Text List

Caput 11

Caput 11

Quousque se extendat prohibitio ferendi judicium de rebus occultis vel futuris per astrorum constellationes.

CAPUT XI. QUOUSQUE SE EXTENDAT PROHIBITIO FERENDI JUDICIUM DE REBUS OCCULTIS VEL FUTURIS PER ASTRORUM CONSTELLATIONES.

1. Non omnis preedictio ez astris est illicita. — Diximus in praecedentibus capitulis divinationem tunc esse superstitiosam et prohibitam, quando nec divinae auctoritati, nec naturali connexioni effectuum cum suis causis, vel causarum cum suis effectibus est fundata; vel quando in hac ipsa investigatione modum excedit. Jam vero ad majorem hujus materiae cognitionem, possemus per singula signa hujus divinationis discurrere, et expendere quantam habeant connexionem cum effectibus, qui ex illis praedicuntur, ut ita clarius constet quando divinatio ex unoquoque signo perniciosa sit. Sed ad rem moralem sufficere nobis visum est, de tribus in particulari dicere, scilicet, de astris, sortibus et insomniis, quia de his specialiter tractavit divus Thomas, d. q. 96, art. 5, T et 8, et quia magis pertinent ad materiam moralem et theologicam ; nam eorum occasione nonnulla jura humana et testimonia Seriptura explicanda sunt. De caeteris vero signis, sufficiunt quae obiter tacta sunt, explicando generalem doctrinam; et qui plura desideraverit, legere poterit Martinum del Rio, d. 1. 4, c. 2, prasertim q. 6 tota, et q. 7, sect. 1 et 2, etc. 3, q. 2, 3, 4et 5, et quos ipse allegat. Igitur de praedictionibus ex astris in hoc capite dicendum est, et explicandum quando illicitae sint, et in quo gradu et genere peccati. Supponimus enim non omnem praedictionem sumptam ex observationibus siderum esse illicitam , nam jura etiam ecclesiastica aliquam permittunt. Et ratio ipsa docet, cum coeli et astra naturales causae sint inferiorum effectuum, ab illis, ut tales sunt, aliquorum effectuum cognitionem desumi posse. Quia vero illae causae, et non sunt per se causae omnium etfectuum, qui in hoc orbe inferiori fiunt, et eorum, quorum sunt causae, non semper sunt solae, sed indigent aliarum cooperatione, neque etiam semper sunt efficaces, quia impediri possunt , ideo etiam est clarum multos ex his effectibus non posse per astra cognosci, vel non cum certitudine. Eo vel maxime quod, licet astrorum virtus multum valere possit ad hos effectus, tamen est a nostris sensibus remotissima, et majori ex parte oc- culta, et ex hoc etiam capite necesse est ut multi ex his effectibus nos lateant.

2. Astronomiam licitam esse. — Hinc duplex astrologia distinguenda est: una dicitur naturalis, altera judiciaria ; quam divisionem de Astronomia tradidit Chrysostomus, orat. 9, ex noviter additis in 5 tom. Sed prior astrologia naturalis nomen astronomiae obtinuit, posterior astrologia nomen retinuit, quamvis de se generalius esse videatur. De astronomia ergo nulla est quaestio; constat enim esse licitam, sicut est philosophia, cujus illa est pars. In hac vero astronomia duo munia distinguere possumus: unum est cognoscendi naturam, proprietatesque astrorum, ex effectibus eorum diu observatis. Ad hoc etiam officium spectat investigare numerum astrorum, magnitudincm, velocitatem, vel tarditatem motus, stationem, retrogradationem, aspectus, et similia omnia, quae non in futurum praedicuntur, sed in ipsis astris facta conspiciuntur aut conjectantur. Aliud munus est ex his, quae per priorem investigationem de ipsis astris, et proprietatibus, ac motibus eorum inventa sunt, investigare ac praenoscere aliquos effectus, qui in ipsis coelis eventuri sunt. Et huc spectant eclipsium praedictiones, aspectus, conjunctiones, et oppositiones variae futurae in ipsis astris, post plures etiam annorum revolutiones, et in his omnibus per se nullum est vitium morale ; imo est inquisitio per se honesta et utilis, quia ex principiis naturalibus procedit , et perficit mentem circa objectum satis nobile, et ad dirigendas exteriores actiones corporales per humanam providentiam potest esse utilis illa praecognitio.

3. In astronomia facile contingit error.— Potest tamen in ea contingere vitium artis seu cognitionis , quod est error ac deceptio: nam haec investigatio quoad priorem sui muneris partem sine dubio est valde incerta in multis rebus. Nam certe paucorum astrorum virtutes proprias cognoscere potest ingenium humanum naturali investigatione, quia non habet medium proportionatum sufhliciens ad illam cognitionem acquirendam. Solum enim possumus ex effectibus discurrere ad has virtutes astrorum investigandas; effectus autem et pauci sunt respectu tantae multitudinis stellarum, et ordinarie possunt a variis sideribus provenire, neque homo potest facile invenire an sint a Saturno, vel ab alio planeta. Potest tamen fieri in his probabilis conjectura, post multam experientiam et observatio- nem, non tamen certum judicium, nisi in paucis, et in his maxime quae a sole vel a luna fiunt, quia horum duorum planetarum influentia notior nobis est. Ex hoc ergo capite potest interdum contingere falsitas in hac investigatione, non tamen perniciosa, sed humana. Si quis tamen interdum excedat pro certis judicando quae vix probabiliter cognoscit, id non pertinet ad superstitionem, sed ad imprudentiam, et temeritatem virtuti studiositatis contrariam. In altera vero sui muneris parte, quando praedictiones nituntur in solis motibus coeli, solet esse haec investigatio et cognitio certissima, quia et motus illi uniformes sunt; etsi aliquando videntur habere aliquam difformitatem, in illamet servant uniformitatem, et facilius cognosci potest ; et ita potest cum certitudine supputari concursus, vel similis eventus futurus ex progressionibus talium motuum, neque mmn his continget deceptio, nisi fortasse in supputatione error committatur. At vero quando praedictiones sunt de aliis effectibus futuris ex efficientia astrorum, major est incertitudo propter rationem tactam. Sed hoc jam spectat ad judiciariam doctrinam in generah sumptam, quam astrologiam vocavimus ; ideoque de astronomia haec sufficiant praesenti instituto.

4. Distinguuntur varii effectus, circa quos cersatur astrologia.— Circa praedictiones ergo astrologicas, ad discernendum an licitae sint vel illicita natura sua, considerare oportet quales sint effectus, qui per eas praedicuntur. Possunt enim esse aut naturales ac necessarii, saltem physice, id est, ut plurimum vel frequentius; aut possunt esse mere contingentes et casuales, etiam ex vi causarum naturalium; aut possunt etiam esse liberi, seu contingentes ex interventu alicujus causae liberae, a qua effectus immediate, vel mediate pendet. Rursus possunt hi effectus praedici, vel in universali tantum, vel in particulari; et in hoc ipso potest esse magna varietas secundum majorem vel minorem determinationem circumstantiarum praedictorum effectuum. Nam interdum potest esse tam generalis praedictio, ut a certis personis et locis abstrahatur; aliquando possunt designari loca, et non personae; interdum e converso praedici potest effectus de persona in particulari, non vero pro determinato loco, vel tempore. Unde in his omnibus modis (si quis recte consideret) tanta potest esse abstractio et universalitas, ut effectus non sit contingens, sed naturalis et necessarius ; nam, si praedicas Petrum esse moriturum, non effectum contingentem, sed necessarium praedices. Ut ergo praedictio sit accommodata materiae, de qua tractamus, oportet ut sit determinate et in particulari de aliquibus circumstantiis, quae revera efficiant effectum contingentem simpliciter, id est, liberum, vel omnino casualem.

