Caput 10
Caput 10
Expediuntur nonnullae difficultates circa superiores divinationum species.
1. An divinatio per pactum explicitum diferat specie. ab ea quae fit per implicitum. — Prima dubitatio est, an haec divinatio per pac- tum implicitum in ratione superstitionis differat specie ab illa quae est per pactum expressum. Aliqui absolute affirmant differre specie in genere vitii et mali moralis, quod significat D. Thom., art. 3, in corpore, et ad 1. Difficile vero est hanc sententiam persuadere, quia tacita vel expressa voluntas, aut pactum implicitum, non solent morales actus distinguere in specie morali; sicut professio tacita et expressa ejusdem speciei sunt, et sic de aliis. Deinde in illis superstitionibus est eadem participatio idololatriae, et privatio ejusdem honestatis religionis; cur ergo distinguentur morali specie? Quare, in rigore loquendo, probabile est non distingui, sed solum ut actus perfectus et imperfectus, completus vel incompletus intra eamdem speciem. Nihilominus tamen in ordine ad praxim, praesertim in ordine ad confessionem, et ad poenas seu censuras, et ad prasumptionem de haeresi, et alios similes effectus, non dubito quin perinde sit de illis censendum, ac si essent distincti specie. Quia certissimum judico, ubi pactum expressum cam daemone intercessit, explicandum esse in confessione, quia longe diversum judicium faciendum est de illo peccato a confessore, quam de alio, et sic de aliis. Et quoad hoc, verissimum est quod D. Thom. ait, d. art. 3, ad 1, multo gravius esse, demones invocare, quam aliqua facere, quibus digmm sit ut se demones ingerant. Hoc enim declarat bene majorem gravitatem notabilem in confessione explicandam, sed non specificam diversitatem in rigore ; tum quia committere peccatum aliquod verbi gratia, fornicationem, et exponere se moral ac proximo periculo illius, ejusdem speciet sunt, et ita possunt esse in praesenti; tum quia in pacto implicito etiam est invocatio daemonis, vel usus et credulitas doctrinae ejus, quod perinde est.
2. An distinguenda sint sub his membris plura vitia specie distincta. — Simile dubium est, an sub aliquo ex dictis membris distinguenda sint plura vitia superstitionum specie distinctarum. Aliqui enim censent, in hus vanis observantiis, quae continent implicitum pactum, specie distingui ea quae observant signa, quae in rebus ipsis sine industria hominis praeexistunt, ut sunt astrologia judiciaria, augurium, et similes, ab his quae utuntur vanis actionibus humanis, ut ad sortes pertinentibus. Nam D. Thomas etiam dicto art. 3 haec ponit ut genera distincta superstitionum. Sed certe D. Thomas sicut distinxit haec genera, ita etiam distinxit sub unoquoque illorum plures species quasi ultimas. Quod si hae non sunt verae species morales distinctae in genere vitii et mali moralis, certe non est cur inter illa duo superiora capita distinctio propria et essentialis quasi specierum subalternarum intercedere credatur. Deinde sub genere superstitionis hujus, quae fit cum pacto expresso, non distinguuntur plures species formaliter diversae, sed tantum materialiter; ergo nec sub altero de pacto implicito ; nulla enim apparet sufficiens ratio differentiae. Denique non minus vanum et inutile est medium ad cognoscendam veritatem occultam, quod assumitur in augurio, quam quod sumitur in sortibus, et e converso; nec in ordine ad injuriam Dei multum videtur referre, quod credatur daemoni loquenti per signum factum ab homine, vel datum in dispositione aliarum rerum; ergo haec materialis diversitas signorum non magis videtur sufficere ad specificam diversitatem malitiarum, quam multiplex alia varietas, quae in hoc genere divinationum reperitur.
