa alterius, per modum actus immperantis et imperati, vel per modum intentionis et electionis; odium enim imperat irreverentiam, et tunc odium habet vim intentionis moventis ad electionem idololatriae, ad satisfaciendum odio. Haec autem emanatio unius ab alio non tollit distinctionem actuum inter se, nec confundit malitias quas ex propriis materiis alias habent, ut in exemplo allato de moechia et furto manifestum est. Nam furtum propter moechiam factum veram malitiam furti habet, specie distinctam a malitia moechiae, quamvis etiam illam participet per quamdam denominationem. Idem ergo cum proportione est de idololatria procedente ex odio.

12. Oqiwn Dei est omuium peccatorum gra- vissimum.— At vero odium Dei ex suo genere est gravissimum inter omnia peccata, quia est affectus summe inordinatus, et contrarius directe excellentissimae virtuti charitatis, ut testatur etiam D. Thomas 2. 2, q. 34, art.2; ergo etiam quando ex tali odio imperatur idololatria, odium manet gravius peccatum quam sit idololatria. Et haec ratio probat eodem modo de idololatria procedente ex infidelitate, maxime quia tunc infidelitas solum se habet ad idololatriam dispositive, et tanquam removens prohibens, potius quam imperative. Unde, licet idololatria addat novum peccatum ultra peccatum infidelitatis, nihilominus ambo manent distincta in rationibus suis, et suam specificam gravitatem retinent. Constat autem infidelitatem ex suo genere majus peccatum esse, quam sit idololatria, quia opponitur altiori virtuti, et quia major injuria Dei est, non adhibere illi fidem, quam honorem illi debitum alteri communicare, ut etiam ex D. Thoma sumitur, 9. 9. q. 10, art. 3, et q. 20, art. 3; ergo.

13. Idololatria non includit formaliter infidelitatem , neque odium Dei.—Ex quibus intelligi potest semper esse falsum dicere, idololatriam includere formaltter infidehtatem vel odium Dei, nam, Ecet contingat idololatram praehabere infidelitatem , vel odium Dei, et inde procedere ipsius idololatriam, nihilominus ipsa idololatria non includit in se formaliter alia peccata ; unde hac ratione non potest dici superare illa, tanquam includens illa. Quod si comparatio fiat inter peccatum odii praecise sumptum , et ipsummet adjunctum peccato idololatriae, sic inanis, ne dicam puerilis, est comparatio; sic enim etiam blasphemia, quatenus ex odio vel infidelitate potest procedere, dici potest gravior illis; nullus autem ita loquitur. Deinde inde etiam non concluditur major gravitas culpae, sed multiplicauo culparum, quae dici solet augmentum extensivum, de quo nulla poterat esse quaestio. Ac denique comparatio illo modo facta non tam est ex parte peccati quam peccatoris, qui gravius extensive peccat plura pecceata committendo, quam unum tantum ; at hic comparantur ipsa peccata, ut diserte divus Thomas distinguit. Quod si tandem altera pars eligatur, et dicatuz idololatria includere odium non formaliter, sed participative, seu interpretative, sic nihil valet illatio, quia omne peccatum mortale includit hoc modo odium Dei, quatenus includit aversionem a Deo, et ultimum finem ponit in creatura. Unae D. Thomas, dicta q. 34, art. 2, ex hoc ipso principio con- cludit formale odium Dei esse gravius peccatum ex suo genere quolibet alio peccato mortali, quia illud est quasi per se, ac formaliter mortale peccatum, alia vero per participationem ejus.

14. Idololatria non emcedit peccata opposita virtutibus theologicis ; eucedit vero opposita virtutibus moralibus. — Dico ergo peccatum idclolatriae non esse ex suo genere tam grave peccatum, sicut peccata formaliter contraria virtutibus Theologicis, ut D. Thomas in ahis locis citatis apertissime docet et probat, et ex dictis satis patet ; dicitur autem esse gravissimum peccatorum inter peccata opposita moraiibus virtutibus. Et in hoc sensu forte locutus est D. Thomas, dicto art. 3, nam cum in prioribus locis fecisset comparationem inter vitia contraria virtutibus Theologicis, et moralibus, eam hic supponere videtur, et solum cum vitiis moralibus collationem facere. At enim dicet aliquis verba D. Thomae difficile illum sensum admittere, quia in corpore dicit hoc peccatum esse gravissimum inter omnia, quae sunt contra Deum. Sed potest exponi de peccatis, per quae fit irreverentia Deo, vel quae sunt contra Deum, quatenus attingi potest per virtutes morales, non vero attingitur per virtutes theologicas.

