Caput 9
Caput 9
Utrum interdum committatur superstitiosa divinatio per implicitum pactum cum daemone, et quomodo ac quibus modis id fiat.
CAPUT IX. UTRUM INTERDUM COMMITTATUR SUPERSTITIOSA DIVINATIO PER IMPLICITUM PACTUM CUM DAEMONE, ET QUOMODO AC QUIBUS MODIS ID EIAT.
1. Divinatio superstitiosa committitur sine ezpresso pacto cum daemone. — Communis et vera sententia est, posse hoc peccatum superstitiosae divinationis committi absque expresso pacto vel negotiatione cum daemone. Ita docet D. Thomas, d. quaest. 95, art. 2, ubi late Cajetanus et omnes ; et sumitur ex D. Augustino, lib. 2 de Doctrina Christ., cap. 20 et sequentibus, et ex aliis statim referendis. Hinc ergo concludunt etiam omnes, cum D. Thoma, ad hoc peccatum sufticere pactum implicitum cum daemone. Nam hoc peccatum non committitur sine aliquo pacto cum daemone, ut ex adductis in praecedenti capite constare potest; nam ad superstitionem falsi cultus, necessarium est ut aliquis cultus divinus in aliquam personam vel rem creatam transferatur. Divinatio autem, praecise spectata ut est vana inquisitio cognitionis rerum occultarum, vel voluntaria et temeraria credulitas earum, non est cultus alicujus rei creatae, nec potest illam rationem induere, nisi quatenus includit pactum cum daemone, quia ex nullo alio capite, nec respectu alterius rei vel personae potest ibi falsus cultus admisceri ; ergo necesse est ut intercedat pactum saltem implicitum, et quod illud sufficiat ; quandoquidem expressum non est semper necessarium. Duo ergo explicanda supersunt: unum est, quid requiratur ad hoc pactum implicitum ; aliud est, quid sufficiat.
2. Quid requiratur ad hoc pactum inplicitum. — Quale debeat esse medium cognationis, ut inquisitio non sit vana. — Quoad primum, dicendum est, ut in hujusmodi cognitione interveniat pactum implicitum cum daemone, necessarium esse ut quaeratur absque ope divina, et per vanam inquisitionem, seu per medium ineptum, et de se inutile, ut talis cognitio acquiratur. Ita docet D. Thomas, dicto art. 2, Cajetanus et alii. Et ratio quoad priorem partem est clara, quia si veritatis inquisitio cum fundamento nitatur in divina auctoritate vel auxilio, clarum est per se malam non esse, cum Deus sit fons omnis cognitionis et veritatis. Cur autem haec conditio ponatur, paulo inferius explicatur. Deinde additur necessarium esse ut inquisitio vana sit, quia si illa non sit vana, non est cur cognitio, per illam comparata, implicito pacto cum daemone tribuatur ; alias, omnis humana inquisitio ex effectibus et signis naturalibus, daemoni esset tribuenda, quod temerarium judicium est, et injuriosum naturae, et catholicae veritati contrarium. Ut autem humana inquisitio ad cognitionem tendens vana non sit, duo requiruntur et sufficiunt. Primum est, ut medium cognitionis sit objectum aliquod proportionatum humanae cognitioni, qua per sensus acquiritur , id est, ut sit objectum sensibile ab homine. Secundum est, ut tale medium sit etiam proportionatum veritati, quae per illud inquiritur, vel ab illo accipitur, id est, ut habeat naturalem aliquam connexionem cum illa, ratione cujus optime possit haec ex illo colligi, ita ut medium illud aliquo modo in se contineat illam veritatem.