3. Objectio.— Sed objici potest ex D. Thoma, quia haec signa assumuntur ut principia cognoscendi ; diversitas autem principiorum diversificat speciem etiam in scientiis demonstrativis ; ergo et hic. At haec ratio non minus probat de omnibus speciebus horum signorum in particulari, quam de illis duabus generalibus auguriorum et sortium. Deinde in neutris ostendit diversitatem formalem in genere vitii moralis, sed ad summum in genere cognitionis ; et praeterea etiam in cognitione, licet ostendat diversitatem quoad apprehensionem, non vero quoad judicium de re significata, si detur. Ut licet Deus revelet veritatem occultam per varia signa verborum, scripturarum, velrerum, vel actionum humanarum, qualia in Prophetis inveniuntur, nihilominus assensus, qui ejus testimonio datur, ejusdem speciei est; ita ergo credere daemoni danti signum, ejusdem rationis est, licet signum sit materialiter diversum. Et ob eamdem causam, uti signo in daemonis auctoritate fundato, tanquam utili ad cognoscendam veritatem, pactum implicitum continet ejusdem rationis, etiamsi signa sint materiahter diversa. Unde Augustinus, lib. 2 de Doct. Christ., cap. 23 et 24. postquam omnia dicta signa numeravit, concludit : Que omnia tantum valent, quantum prosunptione animorun, quasi conmuni quadam lingua, cum damonibus faederata sunt. Omnia ergo habent linguam ejusdem rationis in ratione mali, et in fallacia loquentis per illa, licet materialiter varia sint.
4. Utrum sufficienter dividatur divinatio in augurium et sortilegium. —Ratio dubii. — Tertium dubium esse potest circa hanc eamdem divisionem bimembrem divinationis cum: tacito pacto, in augurium et sortilegium, an sit sufficiens. Ratio autem dubitandi est, quia praeter illos modos invenitur alius praesagiendi futura ex signis aliquibus occurrentibus, qui vanus est et superstitiosus sine expresso pacto, et ad neutrum illorum pertinet. Assumptum patet in illa, quae dicitur vana observantia eventuum ad actiones proprias moderandas, vel timendos vel sperandos futuros successus, ad quos tales eventus nihil conducunt. Hujus vanitatis multa exempla ponit Augustinus, lib. 2 de Doct. Christ., cap. 20: S; membrum ( inquit ) aliqued salierit, sà junctàm ambulantibus amicis, lapis, aut canis, aut puer medius intervenerit. Et infra : Limen calcare, cum ante domum suam transit ; redire ad lectum, si quis, dum se calciat, sternutaverit ; redire domum, si procedens offenderit. In omnibus enim his invenitur quidam modus opinandi de futuris ex signis inutilibus, qui pertinet formahter ad generalem rationem divinationis, ut ex ejus declarationibus conustat. Quod autem sub ils duobus membris non comprehendatur, patet, quia non fit per inspectionem effectuum provenientium ex dispositione rerum naturalium, neg ex humanis actionibus ad eum finem factis. Potest vero aliquis respondere, illa omnia non pertinere ad divinationem, quia divinatio fit quasi ex instituto, dum homo quaerit signa unde divinet, quod in illis observantiis non Bt, sed casu signa eveniunt. Et praeterea divinatio ordinatur ad cognitionem, illae autem observantiae potius ad dirigendas operationes referuntur. Unde D. Thomas, in tota q. 95, illarum non meminit, scd eis peculiarem? locum; tribuit in q. 96, a. 3.