15. Gravitas extensiva idololatrie maeima est. — Sed urgeri ulterius possunt, quae dicit in solutione argumentorum, praesertim ad 1 et 4; sed forte in illis solutionibus non tam intendit D. Thomas explicare intensivam gravitatem peccati idololatriae, quam extensivam, quam censetur habere ex conjunciione et consortio aliorum vidorum. Unde dici potest, hoc peccatum idololatriae secundum quamdam rationem esse gravissimum, vel potüius maxime periculosum. Primum, quia ordinarie pessimam habet originem , qualis est infidelits, aut odium Dei, ut supra explicatum est. Loquimur enim de idololatria vera, et ex animo, nam ficta non habet tantam gravitatem, ut dixi, quamvis ratione scandali soleat esse gravissima, et praeterea etiam sit gravissimo periculo exposita. Nam qui exterius infidelitatem profitetur, in magno periculo versatur amittendi etiam internam fidem et religionem. Solet esse praeterea idololatria origo et radix fere omnium vitiorum, partim industria Daemonum, et id, permittente Deo, in vindictam hujus gravissimae injuriee suae, ut late prosequitur Paulus ad Roman. 1, partim ex natura talis vitii, quod ad alia incitat vel per modum finis, vel per modum occasionis, ut D. Thomas dixit dicta q. 94, art. 4, ad 1. Et ob hanc causam dicitur Sapient. 14: 7nitium fornicationis est emquisitio idolorum , et adinventio illorum corruptio vitee est ; quam corruptionem Sapiens inferius explicat dicens : Zft non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam , sed et in magno viventes inscitie Dello, tot et taim magna mala pacem appellant. Aut enim filios suos sacrificantes , aut obscura sacrificia facientes, aut insanie plenas cigilias habentes , neque vitam , neque nuptias mundas jam custodiunt, sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat, et omnia commista sunt, sanguis, homicidium, furium, et caetera quae prosequitur, et concludit : Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium, et finis. Non quod idololatria sit adaequata causa hujusmodi vitiorum ; saepe enim aliunde oriuntur, et ante ipsam idololatriam praecedunt, et illi occasionem praebent ; sed quod omnia soleant ex idololatria oriri , et maximam occasionem in illa habeant.

16. An sint alii modi idololatrie praeeter ires supra mumeratos. — Tertio, inquiri potest an praeter tres mcdos supra enumeratos, sint alii modi committendi hoc idololatriae peccatum. Ad quod breviter respondeo, omnem propriam et formalem idololatriam in illis tribus modis contineri ; causaliter tamen, seu cooperando aliqualiter ad idololatriam, posse aliis modis malitiam ejus participari. Declaratur utraque pars, quia idololatra proprie vocatur, qui alteri, quam vero Deo, divinum honorem exhibet ; formalis ergo et propria idololatria posita est in exhibitione talis honoris; hac autem exhibitio honoris esse non potest, nisi vel mere externa, vel etiam interna , et haec vel concurrente simul intellectu et voluntate, vel sola voluntate sine errore intellectus ; ergo praeter illos tres modos formalis idololatriae nullus alius excogitari potest. Quod autem illa malitia possit aliis modis participari , constat ex general principio, quod dans causam vel cooperationem alicui peccato, particeps est illius. Sic ergo Daemon ipse, cum sibi affectat et procurat divinum honorem, idololatriae vitium participat, licet proprie ipse idololatra non sit, nec formalem idololatriam ipse exerceat. Idemque est de tyranno, qui seipsum ut Deum adorare facit; nam, licet alium falsum Deum ipse non adoret, nec ctiam seipsum, tamen, quia alios ad idololatriam inducit, et quia ipse atfectat divinos honores, idololatriaa maculam incurrit, idemque crimen laesae majestatis divinae committit ; imo gravius in genere delinquit , quam ipsi qui eum adorant, tum quia majori superbia contra Deum elevatur , tum etiam quia in virtute et radice complectitur universa aliorum peccata.