3. Quid habere debeat medium, ut proportionalum sit veritaii quesite. — Hoc autem duobus modis tantum contingere potest, scilicet, vel ut medium contineat conclusionem tanquam causa effectum, vel tanquam effectus causam. Inter quos duos modos est notanda differentia, quia causa, licet virtute contineat effectum, et ideo in illa vel per illam cognosci possit effectus ut possibilis, non tamen semper est determinata ad effectum, quia potest esse causa libera et indifferens ; vel, si naturalis sit, potest esse causa impedibilis per occursum alterius. Quia ergo scientia occultorum, de qua tractamus, non est de effectibus possibilibus, sed de rebus existentibus, seu futuris certo aliquo tempore, ideo ut inquisitio illorum non sit vana, non satis est ut medium sit causa effectus, sed oportet ut sit causa determinata ad effectum, et non impedienda, vel ut sumatur cum circumstantiis in quibus haec determinatio, et expeditio ad operandum, ut existens vel futura contineatur. At vero effectus supponitur jam actu existens, et ideo in se includit determinationem et expeditionem sua causae; determinationem, inquam, actualem, sine qua effectus non sit, sive illa fuerit necessaria, sive ex propria libertate.
4. Non esse addendum tertium medium, quando, scilicet, signatum continetur in signo. — Neque oportet addere membrum, quo signatum continetur in signo, et per illud cognoscitur, quia, ut tale signum naturali cognitioni et humanae inquisitioni deserviat, necesse est ut sit naturale signum; omne autem naturale signum ad effectum vel causam revocatur, quia res non sunt factae per se ad significandum, sed in tantum ex natura rei significant, in quantum habent connexionem cum suis causis, vel effectibus, sive mediatam, sive immediatam. Potest enim haec significatio esse, vel per immediatam hahitudinem effectus ad causam, aut causae ad effectum, vel per connexionem duorum effectuum in una causa, a qua uterque procedit. Tunc enim unus effectus per alium significatur, ut sereniias per iridis arcum, non quia unus effectus sit causa alterius, vel e converso, sed quia uterque sequitur ex eadem causa, et ita mediante causa unus effectus indicat alium; nam cum causa facit unum effectum, ex illo colligimus alium esse futurum. Solum posset instari de speciebus intentionalibus, vel notitiis, qua repraesentant objecta, licet non sint effectus eorum : at illa repraesentatio non est per inquisitionem ex medio cognito, de qua nunc tractamus; sed est effectiva vel formalis repraesentatio tanquam medium incognitum, ut vocatur, quae praesenti instituto non servit. Atque ita tandem concluditur tunc inquisitionem naturalem ron esse vanam, quando est per causam vel effectum, ac subinde tunc esse vanam inquisitionem, quando fit per medium inutile, id est, quod non habet sufficientem connexionem causae, vel effectus, cum re quae investigatur. Haec est ergo prima, et praecipua conditio necessaria, ut in cognitione alicujus effectus occulti pactum implicitum interveniat.
5. Species divinationis juaxta varia media vana distinguuntur. — Nwumnerantur varie divinationwn species. — Atque hinc fit ut juxta varia media inutilia et vana, quae solent esse in usu divinorum ad res futuras, et incertas, vel aliter occultas praedicendas, variae etiam distinguantur species hujus divinationis per pactum implicitum, quae quidem materialiter diversae sint, et inde varia nomina accipiunt ; in ratione autem pacti impliciti, atque adeo in ratione superstitionis, eamdem rationem formalem habere videntur. Unde e contrario multa ex his speciebus in materia conveniunt cum speciebus divinationum, quae fiunt per pactum expressum, quia eadem signa possunt utrique pactioni deservire. Solent autem dividi quasi species subalternae sub illo genere : una vocari solet auguriwm, in lata significatione sumptum ; alia sortilegium. Prior fit per inspectionem aliquarum rerum, vel figurarum, aut effectuum naturalium, ex iliis colligendo et praedicendo effectus alios, cum quibus non habent connexionem. In quo genere primo numeratur judiciaria astrologia, qua Genethliaci utuntur; item, insomniwm, auspiciuum , omen, et augurium stricte sumptum. Quae quidem fere nomina etiam in cap. praecedenti explicuimus, quia illa signa, et similia, accipi possunt ex conventione cum daemone, et pacto expresso; quando vero sine tali pacto accipiuntur, ut media cognitionis, ad vanam inquisitionem spectant, et pactum implicitum indicant. Adduntur eliam hic chiromantia, quae est divinatio futuri eventus ex inspectione lineamentorum manus ; metoposcopia, quae divinat in fronte; spatulamantia, seu hotomantia, quae in dorso seu scapuiis fit; physiognomia, quae fit in figura, et signis totius humani corporis, et praesertim totius faciei. Altera species hujus divinationis fieri dicitur per observationem aliquarum humanarum actionum, ex quarum eventu vel inspectione aliquid divinatur, inquiritur, aut creditur, quod nullam habet cum altero effectu vel eventu connexionem naturalem ; sub quo genere varii modi referuntur, sed omnes continentur sub sortibus vanis, quocumque modo constituantur, ut ex D. Thoma, d. quaest. 95, art. 3 et S$, intelligere licet, et infra in particulari explicabimus.