5. Non esse malum conjectare ex astris effectus naturales.— Dico ergo primo : neque est per se malum, nec prohibitum, conjectare ex astris effectus naturales, qui per se proveniunt ex influentiüs coelestibus, et ex ortu, et occasu, et concursu planetarum, vel aliorum astrorum, eorumque aspectibus, neque in hoc commtittitur divinationis culpa; potest tamen aliter peccari per excessum in hoc genere inquisitionis aut credulitatis, aut in usu ejus. Prior pars hujus assertionis est D. Thom. et communis, sumiturque ex Sixto V. in Motu proprio, 21: Coeli et terre creator Deus, qui est contra judiciariam astrologiam; ibl enim, circa principium, dum damnat artes inventas ad praenoscendos futuros et fortuitos eventus, limitationem interponit dicens: Eaceptis dumtaxat futuris eventibus, ex naturalibus causis necessario vel frequenter provenientibus, quee ad divinalionem non pertinent. Nam, ut supra diximus, divinatio in malam partem sumitur, et proprie tantum est de contingentibus ac per se occultis. Et infra ferendo legem contra judiciarios, addit: Praeterquam circa agriculturam, navigationem et rem medicam ; quia nimirum hae artes utuntur observationibus horum effectuum futurorum ac naturalium, ut sunt aestus, frigus, serenitas, tempestas, et similes. Et ideo fortasse Hierony mus, in ep. 130 ad Paulin. (et in Bibliis habetur loco praefationis), circa medium, alias c. 6, inter artes utilissimas generi humano, ponit non solum astronomiam , sed etiam astrologiam, hanc, scilicet, naturalem. Ratio vero est clara, quia hi effectus non sunt per se occulti, sed vere judicari possunt per suas causas ; sed hujusmodi causae sunt coeli, ut supponitur; ergo nec est per se malum illos per tales causas investigare, nec est cur hoc prohibeatur, cum ad usus vitae humana admodum utile esse possit.

6. Cognatio per astra est valde incerta lominibus.— Altera vero pars assertionis declaratur, supponendo hanc ipsam cognitionem talium effectuum, licet in se possibilis sit per astra, hominibus esse valde incertam ac difficilem; tum quia, ut dicebam, pauca homo assequitur, et pauciora potest naturaliter certo co- gnoscere de virtutibus ac proprietatibus stellarum; tum quia effectus non pendent ex una tantum vel duabus stellis, sed ex multis, et saepe stellae fisae possunt impedire actiones planetarum, et e converso; etlicet concursus planetarum inter se facilius cognoscatur, non tamen concursus eorum cum stellis fixis, qui semper varius est, propter motus octavae et nonae sphaera ; tum praeterea quia effectus hi non solum pendent a causis coelestibus, sed etiam ab inferioribus, nec solum a causis efticientibus, sed etiam a materialibus, ut a dispositione aeris, aquae ac terra, non solum prout se habent in uno loco, sed etiam in diversis, quia saepe excitantur ventorum motus in uno loco, qui in alio impediunt naturales effectus, quos ibi astra indicare videbantur. His ergo omnibus prudenter consideratis, statim apparet quam certa et iucerta possit esse cognitio; quod etiam experientia confirmat; nam multa ac varia praedictiones, quae quotannis de his effectibus fiunt ac pervulgantur, magna ex parte inter se inveniuntur contrariae, quod est signum magnae incertitudinis, et multo majus est quod singulae inveniuntur majori ex parte deficere, et falsum praedicere , ut saepe observavimus, et a viris in illa scientia doctissimis observatum est !. Quocirca, ut praedictio talium effectuum prudenter fieret, non deberet esse omnino absoluta, sed cum limitatione; ut verbi gratia : Influentiae coelestes indicant serenitatem aut pluviam; vel sub hac forma: Sterilitas, aut pestis imminet, aut valde timeri potest. Interdum vero solet experientia constare, frequentius evenire tales effectus ex talibus causis, raro autem impediri; et tunc magis possunt absolute praedici, nam illa verba semper patiuntur philosophicum sensum; idque maxime contingit, quando non solum constellationes ceelestes, sed etiam aliqua proxima signa in elementis vel aliis effectibus naturalibus considerantur, et tales solent esse praedictiones nauticae et medicae, ac similes.

7. In praedictione horum eventuum temeraria assertio esse potest, hoc tamen non pertinet ad superstitionem. — Hoc peccatum est contra ceritatem. — Hinc ergo constat secunda pars assertionis, nam in hoc genere peccari potest aut verbis nimium absolutis, aut nimia certitudine haec praedicendo aut credendo: est enim tunc temeraria assertio, vel imprudens. Non videtur autem hoc peccatum, per se loquendo, ad superstitionem pertinere, quia nullum pactum implicitum ibi intervenit, sed levitas et inconsideratio , firmiter adhibendo fidem indicationi unius causae, non considerando alias, nec rationem habendo impedimentorum quae occurrere possunt, ut frequenter contingit , ipsa etiam experientia teste. Dices: quod ergo peccati genus hoc est, vel contra quam virtutem est illa malitia? hespondeo, imprimis esse contra puram et sinceram veritatem, nam illud quoddam genus mendacii est ; affirmare enim incerta pro certis, vel futura sub conditione, tanquam absolute futura, mendacium est. Tamen ex hoc capite tantum erit peccatum veniale ex genere, nisi nocumentum aliquod publicum, vel alias grave inde timeatur ; jam enim esset perniciosum mendacium. Adjungi etiam solet in hujusmodi actu arrogantia et ambitio, vel etiam immodicus lucri appetitus ; sed haec extrinseca sunt. Hinc vero consequenter fit, ut etiam peccari possit in usu talis praedictionis aut credulitatis. Et hinc reprehenduntur medici, qui gravitatem aut periculum morbi aut vnlneris ex solis astris, vel signis Zodiaci metiuntur, spectando sub quo aspectu aegritudo incoopit, etc. De qua re videri potest Martin. del Rio, libr. 4, cap. 3, quaest. 1, ad finem, ubi recte ostendit, nec esse tantam vim in stellis, ut ex illis sumi possit judicium de his particularibus effectibus, et conditionibus eorum ; nec sine aliarum causarum consideratione, praesertim complexionis et dispositionis talis corporis, aeris ac terrae, posse probabile judicium ferri. Peccatum autem quod in hoc committi potest, ultra supra dicta, saepe potest esse contra charitatem, si usus ile sit noxius alicui, vel etiam esse poterit contra justitiam pro ratione nocumenti illati, et obligationis vitandi illud.

8. Posse inclinationem futuram nascentis pueri praedici, non tamen certo. — Dico secundo : non est per se malum, nec universaliter prohibitum, ex stellarum constellatione, observata pueri nativitate, conjectare temperamentum ejus, et ex illo naturalem inclinationem futuram, et propensionem ad iram vel mansuetudinem, et ad haec vel illa studia, et similia ; haec vero etiam in universali tanquam certa vel nimium probabilia praedicere, stultum est, et sine aliqua culpa non fit. Hanc etiam assertionem docet D. Thomas supra, quem alii sequuntur. Probatur prima pars de malitia per se, quia hic effectus mere naturalis est; temperamentum enim corporis humani a causis naturalibus procedit; ergo verisimile credi potest, magnam vim in eo habere coelestes influentias; ergo ex illis conjectare hujusmodi effectum, non est per se malum : quia nec pactum implicitum continet, nec fundatur in astris, ut in puris signis, sed ut in causis, nec ctiam est de se alicui noxium , ut constat; ergo non est cur per se malum sit : nec etiam aliquo jure positivo damnatum invenitur. Hinc etiam facile persuadetur secunda pars assertionis, quae est de inclinatione et propensione naturali hominis ad hos vel illos affectus, et consequenter ad haec vel illa studia ; nam haec inclinatio magna ex parte fundatur in naturali corporis temperamento et complexione ; ergo sicut conjectari potest temperamentum, ita et haec iuclinatio.