5. Commemoratas observationum vanitates reduci ad divinationem. —Nihilominus assero ilias omnes vanitates ad divinationemireduci. Ita sensit D. Thomas in dicto articulo. Et optimam reddit rationem, quia illi eventus solum observantur ut signa, cum tamen neque ex natura rei, neque ex divina impositione significent ; ergo ex daemonis industria ; ergo omnis credulitas , quae illis datur , accipitur ut divinatio dammonis. Et ideo nihil refert quod talia signa non sint quaesita , et casu oblata ; tum quia satis est quod voluntarie acceptentur et credantur; tum etiam quia ilicet praesens eventus casu accidat, tamen ars divinandi ex illo instituto quaesita et comparata supponitur. Neque item refert quod talis observatio ordinetur ad dirigendas actiones; tum quia inde solum fit, ut cognitio illa sit practica, non tamen quod non sit cognitio, quod satis est ad divinationem, si per vana fiat de occultis; tum etiam quia illa ordinatio solum est ex parte scientis seu addiscentis; hoc autem modo vix est ulla divinatio,quae non ordinetur ad actionem. Addit vero D. Thomas supra, hanc divinationem reduci ad illam, quae fit per astra, quod maxime verum est de omni vana observatione dierum hebdomadae, mensis aut auni, reputando quosdam faustos dies, alios infaustos ad aliquas actiones, sine ullo fundamento, quia ex astris sumitur varietas dierum. At vero alia omnia, in quibus observantur fortuiti eventus, sub omine continentur. Unde Chrysostomus, homil. 21 ad Populum, circa tinem: Zt quid tandem (inquit) sunt omnia? seepe domum quis suam egressus, hominem vidit wunoculum, vel claudicantem, et ominatus est; et infra : S$ virgini occurreris, sterilis dies erit ; sà vero meretrici, dextera, et bona, et multa mercatione -plena. Unde etiam potest haec divinatio vocari augurium lato modo, quia ex motu, situ, aut aspectu alterius rei occurentis fit; et quod casu occurrat, vel ex industria quaeratur, est impertinens ad rationem signi ex consortio daemonis habentis auctoritatem, ut dixi.
6. In iis observationibus idem genus peccati est. — Veniale peccatum solum in his sepec datur. — Est ergo in hac vana observantia idem genus peccati, ac subinde ex suo gencre eamdem habet gravitatem , licet ex ignorantia possit esse veniale. Imo Cajetanus, d. art. 3, et in Sum., verb. Superstitio observationum, censet, ordinarie esse veniale, quia ex quadam simplicitate fit absque praesumptione mali, aut pacti cum daemone. Imo addit posse fieri siue ullo peccato, quando ex piaesenti occursu concipitur suspicio alterius mali eventus ex causa utrique communi. Sed hoc posterius tunc habet locum, quando illa conjunctio in communi causa potest in aliqua probabili ratione fundari, juxta doctrinam superius datam, alioquin nulla est ratio excusationis. Deinde fier1 potest ut aliquis non praebeat definitum assensum de futuro effectu ominato, sed solum quod ex vano quodam timore concepto, vel alia simili levi voluntate, cesset ab actione, vel aliam inchoet, etc. Et tunc facile potest credi, solum committi culpam venialem, per se loquendo, et secluso scandalo, alisque circumstantiis. At si quis definite credat futurum tristem eventum, quem praesagit, solum propter vanam observationem, non possumus peccatum illud a malitia gravi excusare, nisi maxima sit ignorantia et ruditas personae.
7. An hae omnes species sine prohibitione etiam sint malae intrinsece. — Ratio dubitandi. — Ultimo vero dubitari potest, an omnes species numeratae in hoc genere divinationis, quae sine pacto expresso fit. sint ita intrinsece malae, ut, seclusa etiam positiva prohibitione Dei vel Ecclesia, honestari non possint. Et ratio dubitandi esse potest, auia in Scriptura videntur saepe nonnullae istarum divinationum approbatae , ut cum servus Abrahae, Gen. 24, dixit: Puella, cu ego dicero : Inclina hydriam tuam, ut libum, et illa responderit : Dibe, domine, quin et camelis tuis poUum tribuam , ipsa est quam preeparasti servo tuo Isaac, plane ominatus est ; unde inferius subditur : /pse autem contemplabatur eam tacitus, scire colens utrum prosperum fecisset Dominus iter suum, an non. Ecce observationem ad omen vel augurium pertinentem, et tamen non fuit mala, sed potius a Deo per ipsum effectum approbata. Similiter Jonathas, 1 Reg. 14, pergens contra inimicos cum armigero suo, conditionem posuit : S$ dimerint : Manete, etc., stemus; si autem diaerint Ascendite, ascendumus, quia tradidit illos Dominus in manius nostris ; quae verba plane sunt ominativa. Similiaque sunt quae dixit David ad Jonatham, 1 heg. 20: Si diserit Bene, paa erit servo tuo ; si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus. Ecce praedictionem occulti effectus ex signo valde incerto, in quo nulla connexio, vel ratio causa, vel effectus reperitur. Praeterea est manifestum exemplum 1 Reg. 6, ubi sacerdotes et divini Philistinorum dederunt signum de Arca Domini: Sà per ciam finium suorum ascenderit contra Bethsames , ipse fecit nolis hoc malum grande ; sin autem minime, sciemus quia nequaquam, etc. Quod signum ex se nullius momenti videri poterat , et tamen divina providentia illud probasse videtur. Praeterea Joseph erat vir sanctus, et tamen auguriis et augurandi scientia usum fuisse, testantur ipse et dispensator ejus, Genes. 44. Denique aliqui utuntur loco Job 37: Qui in manu omnium hbonimm signat , ut singuli noverint opera su« ; referuntque illa verba ad lineamenta manuum, ut inde suadeant non esse per se malum, ex lineis et signis manuum futura divinare. Est autem eadem ratio de similibus.
