Caput 12
Caput 12
An sortium usus semper sit superstitiosus et prohibitus.
1. An sortes semper superstitiosee sint et prohibite. — Ratio dubitandi est, quia sortium mos et tempore legis scriptae, et in lege gratia invenitur a Sanctis Patribus usitatus; ergo de se non est malus, sed potest licite fieri. Antecedens patet, nam terra promissionis per sortem divisa est, Deuter. 1, Actor. 17; Saul per sortem electus est, 1 Reg. 10. Ministeria etiam sacerdotalia sorte dividebantur, juxta illud Luc. 1: Sorte exiit ut incensum poneret, etc. Imo in ipsis divinis sacrificiis sorte eligebatur quid esset offerendum Deo, Levit. 16. Praeterea Josue, ad cognoscendum malefactorem occultum, sortem misit, Josue T. Et Jonathas sorte cognitus est, 1 Reg. 14. Jonas etiam sorte agnitus est, Jonae 1. Ac denique Matthias sorte electus est, Actorum 1. Unde Augustinus, concion. 2 in Psalm. 30, circa illa verba: In manibus tuis sortes mec, colligit sortes non aliquid mali esse: Sed res est (ait) in dubitatione humana posita, divinam indicans voluntatem. In contrarium vero cst, quia sortilegia, id est, sortium usus, vel per sortes electio jure damnata est, toto titulo de Sortilegiis, et 26, quaest. 1, 2 et sequentibus, ubi multa ex Patribus referuntur.
2. Sortes vel divisorie, vel consultatorim, vel divinatorie sunt. — Resolutio vero clara est, adhibita sortium divisione, quae trimembris dari solet ex D. Thom., dicta quaest. 95, artic. 8. Nam quaedam sortes dicuntur divisoriae, quaedam consultatoriae, quaedam divinatoria, sed hujus partitionis sensus et ratio intelligitur melius, ad duo membra usum sortium revocando. Ad duos enim fines mitti possunt sortes, scilicet, vel ad aliquem effectum faciendum, vel ad aliquid occultum recognoscendum, seu revelandum. Quando priori modo mittuntur, dicuntur generaliter sortes divisoriae, et dici potest contractus sortium, seu sortes quae mittuntur in vi alicujus contractus ; nam ille effectus, qui per sortes intendi potest, non est effectus physicus, quia per sortes non applicatur aliqua physica causa ad operandum, sed est effectus moralis, qui ex conventione hominum fieri potest, ut est translatio dominii ejus rei quae in sortem mittitur, vel collatio officii, aut beneficii, aut alterius potestatis, quae per electionem vel sortem conferatur. Quoties autem sortes ad aliquem hujusmodi effectum faciendum mittuntur, necesse est ut in vi alicujus pacti et conventioni praeviae inter eos, quorum consensu ille effectus fieri potest, mittantur, alias non essent operatura; accedente vero illo pacto, in virtute illius operantur. Nam pactum includit voluntatem quasi conditionatam ejus, qui potestatem habet ad talem effectum faciendum, quae voluntas transit in absolutam, impleta per sortem conditione; nam, licet illa conditio casu impleatur, non refert, quia non aliter posita erat in pacto. Et ita pro diversitate hujus pacti variae possunt esse istae sortes; aliae enim sunt lusoriae, ut sunt in omni Iudo, cujus eventus pendet ex pura fortuna; aliae sunt electoria, seu quae ad electionem faciendam ordinantur. At vero quando sortes solum mittuntur ad cognoscendum occultum aliquid, tunc generali nomine dici possunt, et consultatoriae, et divinatoria ; quia omnis inquisitio veritatis occultae quaedam consultatio est, et omnis praedictio vel praecognitio illius potest dici divinatio, generatim loquendo. Tamen, quia divinatio in malam partem sumitur, ut supra diximus, sortes illae quibus tacite vel expresse consulitur daemon, divinatoriae dicurtur; si vero consulatur Deus, dicuntur consultatoria, per vocis etiam appropriationem.