9. Praedictionem hanc incertissimam esse.— Nihilominus vero addimus (confirmando tertiam conclusionis partem), totam hanc investigationem incertissimam esse, et vix pervenire ad suspicionem quamdam ; non vero ad conjecturam, vel cognitionem omnino probabilem, nedum ad certam. Ita sentiunt communiter Patres et Theologi, et ex peritis in astrologia, qui prudentiores sunt. Et probatur a fortiori ex dictis in praecedenti assertione, nam tota incertitudo, quam ostendimus esse in cognitione naturalium effectuum, invenitur in hac investigatione humanarum complexionum, ex conceptionum vel nativitatum observationibus, et augetur mirum in modum ex aliis capitibus. Primo, quia qualitates et conditiones rei generandae magis pendent ex dispositionibus materiae ex qua producenda est, et ex efficacia proximae virtutis activa, quam ex influentia coelorum; ergo ex solo aspectu siderum, qui hora nativitatis concurrit, non potest satis colligi futura complexio, temperies, aut inclinatio prolis genitae. Antecedens est per se evidens, quia istae causae intrinsecae vel propinquiores, sunt magis propriae, et determinant influsus universales. Consequentia vero etiam per se evidens est. Totum autem argumentum exemplo et experientia declaratur. Nam si duae terrae diversae virtutis, qualitatis et dispositionis, simul eodemque tempore seminentur tritico diversae qualitatis , etiamsi eodem tempore germinare incipiant et producere triticum, nihilominus meliorem et uberiorem fructum producet bona terra, quam mala, caeteris pa- ribus; quod si terra bona melius etiam triticum recipit, multo etiam melius illud reddet; quod si, ultra qualitatem terrae et seminis, accedat melior cultura, crescet magis perfectio effectus, etiamsi influentia siderum ex se aequalis sit. Ita ergo est in generationibus hominum ; nam, licet duo infantes sub eadem constellatione nascantur, si mater alterius melioris complexionis sit, melioremque materiam conceptioni filii ministret, multum conferet ad meliorem foetus complexionem; si vero accedat paterna virtus fortior, calidior, etc., sine dubio multum efficiet ad meliorem filii complexionem ; et augeri tandem poterit, multumque mutari ex sanitate, temperantia, alimentis, et aliis exercitiis matris, dum prolem gestat in utero; ergo cum haec omnia nec considerentur, nec considerari possint ab his divinatoribus, non potest non esse eorum suspicio valde infirma. Atque hunc discursum insinuavit Augustinus, lib. 5 de Civitate, cap. 2.

10. Non minus confert ad temperameniwmn infantis conceptio quam nativitas. — Praeterea non minus, imo multo magis conferre potest, ad temperamentum prolis, conceptio quam nativitas, quia in conceptione formatur corpus humanum, et tunc perficitur ejus organizatio, et consequenter etiam complexio et temperamentum tunc principaliter perficitur, quod non facile postea mutatur; in nativitate autem non accipit faetus novas qualitates, vel alterationes intrinsecas, sed solum separatur a matre, secum autem fert illud temperamentum quod in conceptione accepit, cum eo modo, perfectione, aut imperfectione, quam per novem mensium educationem in utero consecutus est. Ergo si coe aspectus observandus est ad praejudicandum de pueri complexione ac temperamento, potius aspectus siderum in conceptione quam in nativitate occurrens, observandus esset; non enim minus influunt sidera tempore conceptionis, formationis et educationis prolis in utero, quam tempore nativitatis. Quod enim Aristoteles dixit : Sol et homo generant hominem, non minus, imo magis de formatione ipsa et generatione in utero, quam ex utero verum est. Nec enim prolis occultatio (ut sic dicam) in ventre matris impedire potest caelorum influentiam, quae in visceribus terrae suam effticaciam habet, et totum ipsum maternum uterum conservat et fovet. At mathematici nihil de conceptione curant, sed tantum de tempore nativitatis ex utero; non possunt ergo cum firmo fundamento loqui, sed ad summum tenuissima conjectura.

11. Probatur, conjecturam mathematicorum esse debilem. — Sed fortasse ideo non considerant aspectum conceptionis, quia punctum et hora conceptionis non potest ita cognosci, sicut tempus nativitatis. At hinc fortius dupliciter redarguuntur : primo, quia hinc convincitur observationem illam nativitatis esse mancam ac diminutam, quia pendet tota ex dispositione quam proles accipit in conceptione, et ex modo quo illa dispositio aucta et consummata fuit toto tempore nutritionis in utero; ergo cum totum hoc non consideretur, infirma est conjectura. Secundo, quia fere tam incertum est punctum nativitatis sicut et conceptionis; quamvis enim confuso modo magis constare possit de tempore, die et hora nativitatis, quam conceptionis, tamen de proprio puncto nativitatis exacte constare non potest. Dicunt autem mathematici, ut Gregorius contra illos argumentatur, vim constellationis consistere in puncto; et illo vel minimum variato, vim constellationis multum variari, propter magnam velocitatem motuum cuoelestium, ex qua provenit, ut brevissimo momento astrorum aspectus, tam inter se, quam respectu prolis, multum varientur, et praesertim quoad stellas fixas, propter maximam celeritatem octavae sphaerae, ut ex astronomia constat ; ergo ex sola observatione nativitatis nonnisi tenuissima conjectura fieri potest. Et huc accedit argumentum de geminis, qui saepissime temperamenta sortiuntur valde distincta; quod argumentum urget Gregorius, homil. 10 in Evang., et latius Augustinus, 5 de Civitat., per septem prima capita, occurrendo vanis omnibus mathematicorum evasionibus, quas propterea omitto.

12. Non caret culpa qui ea solis astris incLinationem pueri ut certam wunciat. — Siztus V non prohibuit omnino hoc judicium.—Ex his ergo facile ostendi potest postrema pars assertionis, videlicet, de hujusmodi temperamentis et inclinationibus hominum, et de aliis corporum proprietatibus, quae naturalia esse videntur, ex solis astris vel signis zodiaci, et observatione horoscopi, certam cognitionem investigare aut promittere, non carere culpa, et peccato interdum gravi, nisi per ignoranuam ex parte excusetur. Hanc enim partem a fortiori probant, quae in simili diximus in priori assertione, quia hic majus imminet periculum falsitatis. Potest ctiam in hoc genere divinationis intervenire majus periculum in- troducendi superstitionem aliquam, quae se extendat ad praedictionem actuum humanorum, et ideo regulariter major culpa in hoc genere judiciorum committi potest. Addo etiam videri posse hoc genus praejudicii esse a Sixto V prohibitum, dum solum excipit judicia, quae ad navigationem, agriculturam aut rem medicam pertinent; nam hoc praejudicium de temperamentis et inclinationibus infantum ad nullum illorum membrorum pertinere videtur. Sed in rigore non videtur omnino prohibitum quoad id, quod per se maIum non est, quia statim subjiciuntur haec verba : Aut facientes judicia, et nativitates hominum, quibus de futuris contingentibus, successibus, etc., aliquid affirmare audent, etiumsi non certo se id affirmare asserant aut protestentur. Itaque nisi praedicantur futura in se ac determinate, non habet locum illa prohibitio. Qui autem solum conjectat temperamentum et inclinationem, et nihil aliud praedicit, non praejudicat futura contingentia, nec casus fortuitos; non ergo agit proprie contra hanc prohibitionem: aget autem contra prudentiam et veritatem, si certitudinem promittat, vel definitum judicium ferat absolutum, sed ad summum suspicionem, vel limitatum judicium, videlicet, horoscopum hunc promittere, vel quidpiam simile.

