Caput 8
Caput 8
Qualis et quanta sit superstitiosae divinationis malitia, quando expresse postulatur a daemone, et quomodo religioni opponatur.
CAPUT VIII. QUALIS ET QUANTA SIT SUPERSTITIOSAE DIVINATIONIS MALITIA, QUANDO EXPRESSE POSTULATUR A DAEMONE, ET QUOMODO RELIGIONI OPPONATUR.
1. Varii modi petendi aliguid a demone per exmpressam communicationem.—Supponendum primo est, duobus modis posse hanc superstitionem committi. Primo, per expressam cum daemone communicationem; secundo, per tacitam et implicitam. De hoc posteriori dicemus in capitibus sequentibus, hic priorem explicabimus, est enim facilior ad intelligendum. Tum etiam committitur talis superstirio, quando expresse a daemone cognitio retum occultarum postulatur. Quod variis modis accidere potest : primo, simpliciter petendo a damone ut aliquid doceat petentem sine ulla promissione, vel pacto ex parte petentis; sicut enim homo pius interdum simpliciter postulat a Deo scientiam, ita impius eam postulare potest a dammone. Aliquando vero id fit cum expresso pacto, quo petens se obligat ab obsequium daemonis, vel ad perpetuam societatem, vel subjectionem, si res occultas cum doceat. Et similiter e contrario, ex parte daemonis esse potest interdum expressa responsio simplex, et sine pacto; aliquando vero solet etiam acceptare pactum, et ipse simul obligari ad docendum et instruendum hominem de his occultis, ipso homine invicem se obligante. Modus etiam ex parte petentis varius est : interdum enim ad petitionem adjunguntur sacrificia, suffitus, et aliae caeremonia in honorem daemonis factae. Aliquando adjunguntur adjurationes, figurae, unctiones, et similia, juxta pactum cum illo factum. Unde aliquando solo imperio invocatur daemon, et quasi cogitur respondere in vi pacti, et regulariter non deest ipse promissis, nisi a Deo impediatur ;: non propter vim fidelitatis, mendax enim est; sed propter odium hominis, et aviditatem nocendi illi; nam etiam antequam invocetur, hominem inducit, et tentat ut ipsum invocet. Aliquando vero fieri potest, ut licet homo postulet a daeemone talem cognitionem, etiam oblata aliqua conditione, non doceat illum, neque ullum praebeat responsum, vel quia Deus non permittit, vel propter alias rationes nobis occultas. Tunc autem propria culpa divinationis, quam infra explicabo, jam commissa est ab homine, etiamsi effectus desideratus non fuerit subsecutus.
2. Varii modi quibus demones homines instruunt per locutionem. — Primus. — Secundus. — Solet etiam hic effectus instruendi homines variis modis a malis Angelis fieri. Primo, per expressam locutionem sine ostensione alicujus loquentis sub specie hominis, vel alia figura visibili, sed per nudam tantum auditionem, ut non ante multos annos publice comprobatum est in quodam falso Propheta. Secundo, loquuntur daemones immediate sub specie persona humansae, in qua apparent. Hanc enim speciem posse Angelos formare virtute naturali non impedita, sed habente potius paratum generalem primae causae concursum, certum est, uttraditur a Theologis in materia de Angelis. Tunc autem, licet id quod apparet, non sit verum corpus humanum, et consequenter nec corpus vivum, ac subinde neque illa sit vera locutio vitalis, est nihilominus verus et realis sonus, qui per aures percipitur, et consequenter est sufficiens ad docendum vel illuminandum, vel potius decipiendum hominem modo humano, non minus quam unus homo alium doceat. Dixi autem hoc procedere, quando daemon immediate docet hominem sub tali specie, uam quando docet mediate unum hominem per alium viventem, immediate profertur divinatio per verum hominem et veram vocem humanam. Tunc autem solet pactum cum eo tantum intervenire, qui a daemone edoctus fuit; non repugnat autem ut cum utroque intercesserit expressum pactum tali vel tali modo factum. Unde ad hunc etiam modum pertinet, quod interdum solet daemon futura praedicere per verum hominem viventem, intrando in illum, et per eum futura praedicendo. Qui homo sic arreptus, solet pythonicus vel pythonissa appellari. Et per hujusmodi pythones solent alii homines daemonem consulere, et ipse per eos dat responsa, ut ex Deut. 18, 1 Reg. 28, Isa. S, et alus locis colligitur.
3. Tertius modus. — Quartus. — Quintus. —Tertio etiam solet daemon homines docere per corpus mortuum, in illud intrans, et per illud loquens, ac si esset vivum, soletque hoc fieri adhibitis quibusdam vanis caeremoniis, vel incantationibus, quas, ut dixi, necesse est ab ipso daemone traditas esse, et in pacto inito fuisse adjunctas. Nam, ut recte dixit Eusebius, l. 5de Praep. Evang., c. 1: Unde homanes, quibus demones cogantur, quam ab ipsis demonibus discere potuissent?^ Quod in omnibus aliis modis sequentibus eadem ratione locum habet. Atque ad hunc modum pertinet, quod interdum fingunt daemones suscitare hominem mortuum, vel spiritum ejus adducere, qui loquatur in corpore assumpto, sicut de Samuele legitur 1 Reg. 28 (de qua apparitione magna est controversia, qualis fuerit, quae imfra habebit commodiorem iocum), et hic modus divinationis necromantin vocatur, licet haec vox saepe latius sumatur. Quarto, potest daemon et solet hoc modo decipere homines, loquendo per alia animalia, aut vera, et viva, vel tantum apparentia, sicut locutus est cum Eva in forma serpentis, sive ille fuerit verus serpens, sive non, quod modo non refert. Quinto, potest daemon hoc facere per imagines, seu statuas inanimes et humana arte confectas ; sicut olim dabat responsa per idola, quae oracula dicebantur, quibus occulta, et praesertim futura praedicebat : nam id facere facillime poterat per realem et sensibilem sonum voci similem; sive uteretur, ut instrumento, partibus idoli, et figura ad illum sonum formandum ; sive, quod verisimilius est, in contiguo aerce invisibili modo ita sonum effhiceret, ut idolum ipsum loqui videretur, ideoque a miseris hominibus vivum putaretur.