3. Sortes divisorie per se male non sunt. —bDico ergo primo: sortes divisoriae, seu quae Bunt in vi contractus, per se et natura sua malae non sunt, aliqua vero sunt humano jure prohibitae, alia vero indifferentes adhuc manent. Conclusio est communis et clara. Prima enim pars constat, quia in illis sortibus nulla superstitio invenitur, quia nec ad cognitionem rei incertae ordinantur, sed immediate ad operationem ; nec etiam continent expresse aut tacite aliquam daemonis invocationem, quia nec ad docendum, nec ad operandum aliquid, imploratur ejus auxilium, cum per eas sortes nihil intendatur, quod superet efficaciam voluntatis humana, vel divinae, si jussu vel nutu illius sortes mittantur, ut dicemns. Per se autem non requiritur in tali sortium usu aliquis daemonis copsensus, vel cooperatio. Materialiter autem potest contingere, ut aliquis habens aliquam cum daemone societatem, pactum cum illo faciat, mittendo sortes pro determinanda obligatione ad hanc vel illam actionem ; verumtamen ibi ratio superstitionis non consistit proprie in sortibus, sed in paciscendo cum daemone. Abstrahendo ergo ab hac speciali malitia, in usu sortium ex contractu ad aliquid dividendum, vel conferendum, per se et natura sua malitia superstitionis non est; nec etiam habet talis usus maltiam injustitiae, nisi aliunde ex materia, vel aliqua deceptione, vel ex modo sortium illi adjungantur ; id enim interdum accidere posse infra videbimus: est autem quid singulare et quasi accidentarium. Per se autem sortes non involvunt injustitiam, quia in eis est voluntaria pactio, et potest esse cum aequalitate utriusque partis. Nec denique est ibi per se conjuncta malitia contra alias virtutes, quae probabili ratione cogitari possit. Sortes ergo hae non sunt intrinsece malae.
4. Sortes generaliter non prohiberi. — Neque etiam inveniuntur sortes generaliter prohibitae; nullibi enim ostendi poterit talis lex vel civilis, vel canonica, quia potius jure civili in multis casibus approbantur, ut patet ex leg. Si duobus, Cod. Communia, de Legatis, ubi in variis casibus, in quibus haeredes vel legatarii, quibus aequa data est potestas eligendi servum, vel rem aliam, inter se de electione contendunt, omnibus dicitur ibi: Sancimus in hujusmodi casibus rei judicem fortunam esse, et sortem inter altercantes adhibendam, ut quem sors pratulerit , is quidem habeat potestatem eligendi. Et Glos. ibi, verb. Fortuna, aliam legem Digestorum refert. Nec talis lex judicari potest iniqua ; tum quia quod privati bomines possunt licite facere ex communi consensu ad tollendas controversias, potest per legem statui ut ita fiat ; tum etiam quia illud est in taiibus casibus optimum medium ad dirimendas lites, et nulli parti est injuriosum, cum in omnibus sit aequale jus; quod, ut supponitur, nec dividi potest, nec omnibus aequaliter applicari, et ideo incerti- tudo etiam sortium aequalis est. Nec jus canonicum leges illas pro similibus casibus reprobavit. Et statim afferemus casus alios, et regulam generalem constituemus ad discernendum, quando hujusmodi sortes liceant aut non liceant.