8. Error Rabbi kimhi. — Divinationes has omnes esse intrinsece malas. — Circa hoc notari potest quidam error Rabbi David Kimhi, quem refert Abul., 1 Reg. 14, quaest. 4, qui dixit, auguria, quae observantur iu animalbus et aliis similibus, esse semper illicita; omnia vero quae sumuntur ex verbis humanis, non semper esse illicita; movebaturque ex nonnullis testimoniis adductis; rationem vero differentiae non assignabat. Sed haec sententia falsa et erronea est, ut ibi late Abul. ostendit : quia in universum damnantur et prohibentur omnia talia omina in Scriptura, nec est ulla probabilis ratio illa excipiendi. Item quia in eis est eadem ratio maltiae, quia non minus sunt signa incerta et vana, et ita aque damnantur a Patribus tanquam pertinentia ad reliquias idololatriee. Quocirca generaliter dicendum est, hoc genus divinatiouis intrinsece malum esse, nunquamque honestari posse, si rationem divinationis a uobis explicatam retineat. Haec sententia sumitur ex D. Thoma, dicta quaest. 95, art. 2 et 3, quam fusius quam caeteri explicuit Cajetanus in art. 2, docens hoc vitium esse prohibitum quia malum, et non e converso, quem omnes sequuntur; et rationibus supra factis, quibus malitia hujus vitii explicata est, hoc satis convincitur. Et consequenter idem sprobant testimonia Patrum relata 26, quaest. 1 et sequentibus. Si ergo hoc vitium prohibetur quia malum , aperte sequitur esse intrinsece malum , quia non aliunde quam ex propria materia et conditione deformitatem habet. Quapropter quotiescumque aliqua actio materialiter similis (ut ita dicam) videtur concessa seu approbata , signum est non fuisse usurpatam cum conditionibus requisitis ad propriam divinationem, ac subinde nullum pactum implicitum cum daemone inclusisse. Duas autem conditiones necessarias supra posuimus. Prima erat, ut non observetur effectus, vel causa, ut revera talis est, sed tantum sub ratione signi. Secunda , ut non observetur tanquam signum a Deo acceptum, seu inspiratum. Ubi ergo ista duo concurrunt, semper reprehenditur divinatio; e converso autem, ubi approbari videtur, aliqua illarum conditionum deest.