4. Alii modi instruendi per signa sensibilia. — In his autem modis omnibus intervenit instructio per auditum realiter et vere immutatum; aliis vero modis solet haec daeemonis illusio fieri sine reali sono, vel auditione sensibili, per exhibitionem alicujus signi sensibilis; ad quod necesse est, ut tale signum id habeat ex impositione ab ipsomet daemone facta, et homini manifestata, vel certe ab ipso homine designata et postulata, et ab ipso daemone acceptata, denique ex utriusque conventione determinata. Sunt autem haec signa multiplicia, et, secundum illa, varia nomina diviuationum imposita sunt. Primum est aruspicium, in quo diabolus respondet per signa ostensa in extis animalium quae illi sacrificantur. Secundum est nsomnium ; faciet enim daemon hominem somniare quae vult ab ipso credi. Tertium dicitur preestigium, vel etiam delusio. Quamvis enim interdum multi ex illis modis, quos dximus fieri per realem sonum auditus, soleant praestigia et illusiones vocari, proprie vero hae voces ad sensum visus vel phantasiam referuntur; et ita praestigium fit per aliquam speciem oculis impressam, vel imaginationi ; quamvis enim Angelus (ut creditur) non possit virtute naturali has species sensibiles per se efficere, quia non potest per se transmutare materiam aut corpora ad formas aliquas vel qualitates, potest tamen. applicando activa passivis medio motu locali, facere ut mediis corporibus sensibilibus tales species imprimantur. Quod interdum facere potest objecto vero corpore sensibus externis, interdum vero formato exterius apparenti corpore, quod, licet revera sensibile sit, non tamen sit illud quod apparet. Aliquando vero, id facit commovendo humores et spiritus animales, et deferendo illos usque ad sensus externos ; saepe vero decipiendo sensus internos, et phantasiam illudendo, ut latius prosequitur Cajetanus, d. q. 95, art. 3, et tractant Alens., 2 p., quaest. 43, memb. 3, artic. 1, et Gab., in 2, d. 8, q.2, art. 3, et in materia de Angelis copiosius tractatur.
5. Quarto , respondet daemon per sortes, quarum eventui fidem adhiberi vult, et vocatur sortilegium. Quinto, utitur variis figuris factis in elementis, vel aliis corporibus inanimatis, et varia habent nomina: nam si fiat in terra, vel re terrestri, dicitur geomantia ; si in aqua, dicitur hydromantia ; si in aere, aromantia siin igne, pyromantia ; et sub his varii alii modi distingui solent, quos referre inutile est. Sexto, potest hoc fieri per volatus aliquarum avium, vel per garritus, aut alios sonos animalium , quod vocatur augurium, omen, auspicium. Nam, licet haec et alia soleant inter pacta implicita cum daemonibus recenseri, tamen si contingat dari ab ipso daemone tanquam signa eventus, ut infallibiliter credantur, per esxpressum pactum et imposi- tionem, ad hanc primam speciem pertinebunt. Hanc enim speciem totam ut unam tractamus, quia praedictae differentiae omnes nobis videntur materiales et physicae, potius quam morales, quia genus vitii formahter non distinguunt, ut infra videbimus.
6. Daemon aliqua cognoscit, et aliqua ignorat, ex his de quibus fit divinatio. — Secundo, principaliter suppono daemonem aliquid ignorare de his occultis, de quibus fit divinatio, aliquid vero posse cognoscere. Nam divinatio generaliter, ut de illa nunc loquimur, esse potest ( ut dixi) et de futuris contingentibus liberis, et de animi cogitationibus mere internis ac mentalibus, et de supernaturalibus mysteriis. Praeter haec vero potest etiam divinatio esse de rebus jam factis per se quidem sensibilibus, ex accidenti vero hominibus occultis ; item de rebus quae actu fiunt, in locis tamen abditis aut remotissimis. Futura ergo contingentia, quae ab aliena voluntate libera pendent, sive divina, sive humana, sive angelica, non possunt certo et infallibiliter cognosci virtute naturali ab Angelis, ut est sententia catholica ab omnibus Theologis recepta, quam paulo inferius confirmabimus. Dixi autem, quae a libera coluntate pendent ; nam illa futura contingentia, quae a solis causis naturalibus provenire solent, etiam raro et per accidens, propter concursus oppositarum causarum, cognosci possunt a daemone virtute naturali, non in una vel altera causa per se spectata, sed in omnibus simul sumptis exacte cognitis, et inter se collatis, quod facile potest Angelus facere: comprehendit enim omnes naturales causas universi , tam superiores et coelestes quam inferiores et elementares seu terrestres, et tam efficientes quam materiales, et futurum concursum omnium, nisi a causa libera impediantur, vel transmutentur; et ita potest etiam daemon sua virtute naturali haec praedicere ; quia tamen haec omnia sunt subjecta divinae providentiae, ac liberae dispositioni, ideo etiam de his non potest habere daemor omnimodam certitudinem, quia non potest dispositionem Dei cognoscere ; habet tamen cognii:onem certam , saltem naturali certitudine.