5. Jus canonicum prohibet sortes in electionibus ecclesiasticis. — Tertia ergo pars assertionis declaratur, quia in jure canonico prohibentur sortes in electionibus ecclesiasticis faciendis. Hoc patet ex cap. Ecclesie, extra, de Sortilegiis, ubi prius dicitur, multa reprehensione dignum, quod sors in talibus interveniat. Et postea concluditur : Sortis usum in electionibus perpetua prohibitione damnantes. Ex quibus verbis colligitur primo, prohibitionem illam extendi ad omnem ecclesiasticam electionem, quia absolute et sine restrictione fit, et in talibus locutionibus indefinita locutio aequivalet universali, quia generales regulae per eas constituuntur, sicut in doctrinalibus. Quod maxime est necessarium in lege prohibente, quia prohibitio includit virtualem negationem, quae vim habet distribuendi. Imo ex discursu illius textus, constat non tantum esse prohibitam sortem in ipsa dignitate ecclesiastica, officio, aut bencficio conferendo, sed etiam in eligendis vel nominandis compromissariis ad electionem faciendam. Ibi enim dicitur fuisse reprehensione dignum, quod potestas nominandi sen eligendi compromissarios, uni per sortem delata fuerit. Et ratio est, vel quia etiam tunc provisio Ecclesiae immediate reducitur in sortem, vel quia eadem incommoda in illa sortitione inveniuntur ; nam fieri potest ut ille , qui per sortem assumitur ad compromissarios nominandos, indignus sit, et ineptus ad illud munus, ex quo tota electio Episcopi aut alterius similis postea pendet. Et hac ratione (ultra vim verborum) extenditur illa prohibitio ad omuem electionem ecclesiasticam, per quam vel jurisdictio etiam ad unum actum, vel jus eligendi aut nominandi, vel ecclesiastica dignitas ant officium, vel beneficium , vel administratio ecclesiastica confertur; et in hoc conveniunt expositores ibi cum Glossa, et Theologi cum D. Thoma, dicto articulo octavo, et Summistae.
6. An sortes liceat inter duos mittere, quando suffragia sunt paria. — Sed quaeri potest circa hoc, primo, an saltem in eo casu, in quo suffragia paria sunt, et dauo habuerunt in electione (semel, bis, aut saepius facta) paria sutfragia, an, inquam, liceat inter illos duos sortem mittere, Videri enim potest licitum ; tum quia vix superest tunc aliud remedium ; tum quia uterque illorum sufficienter judicatur idoneus per suffragiorum multitudinem, et ita cessat periculum, in quo solo ratio legis fundatur; tum denique quia tunc non vidcetur sors fieri in electione simpliciter, quod est prohibitum ; jam enim electi sunt illi duo prae alis, et inter se ut aequales, et quasi disjunctim, ut alter illorum dignitatem aut officium habeat ; et solum mittitur sors, ut electio facta habeat effectum in una illarum personarum, potius quam in alia. Accedit quod in multis congregationibus est in usu, ut in electione pastoris, vel rectoris, plures eligantur, non ut omnes officium habeant, sed ut postea inter eos solos sors mittatur, per quam unus ex eis tandem officium consequitur. Haec ergo sortitio non est prohibita, alioquin non ita esset tolerata et recepta. Eadem autem ratio est de hac et de praecelenti; ideo enim hic modus eligendi cum sortibus videtur licere, quia per electionem illorum plurium, ablatum est periculum eligendi indignum, quia omnes illi per electiones suas propositi sunt ut digni ; et ita sortitio non est simpliciter ad electionem, sed ad quamdam electionis factae determinationem, seu executionem. Atque hoc confirmari potest ex facto Apostolorum, Actor. 1; talis enim fuisse videtur electio Matthiae ; nam prius Apostoli constituerunt duos quasi ab ipsis electos , et approbatos ut idoneos ad apostolatum, et postea inter duos tantum illos miserunt sortem. Sed de hoc facto latius iufra. 1. Pars negatica eligitur, non posse, scilicet, mitti sortes inter duos illos. — Nihilominus censeo, ex vi juris communis, non esse licitum in priori casu per sortitionem terminare illam electionem, seu, divisionem suffragiorum componere. Ratio est, quia illa esset vera electio per sortem, quae in universum et sine limitatione prohibita est. Falsumque est tunc non superesse aliud remedium ; nam superest remedium compromissariorum. quod in jure approbatum est in capit. Quia propter, de Electione. Aliud autem remedium sortium non invenitur approbatum : imo, in dicto cap. Quia propter, omnis electio facta aliter quam per omnes electores vel per compromissarios, reprobatur. Neque etiam est verum, utrumque illorum aequalia suffragia habentium, fuisse sufficienter judicatum idoneum , quia capitulum eligentium de neutro hoc judicavit, quia non censetur esse judicium totius capituli, nisi saltem major pars electorum in illo conveniat. Ideoque in neutrum illorum faeta est electio ad aliquid, nec approbatio sufficiens personae ejus; et ideo si sortes postea mittantur, revera tota electio est per sortes, quod reprobatum est. Et haec videtur expressa sententia Glossae, in capit. Duobus, de Rescript., in 6, verb. Teneantur, ubi expresse quaerit quid erit, si electores pari numero discordant eligendo inter duos; respondetque superiorem posse eos compellere ut concordent, et eligant intra certum tempus, alias ad eum devolvi electionem ; unde supponit non posse per sortem electionem terminari, et ita etiam sentit Felinus, in capit. Capitulum , de Rescript., cum Cardinali, in capit. Licet causam, de Probat., in fin., ubi generalem regulam statuit, in beneficialibus non esse locum sorti.