13. Pruwdicere futura, quae pendent ex lbertate, est peccatum omni jure prolibitum. — Dico tertio : praedicere futura contingentia, quae ex libertate dependent, ex signis coeli et astrorum, superstitionis peccatum est omni jure gravissime prohibitum. Assertio est certa, et communis, D. Thom., dicta quaest. 95, art. 5, et ibi Cajetan. et alii; Anton., 2 part., titul. 12, cap. 1, 8 6; Alens., Bonavent. et alii locis supra citatis; Summist., verb. Astrologia, ei verb. Superstitio ; et Canonistae, in cap. 2 de Sortileg., ubi Joannes Andr. et Panormit.; Dec. in cap. JVocit, de Judic., not. 1; plures refert Martin. del Rio, lib. 4, cap. 3, quaest. 1. Probatur primo ex veteri Testamento, Isai. 41 : Stent et salvent te augures coli, qui contemplabantur sidera, wut ex eis annunciarent ventura tibi. Ubi Septuaginta vertunt, astrologi celi, et Hieronymus addit: Qui vulgo appellantur mathematici, et eu astrorum cursu, lapsuque siderum vres humanas regi arbitrantur. Et ex hoc loco intelligimus, quoties Scriptura augures detestatur ac prohibet, hos etiam astrologos et mathematicos comprehendere ; nam, ut ait Isidorus, lib. 8 Origin., cap. 9: Astrologi dicti sunt, eo quod in astris augurantur ; intelligit vero de judiciariis, quia nomen astrologi aut mathematici generalius est, et honestam artem significare etiam solet. Facit etiam illud Jerem. 10 : Juata vias gentium nolite discere, et a signis cali nolite metuere, quee timent Gentes, quia leges populorum vane sunt; ubi simul conjungit idololatrias, quas vias Gentium vocat, et divinationem per astra, quae signa coeli appellat, et omnia dicit esse vana. Ex novo Testamento adduci potest illud ad Galat. 4: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos -timeo vos, ne forte frustra laboraverim n volis ; nam licet, ut supra dixi, hoc testimonium alium possit habere sensum, tamen in hoc illud urget contra judiciarios Sixtus V, in dicto Motu proprio, dicens : Ut illos merito Apostolus arguat atque increpet dllis verbis : Dies observatis, et menses, et tempora, et annos ; timeo vos. ltem de his maxime videtur intelligendum quod dicitur Act. 19, eos, qui fuerunt curiosa sectati, tulisse libros, et coram omnibus combussisse.

14. Secundo, in cap. Zllos, 26, quaest. 2, dicitur : Planetarios, quos mathematicos cocant, Christiana et vera pietas repellit et damnat. Sumptaque est haec sententia ex Augustino, lib. 4 Confess.. cap. 3, et in ea significatur, opus hoc per se esse malum ac detestabile, et non solum quia prohibitum; et cap. Sed et illud, inter alias superstitiones ponitur, Requirere stellarum cursus, et em his eventus futurorum rimari, ex Orig., homi. 5in Josue; et in cap. JVon liceat, 26, quaest. 5, prohibentur Christiani observare lunee et stellarum cursus, aut inanem signorum fullaciam pro domo facienda, etc. Sumptumque est caput illud ex canonibus Martini Bracarensis, cap. 72. Intelligitur autem, juxta subjectam materiam , de observatione lunae aut stellarum inani ac superstitiosa, et juxta Gentiliwn traditionem, ut ibidem dicitur, qui putabant lunam et stellas esse rectores orbis terrarum (ut dicitur Sap. 13), ex quorum influxu necessario caetera eveniunt, et ideo in Concilio Tolet. I, in assertione fidei dicitur: S quis astrologie , vel mathesi emistimat esse credendum , anathema. sit. In quo modo definiendi significatur, hoc non fieri sine haeresi, de quo statim dicam. Praeterea etiam jure civili damnatur hoc vitium, ut patet in leg. 2, 5 et 7, Cod. de Maled. et Mathem., et leg. Mathematicos , C. de Episcop. audient.

15. Patres scripserunt contra hanc divinalionem ex astris. — Praeterea contra hujus- modi divinationem ex astris scripserunt imprimis Sancti Patres, praesertim Augustinus, dicto libr. 5 de Civitat., et 2 libr. de Doctr. Christ.. cap. 20 et sequentibus, et aliis supra relatis. Euseb. lib. 6 de Praeparat. evang., in principio, refert insaniam Porphyrii, qui dicebat, Deos Gentuum ex stellis cognoscere omnia futura, etiam hominum facta, et ideo potuisse illa praedicere ; unde conjicere licet hanc astrologiam, ejusque deceptionem fuisse originem totius operis superstitionis divinativae. Hlum vero errorem confutat Eusebius per totum illum librum., ostendens stellas non posse liberas actiones impedire ; et cap. 8 refert optimam disputationem Bardesanis Syri de hac re ; et cap. 9, aliam Origenis, de qua infra pauca dicemus. Libro etiam 14, cap. 4, refert Socratem distinxisse astronomiam ; et ex verbis ejus colligo Socratem sensisse quamdam esse utilem, qua ad recte coenoscenda tempora deservit; aliam nimium curiosam et parum utilem , non tamen perniciosam, nempe illam quae nimia sollicitudine distantias astrorum, magnitudines, et similia speculatur; aliam vero esse perniciosam astrologiam, quae, videlicet, futura inquirit ; ideo enim aiebat , omnino non esse curandumn homini, wut per calestia corpora futurorwn , quee in potestate divina sunt, cognitionem perquirat ; nec enim posse homines illa cognoscere , nec diis gratum esse, si quee illi occultarunt, ea tu diligenter inquiras. Anastas. Nicaen., quaest. 18 in Script., ubi ex Gregor. Nazian. aliqua refert ; Basil. optime, homil. 6 Hexamer.. exponens illud Genes. 1: Urt sint in signa et tempora ; nam quia his verbis abutebantur Genethliaci, ideo contra illos vehementer invehitur ; eumque imitatus est Ambrosius, lib. 4 Hexamer., cap. 4. Brevius Anastas. Sinait., lib. 4 in Hexamer., circa eadem verba, inquit : JVon eu dicit Deus, volens astrologiam docere homines, neque in sola luna et astris habere spem gubernationis , ut desipientium astrologorum videtur vanitati , etc. Olympiod., in Eccles. 7, ita legit illa verba: Quiis novil quid sit homini bonum, aut quid fuLurum, est sibi * Quis homini nunciabit quid post eum futurum sub sole sit ^ Preesens ( inquit) heec auctoritas nostri Ecclesiastee omnem funditus evertit divinandi superstitionem, vanasque astrologorum nugas de hominum genituris. Nullus enim mortalium certam futurorum scientiam consequi potest.

16. Praeterea Cyrillus Hierosolymitanus, Catech 4, § De statu hominis, confirmans ar- bitrii libertatem, addit : Negue enim ea generationis natura peccas ; neque propter animam fornicaris ; neque (ut nonuulli fingunt) astrorum inclinationes ad awplectendam impietatem te cogunt. Cur tua ipsius mala confiteri detrectas ? cur innocuis astris culpam ascribis? Non ergo deinceps attendas astrologis, etc.; et in fine, dicit aeque esse vitandos astrologos, sicut alios augures ac divinatores. Et ideo Lactantius, lib. 2, cap. 17, aeque dicit astrologiam esse a daemonibus inventam, ac reliquas magicas disciplinas. Chrysostomus item, homil. 6 in Matth.. breviter sed efficaciter confutat errores eorum, qui ex sidere, quod Christo nato Magis apparuit, colligebant veras esse astrologiae praedictiones : Nam si Christus (inquit) secundum leges natus est astrorum, quomodo astrologiam solvit. fatumque destruait, omnemque artis lnjus obruit officinam? Quod latius prosequitur auctor Imperfecti, homil.2. Neque omittam advertere, Albinum Flaccum, lib. de Divin. otfic., cap. 5, illam quidem astrologiae partem inter magicas artes et superstitiones damnatas recensere, subjungere vero: Jilius artis scientium usque ad HEvangelium fuisse concessam, ut, Christo edito, nemo exinde nativitatem alicujus e caelo interpretaretur. Quae verba vel impropria sunt, vel errori favent eorum, qui dixerunt hoc genus divinationis ante Christi adventum licitum fuisse, usque ad tempus in quo Christus fuit a Magis adoratus, ex tunc verofuisse prohibitum ; quem errorem Del Rio supra refert ex Salisberiense, lib. 1, cap. 11; quamvis ille auctor non dicat simpliciter, sed aliquatenus illam artem tunc licuisse. Certum autem est per se non licuisse, quia errorem et malitiam continet contra rationem naturalem. Unde Albinusfortasse solum dicere voluit, eo tempore fuisse a Deo magis permissam, et quasi toleratam illam artem, sicut etiam erat permissa idololatria, non ita ut liceret, sed ita ut non puniretur, sed videretur eam dissimulare Deus. Sicut autem per Evangelium idololatria destructa est, ita etiam hujus artis malitia magis patefacta et reprobata est. Quamvis etiam ipsi ethnici olim illam reprobaverint, ut constat ex Cicer., in libro de Divin., et in disp. Phavorini apud Aulum Gel., . 14 Noct. Atticar., c.3.