7. Propriam suam volunt-tem cognoscit demon, et potest praedicere. —Damon potest matare propositum. — Dixi etiam a libera voluntate aliena, quia quae pendent a propria voluntate, cognoscere potest daemon et praedicere, quia habet propositum illa faciendi; sic enim ait Augustinus, lib. de Divin. daemon., cap. 5, et lib. 2 Gen. ad litt., cap. 17, daemones multa praedicere, quae ipsi facturi sunt. Verumtamen haec ipsa cognitio et praedictio non est omnino certa et infallibilis ; nam, quia voluntas Angeli absolute est mutabilis, ideo licet nunc habeat propositum faciendi aliquid, postea illud mutare potest, etiamsi futurum praedixerit , maxime cum mendax sit, et falsum dicere non erubescat. Aliunde etiam habet incertitudinem illa praedictio, quia, licet daemon aliquid statuat facere, et ideo illud futurum esse praedicat, potest a Deo et ministris sanctis ejus impediri ne id faciat, et consequenter fiet ut falsa fuerit divinatio. Habet ergo illa praedictio duplicem conditionem adjunctam , unam, ut intelligi debeat secundum praesentem dispositionem causae, nisi mutetur ; alia erit, si a superiori causa libera non impediatur. Dixi praeterea non posse haec futura certo et infallibiliter cognosci, quia per conjecturas, et probabihter aliquo modo praesentiri possunt etiam ab homine, multo vero magis ab Angelo, etiam malo, ut Augustinus supra late declarat; tum quia daemon hominis complexionem cognoscit exacte, et naturae uniuscujusque propensionem, et ita magna cum probabilitate conjectat, quid homo faciet in tah vel tali eventu, et talium objectorum concursu ; tum etiam quia maxime juvatur diuturna experientia, qua cognoscit quibus modis maxime moveri soleat voluntas humana, et ad volendum induci. Dixi denique vcirtute naturalt, quia interdum potest daemon cognoscere voluntatem Dei, ipso revelante, vel in Scripturis quas daemon intelligere valet, ut Damasc. tradit lib. 9 de Fide, c. 4; vel ex Dei locutione in aliquo facto particulari, ut in calamitatibus Job illi innotuit, quod Deus eas sibi facere permisisset, neque esset illum impediturus ; qua cognitione potest interdum abuti daemon ad decipiendos homines, ac si ipse sua virtute posset cognoscere futura.
8. Cogitationes interne. et actus liberi non cognoscuntur a damone. — Eodemque fere modo philosophandum est de internis cogitationibus et actibus liberis mentis humanae, nam haec etiam non potest daemon sua virtute cognoscere certo et infallibiliter, nisi quatenus per signa vel effectus externos manifestantur, ut est communi sententia Theologorum receptum, et in Scriptura satis significatur, 2 Par. 6: Tu solus nosti corda filiorum homimn. Loquitur autem Salomon de cordi- bus, ut sunt in actuali cognitione, et affectu, quas vocat vias hominis, dum ait : Redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo. Et hac ratione dicitur esse proprium Dei scrutari corda hominum, Jer. 17. Unde in lib. de Eccl. dogm., cap. SI, dicitur : Internas auumee cogitationes diabolum non videre, certi sumus; additur vero ibidem : Sed motibus eas corporis ab illo, et a ffectiomum indiciis colligi, emperimento didicimus. Habet ergo de his daemon conjecturalem cognitionem, non certam. At de aliis effectibus jam factis, ut de furto, de locutione humana, et similibus, etiamsi fiant in loco remotissimo et occultissimo, habere potest Daemon notitiam certissimam et intuitivam, si velit attendere, ut per se clarum est. Et ita ex re praesenti, etiam facta in uno loco, potest praedicere similem futuram in alioloco, quia ex fluxu alterius eventura est naturalter; ipse autem daemon celeritate naturae et cognitionis praevenit effectum, et manifestat illum prius quam fiat. De quo multa legi possunt in Athanasio, ex Antonio, in Vita ejus, aliquantulum a principio. Quia vero non semper actu omnia cognoscit et considerat, quando effectus est jam omnino praeteritus, nullumque illius vestigium actu durat, potest ita ignorare illum, ut non possit certo dicere aut revelare an factum fuerit; potest tamen uti conjecturis, et ex indiciis colligere, vel a quo factum sit, majori multo probabilitate quam possit homo, propter rationem factam de majori rerum comprehensione et experientia, quibus est praeditus. Ut ergo breves habeamus terminos, quibus loquamur, res ilas, quae soli Divina cognitioni reservatae sunt, vocabimus per se occultas; aliae vero dicentur per accidens occultae, juxta modum etiam loquendi Theologorum in aliis materis.