9. Solvitur exemplum servi Abrahe. — In prima igitur quasi divinatione et verbis servi Abrahae utraque conditio deesse potuit. Nam imprimis verisimile est, illa verba protulisse eculiari instinctu Spiritus Sancti, a quo in illo negotio gubernabatur, et non videtur dubium quin ex magna fiducia in Deum illa verba protulerit , sperans peculiare patrocinium ejus ad eligendam sponsam futuram Isaac. Et hoc significavit D. Thom., d. q. 95, art. 7, ad 3, dum dixit, Eliezer attendisse verba puelle, oratione premissa ad Deumn. De qua oratione bis fit expressa mentio in d. c. 94 Gen. Et idem sensit Augustinus, lib. 1 Quaest. in Genes., quaest. 63, dicens aliud esse, mirum aliquid petere quod ipso miraculo signum sit, aliud haec observare quae ita fiunt , ut mira non sint, sed a conjectoribus superstitiosa vanitate interpretentur. Hoc ergo posterius ait pertinere ad auguria, primum vero minime , et tale dicit fuisse factum Eliezer. De quo subjungit magis posse dubitari, an reprehendi potuerit quia tentaret Deum, quam quod augurari videretur ; ait tamen nec tentationem Dei illam fuisse, sed consultationem et sanctam petitionem ex instinctu ipsius Dei, qui idcirco orationem ecceptavit, et omnia complevit, sicut servus petierat, ut ait Chrysostomus, hom. 48 in Gen,, qui etiam significat potuisse Eliezer accipere signum illud, ut conjecturam probabilem candoris et probitatis animae illius virginis: Quia scivit (imquit) Patriarche hospntalitaLem , et quia virginem inde ducendam congruebat iisdem esse moribus praditam, quibus justus nullam aliam conjecturam inquirit , sed characterem virginitatis animi hosptalitate colligere vult, et inquit : Cui divero, etc.. Non solum faciet quod petivi, sed et candorem, ac liberaditatem mentis sue declarabit, morum suorum mititatem satis ex aque praelitione ostendendo. Erat ergo signum illud per se ctiam aptum ad prudentem faciendam ex illo conjecturam, tanquam ex effectu optimae indolis, et virtutis non vulgaris. Possumus vero utrumque conjungere ex Abul. ibi, nam Ehezer et a Deo inspiratus hoc signum petivit, et tale signum petit, in quo magna bonitas ostenderetur: Ad quam nulla virgo inclinaretur, nisi eam Deus specialiter inclinasset.
10. Enodatur secundum de conditione posita a Jonatha.—Ad 2 de conditione posita a Jonatha cum armigero suo, late respondet Abulensis supra, dicta quaest. 4. Et in Summa dicit primo, affirmandum non esse nec credendum, Jonatham in eo facto peccasse; tum quia nec in Scriptura nec a Patribus reprehenditur ; tum quia Deus approbasse videtur intentionem et actum ejus, victoriam il praebendo, etiam miraculoso modo. Secundo, sentit eodem modo esse excusandum factum illud, quo proxime tractatum de Eliezer. Et sane, quod Jonathas non commiserit omen vel augurium superstitiosum contra Deum, constat, quia non a daemone, sed a Deo expectabat victoriam, ut patet ex illis verbis : Non est Domino difficile salvare, vel in multis vel in paucis. Ab eodem igitur sperabat instrui, mediante illo signo; sic enim concludit : Ascendamus, quia traddit eos Doaninus in maniblus nostris, hoc erit nobis sigmwm. Si ergo excessus aliquis potuit esse in Jonatha, magis pertinebit ad tentationem Dei quam ad superstitionem. Ab hac autem etiam excusatur , quia credendum est id fecisse divino instinctu, et inspiratione, et praemissa oratione ad Deum, quamvis hoc expresse in Scriptura non referatur.
11. Faplicatur tertium de verbis David, et quartum de signo dato a sacerdotibus Phlistinorum. — Idem dici posset de verbis David; tamen ex alio capite intelligimus illud non fuisse omen, sed humanam conjecturam prudentem et probabiiem; quia ex vultu et verbis alicujus conjectari potest affectus odii, aut pravi animi; tale autem fuit signum a David datum, ut bene ibi exponit Abul., q. 13. De signo autem dato a sacerdotibus Philistinorum, Abulensis, 1 Reg. 6, 18, ait eos non peccasse in eo facto, tentando Deum. quia non agnoscebant Deum Israel esse verum Deum ; non tamen explicat an peccaverint ominando, et utendo quodam signo de se incertissimo, cujus nullam probabilem rationem habere potuerunt. Maxime quia potuit Deus nulla special providentia dirigere vaccas, et accidere, ut per aliam viam irent, et falsum tunc esset signum; item quia nulla erat connexio inter signum illud, et rem ad quam significandam assumebatur : possent enim ire vaccae per viam Bethsames, etiamsi per impossibile Deus non fecisset illis nocumentum illud.Nihil ergo obstat quin dicamus, sacerdotes illos in eo peccasse, et ductos fuisse sua consuetudine augurandi, et consultandi etiam daemones ; Deum autem usum fuisse malitia eorum, et speciali providentia voluisse, ut vaccae irent recta via, ad confusionem infidelium, et honorem acreverentiam suae arcae conciliandum etiam ab hostibus. Nec etiam est cur excusentur a peccato tentandi Deum ; nam, licet non crederent, in hoc ipso peccabant, et habebant alia media quibus sufficienter agnoscere poterant virtutem divinam ibi intercessisse; unde sine dubio peccabant, novum signum quaerendo.