6. Quando preedicte species reperiantur in rerum cognitione. — Sed circa omnia ista genera vel nomina divinationum, advertendum est, ex supra dictis, accipienda esse vel quantum ad illos effectus, qui ex talibus signis nullo modo deduci possunt, vel saltem quoad eum modum cognitionis, qui ex vi talium mediorum comparari non potest; nam hoc necessarium est ad vanam inquisitionem, ut declaratum est. Unde si ex signo sensibili, vel effectu viso, per certam deductionem, fundatam in aliqua ex habitudinibus supra explicatis, cognoscatur aliquis effectus, et solus ille inquiratur, cessat omnis ratio illiciae divinationis. Sic ex eclipsi, verbi gratia, praedicere alios effectus futuros, non est superstitiosa divinatio, quia non sumitur eclipsis in ratione puri signi nullam habentis naturalem connexionem cum talibus effectibus, sed ut effectus ortus ex tali causa astrorum, ac coelorum concursu, et ex quo alii etiam effectus sequi solent. Sic enim diximus unum effectum alicujus causae posse indicare alium effectum ejusdem causae. Simili modo, si ex aliqua causa possit conjectari probabiliter aliquis effectus, non tamen possit certo cognosci, et per tale medium solum inquiratur secundum illum gradum cognitionis, non est illicita divinatio; ut si quis observet fugam, vel cantum avium, ut inde conjectet an pluvia sit futura, non est divinatio, ut docuit D. Thomas, d. quaest. 95, art. 7, ad 1, ex illo Jerem. 8 : Milvus in calo cognoscit tempus suwn, etc. Idem enim est in similibus. Tales etiam sunt divinationes et conjecturae medicorum, ex signis quae in corporibus observant; idemque est de aliis, quorum ratio constat ex dictis. Voces ergo illae, quibus significantur vanae artes seu observantiae hujus divinationis, in malam partem accipiuntur, quatenus vitium significant ; et in hoc omnes conveniunt, quod spectant effectum aliquem, vel objectum sensibile sub pura ratione signi alterius effectus, quam inquirunt sine ulla consideratione alterius connexionis vel habitudinis causae et effectus inter se, vel plu- rium effectuum ad eamdem causam. Et hoc est quasi formale constitutivum hujus vanae inquisitionis, quando in divina revelatione non f.ndatur.