17. Simili proportione judicandum est de illo, qui alteri consulit idololatriam, etiamsi ipse idolum non colat, nec ex errore consulat, sed ex odio vel deceptione, nam praeter alia vitia, quae in illo actu intervenire possunt, incurrit etiam pravitatem idololatriae ; idemque est de quocumque cooperante, et moralem occasionem praebente alteri, ut idolum colat, nam hoc generale est omnibus peccatis, ut ex 1. 2supponitur. Atque de hoc genere peccati loquitur D. Thomas 2. 2, q. 169, art. 2, ad 4, cum ait, peccare artificem fabricantem idola, vel aliaua ad cultum idololatriae pertinentia. Hic vero sese offerebat occasio tractandi, quando in hujusmodi actionibus sit propria cooperatio, quando vero sit tantum permissio; item tractari poterat quando scandalum, quod in his operibus intervenire potest, sit activum, quando vero passivum : et an malitia illa scandali, in hac materia data, ad idololatriam pertineat , vel solum contra charitatem sit. Verumtamen haec et similia in praesenti omitto, quia generatla sunt, et de singulis fere vitiis tractari possunt, ut constat ex citato loco divi Thomae, et quae ibi tractat Cajetanus. Unde generaliter quaestio haec pertinet ad materiam de Scandalo, 2. 2, q. 43, et tractari etiam solet in 1. 2, quaest. 6, art. 3, ct quaest. 13, artic. 8.

18. De penis a Deo inflictis pro idololatria. — Infidelibus non potest statui pena ab Ecclesia pro idololatria. — Ultimo superest dicendum de poena, quae ratione hujus peccati incurritur; quod brevissime expediri potest, quia hic non agimus de poenis, quibus Deus hujusmodi peccatum punit vel in hac vita, vel in futura, nam hoc ad humanam scientiam, vel judicium non spectat. Tantum ergo dicere possumus, solere Deum in hac vita punire hoc peccatum subtractione gratiae suae, ct permittendo homines labi in alia quamplurima peccata, ut ex Paulo retulimus, ad Rom. 1. Item constat Deum aliquando immittere gravissimas poenas temporales, scu corporales hujus vitae propter hujusmodi scelus, ut patet Exod. 32, et aliis similibus locis veteris Testamenti. Non constat autem de hujusmodi poena certam aliquam legem esse a Deo latam, sed pro arbitrio suo interdum punire hoc pec- catum in hac vita, interdum connivere. Pro futura autem vita, si in hac per ponitentiam non deleatur, certium est, juxta gravitatem ejus, respondere illi gravissimam infterni poenam, quam Deus ipse statuit. Omisso ergo judicio divino, et tractando de humano, advertendum est peccatum idololatrie committi posse ab infidelibus non baptizatis, et a baptizatis hominibus. Pro prioribus, certum est nullam esse ponam ab Ecclesia latam, imo nec ferri posse, per se loquendo, quia Ecclesia non judicat de his quae foris sunt. Posset autem hic tractari an Ecclesia possit punire hoc peccatum in idololatris non baptizatis, vel sibi temporaliter subjectis, vel etiam non subjectis, et an tales infideles, alias liberi et nullo modo subjecti principibus christianis, possint per eos compelli ad relinquendam idololatriam, et unum verum Deum colendum. Sed hae et similes quaestiones pertinent ad materiam de fide et infidelitate, et tractari etiam solent in materia de bello; et ideo in propria loca illas remitto.

