Text List

Caput 7

Caput 7

De superstitione divinativa, quid sit, et unde habeat malitiam seu deformitatem.

CAPUT VII DE SUPERSTITIONE DIVINATIVA, QUID SIT, ET UNDE HABEAT MALITIAM SEU DEFGORMITATEM.

1. Dividitur superstitio in divinativam, et ranam observantiam. — Postquam de aperta et expressa idololatria dictum est, sequitur ut de tacita, seu implicita dicamus, nam hac etiam inter superstitionis species religioni contrarias a D. Thoma et omnibus Doctoribus numeratur. Haec autem superstitio in duas species subdividitur : una cognitionis dici potest, altera operis; communiter vero prior appellatur divinativa, posterior vero vanae observantie dicitur, ut patet ex D. Thoma et interpretibus, 2. 2, quaest. 95 et 96.Ut autem communis ratio hujus superstitionis, et sufficientia dictae divisionis intelligatur, advertendum est ex doctrina D. Thoma 2. 2, q. 99 art. 2 et q. 95,art. 2, divinum cultum non solum ordinari ad reverentiam Deo exhibendam, quasi recognoscendo solum excellentiam divinitatis et majestatis ejus. sed etiam referri ad aliquid ab eo obtinendum, quod solus ipse praestare potest. Superstitio ergo idololairie expressae opponitur reverentia debita priori modo: haec autem superstitio tacitae idololatrie opponitur cultui soli Deo debito posteriori modo. Duo autem sunt, quae homo potest a Deo velle singulariter obtinere: unum est mentis instructio in cognitione rerum occultarum, quas per suae naturae vires consequi non potest ; aliud est effectio alicujus operationis seu effectus superantis vim causarum naturalium, quas homo suis naturalibus viribus applicare potest, sive eifectus ille sit externus et sensibilis, sive internus, qualis est affectus voluntatis. Quando ergo homo aliquid ex his duobus intendit consequi ab alio quam a Deo. et aliquid facit eo fine, superstitionem continentem idololatriam tacitam censetur committere ; quae si ordinetur ad cognitionem occultorum obtinendam, divinatio dicitur ; si ad praeternaturalem effectionem, dicitur vana observantia, nos magiam appellabimus. Qua omnia in discursu sequentium capitum declarabuntur et probabuntur. Dicemus autem prius de divinatione, postea de vana observantia, seu magia.

2. Primo igitur ex dictis intelligi potest, quomodo divinatio in praesenti sumatur, et quid sit : si enim vim vocis attendamus, divinatio idem videtur esse, atque divina notio, id est, participatio quaedam illius cognitionis rerum futurarum, seu occultarum, qua divinitatis est propria. Unde juxta hanc latam etymologiam, divinatio et bona et mala esse potest : unde Cicero, lib. 1 de Divinatione. dicit divinationem esse a Divis sumpiam, quia est praestantissimae rei nomen ; significat enim scientiam, seu prassensionem futurorum ; et in lib. 2 addit, divinationem etiam significare vim quamdam interpretandi divina oracula et responsa. Verumtamen, quia tota haec cognitio in Gentibus proveniebat ex virtute Daemonis, ideo usu Scripturae et ecclesiasticorum Doctorum divinatio fere semper in malam partem acceipitur. Nam si cognitio occultorum ex Dei dono seu revelatione accipiatur, bona et sancta existit, et dicitur prophetia, vel scientia aliqua infusa. Divinatio autem dicitur. quando cognitio seu praenotio rerum futurarum seu occultarum, quae vi natura ab homine cognosci non possunt, per media indebita comparatur, seu procuratur. Sic docet D. Thomas q. 95, art. 1, ex Hieronymo, in c. 3 Micha, circa finem, dicente in Sceripturis semper in malam partem sumi, juxta iilud Num.35: Non est augurium in Jacob. nec dirinatio in Israel. Quod in laudem illius populi dictum est, in quo erat prophetia, non divipatio. Unde in eodem c. 3 Michaae. de falsis Prophetis, qui pretio divinabant, dicitur: Voz cvolis pro visione erit. ei tenebra pro divinatione. Unde Origines, hom. 16 in Numeros, divinationem putatper antiphrasim ex contrario nomen accepisse, quasi quae per homines Dasonibus repletos fiat. lsidor. autem, lib. 8 Etymol., c. 9 dicit istos superstitiosos divinatores , dictos esse dirinos, quia dirinitate se pienos simulant, et astu.ia q«adam fraudule.- tie hominibus futura conjectant. Bivinatio ergo est usurpatio indebita praenotionis, seu praedictionis rerum futurarum, seu occultarum, quae divinitatis est propria; et ideo qui a Deo ipso hanc cognitionem per revelationem suscipit, non dicitur proprie divinare, quia non usurpat Dei cognitionem, vel (ut divus Thomas ait) non facit quod divinum est, sed suscipit.