7. Ut observatio sit vana, necesse est ut tale signum non habeat impositionem a Deo. — Ulterius enim addere oportet alteram conditionem, quasi negativam, necessariam ad vanam observationem alicujus signi ad aliquid cognoscendum, nimirum, quod illud signum non habeat impositionem a Deo. Nam si illam habeat, clarum est non esse vanum, tale signum observare ad cognitionem acquirendam, quia potest per illud signum occulta veritas agnosci, sicut per Scripturam. Deus enim auctoritatem habet ad imponendum aliquid ad significandum placitum suum, ut per se constat. Significat ergo aliquid esse futurum, si a Deo impositum est; sed talis significatio non potest non esse vera, sia Deo imponitur, quia Deus non potest mentiri; et tunc imponendo illud signum, per illud loquitur, et atfirmat talem effectum esse futurum, vel esse in tali loco; ergo. Sicque non superstitiose , sed sancte divinat, qui, viso arcu coeli, credit nou esse tantam futuram pluviam, ut dissipet terram, quia Deus illum pro signo posuit, Gen. 9. Et id satis est, sive illa signiücatio etiam fundetur in naturali aliqua connexione illorum effectuum in causa, sive non ; sufficit enim solum verbum Dei.
8. Hanc divinam significationem varie fieri posse. — Unde haec significatio , quam divinam possumus appellare, interdum esse potest per expressam revelationem publicam et canonicam ; sicut est illa quae fit in Scriptura, ut in exemplo dato, et in signis adventus Spiritus Sancti in die Pentecostes, quae vere suflicienterque significabant effectum naturaliter occultum, supposita praecedenti Christi promissione et praedictione. Aliquando vero potest talis impositio cognosci per privatam revelationem expressam, et saepe per internum Spiritus Sancti instinctum. Sed in his casibus oportet examinare spiritus, an a Deo sint. Non desunt tamen in Scriptura hujusmodi signorum exempla, quae inferius, tractando de aliquibus ex praedictis divinauonibus, afferemus. Et hoc modo nonnunquam Sancti viri, ex uno verbo obiter audito aut lecto, signum divinae voluntatis, aut specialis providentiae ad dirigendas suas actiones accipiunt, non per vanam ominationcm, sed per insunctum divinum, vel prudentem et probabilem conjecturam, ut legi potest apud Augustinum, lib. 8 Confess., cap. 12; e Gregorium Turon., lib. 2 Histor. Franc, c. 371. Quando ergo, vel certa inspiratione, vel probabili et prudenti conjectura, creditur signum provenire ex divina providentia, vel admonitione, cessat vanitas observationis. E contrario vero, ubi nulla est ratio praesumendi significationem divinam, et medium cognitionis de se inutile est, et ut signum tantum accipitur, vana est inquisitio.
9. An inquisitio hoc modo vana contineat pactum demonis implicitum. — Jam vero superest explicandum an, eo ipso quod inquisitio est vaua modo explicato, interveniat pactum implicitum daemonis, et an haec sit sola praesumptio, vel revera tale pactum existat, et in quo consistat. Ratio dubitandi esse potest, quia, licet aliquis inquirat cognitionem veritatis occultae in re, vel ex medio unde cognosci non potest, potest id facere ex quadam stultitia aut vanitate ; ergo non est cur statim praesumatur rationabiliter ac prudenter pactum implicitum cum daemone, et hcet de facto praesumatur, non oportet ut ita sit. Praeterea, pactum implicitum supponit explicitum; quomodo enim intelligi potest aiquem operari ex pacto implicito, nisi operetur in virtute alicujus pacti expliciti, quod praecessit? Quid enim est pactum illud implicitum, si non sit veluti moralis virtus relicta ex pacto explicito? Certe explicari non potest. At supponimus eum hominem, qui sic operatur, non habuisse unquam pactum explicitum cum daemone ; ergo non est possibile, nedum necessarium, ut operetur ex pacto implicito. In contrarium vero est, quia talis usus divinationis, inquirendo veritatem occultam unde sciri non potest, et credendo illam ex puris signis sine ulla connexione medii cum re credita, absque revelatione, vel speciali instinctu Dei, damnatur ab Ecclesia, et a D. Thoma, ut superstitio falsi cultus religioni contraria; ergo per illam transfertur divinus cultus ad daemonem, quia non potest in alio consistere falsitas illius cultus, ut ex dictis constat. Ut autem cultus Dei tribuatur daemoni, necessaria est aliqua societas, vel pactum cum illo; et illud non est explicitum, ut supponitur; ergo oportet ut sit saltem implicitum.