17. Probatur ratione, esse illicitum hanc artem.—Tlandem est ratioa priori, quia vel praedictio morum humanorum et aliorum futurorum contingentium liberorum fundatur in constellationibus et astris, tanquam in causis, et sic fundatur in haeresi ; ideoque non solum superstitiosa est, sed etiam haeresis confessionem virtute continet ; vel fundatur in astris ut in puris signis, et sic continet diabolicam superstitionem, eodem modo quo alia auguria et divinationes; necesse est autem ut in altero horum fundetur; ergo non potest non continere gravissimam ac perniciosam doctrinam, et culpam. lllatio cum minori nota sunt ex generali doctrina supra data. Major vero quoad priorem partem constat, quia, ut praedictio illa possit esse certa, necesse est ut ex constellatione siderum ex necessitate inevitabili sequantur talia futura; et ita fere supponebant Gentiles antiqui; putabant enim omnia fato evenire, et inde hujusmodi divinationem et artem commendabant, ut ex Origene, Augustino, et aliis supra citatis constat, et ex Cicer., libr. de Divinat. Ergo, utendo hac arte isto modo, toliitur humana libertas, et voluntates nostra influxibus coelestibus ex necessitate subjiciuntur, vitiaque omnia et peccata non homini, sed coelo ejusque auctori erunt attribuenda. Denique supponitur in illo errore anmmas humanas, ei facultates earum, intellectum, scilicet, et voluntatem, materiales esse, et corporeas, quandoquidem necessitati et influxui corporalium causarum subjiciuntur. Quae omnia sunt haeretica dogmata, et illationes sunt evidentes, et ita illis potissime utuntur Patres in iocis citatis.

18. Objectio. — Posset vero aliquis dicere, ut talis cognitio certa ex astris habeatur, satis esse ut coeli tanquam causae universales determinent causas secundas, etiam voluntates humanas, ad unum infallibiliter operandum; nam ad certitudinem praedictionis, satis est quod effectus sit infallibiliterfuturus, et ut talis cognoscatur, etiamsi non ex necessitate eveniat, sed libere; ergo ex illa positione non sequitur, aut libertatem tolli, aut nostras voluntates necessitari ex influxu coelorum. Aliud enim est effectum essce futurum infallibiliter, aliud esse eventurum necessario, seu ex necessitate ; nam infallibilitas non infert necessitatem, nec tollt libertatem, ut in divina scientia. Similiter aliud est voluntatem determinari a superiori causa, aliud necessitari; quia (ut aliqui credunt) Deus determinat illam, et non necessitat. Ergo si quis de coelo item respondeat, non cogetur illos errores fateri. Atque eadem ratione non sequetur coelum, vel Deum, auctorem naturae, esse causam peccati , nisi quoad materiale, quod admittere non recusant illi Catholici, qui dicunt Deum determinare voluntates hominum ad materia- lia peccatorum. Denique poterit negari ultima iillatio, quia, licet anima humana non sit corporea, est corpo:i conjuncta, et ideo pendet a corpore in suis actionibus non intellectualibus; et hoc satis esse dicent, ut, mediante ceelesti influxu in corpus, et sensus externos et internos, determinetur ad unum, etiamsi non satis sit ut necessitetur.

19. Respondetur. — Respondemus tamen, ex doctrina Sanctorum Patrum, et ex evidenti ratione, non minus falsum esse dicere, voluntates hominum determinari ad-unum per influxum astrorum, quam necessitari; quia stellae naturaliter influunt ac necessario quantum possunt ; ergo si possent nostras voluntates ad unum determinare, illa determinatio esset mere naturalis, physica, et necessaria, et praeveniens usum humanae libertatis; non enim esset in nostra potestate illam impedire, neque in potestate coelorum illam suspendere aut moderari ; ergo talis determinatio infert necessitatem, vel potius est idem cum illa, et quasi descriptio illius, quia necessitari nihil aliud est, quam determinari ad unum per actionem necessariam, quae non sit in potestate illius qui determinari dicitur. Sic ergo infallibintas futuri effectus, quae ex tali determinatione provenit, optime infert libertatis eversionem et inductionem necessitatis simpliciter, quia est necessitas antecedens ac mere naturalis, non consequens. Et ideo non est simile de scientia, nam infallibilitas ejus non est antecedens, sed consequens, nec est in causa praedeterminata ad unum, sed in effectu libere futuro, et objective praesenti in aeternitate. Quod autem dicebatur de Deo determinante nostram voluntatem, antecedente aliquo influsu ab ipso solo procedente, faisum quidem est, sed non in eodem gradu certitudinis, quo ille error quem nunc improbamus. Quia possent nonnulla differentiae inter Deum et coelum assignari; nam Deus movet libere, coelum naturaliter; Deus suavi modo, et sapientia ac libertate sua moderando, et accommodando motionem; coelum vero operatur mere naturaliter, et quantum potest; Deus denique movet spiritualiter ; coelum mere materialiter. Fateor tamen has differentias adeo esse materiales (ut sic dicam), ut negari non posse videatur, quin ex praedicta aequiparatione, et ex doctrina Patrum in praesenti materia magnum sumatur argumentum contra illam sententiam in illo sensu intellectam. Sed nunc de illo puncto non traclamus.

20. Posito influxu illo celesti in nostram voluntate, sequitur nulla esse peccata. — Ad illud vere de causa peccati respondeo, posito illo genere influentiae coelestis in nostram voluntatem, potius sequi nulla esse peccata, quia sine libertate non peccatur, tunc autem nulla esset libertas. Essent tamen conversiones ad objecta turpia et prava, quae, si libere fierent, essent peccata. Et ita evidenter sequitur ex illa positione, ea, qua nunc sunt peccata et nobis tribuuntur, quia libere fiunt a nobis, posita illa hypothesi, Deo fuisse tribuenda quoad illam turpitudinem, quam tunc ex necessitate haberent; haereticum autem est dicere primam causam et radicem omnium actionum, quae ab homine turpiter fiunt, in Deum esse referendam. Neque hoc admittent Theologi, qui alias tribuunt illam determinationem Deo, qui cum illa conantur componere lbertatem, ratione cujus salvari putant, quod malitia in hominem, et non in Deum refundatur. An vero nodum satis expediant, lector attente consideret ; nos enim de hac re alibi copiose disputavimus. Ad ultimum denique respondetur, non minus evidens esse, corporalem causam non posse determimare ad unum spiritualem voluntatem de se liberam, ac non posse illam necessitare; tum quia ostensum est haec duo idem esse, maxime respectu causae naturaliter agentis; tum etiam quia neutrum fieri potest, nisi per influxum directum et immediatum in ipsam voluntatem. Nam sensus et sensibilia objecta non habent vim determinandi ad unum voluntatem, quacumque ratione aut modo proponantur, nisi ita perturbentur, ut rationis usus impediatur, quod non fit in actionibus humanis, de quibus loquimur, et quae futura contingentia vocantur, de quibus fiunt astrologicae praedictiones, quas improbamus.