3. Divinatio est peccaminosa actio.— Secundo, dicendum est divinationem hanc pravam esse, et peccaminosam actionem. Hoc de fide certum est: primo, quia in Scriptura sancta prohibetur et reprehenditur. Deut. 18: Noninveniatur in te qui ariolos sciscitetur, nec qui pythones consulat , uec qui divinos, etc. ; omnia enim hec abominatur Dominus ; et infra: Gentes iste, quarum possidebis terram, auguves el divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. Et Lev. 19: Non declinetis ad malos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, etc. Item Levit. 20: Vir sive mulier, in quibus pythonicus, sive divinationis fuerit species, morte moriatur. Unde Eccl. 24: Vana spes, et mendacium viro insipienti, eic. Et infra : Divinatio erroris, et augwria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est. Secundo, quia haec prohibitio non fuit tantum in lege veteri, sed etiam nunc durat, et in sacris Canonibus continetur, 26, quaest. 5, per multa capita, et in aliis pontificiis decretis, quae in sequentibus exponemus; et habetur etiam in jure civili, Cod. de Maleficiis. Non fuit autem haec prohibitio de solo jure positivo divino in lege veteri, vel humano in lege nova: sed fuit semper de jure divino naturali, quod ilis positivis legibus declaratur, et additis poenis roboratur; nam hoc vitium non ideo malum est quia prohibitum, sed ideo prohibitum quia malum.

4. In divinatione, et finis et media distinguenda sunt.— Ad intelligendum autem rationem et modum hujus malitiae et deordinationis, duo in hac divinatione distinguenda suni : unum habet rationem finis, aliud rationem mediorum. Primum ergo intervenit in hoc negotio, per modum intentonis finis, appetitus et desiderium sciendi occulta, nam licet haec ipsa cognitio possit appeti ut medium ad alios fines, ut ad vanos honores, et famam comparandam, vel ad lucrum, vel ad vitanda pericula, et similia, tamen isti fines sunt per accidens ad malitiam aivinationis, quam inquirimus; nam ipsa cognitio occuitorum est per se appetibilis, et saepe desideratur ex sola quadam nimia curiositate sciendi, et ita in proposito solum consideratur ut finis, propter quem iila media eliguntur, quae ad talem cognitionem obtinendam deservire possunt. Secundo ergo iutervenit in hoc opere medium, seu modus et via acquirendi talem cognitionem, et in hoc consistit propria deformitas hujus actionis, prout nunc a nobis consideratur. Si enim tantum spectetur secundum se illa intentio, seu desiderium talis cognitionis, videtur esse ex objecto indifferens, ut expresse docuit Origenes, hom. 16 in Numeros. Non enim est intrinsece malum cupere scire occulta et abdita sapientiae divina; tum quia hoc videtur conforme appetitul naturae, quo omnis homo naturaliter scire desiderat ; tum etiam quia interdum potest esse honestus ille appetitus, si ex bono fine et cum debita mensura habeatur. Unde quando habet malitiam, id est vel quia propter malum finem concipitur, vel saltem quia sine honesto fine habetur, solum ex vana quadam curiositate ; ve! certe quia in modo appetendi talem cognitionem exceditur, amando illam nimium, et per modum ultimi finis; quod tunc maxime cognoscitur, quando talis cognitio per iniqua media inquiritur. Igitur in mediis sceu modis inquirendi talem cognitionem, potissima mahtia hujus actionis existit, ut breviter attigit D. Thomas, d. q. 95, art. 2, ad 1.