8. Non posse plures eligi, ut postea per sorles unus accipiat munmus ecclesiasticum. — Unde ad secundum casum respondemus, primo , in illo aliquam majorem rationem inveniri non reprobandi sortes, quia jam singuli illorum qui mittentur in sortem, sunt revera electi al majorem numerum suffragiorum ad tale officium vel dignitatem, non ut illam determinate habeart ex vi solius electionis, sed ut illam habere possint, et ita singuli sunt approbati a capitulo ad munus illud. Nihilominus tamen addo secundo, etiam illum modum electionis non licere in propriis clectionibus ecclesiasticis propter generalem prohibitionem, a qua non hicet casum excipere sine fundamento juris, vel evidenti necessitate. Nec admitto dari talem consuetudinem in electionibus ecclesiasticis, scd in quibusdam congregationibus, quae potius civiles seu laicae supt quam ecclesiasticae. Et officia, ad quae tales electiones fiunt, nec jurisdictionem, nec administrationem propriam et ecclesiasticam habent. Quod si in aliqua communitate et electione ecclesiastica talis fuerit eligendi modus , erit ex vi ahcujus constitutionis approbatae per Papam, per quam aliquo modo derogatur juri communi, quo sublato, ille modus electionis per se malus non est. Et hoc modo posset defendi electio Matthiae per sortem, quia tunc nulla erat prohibitio positiva divina vel humana de tali usu sortium, neqne ex natura rei in illa erat periculum pravae electionis, quia solum mittebantur sortes inter duos selectos, et judicatos idoneos et dignos; et fortasse Apostolis non innotescebat quis esset dignior , et ideo miserunt sortem. Sed in illo particulari facto, aliquid amplius necessario dicendum est, quia non fuit tantum sortitio electiva (ut sic dicam), sed fuit etiam consul- tiva, et ideo specialem Dei instinctum interveuisse necesse est, ut infra dicam.
9. An electio talis per sortes non solum sit prohilita, sed etiam uulla.—Secundo, inquiri potest circa hanc partem, an talis eiectio per sortes non solum sit jure prohibita, sed etiam sit nulla. Quod enim non sit nulla, videtur colligi ex dicto cap. Ecclesia, ubi licet dicatur reprehensibilis electio facta per sortes, non dicitur esse nulla, imo supponitur fuisse valida, cum Pontifex illam confirmet; non enim illam innovat, et denuo corfert, sed tantum confirmat ; confirmatio autem supponit valorem actus. Et idem sentit Glossa ibi verb. Ad gratiam, dicens, ideo confirmationem illam ad gratiam computari, quia de jure debuit cassuri; ergo non fuit irrita, sed ad summum irritanda, ac subinde valida. Denique postea in prohibitione nullum est verbum annullans; sed tantum prohibens usum sortium in electionibus; lex autem prohibens non irritat, nis1 addat verbum declarans nullitatem actus, ut in materia de legibus tractamus. Nihilominus Panormitanus ibi, numero quinto, ait censendam esse electionem illam nullam, quando sors in illa intervenit. Primo, quia est facta contra dispositionem legis; secundo, quia est contra formam eligendi datam in capit. Quia propter, de Elect. Sed primum motivum apud me non concludit, quia, ut argumentabar. actio contra prohibitionem legis, quae non habet verba irritantia, non est irrita ipso facto, sed ad summum irritari potest, et ideo ex vi illius cap. Ecclesia, non credo esse talem electionem nullam ipso facto. At vero in dicto cap. Quia propter, expresse dicitur : Aliter electio facta non valeat ; ideo ex vi illius textus, verum esse existimo irritam esse electionem ad aliquam Ecclesiam, quae per sortes fit, quia in ea servari non potest forma praescripta in dicto cap. Quia propter, et consequenter de illa verificantur illa verba: Aliter electio fucta non valeat, nam ahter facta est.