10. Resolvitur questio. — Dicendum ergo est hoc pactum intervenire, quoties homo serio utitur his signis ad veritatem occultam, per illa significatam, inquirendam, et illam credit, quando juxta regulas alicujus artis divinatoria per illa media significatur, vel accedit cum animo adhibendi fidem talibus signis, quando illa observat. Hoc satis probat quasi a posteriori ratio moralis facta; nam actio illa, seu illud studium, prout a nobis explicatum est, grave ac perniciosum crimen est, damnatum in pluribus locis veteris Testamenti supra adductis. Additque Cajetanus, dicto art. 2, etiam prohiberi a Paulo in novo Testamento, et alludit, ut paulo inferius declarat, ad locum Pauli ad Galat. 4: Dies observatis, ei menses, et tempora, et annos ; timeo vos, ne forte sine causa laboracerim in vobis. Haec enim verba intelliguntur a multis de observatione harum rerum, ut sunt signa futurorum. Quos secutus est Gratianus, 26, quaest. 2. S Unde, post cap. 1. Et inde colligit Cajetanus haec omnia esse per se mala, et ideo probiberi,et non e converso ideo esse mala quia prohibita. Sed esto hoc ita sit, tamen ex testimonio Pauli non colligitur; nam verba illa commode intelliguntur de observatione caeremoniarum legalium, ut etiam Cajetanus ipse in Paulum intellexit ; et divus Thomas ibi, lect. 4, dicit quod, licet prior expositio sustineri possit, quia veram doctrinam continet, non tamen est secundum mentem Apostoli. Nihilominus Patres illas observationes damnant, ut superstitiosas, et continentes tacitam idololatriam ; unde sine dubio sentiunt ibi intervenire pactum implicitum, ut expresse declaravit divus Thomas, dicto art. 2, et dicta lection. 4. Testimonia autem Patrum legi possunt in Decret., 26, q. 1 et 2, cum sequentibus.
11. In quo consistit hoc paclum implicitum. — Ulti lis signis, non cum animo adhibendi illis fidem, solum est veniale. — Modus autem hujus pacti in hoc solum videtur poni a D. Thoma dicto art. 2 et 3, adjuncta expositione Cajetani, quod ille, qui his vanis inquisitionibus utitur, ita se gerit, ut virtute velit daemonem illis observantiis immisceri. At enim ad summum habetur talem hominem se exponere periculo societatis cum daemone, non vero quod jam utatur pacto implicito. Ut ergo declaretur hoc pactum, imprimis supponendum est hominem exercentem hanc artem, vel observantem talia signa, uti illis ut utilibus ad cognoscendam rem occultam, et spe adinveniendi illam per hoc medium ; et hoc vocavimus in . assertione, serio his attendere, et cum animo adhbendi fidem. Nam si quis aliquid hujusmodi faciat, non quia putet esse utile, nec quia sperat per illud medium scire veritatem, sed solum otiose quaerendo quid casu accidat, vel quid designet tale signum jusxta regulas talis artis, licet falsas, et nullius momenti eas esse credat, tunc constat non operari ex pacto implicito daemonis, nec esse ariolum aut divinum, sed materialiter facere id quod isti solent formaliter facere. Unde in eo modo operandi haec, non est peccatum superstitionis, sed otiosae actionis, ideoque per se loquendo, et secluso scandalo, vel periculo per illa joca perveniendi ad seria, illud non est peccatum mortale, sed veniale, ut recte Cajetanus supra notavit, et est communis sententia.