19. Que pae homini baptizato statuantur, guando ez anfidelitate interna idololatriam committit.— Quando solum exterius committitur idelolatria, non imponi specialem penam. — Loquendo autem de hominibus baptizatis, qui Ecclesie jurisdictioni per baptismum subduntur, advertendum est, duobus modis posse hoc peccatum ab eis committi: uno modo, apostatando a fide, et ex interna infidelitate, animo et mente concepta et credita ; alio modo, absque infidelitate interiori, sive ex adulatione aliqua, et ambitione humana, sive ex contemptu et odio Dei, sive tantum ficte ex timore humano. Quando priori modo committitur peccatum illud idololatriae, est etiam apostasia a fide, et professio exterior interna infidelitatis; et ideo non est dubium quin ille sic delinquens incurrat censuras omnes et poenas latas per Ecclesiam in apostatas et haereticos, de quibus agitur in 2. 2. q. 11 et 12. Ultra illas vero nulla est poena specialiter imposita propter talem idololatriam, seu, quod idem est, propter apostasiam a fide tali modo, id est, per actum externum idololatria protestatam et declaratam; nulla enim talis peena in jure aliquo reperitur. Et ideo de illis peenis non est hic aliquid addendum. Unde quando tale crimen solum committitur exterius sine interiori infidelitate , certum est, propter illud nullam specialem imponi poenam ratione idololatriae peculiariter latam ; quia, ut dixi, nulla est talis pona lata pro vera et consummata idololatria ; ergo multo minus pro ficta.

20. An propter tale peccatum incurrantur censurgc late contra hercticos. — Pars affirmatira proponitur. — Dubitari autem solet, an propter tale peccatum incurrantur censura et ponae lata contra haereticos et apostatas? Nam Cajetanus, dicta q. 94, art. 1, simpliciter affirmat. Ratio ejus est, quia tale peccatum habet veram malitiam infidelitatis et apostasiae exterioris : sed censura et poenae sunt latae pro hujusmodi culpa ; ergo. Confirmat exemplo : nam si excommunicatio esset lata contra furem, qui ex metu solum furaretur contra voluntatem suam, et habens odio ipsum furtum, nihilominus excommunicationem incurreret, quia revera furtum coimmitteret ; ergo similiter, etc. Confirmari item potest, quia Ecclesia punit actus externos, non internos, de quibus illi constare non potest; sed ille actus externus vere est peccaminosus in tali specie prohibita; ergo. Contraria vero sententia, sicut communis, ita etiam verissima est, sicut tradidimus in 5 tom., disp. 4, sect. 3, n. 15, cum Nawar., in Manual., cap. 11, n. 27, et aliis quos ipse refert. Et expresse tenet idem Sylvest., verb. Apostasia, 1, q. 1, et verb. Haresis, 1, quaest. 5 et 6, qui refert Alens., 2 p. llle vero, q. 163, memb. 2, solum dicit non esse vere apostatam, qui exterius cx metu paganorum ritus observat absque interiori irfidelitate ; de excommun:catione autem nihil expresse dicit. Utrumque vero expressit Angel., verb. Apostata, quaest. 9 ; Tabien., verb. Apostasia, q. 3; Rosel., n. 1; Armil., verb. Haresis , n. 4; Simancas etiam, de Cathol. Inst., tit. 17, n. 35, optime dicit hanc esse differentiam inter haeresim et alia crimina, quod alia metu commissa nihilominus perfecta esse possunt, non vero haresis, nisi mens etiam accedat , unde infert n. 36, qui metu lapsus est exterius, non vero corde discessit a fide, non esse puniendum haereticorum poenis ; et in eam sententiam citat Abulens. et Albertinum, in Rub. de Haeret., l. 6, q. 13, n. 61; et Brunum, lib. de Haeret., cap. 4; et idem habet Direct. Inquisit., p. 1, q. 9, commentar. 24. Denique sententiam hanc sequuutur communiter moderni Scriptores.

21. Ratione grobatur. — Hatio autem ex dictis manifesta est, quia legcs poenales restringenda sunt, quantum rigor verborum permiserit ; at hae poenae non feruntur nisi in infideles haereticos vel apostatas, quales non sunt illi, qui animo non consentunt infideli- tati, licet opere externo illam simulent ; ergo non extenduntur ad illos talium legum pana. Unde facile respondetur fundamento Cajetani. Falsum est enim tale peccatum habere veram malitiam infidelitatis, licet habeat aliquam veram malitiam externae idololatria, vel perniciosi mendacii contra fidei confessionem. Ad primam vero confirmationem, jam est assignata differentia inter furtum et haresim ; nam furtum est perfectum in sua specie, etiamsi ex metu fiat, non vero idololatria, si deest falsa existimatio. Ad secundam vero confirmationem respondetur, licet Ecclesia non puniat actum mere internum, interdum vero non punire externum. nisi ut procedentem ab interno, ut latius in dicto loco tomi quinti explicuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6