10. Electio commissariorum per sortes non facit irriiam electionem ad Ecclesiam per eos factam. —bices: ergo in casu capituli Ecclesa, electio, de qua ibi tractabatur, nulla fuerat ipso facto ex vi capituli Quia propter, nam jus illad antiquius erat; conditum enim est ab Innocentio HI, qui Honorium IlI praecessit. a quo illud jus manavit. Quomodo ergo Honorius non censuit illam electionem irritam, sed validam, quandoquidem illam confirmavit? Respondendum videtur rationem esse, quia in illo casu dicti cap. Ecclesia, non est electio ad Ecclesiam facta per sortes, sed per suffragia et electionem commissariorum, et ita potuit in ea servari forma cap. Quia propter, juxta illa verba: Vel saltem eligendi potestas aliguibus viris idoneis committatur, qui vice omnum EHecclesie viduate provideant de gastore. Quod totum in dicto cap. Eeclesia servatum est ; solum fuit erratum in modo committendi eligendi potestatem commissariis, interventu sortium. De hoc autem modo committendi potestatem eligendi alis, nihil dispositnm erat in cap. Quia propter, neque circa hoc ibi est forma praescripta ad committendam talem potestatem. Potuit ergo commissio esse valida, licet per sortes fucrit facta ; si autem commissio fuit valida, etiam electio a commissariis valida esse potuit, quia in ea, ut dixi, servari potuit forma capit. Quia propter. Et ideo restricte dixi, electionem ad Ecclesiam sortibus factam esse nullam, et non simpliciter omnem actionem ordinatam ad electionem, neque omnem provisionem beneficii per sortes factam esse nullam, quia in dicto capit. Quia propter, de sola propria electione ad Eeclesiam facienda, forma praescribitur, et sola illa aliter facta annullatur. In aliis vero casibus, ubi necesse non est illam formam servare, etiamsi usus sortium sit prohibitus, non invenitur jus actionem vel collationem irritans ; et ideo quoad hoc censeo procedere priorem sententian Glossae per textum ibi, in dicto cap. Ecelesia.