9. Divinationem praecedit appetitus sciendi res abditas, et alià plures actus.— Tertio, supponendum est plures actus in hoc genere vitii intervenire posse, qui nec eamdem habent malitiam, nec semper contrariam religioni; et ideo distincte tractandi sunt. Primo ergo ex parte hominis antecedere solet appetitus sciendi occulta, per actum non solum elicitum, sed etiam per deliberatum consensum, qui in hoc negotio se habet tanquam intentio finis, ut supra tetigi capite praecedenti, ubi etiam explicavi malitiam hujus actus; neque de illo hic aliquid addendum occurrit, quia per se non habet gravem malitiam, nec religioni contrariam, nisi quatenus ex sequen- tibus actibus illam participat, vel ex intentione alterius finis pravi, propter quem talis cognitio quaeratur, ut supra etiam tactum est. Et praesertim solet esse hic fiuis vana ostentatio sanctitatis, quae gravem sacrilegii malitiam continet, et perniciosae hypocrisis : unde ex hoc capite esse potest talis intentio mortale peccatum ex suo objecto, ante omnem malitiam divinationis. Secundo, additur petitio, seu voluntas expressa consequendi hanc scientiam per industriam daemonis. Tertio, addi potest pactum expressum cum daemone, quod potest esse magis vel minus grave, juxta modum subjectionis, vel obligationis quam homo de seipso, vel de suis rebus daemoni facit. Unde hic adjungi possunt sacrificia, et alia signa honoris et cultus, quae homo daemoni exhibeat, ut ab eo, quod desiderat, obtineat. Quarto, maxime considerare oportet quid homo a daemone in hoc negotio petat, an videlicet petat certam et indubitatam cognitionem internorum actuum cordis humani, ac liberorum, sive praesentium in corde latentium, sive futurorum, cum effectibus qui ab illis pendent; vel solum petat cognitionem aliorum effectuum occultorum solum ratione absentiae, vel distantiae temporis praeteriti aut loci; aut certe de aiiis futuris, et per se occultis solum petat illam maximam conjecturam, quam daemon de illis facere potest ; nam longe gravior malitia in priori petitione reperitur, quam in posteriori, ut ex dicendis constabit. Quinto, post datum a daemone responsum, sequi potest et solet ex parte hominis fides, quam dictis ejus adhibet. Sexto, ad hanc consequitur exterior divinatio et praedictio talium effectuum, vel ut omnino certa, et infallibilis, vel saltem ut cognita altiori modo et majori certitudine, quam humano modó comparari possit, et inde eliam subsequi possunt alia opera ex vi talis credulitatis facta, de quibus eadem ratio est, quod ad praesens pertinet.
10. Praecipua divinationis malitia consistit in petitione rerum ger se occultarum a demone. — Fundamentum. — His positis, dico primo : prima divinationis malitia gravissima, et ratione cujus est superstitio contra religionem, est, quando a daemonio per se postulatur cognitio certa rerum per se occultarum. Assertio est certa et communis, ut patet ex D. Thoma supra, Cajetano et alis; omnes enim ponunt divinationem aliquam inter species superstitionis falsum cultum continentis , juxta doctrinam Augustini, 2 lib. de Doct. Christ., cap. 20. Ergo maxime hoc competit praedictae divinationi, nam ex omni capite includit malitiam, qua ad hanc speciem spectare potest, scilicet, ex consortio vel societate cum daemone, ex parte materia cognoscendae, et ex modo cognitionis. Ratio vero propria est, quia cognitio certa rerum per se occultarum est propria Dei; unde illam a daemone petere, est ipsi attribuere id quod est proprium Dei, quod est recognoscere in daemone excellentiam quamdam divinitatis ; sed hoc spectat ad superstitionem falsi cultus, et tacitam idololatriam in se continet ; ergo. Major de fide certa est, nam Scriptura ponit ut signum divinitatis certam cognitionem futurorum liberorum, Isai. 21 et 41. Et similiter ponit ut signum divinae revelationis ac fidei, pradictionem certam futurorum contingentium, et mysteriorum per se occultorum, ut ex Isai. 46 plane colligitur, et ibi notat Hieronymus, circa illa verba : Ego Deus, et non est ultra me Deus, nec similis mei aununcians ab exmordio novissima, et ab initio, quae nondum facta sunt : Quasi dicat, inquit Hieronymus, Considerate quod praeter me nullus sit, qui potuerit scire ventura, nisi ego, qui per Prophetas uncio. Et Daniel. 2 : Confitentur (inquit ) Magi, et confitentur arioli, ei omnis scientia secularis litterature preescientiam futurorum non esse hominum, sed Dei, exm quo probatur Prophetas spiritu Dei locutos.