12. Joseph nunquam usus fuit hac arte. — Circa verba Joseph, et servi ejus, omnes expositores pro certo supponunt, Josephum nunquam fuisse usum hujusmodi arte, quia iniqua et intrinsece mala est, et quia ipse, cum interpretabatur somnia, spiritu divino id faciebat, idque suis verbis profitebatur, Gen. 40: Numquid non Dei est interpretatio? etc. 41: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. Quocirca, si verbum augurandi in proprio sensu intelligatur pro iniqua arte, tres sunt expositiones. Prima est, Josephum joco fuisse locutum ; ita Augustinus, lib. quaest. in Gen., quaest. 145, quem secutus est D. Thomas, dicta quaest. 95, art. 7, ad 1, et Magister Histor. in Gen. Secunda est, Josephum quidem serio id de se affirmasse, et falsum dixisse, ut fratres cogeret ad veritatem dicendam, vel ut timorem incuteret, ideoque a peccato mendacii non excusari; illud tamen officiosum fuisse, non noxium, et ideo excusari a mortali. Quia, licet videretur se graviter infamare, tamen fratres non illum agnoscebant, et putabant esse idololatram quemdam principem, et ita nihililli nocebat, quod etiam putarent esse augurem. Ita Abul. ibi. Tertia expositio est, non fuisse mentitum Joseph, sed amphibologia usum esse, interrogando : An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? In quibus verbis multiplex est amphibologia : una, quia interrogans, non enunciat nec affirmat aliquid; nam, licet audientes possint illum sensum concipere, potest loquens illum non intendere, sed suo jure uti ambigue loquendo, quicquid Abulensis contra Joannem Gallensem obiiciat. Altera amphibologia esse potuit in pronomine nei, quia non id quod erat, sed id quod gerebat exterius, et esse putabatur , significare voluit; unde non afhirmavit se esse augurem, sed eum, qui in illo gradu honoris et principatus esset collocatus, timendum fuisse ut augurem. Ita fere Theod., q. 104 in Gen. Denique in illo verbo, sit, potuit esse amphibologia; nam secundum veritatem, vel secundum vulgi opinionem accipi potuit, ut sensus a Joseph inventus fuerit: 4n ignoratis quod uullus reputatur, et estimatur similis mei, etc. Et hoc etiam significavit divus Thomas in praedicta solutione dicens : Heferens forte hoc ad illud, quod vulgus de eo opinabatur,
13. Commodior expositio —Denique etiam in verbo augurandi, potuit esse amphibologia, quee mihi maxime placet, et stabit sententia, etiamsi affirmanter etserio accipiatur. Nam verbum augurandi late sumi solet, ut convertitur cumn verbo divinandi, ut indifferens est ad praecognitionem futurorum, vel occultorum, sive pravam, sive honestam, ut ex Cicerone, Plinio et Aristotele ostendit Perer., Gen. 44 disp. 1. Potuit ergo Joseph in hac significatione illo verbo uti, etiamsi sciret a fratribus in alia esse accipiendum, permittendo in hoc falli absque suo mendacio. Ita Rupert. ibi, quem Cajetanus sequitur, et Pererius ibi, disp. 2. Qui recte advertit, uon dixisse Joseph se habuisse scientiam augurandi in scypho, sic enim falsum dixisset, vel illud additum contraheret significationem verbi ad prava auguria, nam divina non fiebant in scypho. Quare servus quia ita locutus est, non potest hoc ultimo modo excusari, sed vel juxta Augustini expositionem, vel concedendo illum fuisse mentitum.