11. Utrum licitum sit litigantibus de aliquo beneficio mittere inter se sortes.— Vertio, quaeri potest an ex vi illius cap. Ecclesia, prohibitum sit uti sortibus ad terminandas vel tollendas lites ecclesiasticas, praesertim in causis beneficialibus. Aliqui simpliciter negant factam esse talem prohibitionem, ac subinde licitum esse inter litigantes de aiiquo beneficio mittere sortes, et ita componere litem. Quia in dicto capit. Ecclesia solum prohibentur sortes in electionibus, quae lex, cum odiosa sit, restringenda est ad proprietatem verborum; non est ergo amplianda ad reliquas conventiones , quae electienes non sunt; at qui componunt litem per sortes, non eligunt; ergo non prohibentur id facere illo jure. Nam ille cui sors favit, non accipit beneficium ex vi sortis, sed ex vi tituli, aut juris quo pro se litem praetendebat, et per sortem solum fuit ablatum impedimentum ; ergo hoc nec de se malum est, nec prohibitum; erit ergo licitum. Unde a fortiori idem dicendum erit de quo- cumque alio negotio ecclesiastico, quod nec clectio sit, nec ad electionem ita proxime ordinetur, ut sub illa contineri videatur. Atque ita sensisse nonnullos jurisperitos refert Felin., in diceto capit. Capitulum, numer. 21. At vero Abbas, in dicto cap. Ecclesia, solum dicit in illo cap. non esse prohibitum inter clericos usum sortium in causis et litibus temporalibus, quod certe manifestum est, et satis convincitur discursu facto. Per illum autem limitatum loquendi modum, insinuat Abbas, in causis et litibus beneticialibus, non esse licitum uti sortibus ad componendas illas. Expressius vero id docuit Cardinalis, in dicto capit. Licet causam, de Probat., in fine, dicens in beneficialibus causis non esse locum sorti; et hoc sequitur Felinus supra, addens limitationem in Papatu ad tollendum schisma, de quo alibi. Ratio vero dictae regulae (omissa pro nunc exceptione) est, quia per hujusmodi sortem incurritur periculum obtinendi beneficium sine justo titulo, contra regulam primam de Reg. jur., in 6, dicentem, beneficium ecclesiasticum non posse licite sine institutione canonica obtineri, et contra cap. unic., de Eo qui mittitur in possess., lib. 8, ubi dicitur, in his Iitibus beneficialibus, cavendum esse ne aliquid fiat, per quod ad beneficium vitiosus pateat ingressus ; av per sortem incurritur periculum vitiosi ingressus; ergo non habet locum in componendis causis beneficialibus.
12. Resolutio queestionis. — In hoc puncto, dicendum censeo primo, non esse prohibitum ex vi dicti cap. Fcclesia, uti sortibus ad componendas lites ecclesiasticas , etiam in beneficialibus. Hoc mihi probat ratio primae sententiae. Et videtur esse opinio Gloss., in cap. Licet causam, de Probat., verb. Uti possidetis, ubi loquens de litigantibus super beneficio ait: Uli nullus cel uterque ostendit titulum, et omnino sunt equales probationes, nec apparet quis ad judicium provocarit, sorte dirimatur. Et allegat jura civilia, et cap. Sors, 26, q.2, quatenus dicit sortem de se non esse malam, unde supponit in tali materia etiam non esse prohibitam. Et hanc opinionem esse usu receptam, et justam, dicit ibi Hostiens., n. 20; nec dissentit Abbas, n. 31, licet adhibeat limitationem, quae ad rem nostram non pertinet, scilicet, ut sortes mitti possint, consentientibus partibus, non vero repugnante altera vel utraque. Nam illud prius sufficit, ut intelligamus hoc non esse prohibitum, quicquid sit de posteriori parte, quae alibi examinanda est.
13. Lis beneficialis non potest componi per sortes auctoritate privata litigantium. — Secundo, dico hunc modum componendi litem beneficialem per sortes non posse fieri per auctoritatem privatam ipsorum litigantium; ita intelligendam puto secundam opinionem supra positam. Et hoc probat bene ratio, quam pro illa adduximus, quia fieri posset ut per talem sortem beneficium obtineret, qui non habet tituium. Et quoad hoc potest hic applicari sententia multorum canonistarum, asserentium in dicto cap. Licet causam, sortem non habere locum in dubio facti, sed juris. Nam illud dictum applicatum ad praesentem materiam habet verum, quando voluntates partium, etiamsi inter se paciscantur, non sufficiunt ad tollendum dubium facti; tunc etiam incurritur periculum vitiosi ingressus, quod periculum per hujusmodi sortes non vitatur. Ita vero est in proposito, quia si litigator non habet justum titulum, etiamsi maxime conveniat cum alia parte in sortibus mittendis, et super illum cadat sors, non suffticit consensus partis adversa ad dandum ei titulum; hac ergo ratione non licent hujusmodi sortes. Secus vero est in causis temporalibus, in quibus res, de qua litigatur, potest per privatum pactum litigantium alteri adjudicari. Unde juvari potest haec assertio ex generali regula, quod super beneficium, de quo litigatur, non licet pactum facere privata voluntate sine auctoritate judicis, imo tale pactum sinroniacum censetur ; sed hae sortes non fiunt sine pacto, ut supra ostensum est; ergo non licent. Hinc vero obiter colligitur, peccatum ibi commissum non esse superstitionem, de qua nunc tractamus, sed ad sacrilegium vel simoniam pertinere, ut constat.