21. Has praedictiones esse superstitiosas, si ab astris fiant, u pura sunt signa.—Venio ad aliud membrum propositionis assumptae, videlicet, si hae praedictiones fiant ex astris, ut pura signa sunt, non ut sunt causae, superstitiosas esse. Tunc enim procedit generalis doctrina supraposita: nam talia signa non sunt signa naturalia, quia nec sunt causae determinatae rerum futurarum, ut supponitur; nec sunt effectus earum, ut per se notum est; neque habent cum illis communem causam, in cujus influxu necessario connectantur. Ergo sunt signa ad placitum significantia, et ex illis quaeritur cognitio non in vi inventionis, sed in vi alicujus disciplinae. Haec autem non potest esse nisi daemoniaca, ut in superiorbus generaliter ostensum est; ergo intali disciplina intervenit consortium et pactum tacitum cum daemonc, ei consequenter omnis superstitio, quae in illo continetur, prout supra satis explicatum est. Quin potius omnis alia superstitio divinatoria in hoc fundata esse creditur; nam omnia fere alia signa vana divinationum in elementis, aut circulis, aut figuris confictis, vel aliis hujusmodi, fiunt observando certam aliquam siderum dispositionem, quasi indc omnia pendeant.

22. Objectio. — Fit satis. — Cur non possit qvis uti hac arte a demone docta, posset vero uti pllosophia.—Sed aiunt istius artis amatores, suis regulis et experimentis invenire, vera esse quae praedicuntur per talis artis peritiam, se autem solam veritatem quaerere, quae, ubicunque inventa fuerit, amabilis est, et juste arripi potest, etiamsi ibi ab ipso daemone reposita fuerit; sicut esset licitum thesaurum absconditum in visceribus terra, etiamsi ab ipso daemone ibi fuisset absconditus, extrahere. Respondemus imprimis, veritatem cccultam a daemone discere vel inquirere, semper esse malum; et hoc sensu falsum est, lcitum esse arripere veritatem a daemone. Ecdemque modo, si ad effodiendum thesaurum occultum oporteret a daemone discere ubi esset. non liceret id quaerere ab illo, quia jam iniretur societas cum illo. Secus vero esset si alias patefactum esset, ubi fuisset absconditus thesaurus ; nam tunc, licet opera daemonis ibi esset repositus , licitum esset illum effodere, quia hoc nullum esset pactum cum damone. Atque eadem proportione, si quis ope daemonis didicisset veram philosophiam, quae semel acquisita jam non penderet ex testimonio daemonis, sed ex suis principiis certis, tunc licitum esset inde discere naturalem- veritatem, quia tunc jam nullum esset cum daemone commercium. Non est autem sic in praesenti, sed credulitas praedictionis semper nititur in daemonis auctoritate, qui signum imposuit, seu (quod idem est) hominibus persuasit talia astra esse signa taIrum futurorum, et vera significare. Unde ulterius dicimus falso supponi, in tali praedictione vel inquisitione inveniri veritatem. Imo qui hoc supponit, jam fidem daemoni adhibet, et cum illo pactum init. Nec refert quod interdum eveniant quae sic praedicuntur; quia, ut supra dixi cum Augustino, de Divin. Da-- mon., cap. 5, et 2 de Doctr. Christ., cap. 24, hoc et est rarum et casuale, et saepe ab ipso daemone procuratum ad decipiendos homines. Unde fit ut per talem artem quasi obiigentur daemones ad procurandum, ut eveniant ea quae per astra juxta suas institutiones praedicuntur, et consequenter ut homines, illis utendo, tacite implorent auxilium daemonum, ad hoc ut eveniant ea quae ipsi praedixerunt.

23. Aliqui dicunt astra esse signa a Deo imposita ad sigmificandum. —Solent vero ahter mathematici respondere, negando illationem illam: Astra observantur ut pura signa; ergo ut daemoniaca signa. Dicunt enim, potius esse signa divina, quia Deus (inquiunt) in coelo mediis astris scripsit futura omnia, quantumvis contingentia et libera, ita interpretantes illud Genes. 1: Zt sint in signa, et tempora, et dies, et annos. Astrologia ergo docens significationem hanc astrorum non est daemoniaca, sed divina scientia. Soletque hujuscemodi sententia tribui Origeni, apud Euseb., lib. 6de Praep., cap. ult., ubi, postquam probavit late stellas non esse causas nostrarum actionum, significat non esse inconveniens esse signa a Deo instituta, quia significatio non ita repugnat libertati nostrae, sicut eflicientia. Dei enim praescientia non praejudicat libertati; ergo nec signa per eam data, ut constat de praedictionibus in Scriptura contentis: Sc enim (ait) fieri potuit celum tanguam liber a Deo conscriptus, ad futura significanda. Adducitque orationem quamdam Joseph, in qua dicit: Legi in tabulis celi quecumque contingent volis, et jliis vestris ; et illud Isaiae 34: Complicabuntur cali ut liber, quia nimirum ejus significata adimpleta jam erunt. Eademque opinio tribuitur Alberto Magno, in Speculo. Et ita sensit Pet. Aliaco, lib. de Legibus et sectis, et quaest. 30 in Gen. Denique Augustinus, l. 5 de Civit., cap. 1, hanc attingens evasionem ait: Non enim hominum mediocriter doctorum, fuit ista sententia.

24. Erroneum est dicere futura contingentia posse cerio cognosci em astris. — Respondeo, quocumque modo asseratur futura contngentia posse certo cognosci ex sideribus, erroneum esse, et uti tali arte esse superstitiosum ; absolute enim et sine ulla distinctione damnatur ab Ecclesia; et Jerem. 10, quasi ad irrridendam illam evasionem, dicitur: A signis celi nolite metuere, quae timent Gentes, quia leges populorum vane sunt. Sive ergo timeantur ut causae, sive ut signa, vanum est. Unde Origenes, supra, hoc ipsum testimonium adducens, non videtur persistere in prio- ri sententia, scd concludit: Jeremias autem ut homines ad seipsum convertat, et ut formidinem quee a signis impendet, auferat, ac ut omnem forsan hujusmodi opinionem ab hominum animis djiciat : A signis, inquit, celi non timeatis. Sentit ergo radicitus esse tollendam talem de signis coeli opinionem, quia quomodocumque ex illis possent praesciri certo futura, eadem sollicitudo, anxietas, et pernictosa curiositas in animis hominum remaneret. Et praeterea etiam isto modo non excluderetur pactum tacitum cum daemonc. Esto enim haberent astra a Deo talem significationem, unde, quaeso, esset hominibus nota? Certe Deus iliam non revelavit; ubi enim est talis revelatio. Numquid in regulis mathematicorum? At illae incertissimae sunt, et saepissime deficiunt ac mentiuntur, quod est daemonis proprium; ergo oportet ut illa significatio quaeratur a daemone, tanquam ab eo qui illam cognoscit, et per eam praescit futura, et sic eadem superstitio committitur. Addimus denique falsum omnino esse astra esse imposita ad hujusmodi significationem, quod Augustinus supra demonstrat argumento facto de geminis et variis illorum moribus; nam, sicut indirecte infertur eos non necessitari a coelo, ita convincitur, non significari. Duia stellae significantes, et concursus seu aspectus earum, idem est, ut supponitur; ergo non potest de uno gemino significare quod erit malus, et de alio quod erit bonus, quia unum signum, in se uniforme, et eodem modo se habens, non potest in duobus natis sub eodem signo contraria significare ; vel, si in utroque significat bonitatem vel malitiam, in altero falsum est signum, et non est a Deo. Quod si dicantur esse veluti aequivoca signa ad plura significandum imposita, tunc incerta et aequivoca redditur tota significatio, nec potest certis regulis comprehendi, quas mathematici tradunt; sed oporteret singulas significationes seu impositiones antea praesciri, per revelationem ejus qui talia signa imposuit; unde esset superflua (quia revelatio per se sufficit ), et ad salvandas astrologorum vanitates est prorsus inutilis.