11. Similiter Origenes, lib. 6 contra Celsum, ait certam praedictionem futurorum esse char acterem proprium divini sermonis, et ex eventibus judicari. Et hinc lib. 7 contra eumdem, a principio, probat oracula Gentium non fuisse Dei, sed daemonum, prophetias autem Judaeorum fuisse divinas. Et Just., Respons. ad q. 146: A Deo (inquit) rerum futurarum et praedictio, et eventus proficiscitur ; Dii autem gentium sicut absunt a vera divinitate, sic etium a praenotione rerum futurarum. Idem habet Chrysostomus, hom. 18 in Joan.: Certa (inquit) predictio futurorum immortalis duntaxat Dei opus est. Damasc., lib. 1de Fide. c. A, et alii Patres communiter, qui eodem modo loquuntur decognitione cogitationum cordium, maxime Hieronymus, epist. 40, et Augustinus, tract. 32 in Joan., et Chrysostomus, hom. 30 in Matth., et Cyrillus, lib. 2in Joan., cap. 19 : Nulli (inquit) alii, sed Divine tantummodo nature Propheta illud attribuit - Serutans corda et renes Deus. Colligitur etiam optime ex illo 1 Cor. 14: S omnes prophe- tent, intret autem quis idiota vel infidelis, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus - occulta enim cordis ejus manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuncians quod, vere Deus in nobis sit. Cum ergo talis cognitio sit propria Dei, qui illam a daemone postulat, imprimis supponit daemonem illam habere, quia nemo potest docere quae ignorat; ergo attribuit daemoni propriam quamdam excellentiam Dei. Deinde supponit posse daemonem sua virtute haec praedicere, quod etiam est contra singularem Dei praerogativam ; ergo talis deprecatio et consortium cum daemone includit recognitionem divinae excellentiae in illo, ac subinde tacitam idololatriam ac falsam superstitionem contra cultum veri Dei.
12. Objectio. — Dices fieri optime posse, ut qui hanc cognitionem a daemone procurat, ignoret esse propriam Dei talium rerum scientiam , et consequenter ut petendo non tribuat daemoni divinam excellentiam formaliter, quod solum posset ad superstitionem vel tacitam idololatriam pertinere. Item licet aliquis credat damonem haec certo cognoscere, potest existimare non ita illa cognoscere, ut Deus cognoscit, sed inferiori modo, licet certo, et dependenter a Deo, vel ex aliquo dono Dei ; ergo ex vi illius petitionis non tribuitur daemoni divina excellentia. Denique licet aliquis hanc cognitionem a daemone petat , potest non intendere illum colere ullo cultu, nedum divino ; sicut quando unus homo ab alio interrogat, quid in curia regis vel Pontificis fiat, non intendit illum honorare, aut ei reverentiam exhibere, neque ex vi talis operis id facit, si id non intendit ; ergo similiter respectu daemonis consulere illum etiam de his rebus per se occultis, et ab illo petere certam praedictionem earum, non est colere illum ; non est ergo haec superstitio, esto sit aliud peccati genus.
13. Respondetur. — Respondeo ad priorem partem, hic non considerari id quod est per accidens ex parte operantis, quale est quod per ignorantiam operetur, et ideo interdum excusetur; sed considerari, quod per se convenit actioni ex vi sui objecti et materiae. Illa ergo operatio superstitiosa est, et de se contraria divino honori: nam contra honorem Dei est, alteri attribuere quod est proprium ejus, quod per illam actionem fit, licet operans excusari possit. Dicendum vero ulterius est, in illo modo consulendi daemonem, adjungi aliud genus peccati de se gravis, nimirum perniciosum errorem , quo creditur daemon esse omnisciens, vel aliquid simile ; quod credere de se haereticum est, et vix potest per ignorantiam a gravi culpa excusari. Si tamen contingeret ( quod non videtur repugnare) aliquem, per invincibilem ignorantiam, credere daemonium posse haec futura certo cognoscere, tunc verum est operantem excusari ab hac peculiari malitia, quam modo tractamus, licet aliis modis peccet, ut in sequenti puncto tractabimus; nam quoad hoc eadem est ratio. Regulariter vero illa ignorantia est culpabilis et crassa, maxime in Christianis, et tunc non excusatur operans a malitia superstitionis et tacitae idololatria, quia actus redit in naturam suae formae, ratione talis ignorantiae, id est, ad eamdem culpam imputatur, quam de se habet, et quam aliquis committeret , si scienter illum faceret. Unde ad secundam partem eadem fere responsio applicanda est. Nam si daemoni tribuatur haec scientia ut connaturalis, eo ipso datur illi divina excellentia ; quia non solum est proprium Dei habere talem scientiam in tali gradu perfectionis, vel ndependentiae, sed simpliciter habere illam ab intrinseco ex vi suae naturae, ut testimonia supra adducta probant. Ex dono autem Dei, per se loquendo, vel regulariter, non potest haec scientia daemoni tribui, cum sit hostis Dei, neque hoc intenditur in hoc divinationis genere, ut per se notum est. Quod si interdum in his intercedat aliqua ignorantia, est per accidens, et de illa judicandum est juxta doctrinam et distinctionem datam.
14. Ad falsum cultum ea parte rei adorate, non semper requari formalem intentionem colendi.— Ad ultimam denique partem, dicitur, ad falsum cultum ex parte rei adoratae, non semper esse necessariam formalem intentionem colendi, ut actio habeat malitiam talis cultus, sed satis esse ut actio de se pertineat ad cultum et honorem ejus, cui exhibetur: sicut ad rationem homicidii et malitiam ejus non semper est necessaria formalis intentio occidendi, satis est voluntaria effectio talis operis. Et ratio generalis est, quia ad malitiam actionis multo minus sufficit quam ad honestatem, quia malum ex quocumque defectu; et ideo licet ad actum studiosum religionis necessaria sit intentio colendi, ad pravum cultum necessaria non est. Addo vero ulterius, illam actionem postulandi a daemone, ut doceat ea quae solus Deus docere po- test, de se continere magnum cultum, et honorem daemoni impensum, sicut oratio ad Deum rite facta de se continet religiosum cultum Dei; unde talis deprecatio ad daemonium videtur opponi religioni secundum debitum actum orationis; nam, sicut oratio respectu veri Dei potest continere verum cultum latriae, ita illa deprecatio respectu daemonis continet tacitam idololatriam, sive fiat cum formali intentione cultus, sive non, ut in priori responsione dictum est. Neque est simile exemplum humanum allatum, quia cognoscere humano modo externa facta hominum, vel in praesentia visa, vel ab alns relata, non pertinet ad singularem excellentiam vel perfectionem hominis, unde illa interrogare de se non est nota summissionis aut cultus ; at certo coguoscere futura per se occulta, summae excellentiae est, et daemon non alia ratione illam affectat, nisi ut sit ahquo modo, vel habeatur sicut Deus, et ideo talis deprecatio de se includit hujusmodi cultum, et idololatriam, saltem tacitam.