5. Hanc deformitatem m eo consistere, quod per doctrinam Daemonwmn occulta cognitio inquiritur.— TVertio, dicendum est divinationis malitiam in hoc consistere, quod futurorum contingentium, seu rerum occultarum cognitio per instructionem et doctriuam Daemonum inquiritur vel comparatur. Hanc assertionem declaravit D. Thomas, in dicta q., art. 1et 2. Nam in primo dicit, tunc divinationem committi, quando praenunciatio futurorum occultorum usurpatur indebito modo. Ibi autem non explicat qualis sit ille indebitus modus, nec etiam dicit omnem indebitum modum esse superstitionem divinativam ; nec revera ita est ; nam potest quis curiose vel superflue appetere cognitionem aliquorum occultorum, eamque a vero Deo indebite postulare, et tunc non erit superstitiosus, nec divinus, sed erit tentans Deum, aut indiscrete deprecans Deum. Tales erant discipuli, quando a Christo interrogabant: Domine, si in tempore hoc restitues regmun Isvael ? Quibus ille respondit: Non est vestrum nosse tempora , vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate ; rejiciens interrogationem illam tanquam ineptam, et appetitum illum, ut curiosum, ut ibi auctores omnes advertunt, maxime Chrysostomus, et Augustinus epist. 78 et 80. Imo cum multorum sententia sit (ut testis est Justin., Quaest. 112) in ea interrogatione errasse discipulos, cogitantes regnum Christi fore terrenum, Christus ibi hunc errorem dissimulavit, et non reprehendit, quia forte excusabantur ignorantia (ut nonnulli moderni expositores volunt), quam noluit Christus removere usque ad Spiritus Sancti adventum; reprehendit autem curiosam interrogationem de refutura, et soli divinae ordinationi, ac praescientiae reservata.

6. Sic etiam, Matt. 24, Christus interrogatus a discipulis: Dic nobis quando heec erunt, et quod signum adventus tui, respondit: De die illa nemo scit, neque Angeli in celo, neque Filius (ut addit Marcus), sed solus Pater. Ubi adnotant catholici Doctores, licet Christus diem judicii non ignoraret simpliciter et absolute, sed solum certa quadam ratione, quia non a se, nec ex humanitate sciebat, voluisse tamen nihilominus cum illa exaggeratione loqui ad retundendam curiosam interrogationem , et nimiam aviditatem discipulorum sciendi futura, quae ex Dei voluntate pendent. Excesserunt ergo discipuli in illo appetitu, interrogatione ac petitione; non possunt tamen dici fuisse superstitiosi, nec divini, aut divinationis affectatores, quia non ab alio, quam a vero Deo cognitionem futurorum inquirebant ; et licet indebito modo eam quaererent, quia intempestive ac sine causa , non tamen talis erat ille modus indebitus, ut ad «superstitionem pertineret. Igitur non omnis indebitus modus in hac materia sufficit ad superstitionem divinativam, nec per illa sola verba explicatur specifica ratio superstitionis, sed ad summum generica.

7. Qualis sit modus indebitus superstitionis. — Proprius ergo modus indebitus divinationis futurorum, quo haec superstitio completur, est, quod talis cognitio non a vero Deo, sed aliunde inquiritur ac postulatur, nimirum, a daemonibus ; nam, secluso vero Deo, non superest recursus nisi ad daemones. Unde ab Ecclesia et Patribus hoc nomine maxime damnatur haec ars divinatoria, et superstitiosa censetur, quod a daemonibus cognitionem rerum occultarum procuret. Et ideo in Conc. Anquir., c. 1, prout refertur in capite E piscopi, 26, quaest. 5, de his divinatoribus dicitur, quod, relicto Creatore, diaboli suffra- gia quaerunt. Idem testatur Augustinus, lib. 2 de Doctr. Christ., c. 22, in fine, et 23, in principio, dicens: ste opiniones quibusdam rerum signis luumana preesumptione institutis ad eadem illa, quasi quaedam cum damonibus pacta et conventa, referendee sunt. Hinc enim fit, ut occulto quodas judicio divino, cupidi malarum rerum homines tradantur illudendi et decipiendi pro meritis voluptatum suarum , illudentibus ac decipientibus eos Angelis, utique malis; et infra: Omnes igitur artes iste vel nagatorim, cel novie superstitionis, e quadam pestifera societate hominum et demomun, quasi pacta infidelis et dolose amicitie constituta, penitus sunt repudianda et fugienda Christiano. De qua re videri etiam potest libr. 2 de Divin. Daem., a cap. 2 usque ad 6.