25. Explicantur testimonia Scripture in contrariumn allata. — Testimonia vero Scripturae, quae pro illa significatione suadenda afferuntur, nullius momenti sunt. Nam verba Genes. 1 ab omnibus Patribus intelliguntur de signis datis a Deo ad numerandos annos, dividendos dies, et cognoscenda tempora apta ad usum hujus vitae, ut ad navigandum, seminandum, et alios usus vitae necessarios. Duplex ergo est expositio: una, ut per illa duo verba idem significetur, et unum explicet aliud ; cum enim dictum esset: Ut sint in signa, additum est, et tempora, id est, in signa temporum, quae tempora sunt dies et anni. Ita fere August. in Imperf. Genes., cap. 13. Alia est, ut sint signa aestatis et hyemis, ita ut tempus seminandi indicent alia, alia metendi, alia navigandi: 7ta ut ( ait Cyrillus Hierosol., Catech. 6) homo in navi sedens, et incertis fluctibus navigans, in stellam aspiciens dirigat navem. Et infra dicit, per solem contulisse pulchritudinem diei, per lunam noctis tenebras consolatum esse. Et haec est expositio etiam Basilii, Ambrosii et aliorum ibi, quam Augustinus dicto cap. 13 complectitur. Alter locus Isaiae varias habet expositiones, quae in Benedicto Pereira legi possunt, tom. 1 in Genes., in lib. 2, cap. 3, contra divinationem ex astris. Sed cum constet locutionem illam esse metaphoricam, nullum ex ea potest firmum argumentum sumi. Ut enim demus metaphoram in hoc consistere, quod sicut liber involutus legi non potest, ita nec in coelis post judicii diem legi poterit , nihilominus non inde sequitur nunc omnia futura posse in eo legi, neque enim in quolibet libro res omnes leguntur. Coeli ergo jam tunc non significabunt id quod significare naturaliter possunt, nimirum, serenitatem et pluviam, ver et hyemem, tempus navigandi, vel semmandi, etc.; hac enim et similia sine motu coeli non significantur, sicut neque fiunt ; quia ergo tunc motus cessabit coelorum , ideo complicabuntur sicut liber. Vel generalius, quia usus libri est ad legendum, tunc solet complicari, quando jam non est usui; codi ergo complicari dicuntur , quia usus eorum, influentia , et ministeria varia cessabunt. Vel denique exponi potest ille locus per alium Apocalyp. 6: Et celum recessit, sicut liber involutus. Quod dictum est dc tribulatione futura tempore Antichristi, de qua dixit Christus, Matth.: Sol obscurabitur, et luna non dabit lIumen suum. Sic ergo recedet caelum, non motu locali, sed ab oculis hominum, sicut recedere solet liber involutus, quia litterae ejus videri non possunt. Oratio autem illa Joseph, quam citat Origenes, non solum canonica non est, verum neque ullam habet auctoritatem, eamque rejicit Athan. in Synopsi, ut notavit Perer., Genes. 49, in principlo.

26. Ex astris non possunt predici futura, quae hac sola Dei voluntate pendent. — Aique ex hac assertione a fortiori colligitur, non posse ex astris praedici futura , quae ex sola Dei voluntate pendent. Nam liberior est voIuntas Dei, multoque coelis superior quam voluntas humana, et ideo longe gravius peccatum est, velle ex astris praedicere quid Deus sua libera voluntate facturus sit, quam quid homo. Est etiam longe impossibilius , quia de homine aliqua saltem conjectura forte sumi potest propter actionem coeli in corpus, cujus inclinationem solet sequi anima. At Dei voluntas omnibus modis altior est; et neque directe, neque indirecte, neque per se, neque per accidens, eam potest inclinare coelum, sed ipsa regit et gubernat coelum, prout vult. Unde fit, ut etiam ipsi naturales effectus futuri ex necessaria intluentia coeli, praedici non possint ex astris cum tanta certitudine, ut non sint subjecta mutationi et defectui, si Deus voluerit effectus impedire. Et ita est intelligenda Gloss. in cap. Non licet, 26, quaest. 5, quam sequitur Abbas, in c. 2 deSortileg., num. 7, cum dicit posse hos effectus praedici ab astrologis, sed non ut habentes necessitatem. Ratio autem quam isti auctores subdunt. scilicet, quia corpora coelestia sunt signa rerum, et non causae, non est ad rem, nec veritati Theologicae consentanea, ut ex dictis patet. Ratio ergo est, quia non sunt prima causa, sed illius providentiae subjecta. Valde ergo errarunt , qui somniarunt, effectus etiam externos, et corporales, factos in universo ex peculiari providentia vel voluntate Dei, potuisse in astris praecognosci, ut sunt diluvium, Christi Nativitas, et similes. In quo errore dicitur fuisse Petrus de Aliaco, quem in Italia nonnulli imitati sunt, contra quos legi potest Joannes Picus Mirandulanus, libro 2 et 3 contra astrologos.

27. Praeterita etiam vel preesentia, hominibus occulta, ex astris non agnoscuntur. — Secundo ampliatur posita assertio, ut non solum in futuris, sed etiam in rebus jam factis, vel quae actu fiunt, si ita sunt occultae, ut humano modo sciri non possint, locum habeat. Ita docent omnes auctores citati, et specialiter Alexand. Alens., 2 part., quaest. 164, memb. 63, et Turrecrem. , in cap. Zllos, 26, q. 2, a. 4, ubi docent, hac ratione grave crimen esse investigare de rebus clam furto sublatis per judicia astrorum, et inspectionem astrolabii, ubi sint, aut a quo sublatae sint. De quo extat cap. in jure Fa tuarum, de Sortilegiis, ubl sacerdos, qui cum quodam infami ad privatum locum accessit, ut per inspectionem astrolabii furtum ecclesiae posset recuperare, licet sine pacto expresso cum daemone, sed ex zelo et simphbcitate id fecisset, gravissime peccasse dicitur. Quem textum expendit bene Cajetanus , dicta quaestione 65, articulo 2. Et ex eo colligit, ignoantiam raro excusare gravitatem hujus delicti. Praeterea, in cap. 1, eodem titul., generaliter dicitur esse prohibitum de furtis inquirere per divinationem; unum autem genus divinandi est per astra. Ratio autem est, quia ex astris non possunt cognosci ab homine haec occulta, et ideo illa inquisitio pactum implicitum involvit, quia vel supponit artem aliquam a- daemone traditam, vel eo tendit ut daemon se immisceat, et quod desideratur, ostendat. Antecedens notum est, quia vel praeteritae actiones investigantur nunc ex dispositione, et aspectu quem nunc astra habent; et sic minus possunt ex illis cognosci quam actiones futura, quia multo minus pendent jam ex causalitate coeli, quam futura, ut recte notavit Origenes apud Eusebium supra. Si vero investigentur praeterita ex praeteritis constellationibus, habent ad illa camdem habitudinem causarum insuffticientium, et non imponentium necessitatem. Denique eodem modo comparantur ad illa, sicut praesens consteHatio comparatur ad futurum eventum; ergo illa investigatio praeteritorum contingentium habet eamdem malitiam, quae futurorum. Quod si loquamur de actionibus quae eodem tempore fiunt, vel illae sunt occultae, quia sunt actus liberi mere interni; et sic constat non posse cognosci in astris, quia non sunt causae per seiliorum, nec in illis ponunt necessitatem ; vel sunt actiones aut res exteruae, sed occultae, propter distantiam loci, vel remotionem ejus a sensibus hominum ; et sic etiam non potest talis effectus in praesenti per astra cognosci, quia per astra non potest haberi notitia intuitiva talis effectus, ut constat, nec abstractiva, quia etiam ad hoc non imposuerunt astra necessitatem, ut res in tali loco reconderetur, vel ut Romae nunc hoc vel alud fieret ab hominibus. Ergo in his omnibus divinationibus est idem genus superstitionis et malitiae.