15. An fiat superstitio, quando solum a demone petitur cognitio rerum earum, eo modo quo ille cognoscit.—Majorem difficultatem ingerere potest haec ultima objectio, quando in hoc pacto, vel consortio cum daemone, nihil aliud postulatur, nisi ut revelet et patefaciat ccculta, eo modo quo illa cognoscere potest, nimirum, ut, si sint per se occulta, summam diligentiam sibi possibilem adhibeat ad conjecturam faciendam, et proferat id quod in causis et signis verisimilius continetur; si vero res de quibus interrogetur, tantum sunt per accidens occultae, certam de illis cognitionem tradat, quam naturalter habere potest. In hoc enim peccati genere aliqui existimant non committi superstitionem, et consequenter nec tacitam idololatriam. Ratio est, quia tunc non postulatur a daemone aliquid proprium Dei, neque aliqua divinitatis excellentia; et hoc maxime confirmat adductum exemplum de simili interrogatione inter homines. Et praeterea, licet dicamus esse aliquod genus honoris et cultus, quando in rebus difticilioribus, quae altiorem vim intelligendi, aut perfectionem requirunt, petimus ab alio edoceri, quia illi nos subjicimus profitentes ejus excellentiam, totus hic honor non est contrarius Dei religioni, nec est superstitiosus, etiamsi in daemonem fiat, quia revera etiam daemon habet illam perfectionem naturalem, in qua nos superat, et vere illam recognoscimus. Nec videtur esse contra Dei honorem, quod homo profiteatur se indigere daemone ad talem cognitionem , et hac ratione aliquo modo illi subjici, sicut discipulus subjicitur magistro, et profitetur se illius ope indigere sine injuria Dei. Unde etiam non est dubium quin damon, Iicet non possit homini infundere scientiam, possit nihilominus illum juvare virtute suae naturae ad illam acquirendam , vel objecta praesentando, vel tollendo impedimenta, vel docendo modo humano; ergo hoc postulare a daemone, non est idololatria.
16. Pars affirmativa vera judicatur. — Nihilominus dico secundo, etiam in hoc genere societatis cum daemone inveniri malitiam superstitionis et irreverentiae, divinae religioni contrariae. Haec assertio sumitur ex D. Thoma, dicta q. 95, art. 2, nam universaliter ait, ad superstitionem pertiuere, cum aliquis assumit aualium Demonis ad aliguid faciendum, vel cognoscendum ; ubi nihil distinguit inter cognitionem propriam Dei, vel non propriam, sed simpliciter de auxilio ad cognoscendum loquitur. Affertque ad id confirmandum, Augustinum, l. 2 Doct. Christ., universaliter dicentem, quicquid spectat ad consultationes, et pacta quedam significatiomum cum duemonibus placita, atque faederata, ad superstitionem pertunere. Et hoc etiam aperte sentit Cajetanus, in fine dicti a. 2, et insinuat peculiarem rationem rationem in verbis, quibus respondet ad objectionem quam fecerat. quod, scilicet, uti pacto daemonis, absolute videatur ad societatem, et non ad cultum spectare, et per hoc divinationem non esse superstitionis speciem, (quae objectio in materia hujus assertionis maxime locum habet), respondetque sine ulia disunctione aut limitatione, quod ratione affectate excellentie Divine a demone, implorare ilLius aualium, vel consilium, superstitionis est. Quamvis ergo non consulatur daemon, neque fiat pactum cum illo ad obtinendam ab eo altiorem rerum occultarum cognitionem, quam Ipse possit consequi et communicare virtute naturali, quia tamen per hanc ipsam societatem daemon intendit usurpare aliquid de excellentia Dei, et de honore illi ab homine debito, in hoc saltem quod homo, relicto Deo, ad ipsum recurrat, et ipsi se subjiciat, tanquam indigens auxilio ejus, et in eo confidens, etiam invito Deo, ut sic dicam, ideo homo consulens daemonem praedicto modo plane consentit et cooperatur daemoni usurpare conanti divinam excellentiam, et ideo contra religionem Deo debitam superstitiose operatur.