8. Similiter Cyprianus, lib. de Idolor. Vanit.: Nequissimi (inquit) Spiritus afflatu suo vatum pectora inspirant, extorum fibras aninam et falluntur et fallunt. Et Origenes, homil. 16 in Numer.: Zst (inquit) quedam in mant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa veris semper involvunt, müinisterio preescientiee operatio demomm, que artibus quibusdam ab his, qui domonibus manciparunt, colligitur. Idem ostendit Eusebius, lib. de Praep. Evang., c. 7, testimoniis Gentilium id confirmans, qui Diis suis artes tribuebant, quos daemones esse constat testimonio David dicentis : Omnes Dii gentium demonia. Ratione praeterea declarari potest, quia homo duplicem tantum habet viam acquirendi cognitionem : una est per inventionem, alia est per disciplinam ; res autem occultas, quae per divinatoriam artem cognoscuntur, tales sunt, ut per solam inventionem et naturalem facultatem ingenii humani cognosci non possint, ea certitudine ac modo quo per talem superstitionem expetuntur; ergo necesse est ut per disciplinam ab aliquo eas agnoscente discantur ; ergo talis disciplina seu intructio a daemone postulatur, secluso vero Deo.

9. Confirmatur vatio facta a rebus, quae per divinationem acquiruntur. — Major certissima est, et ex usu ipso supponitur; ideo enim homines curiosi his superstitionibus utuntur, quia non possunt per se talium rerum cognitionem comparare. Patet etiam ex materia subjecta, pam haec cognitio imprimis est de actibus liberis ei futuris conBingentibus, quae ab illis pendent, de quibus non esse potest humana cognitio ; et licet esse possit aliqua conjectura, homo tamen per hanc superstitionem certiorem quaerit cognitionem , imo certissimam et in- fallibilem, quae propria est Dei, vel revelationis ejus, juxta illud Isa. 41: Annunciate nobis futura, et dicemus quia Dei estis vos. Deinde si inquiritur haec cognitio de rebus quae in praesenti tempore fiunt, hae aut sunt cogitationes, et spirituales affectiones mentis humanae nullo externo signo manifestatae, quas solus Deus novit, ut dicitur 2 Paralip. 6; vel, si sunt exteriores effectus, fiunt in locis ita absentibus et distantibus, vel aliter occultis, ut sub humanum sensum, vel cognitionem tali tempore cadere non possint, quando earum cognitio postulatur. Rursus peti potest haec cognitio de rebus praeteritis eodem modo occultis et remotis a sensibus humanis, et cum certitudine superante omnem humanam et naturalem conjecturam; postulari etiam potest de rebus pertinentibus ad ordinem divinae praedestinationis, aut singularis providentiae, velcerte de aliquibus rebus naturalibus ita occultis hominibus, ut nullis effectibus vel signis sensibilibus indicentur, ut sunt plures herbarum proprietates, vel lapidum, aut mineralium, et similia ; vel denique, licet talia sint, ut humana industria ac diligentia comparari aliquo modo possint, per hanc vero superstitionem sciri desiderantur sine humano labore, aut inquisitione, et breviori tempore, faciliori modo, majorique certitudine, quam per vires humanas possit. Constat igitur hanc cognitionem non posse obtineri per inventionem humanam, quod in antecedenti sumebatur.