14. Potest componi per sortes auctoritate judicis. — Deinde concludimus , et dicimus tertio, auctoritate judicis posse fieri hujusmodi sortes. Ita sentiunt Glossa, et Doctores allegati, et patet a sufficienti partium enumeratione ; nam hoc licet aliquo modo ; et non auctoritate privata; ergo saltem auctoritate judicis. Item patet ex contraria regula de simonia; nam si super beneficio litigioso partes paciscantur in manibus judicis, et ipse admittat, et juxta pactum sententiam proferat, tenet, et nulla fit simonia nec sacrilecium ; ergo idem erit si pactum sit de sortibus. Nam, sicnut in tali dubio vel litigio pactum operatur, ut accedente auctoritate judicis, ejusque sententia, caveatur periculum vitiosi ingressus, quia ille, cui per talem sen- tentiam fuerit adjudicatum tale beneficium, vere illud consequetur, et ille censetur suffticiens titulus, quando sine fraude, aut vi, vel clara injustitia. bona fide processum est; ergo eadem ratione tolletur illud periculum , etiamsi actum sit sortium, nam illud quasi materiale est. et tota ratio in judicis auctoritate consistit.
15. An praedicta prohibitio extendatur ad secularem electionem. — Resolvitur queestio.— Quarto, dubitari potest an prohibitio cap. HEcclesia extendatur ad electionem civilem seu saecularem. Videtur enim extendi, tum quia textus absolute loquitur de electionibus. et non limitat prohibitionem ad beneficialia ; tum etiam quia illa prohibitio fundata est in illa ratione naturali, quod per sortem committtur electio fortunae, ut possit cadere sors super indignum, vel minus dignum, quod ae se est contra justitiam, etiam in civilibus magistratibus, etc. In contrarium vero est consuetudo, quae est optima legum interpres, quia non obstante ilo jure, usus sortium frequens est in civilibus electionibus. hatio etiam add1 potest, quia jus caponicum non disponit nisi in propria materia ; unde in eodem textu dicitur, reprehensione dignum esse, quod sors in talibus interveniat, id est, in his quae ad beneficia pertinent : ergo de his tantum subjecia est sequens prohibitio. hespondeo. breviter prohibitionem illam, ut positivi juris, non extendi ad civiles magistratus, et officia, ut recte probatum est; estque omnium sine dissensione sententia. Nec refert quod in ultimis verbis, in quibus prohibitio fertur , absolute dicatur in electionibus, quia semper intelligitur juxta subjectam materiam, et juxta praecedentia verba, et discursum textus, ut adnotavimus. Ratio vero in priori parte facta, recte probat interdum esse posse iniquam sortitionem illam in publicis officiis civilibus contra legem naturalem, etiamsi nulla sit prohibitio humana ; illa vero iniquitas non consistit in superstitione, nec est contra religionem, sed erit contra justitiam distributivam, cui repugnat, ut id, quod secundum merita conferendum est, per sortem detur, et contra commutativam ac legalem, quia id repugnat debitae administrationi reipublicae ejusque communi bono. Ut ergo hujusmodi sortes in electionibus interdum hceant, oportet aliquo modo praevenire, ut solum mittantur inter eos, qui ita sunt digni officio, ut vix possit inter eos manifestus excessus judicari ; sic enim vitatur illud pericu- lum, et non alio modo. Et quia difficile est hapc cautionem adhibere, ideo fortasse dixit Panormitanus, d. c. Ecclesia, n. 3, ibi quidem non prohiberi electiones seeculares per sortes : Zf ita (inquit) in muitis locis faciunt laici. Melus tamen puto abstinendum, quia màlitant rationes allegate.