28. Idem etiam dicendum de effectibus casualibus. — Objectio. — Solutio.— Tertio, extenditur assertio etiam ad effectus casuales, qui licet a causa libera non eveniant, ex accidentario concursu et impedimento causarum naturalium raro contingunt. Ista enim, ut talia sunt, non habent ceriam causam in astris, et ideo ex illis ea investigare, idem vitium est superstitiosae divinationis, ut expresse docuit D. Thomas, in dicta quaest. 95, art. 5, et alii supra citati. Rátio vero est, quia hujusmoedi casualis effectus, ut talis est, ron habet causam per se, ut dixit Aristoteles, in 6 Metaphysic., utique infra Deum, qui sua infinita scientia et providentia omnia comprehendit, et ipsum etiam concursum, seu occursum contrariarum causarum aut intendit, aut ex certa scientia permittit. In coelo autem nihil tale conjectari potest, quod sit causa illius concursus causarum, a quibus proxime casualis effectus eventurus est; ergo nullo modo potest ex astris praedici. Dices, per astrologiam non inspici tantum unam vel aliam stellam, sed concursum et aspectum futurum in omnibus ; ergo in collectione omnium poterit cognosci effectus casualis futurus. Respondeo negando consequentiam; tum quia homo non potest omnium stellarum, etiam fixarum, concursum et vim exacte cognoscere, quod necessarium esset ad talium effectuum certam cognitionem; tum masime quia casualhs effectus non solum pendet ex astris, sed etiam ex causis inferioribus, et ex materiae dispositionibus, quae in astris cognosci non possunt, et hominibus notae non sunt, neque per illas artes considerantur. Unde neque Angehl ipsi possunt naturah virtute hos casuales effectus in solis astris cognoscere, sed indigent comprehensione omnium aliarum causarum, tam efficientium , quam materialium, qua in tali puncto concurrere possunt, ut ex propria materia constat ; homines autem non possunt haec omnia comprehendere; ergo ex astrorum observatione talis cognitio haberi non potest; ergo cum inde quaeritur, superstitiosum est, et disciplina daeemonum tacite desideratur.

29. Asseritur non solum mon posse hec orcdici, wut certo eventura, sed etiam nec ut probaliter futura. — Quarto ampliatur assertio, ut non solum locum habeat, quando haec praedicuntur ut certo eventura, sed etiam quando simpliciter et in particulari asseruntur, et credenda proponuntur, etiam secundum moralem et probabilem conjecturam. Hoc non est ita certum, sicut caetera ; aliqui enim auctores catholici significant hoc non esse peccatum, quia nec per se malum esse videtur, uec invenitur prohibitum. Prior pars constat, quia conjecturalis cognitio haberi potest ex his causis, nec ex illa sequuntur incommoda supra illata, quia nec tollitur liberum arbitrium, nec inducitur fatum, etc. Altera vero pars probatur, quia nullum invenitur jus humanum, in quo aliquid amplius in hoc genere prohibeatur. quam quod per se malum sit. Alii vero etiam hoc genus probabilis praedictionis damnant : quod in particulari invenio in quodam scholio ad Panorm., in cap. 2 de Sortileg., verb. Sed meo, etc. Quod probat ex cap. 7llos planetarios, 26, quaest. 2, ubi Augustinus ait, christianam pietatem repellere, damnareque omnem consultationem horum astrologorum; at si posset expectari saltem probabilis cognitio sine peccato, non esset damnanda talis consuitatio, quia in hominibus probabilis cognitio ad multa esse potest utilis; ideoque sine peccato ex naturalibus causis inquiritur. Est ergo prohibitum rimari futura ex astris, sive ad certam cognitionem eorum habendam, sive ad conjecturalem.

30. Qui cerbis predicit leec futura, damnatur et punitur jure, ut divinus. —Sed in hoc puncto loqui possumus vel in ordine ad judicium externum, quod in prasumptione saepe fundatur; vel in ordine ad conscientiam, et ad Deum, qui judicat de culpa actionis, prout in se est. Unde etiam sermo esse potest vel de exteriori praedictione, vel de interiori intentione et credulitate. Primo ergo, quod spectat ad externum forum, ac judicium , qui simpliciter et absolutis verbis praedicit haec futura in particulari, ut hunc futurum esse Episcopum, vel ducem, vel similia, vel revelat particularia facta omnino occulta, jure ecclesiastico damnatur, et punitur ut divinus, licet postea explicet intellexisse suam praedictionem ut probabilem. Hoc evidenter probatur ex verbis Sixti V statim referendis. Et ratio est, quia unusquisque judicandus est apud homines justa planum verborum sensum ; nam, si illi evasioni daretur iocus, nullus posset convinci, quia ipsi nunquam dicunt hoc infallibiliter esse eventurum, imo fatentur in generali interdum sua principia deficere. Quare in tali praedictione absoluta non deest gravis culpa, saltem propter scandalum, et propter speciem mahl cum praesumpüone juris, et de jure. Unde ulterius addimus, quod, licet i his praedictionibus expresse addant, se non affirmare id tanquam certum, nihilominus coram Ecclesia non excusantur, sed puniendi sunt. Hoc declaravit expresse Sixtus V in dicto Motu, di- cens : Statuimus, ut contra facientes judicia, et nativitates hominum, quibus de futuris contingentibus, successibus, fortuitisgue casibus, aut actionibus ex humana voluntate pondentibus aliquid eventurum affirmare audent, elia msi id se non certo affirmare asserant, aut protestentur, etc.; inquirant, et procedant, et in eos severius canonicis paenis, et aliis eorum arbitrio animadcertant. Vel ergo Pontifex supponit hoc esse jure ecclesiastico prohibitum, vel tacite id prohibet, seu prohibitionem auget, alias non juberet eos puniri, non obstante praedicta declaratione et protestatione ipsorum. Ratio autem esse potest, vel quia etiam ille modus praenunciandi futura , est perniciosus reipublicae, quia eadem incommoda, et vana investigationes ex illo sequuntur; vel quia semper praesumitur ea verba proferri ad occultandam malitiam et divinationem ; vel certe quia etiam illa est vera divinatio, ut jam dicam. In tota ergo hac exteriori praedictione invenitur culpa, saltem ratione scandali, et prohibitionis Ecclesiae.

31. Etiamsi non ut certa hec predicentur, neque pradicens interius aliud habent, superstitiose tamen agit.—bDico vero ulterius, etiamsi quis interius non plus intendat quam verbis profert et declarat, cum dicit, se id non affirmare ut certum, sed ut probabile, superstitiose agere, et aliquam culpam gravem superstitiosae divinationis committere. Ratio est, quia ex solis astris comparari non potest cognitio talium futurorum vel occultorum ita probabilis , ut ad definitum judicium ferendum sufliciat, scilicet, ita esse futurum; qui autem ita illa praedicit, vel ea intentione illa investigat, saltem hanc determinatam cognitionem humanam talium futurorum inquirit ; ergo tacite vult ex disciplina daemonis talem cognitionem comparare. Minor et consequentia nota est. Major autem patet ex superius dictis, quia sola astra sunt remotissimae causae, et illaamet sunt majori ex parte hominibus ignotae , quia plures omnino ignorantur, et paucae illaa quae cognoscuntaur, imperfectissime cognoscuntur , quoad earum virtutem et influentiam. Et confirmatur, quia haec divinatio etiam sub specie probabilitatis solum fundatur, ut supponimus, in regulis artis judiciariae; atillae regulae non possunt habere etiam probabilitatem ex solis astris, et ideo damnantur, ut industria demonum introducte; ergo illa investigatio, vel credulitas, etiams sit cum formidine, superstitiosa est. Et hoc tandem bene confirmant verba Dei per Jere- miam : A signis cali nolite metuere ; non enim irrationabiliter timerentur, si judicium probabile, et cognitionem humanam conferre possent. Si ergo timenda non sunt, profecto nec sub illa specie inquirenda, aut consulenda sunt. Secus autem esset, quando non ex astris solis, sed ex aliis circumstantus, et causis particularibus sumeretur conjectura , ut ex temperamento personae, ex aliis actibus ejus, et similibus circumstantus ; nam talis observatio non est divinatio, sed providentia ; unde si inter alias conjecturas consideretur etiam aspectus astrorum, quatenus alquid conducere potest, id non pertinet ad superstitionem, sed ad naturalem astrologiam, quae non est damnata, ut diximus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11