14. Chiromantiam quamdam et naturalem et bonam, aliam vanam. — Ad ultimam objectionem, ex loco Job. 31, possumus imprimis respondere. duplicem esse chiromantiam : unam naturalem, quae pars est physiognomiae, aliam astronomicam et vanam. Prior non omnino reprobanda est, si intra debitos limites se contineat, utendo signis quae sunt in manu, tanquam effectibus ex quibus aliquo modo colligi potest corporis dispositio, et temperamentum, cui solent animi inclinationes accommodari. Altera omnino vana et superstitiosa est, quia nullum habet fundamentum in natura, sed in figmentis judiciariae astrologiae, ut late ostendit Valles, c. 32 Sacrae philosophiae, et Martinus del Rio, lib. 4 disp. Mag., c. 3, quaest. 5. Igitur licet quispiam contentiose velit verba Job intelligere de lineis et dispositione manuum, de naturali chiromantia id exponere poterit ; nam ad alteram verba illa applicare, et vanum est, et sine fundamento, ac plane impium ; nam est doctrinam vanam etsuperstitiosam Spiritui Sancto attribuere. Atque hoc in Summa late tradit Valles supra, et in fine addit mysticam expositionem non contemnendam, nimirum, per ipsum manum et figuram manus, significatum esse homini, natum esse ad laborandum et ad Deum adorandum, etc.
15. Mamuna pro facultate operandi sumi in Scriptura.— Nihil vero est quod nos cogat ad locum illum intelligendum de propria manu materiali, sed de potestate operandi; nam quia manus est organum organorum, pro facultate operandi solet in Scriptura sumi, juxta illud: In manu Domini omnes fines terre, et illud: Opera manuwnm ejus annunciat firmamentum, et similia. Soletque saepe significare liberam agendi potestatem, sicut paulo autea , c. 36, in eodem libro, de Deo dicitur : 7n manibus abscondit lucem, et precipit ei ut rursus adveniat, id est, in sua libera potestate. De hac ergo exponuntur dicta verba in Commentar. Hieronymo attributis in eodem loco, ita ut sensus sit: Qui in manu hominum signat, id est, qui sui signum et characterem posuit in Iibera hominis potestate ad agendum, ut noverint singuli opera sua, id est, ut unusquisque attente judicet et discernat quid sibi agendum sit; vel, ut alia littera habet, ut noverit homo infirnitatem suam, qua usum etiam est Concilium Milevit., cap. 7, huic favens expositioni. Quae certe plausibilis est, et si cum antecedentibus et sequentibus cohareret, non esset contemnenda. Verumtamen ibi loquebatur Eliu de mirabilibus operibus Dei, in temporum varietate, et in tonitruis variisque tempestatibus, quae in orbe fiunt, et tandem dixerat : Qui pracipit nivi ut descendat in terram, et hyemis pluviis, et imbri fortitudinis suc ; et statim adjungit : Qui in manu omnium hominuwm signat, id est, qui per has temporum varietates et injurias, homines saepe impedit, et quasi claudit manus eorum, ne laborare possint, ut noverint singuli opera sua, id est, ut curam habeant suorum operum, nec opportunum tempus laborandi amittant, cum tam facile, mutata coeli dispositione, impediri possint. Et huic sensui consonant sequentia verba : Ingredietur bestia latibulum, utique coacta eadem coeli intemperie : Zt in antro suo morabitur, quasi ibi signata, et clausa, ne cibum quaerere, nedum operari possit. Hoc ergo ipsum cum proportione est, quod de hominibus dixerat, et verbum signare non sumitur, ut est idem quod signo indicare, sed ut est idem quod obsignare et claudere, ut est usitatum in Scriptura, prout late ostendit Pineda supra, qui erudite locum hunc in hanc sententiam explicat, quam expositionem etiam Martin. del Rio, cum Olympiodoro et Philippo presbytero amplexus est.
On this page