12. Semper fundantur isti superstitiosi in doctrina demonis.— Deinde supponimus eum, qui sic operatur, non ponere spem suam aut fidem suam in divina revelatione, quia revera nulla est, ut supponitur. Neque isti illam somniant, neque in illa fundantur. Cujus signum est, quia utuntur regulis suae artis, vel aliquibus tradiionibus humanis. Hinc ergo aperte concluditur, eos tacite fundari in disciplina et instructione daemonis, et hoc est operari ex pacto implicito cum daemone. Probatur haec ultima illatio, quia non potest acquiri cognitio alicujus rei occultae per aliquod signum, quod illam ex rei natura non significat, nisi quia significare creditur ex impositione alicujus habentis auctoritatem ; sed in praesenti haec signa non sunt naturalia, ut supponitur et ostensum est; ergo, qui illis utitur ut utilibus, credit esse imposita ad significandum ab aliquo habente auctoritatem, cui credendum sit ; sed non sunt imposita a Deo, et consequenter nec a Sanctis Angelis, ut constat; ergo a daemone; ergo uti illis signis in virtute, est a daemone discere, et illi credere, et haec est societas aut pactum implicitum cum illo.
13. Dupleg modus utendi his mediis. — Et declaratur amplius : nam dupliciter potest quis uti rebus et mediis : uno modo, supponendo et credendo in eis esse utilitatem et veram significationem; alio modo, non supponendo utilitatem ex impositione jam facta, sed sperando habere illam ex superiori aliquo, et occulto instinctu ; utroque autem modo intercedit pactum implicitum; ergo. Minor patet, quia in priori modo, qui magis usitatus est, procedit discursus factus, quod illa impositio non potest esse nisi a daemone. In posteriori autem modo, cum non possit illa revelatio sperari a Deo, necesse est ut speretur a daemone; imo, si expresse ita fiat, magis videbitur esse pactum explicitum quam implicitum, quia licet tale pactum in eo casu non praecedat, speratur tamen, et intuitu illius fit illa inquisitio, seu vana observatio. Vocamus autem hic pactum, non tantum quasi stabilem conjunctionem per mutuam promissiohem et obligationem, sed quamcumque societatem, et deprecationem, seu petitionem auxilii ad aliquid cognoscendum, nam utrumque horum sufficit ad superstitionem falsi cultus, ut supra declaratum est. Constat autem, in illo casu esse saltem tacitam deprecationem et postulationem auxilii a daemone, quandoquidem sub illa spe fit vana inquisitio. Neque est necesse ut expresse speretur a daemone ;jam enim esset expressa invocatio, ut dixi; sed satis est quod homo his vanis inquisitionibus intendat, spe cognoscendi futura, quia, ut D. Thomas ait, statim daemon se ingerit, unde virtualiter hoc est, quod homo affectat.
14. Declaratur amplius hoc pactum umplicitum. — Tandem potest hoc pactum impicitum declarari, quia non potest homo hus vanis inquisitionibus intendere animo et spe cognoscendi futura, via inventionis, sed via disciplina ; magister autem illius disciplinee non potest esse nisi daemon; ergo convincitur homo, quod tacite intendat doceri a daemone, et hoc est pactum implicitum. Major declaratur, quia illud medium, quod ut signum veritatis occultae seu futuri eventus assumitur, neque est causa determinata ad illum effectum, ut supponitur, neque est eftfectus a quo possit incipere cognitio, nam potius intenditur ut terminus ejus; unde non est medium, sed conclusio scienda; nec est effectus habens in causa necessariam connexionem cum alio effectu, quia nulla talis connexio inter signum et veritatem inquisitam invenitur, ut in auguriis, et aliis similibus artibus, in particulari demonstratur ; ergo assumitur illud medium ut purum signum. At bujusmodi signum inutile est ad acquirendam cognitionem via inventionis, quia non est signum naturale, sed ad placitum, ut supra declaratum est ; omnis autem acquisitio cognitionis per signa ad placitum, pertinet ad disciplinam potius quam ad inventionem. Docetur enim homo ab illo, qui ialia signa scripsit, vel primo imposuit ad talem significationem. Argumentum denique evidens est, quia cognitio acquisita per talia signa, tota reducitur ad auctori'atem e;us qui signa praebuit, et dixit esse vera, et hoc vel illud significare ; nam, in vi solius discursus et luminis intellectualis, ex rebus ipsis id colligi non potest.