10. A quibus divinatio procuretur.— Procuratur ergo haec cognitio ab aliquo alio, qui eam possit docere et tradere, unde necesse estillum esse intellectualem personam ; quia res inferiores, sive inanimes, sive animatae irrationales, non possunt hommem docere propria doctrina, ut per se notum est. Nam licet coeli dicantur loqui, et bruta animalia, ut formicae, interdum dicantur docere hominem, non tamen proprie, sed metaphorice, quatenus ex illorum actibus vel operibus excitari potest homo, ut per discursum suum aliqua intelligat, quod ad inventionem pertinet ; propriam autem disciplinam non accipit homo, nisi per illuminationem et locutionem aliquam propriam naturae intellectualis. Divinativa ergo cognitio ab aliquo intelligente postulatur; non petitur autem a vero Deo, ut supponitur; ergo a daemone. Probatur haec ultima consequentia , quia inter Deum et daemones tantum sunt vel sancti Angeli, vel alii homines : sancti autem Angeli, cum sint Dei ministri, et ab illius vo- luntate discrepare non possint, nihil homines docent, nisi quae a Deo accipiunt, ut de illis homines instruant; unde quidquid a sanctis Angelis in hoc genere petitur, ad Deum revocatur. Idemque est de animabus sanctis cum Deo regnantibus; nam vel ab eis solum postulari potest, ut a Deo nobis impetrent aliquarum rerum cognitionem, quando nobis expedit, vel si ab ipsis animabus instructio aut revelatio aliqua postulari posset, solum esset per communicationem illius cognitionis, quam a Deo participant, et cum subordinatione ad voluntatem ejus; et ita tota illa petitio ad orationem Deo fusam reducitur, ut in tractatu de Orat. latius dicemus : ideoque cognitio illo modo habita non esset propria divinatio, de qua loquimur, sed ad prophetiam, seu sacram revelationem reduceretur. Homines vero per vim naturae, seu per inventionem non possunt haec occulta cognoscere, ut diximus, et ideo sub ea ratione non potest unus homo ab alio discere aut petere talium rerum cognitionem. Quod si ab alio homine petatur, oportet ut ille supponatur habere hanc cognitionem, vel a Deo, vel a daemone: si a Deo, jam illa non erit divinatio, et hoc modo requirere scientiam ab homine, idem est quod a Deo illam expectare mediate, quia expectatur ab homine, ut organo per quod Deus loquitur. Et pari ratione, quando petitur ab homine, et non ut ministro veri Dei, a damone inquiritur. Sic ergo tota haec superstitiosa divinatio per daemonum instructionem, seu disciplinam investigatur.

11. Divinatio intrinsece est mala, et non quia prohibetur. —Hinc ergo recte concluditur hujusmodi divinationem, per se, intrinsece ac semper pravam esse, ac detestabilem natura sua, et non solum propter positivam prohibitionem. Probatur primo, quia divinatio hac est studium praesciendi futura, seu cognoscendi occulta per medium omnino improportionatum, et inordinatum : hoc autem est rationi et voluntati Dei contrarium ; ergo. Probatur minor, quia medium illud involvit societatem et communicationem familiarem cum daemone ; dicit autem Paulus, 1 Cor. 10: NNolo cos fieri socios demoniorum. Unde Orig., bom. 16 in Num.: Non vult Deus (inquit) aud;- Lores nos fieri, et discipulos demonii, negue vult ut si quid volunuus discere, discamus a deanonibus : melius est enim ignorare, quam a damonibus discere. Cujus prohibitionis ratio sufhciens est, quando alia deesset, quia omnis societas cum daemonibus noxia est, et peri- culis plena. Sed hoc latius declarabimus capite sequenti ostendendo, qualis sit malitia hujus vanae divinationis. Non omittam egregiam rationem, quam indicavit Origines, d. hom. 16 in Num.: Nam si expedit notis scire futura, dicentur a Deo per spiritum swum; si vero non dicuntur, neque denunciantur, scito quia mnon mnobDis expedit futura prenoscere. Quod. si idcirco non dicuntur nobis, quia ea scire nobis non expedit, qui diversis artibus, et damonum invocationibus gestiunt futura prenoscere, nill aliud faciunt, nisi ea cupiunt scire, quae sibi scire non expedit. Quae ratio aliis jungenda est, ut gravem malitiam ostendat ; nam, ut supra dixi, haec malitia magis ex medio sumenda est quam ex fine. Qualis autem et quam gravis sit, magis in sequenti capite declarabitur, et si quid difficultatis hic occurrere poterat, ibi expedietur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7