17. Et confirmari hoc potest ex illo 4 Reg. 1: Iunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum beelzebub , Dewn Accaron? Quamvis enim Ochozias forte erraret, aliquid divinum cogitans in illo idolo, non tamen de hoc specialiter reprehenditur, sed absolute, quia, contempto vero Deo, daemonem consulebat, quod erat contra honorem veri Dei, ut ibi Abul. indicavit, q. 7, peccasse Ochociam, inter alia, quia consulendo Beelzebub, contemnebat Deum, ac si nullus esset. Et in q. S, loquens de illo qui petit aliquid a daemone vel idolo, humiliando se illi, ait: E isie venerationes constituunt idololatriam. Unde potest considerari alia ratio, quia juxta communem quasi impositionem et hominum aestimationem, hujusmodi consultatio de futuris, quae humanam cognitionem excedunt, habetur tanquam signum recognitionis et confessionis alicujus divinitatis in eo qui consulitur, maxime quando consultur, ut per se responsurus sine conjunctione ad alium. Cum ergo daemon non habeat talem conjunctionem cum Deo, ut per relationem ad eum consulatur, consultatio, quae ad illum fit, eo ipso superstitionem idololatriae participat.
18. Declaratur magis ratio. — Praeterea potest alio modo ratio superstitionis in tali divinatione declarari, magis explicando rationem Cajetani. Nam daemon, licet in principio consulatur, non tanquam infallibilis veritas, vel tanquam certo sciens omnia etiam per se occulta, tamen quatenus est in se, intendit deducere hominem in eam existimationem, vel saltem ut eam profiteatur et signis ostendat; et ideo qui quocumque modo daemonem consulit, societatem vel quodcumque pactum cum illo contrahendo, in magno periculo versatur incidendi in illud barathrum apostatandi a Deo. Nam affectus daemonis inordinatissimus est per summam superbiam et odium ; et artes ad decipiendum, et industria ac experientia sunt ei maximae. Idemque, si Deus permittat, facile decipiet quoscumque qui societatem cum illo ineunt, qui merentur etiam a Deo destitui, et labi permitti, propter summam audaciam et ingratitudinem. Igitur qui talem inchoat societatem, statim incipit declinare a vera religione, et superstitiosus esse, quia moraliter ejusdem vitii est committere aliquid, et morali periculo et occasioni committendi illud se exponere. Sicut qui vanam societatem contraheret cum muhiere infami, et fornicationibus vel adulteriis dedita, et maxime si de illa coustaret, mentem et usum ejus esse, amicos suos ad libidinem turpissimam inducere, co ipso, et ex vi talis societatis, censeretur jam malitiam libidinis contraxisse, etiamsi nondum actu ipso formali in eam lapsus esset; ita ergo est in prasenti.
19. Explicatur aliter culpa lgc.—Denique potest aliter explicari haec culpa, quia Daemon est publicus hostis Dei et hominum, et in omnibus intendit obscurare gloriam Dei, et ideo qui Deo, tanquam supremo regi et principi adhaerent, eo ipso renunciant omni societati cum daemone, ut Christiani faciunt in baptismo, quia sub vero Deo militando bellum contra daemonem profitentur. Propter quod aiebat Paulus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem , sed adversus principes et potestates tenebrarumn, ad Eph. 6. Unde Augustinus, Ps. 54, in principio, dixit contra dammones indictam nobis esse luctam et bellum. Qui ergo societatem cum daemone init, eisque se tradit docendum et instruendum quomodocumque, eo ipso crimen laesae divinae majestatis committit, ac subinde gravissimam Deo injuriam facit contra honorem ejus, et contra fidelitatem ei debitam, non ex vi voti, sed ex vi subjectionis et servitutis debitae Deo. Sicut si vasallus unius regis transiret ad tyrannum, et publicum hostem qui regem a suo throno deturbare conatur , et cum illo amicitiam contraheret, et ab eo auxilium peteret, plane ageret contra fidelitatem et observantiam debitam suo principi, et honorem illi debitum censeretur in hostem transferre: ita ergo est in praesenti. Et ideo in praesenti causa omnis societas cum daemode, et consultatio vel obsecratio ad sciendas res occultas quocumque modo, est irreligiosa daemonis veneratio, ac subinde superstitio.
20. Cum utroque modo consulendi demonem conjunctas esse alias malitias.— Dico tertio: cum utroque modo consulendi demonem de occultis sive per se, sive per accidens, sunt conjunctae aliae malitiae, interdum contrariae aliis modis ipsi religioni, et interdum aliis virtutibus. Haec assertio patebit facile discurrendo per alios actus, et circumstantias quas in tertia suppositione numeravimus. Primo ergo, in omni hujusmodi consultatione daemonis invenitur morale periculum deceptionis perniciosae, vel consulenti, vel aliis, et ex hac parte habet saepe hoc crimen specialem malitiam, vel contra charitatem propriam, vel proximi, vel etiam contra justitiam. Primum certissimum est, et traditur frequenter a Patri- bus, quia daemon ab initio mendax est, et pater mendacii, et nullam viam nocendi deserit, sed circuit quaerens quem devoret. Unde Augustinus, lib. 4 de Trinit., c. 17: Potestates, inquit, aere« superbe atque fallaces, etiamsi quuedam vera per suos vates de societate et civitate sanctorum, et cero mediatore, diaisse reper atur, id-egerunt, ut per heec aliena vera etiam fideles De, si possent, ad sua falsa traducerent. Et lib. 2 Genes. ad litt., cap. 17: F atendum est (inquit) quando ab istis (id est, ab astrologis judiciariis rerum humanarum) vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quod, cum ad decipiendos homines sit, spirituum seductorum operato est. Unde in fine capitis concludit: Quapropter bono Christiano divinantes impie, etiam dicentes vera cavendi sunt, ne consortio demoniorum animas deceptas pacto societatis irretiant. Multaque similia in Patribus supra citatis reperientur. Cum ergo haec sit daemonis intentio et astutia, constat summum esse periculum graviter errandi in omni cognitione, ac doctrina abipso accepta, et in societate cum illo ad illam comparandam ; hominem autem huic periculo sc voluntarie exponere, plane inordinatissimum est.