15. Solum daemonem esse auctorem illorum signorum. —Jam ergo probatur minor, quod solus daemon convincatur esse auctor illorum signorum, seu falsae impositionis, seu fictionis eorum, quia non est Deus, ut constat, nec homo creditur potens perse ad talem doctrinam ; est ergo daemon. Unde si doctrina ula per modum alicujus artis, et certis regulis contenta in aliquibus libris scripta continetur, a daemone per aliquem ministrum suum scripta est ; et qui nunc illam addiscunt, a daemone docentur, sicut qui studet libris Augustini, ab Augustino docetur, et qui Scripturam legit et credit, a Deo docetur. Atque hoc modo intervenit ibi pactum implicitum, et reducitur ad explicitum, quod cum aliquo primo enunciatore illius doctrina praecessit. Et ita responsum manet ad praecipuam rationem dubitandi.
16. Objectio prima. — Secunda objectio.— Sed dicet aliquis primo, posse aliquem velle uti his vanis inquisitionibus, expresse intendendo non habere pactum cum daemone, sed solum propter experientias aliquas, quae ostendunt futura ita evenire sicut signa illa (quae a nobis vana censentur) indicant, juxta regulas talis artis, vel juxta traditionem peritorum in illa. Neque iste sic illa utens attendit vel curat, quomodo fuerint nota hominibus talia signa, sed ab hoc abstrahit, et ab omni pacto cum daemone per expressam voluntatem suam, ut supponitur; ergo non potest sic operanü attribui pactum implicitum. Secundo fieri potest, ut sic operans opinetur, talia signa non fuisse demonstrata a daemone: sed vela Deofuisse sic instituta ad significandum, sicut Origenes existimavit de signis coelestibus, vel casu esse inventa, et postea usu compertum esse vera significare, et habere illam significationem permanentem; ergo qui sic illis utitur, non profitetur pactum implicitum cum daemone. Denique, qui non probatur malus, bonus praesumitur, juxta regulam juris; ergo si aliquis revera nesciat, talia signa esse ex traditione et societate daemonum, et ideo velit illis uti, quia non probatur habere malam originem, sed occultam, ille talis non profitetur pactum implicitum cum daemone. Hoc autem modo videntur illis uti omnes homines, qui non habent expressum pactum cum daemone; ac subinde falsum est dicere, eo ipso quod aliquis utitur his signis et inqui- sitionibus, nesciens esse a Deo, profiteri pactum implicitum cum daemone.