21. Haec malitia est proportionata materia, et intentioni operantis. — Erit autem haec malitia proportionata materiae, et intentioni operantis ; nam, si materia talis cognitionis sit pure philosophica, seu naturalis et humana, omninoque speculativa, id est, non ordinata ad aliquid agendum, sed solum ad curiositatem, vel vanam ostentationem, non erit periculum deceptionis contra justitiam, vel charitatem in re gravi, sed solum contra prudentiam et studiositatem, quia tenetur homo periculum deceptionis vitare in quacumque materia ; haec autem per se spectata non est gravis. At vero si materia cognitionis practica sit, et accipiatur ut regula operandi aliquid, tunc peccatum esse poterit vel contra justitiam, si aliquo modo periculum gravis nocumenti aliis inde proveniat, vel contra charitatem propriam , si periculum vergere possit in proprium damnum spirituale, vel corporale ; poterit etiam esse contra fidem, si sit periculum errandi in materia ejus.
22. Quando idololatria committatur in divinatione.—Quando fiat idolodulia.—Praeterea solet conjungi cum hac divinatione expressus cultus daamonum ; qui quidem si sit per sacrificia, vel alias caeremonias determinatas ad divinum cultum, tunc, praeter malitiam di- vinationis, est in tali actu expressa idololatria, ut est per se manifestum, et notat Abul. supra, et omnes. Si verosit cultus per actiones communes, quibus solent Sancti honorari per se, et propter suam sanctitatem creatam, et desit intentio formalis colendi damonem, ut Deum, sed solum sit intentio honorandi illum propter excellentiam suae naturae et scientiae, et ad habendum illum propitium, sic non ert expressa idololatria, sed dici poterit idolodulia, quia directe est opposita virtuti duliae, licet indirecte sit etiam contraria religioni, et tacite participet superstitionis malitiam, ut in secunda assertione explicatum est. Rursus, quando consultationi et societati daemonum adjunguntur iniqua verba, seu promissiones cum aliquo expresso pacto, praeter malitiam falsi cultus jam explicatam, tunc pro ratione promissionis poterit esse nova blasphemia, vel alia similis iniquitas, ut si promittat renunciare Christo, vel nunquam in illius amicitiam redire, nec ejus sacramentis uti, vel si animam suam aut perpetuam obedientiam daemoni promittat. Haec enim et similia solent daemones a miseris hominibus postulare, de quibus omnibus constat habere peculiares malitias, nunc religioni, nunc charitati Dei, nunc charitati propria oppositas, juxta diversas materias , quae attendendae sunt ad judicium ferendum de tali crimine.
23. In fide demoni adhibita, idololatria et heeresis continetur .— Materia diabolici oraculi consideranda.—Ultra haec vero omnia accedere solet fides et credulitas, quam tales homines praebent daemoni aliquid sibi dicenti, in quo actu duo spectanda sunt, scilicet, modus credendi, et res credita. Ex parte modi erit nova malitia gravis, si deemonis responsum tanquam certum et infallibile credatur, nam in tali fide, et implicita idololatria et haeresis continetur. Nam qui sic credit, damonem apprehendit ut numen infallibile, in cujus obsequium intellectum captivat, vel submittit, quod ad idololatriam spectat. Item, qui sic credit daemoni, plane supponitur credere daemonem non esse malum, nec fallacem, nec etiam esse talem qui falli possit; utrumque autem contra fidem est. At vero, si non hoc modo credatur assertio daemonis, sed solum fide quadam humana, vel (ut ita dicam) angelica, tanquam res valde probabilis, et magnae auctoritatis, licet fallibilis, tunc non incurretur haec specialis malitia. Erit autem consideranda materia diabolici oraculi, nam potest continere errorem contra fidemcatholicam, et tunc committetur expressum peccatum haeresis, ut per se constat. Tandem si ex hac fide sequatur exterior divinatio et praedictio talium rerum, et inductio aliorum ad illas credendas, vel ad aliquid agendum ratione ilius cognitionis, tunc adjungitur malitia scandali, et juxta materiae proportionem censeri poterit talis divinator vel haeresiarcha, vel seductor in materia justitiae, vel in aliis materiis morum, vel hypocrita, vel fur et latro, si haec et similia intendat, vel ex ejus prava operatione sequantur; nam ita sunt cum hoc vitio morahter conjuncta, ut excusari non possint regulariter loquendo.
24. In ordine ad scientiam consideratur id, quod est per se in actu. — Ex his ergo satis constat qualis sit divinationis culpa, et quotuplex, quando committitur cum expressa societate cum daemone. Solum est advertendum, inordine ad scientiam et doctrinam, considerari id quod est per se et primario in actu, et ideo tale peccatum simpliciter poni sub specie superstitionis falsi cultus, et religioni contrarii, nam reliquae malitiae, quae adjunguntur, vel sunt accidentariae et variabiles, quia ex adjunctis sumuntur, vel sunt minus graves et secundariae, ut explicatum est. At in ordine ad praxim, et ad judicium ferendum de tali crimine, vel in confessione sacramentali, vel in forensi judicio, omnia dicta spectanda sunt et ponderanda, ut condigna sententia ferri possit.
On this page