17. Respondetur ad primam ojectionem. — Ad primum respondetur, interdum per crasSsam ignorantiam vel incogitantiam velle ahquem contraria: unum in se ac formaliter, aliud virtute, et in alio. Sic ergo accidit in illo casu; nam licet is, qui voluntarie utitur talibus inquisitionibus vanis, explicite dicat se nolle pactum cum dammone, implicite vult illud; etlicet nolit expressum pactum, de facto vult tacitum, quiavult uti illis mediis ut utilibus, cum tamen utilitatem habere non possint, nisi interventu damonum. Necrefert quod credatilla esse utilia propter experientiam ; nam hocipsum est credere, ex consortio cum daemonibus habere utilitatem, quia illamet experientiae ab ipso daemone procuratae sunt, ut homines ab eo decepti credant illa esse utilia; ut enim supra ex Augustino notavi, daemones aliquando vera enunciant, ut auctoritatem sibi concilient cum hominibus, et ita securius illos decipiant. Vide Augustinum, d. lib. de Divin. daem., a c. 3, et l. 2 Gen. ad litt., c. 17, et l. 5de Civ. Addo praeterea illam experientiam valde fallacem esse, quia revera multo frequentius inveniuntur falsae illae praenunciationes, quam verae ; nam verae notantur et numerantur, quia paucae sunt; falsae vero innumerabiles sunt. Quod etiam Phavorinus agnovit apud Aulum Gellium, lib. 14 Noct.;c.1; et Cic., lib. 2 de Divinat. Et rursus ex uhs, quae vera eveniunt, multa sunt casu et quasi sorte, ut ait Augustinus, 7 lib. Confess., c.6. Regulariter autem iste casus est in paucioribus, utdixi, et ad summum ad utrumlibet ex vi talium signorum ; et ideosi quid amplius ex illis signis docetur et creditur (ut revera creditur ab Ariolis ), totum id fundatum est in tacito pacto, et operatione dammonis. Neque excusantur isti, dicendo se non curare unde talis doctrina originem traxerit; tenentur enim hoc curare, et, eo ipso quod non curant, et nullam probabilitatem habent quod sita Deo, voluntarie ignorare se fingunt quoda daemone sit, et virtute volunt illa uti, etiamsi a daemone sit.
18. Satisfit secunde. — Ad secundum, jam supra dixi considerandum esse, quid per se conveniat actioni, non quid possit excusare ignorantia. Qui ergo crediderit talia signa esse a Deo creata et instituta, ad significandum naturaliter, etiam sine ulla connexione causae vel effectus, in re ipsa valde decipietur, et materialiter saltem id faciet, quod de se includit tacitum pactum cum daemone; ipse vero excusari poterit, vel a toto, vel a tanto, juxta gradum ignorantiae. Non enim videtur impossibile aliquando esse invincibilem, licet regulariter valde crassa videatur; id tamen ex generalibus regulis de ignorantia discernendum est, ut recte dixit Cajetanus supra, quia non potest particularis regula certior dari. At vero, qui non putat illa signa essea Deo, ct ducitur propter usum, et consuetudinem, et experimentum verorum eventuum, non excusatur, ut dixi; quia totum id ad experientiam reducitur, quae ex industria et societate damonum provenit, ut declaravi.
19. Solvitur tertia. — Ad tert'um, nego non probari has artes habere malam originem, quia non solum negative nescitur unde sint, sed etiam positive scitur esse a daemone; hoc enim probant discursus supra facti, quod non continent scientiam inventionis per discursum, sed traditionis per disciplinam, quae fidem praebet docenti, et ejus tantum auctoritate fundatur. Similiter dico, in his artibus non solum nesciri an sint a Deo, seu non sciri quod sint a Deo, sed etiam sciri quod non sint a Deo, non solum quia Deus id docet et profitetur in Scriptura, detestans tales artes, sed etiam quia frequentius illa signa fallunt, et continent mendacium, et quia nihil pietati deserviunt, sed potius occasionem praebent committendi multa flagitia. Unde talia signa nec viris sanctis revelata sunt, nec probi illis utuntur, sed flagitiosi homines, incantatores, et similes. Notat etiam Augustinus, lib. 2 de Doctr. Christ., c. 24, talia esse haec signa daemonum, ut non significent, nisi consensws observantis accedat. Ideo enim ( inquit ) augures id agunt, ne videant volatus; aut audiant voces avium, ne scilicet, sibi aliquid mali significent esse. Unde non obscure coustat totum hoc ex pacto cum daemone. Igitur non possunt tales artes praesumi bonae vel indifferentes, nec alterius doctrinam continere, nisi daemonis. De quo vide plura apud Augustinum supra, et 5 de Civ., c. 17; Origenem, lib. 6 et 7, contra Celsum; Eusebium, lib. 5, 6et 10 de Prapar.
On this page