16. Concluditur divisorias sortes posse honeste fieri.— Varüs mvdis possunt hic misceri peccata. — Eaempla. — De peccato quod in sortibus intervenire potest eam parte materia. — Atque hinc tandem nota est ultima pars assertionis, nimirum, divisorias sortes esse indifferentes, et de se posse honeste fieri. Hoc enim intendit Augustinus, in d. c. Sors, seu concion. 2 in Psal. 30. Et hoc probat usus veteris Testamenti in principio adductus? nam, licet nonnulla ex illis tunc fierent speciali Dei mandato, il'ud tamen non est semper necessarium, cum actio de se mala non sit. Dico autem de se, quia variis modis potest hic misceri peccatum. Primo, si ex prava intentione vel existimatione erronea fiat. Potest autem haec intentio esse multiplex. Primo, si quis putet actus humanos sortiri effectus juxta dispositionem stellarum, et ideo mittat sortes, quia putat constellationem sibi fore propitiam ad sortitionem dirigendam. Tunc enim actus est in genere superstitionis tractatae cap. praeced. Secundo, erit prava intentio, si quis sortiatur confisus de adjutorio Daemonis, vel aliqua ulius promissione, vel praedictione; tunc enim etiam est superstitio, non vero est proprie divinatoria, sed magica et malefica, de qua infra dicturi sumus quomodo a divinatione distinguitur, quia tunc non tam expectatur a daemone revelatio rei futurae, quam effectio et motio manus extrabentis sortem, quam sine dubio potest ipse efficere, si permittatur. Tertio mitti potest sors ea intentione, ut eventus ex fortuna eveniat. Et tunc ( ait D. Thomas, artic. 8), non videtur habere vittum, nisi forte vanitatis. Intelligendum autem hoc est, nisi quis ita fortunae se committat, ut providentiam Dei non agnoscat ; tunc enim esset gentilicus error ; semper enim verum est illud Prov. 16 : 5Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. Si autem quis ita se fortunae committat, ut non excludat divinam providentiam, vel dirigentem, vel permittentem, tunc ex parte hujus intentionis non est actus malus, sed erit actus otiosus, si absque necessitate, utilitate, vel honesta causa fiat, et tunc potest vanitas vocari ; si autem fiat ex justa causa vel ne- cessitate, nullum erit peccatum; imo, licet fiat ludi vel lucri causa, non erit semper malum, nam haec motiva indifferentia sunt, et possunt honestari ex alis finibus. Secundo potest in his sortibus intervenire peccatum ex parte materise, vel contra justitiam distributivam, ut paulo ante explicatum est in electionibus ad officia, vel contra commutativam, ut si ad puniendum delictum commissum, per sortes eligatur persona; nam, praeter divinationem (de qua infra), est evidens periculum, ut puniatur innocens, et nocens relinquatur impunitus, ut late declarat Abul., 1 Reg. 14, quaest. 97 et 28; vel etiam potest misceri malitia sacrilegii ex parte materiae, ut supra explicatum est, et ita potest fortasse de aliis conungere. Tertio, potest in his sortibus intervenire malitia, si per eas intendatur effectus, qui non potest per voluntatem vel consensum sortientium fieri, ut si sortiantur de re aliena, seu de re quam non possunt suis voluntatibus dividere aut applicare. Tunc enim est clara injustitia , et potest esse impietas seu sacrilegium pro materiae qualitate, ut constat. Quod si in tali casu expectetur a Deo effectus per aliquod signum, tunc jam illae sortes sunt potius consultatoriae, de quibus postea. Quarto, potest hic esse peccatum ex modo, ut si quis fraudibus utatur in sortibus, sicut iu ludo; tunc enim esset injustitia. Item poterit esse irreverentia seu irreligiositas, si quis uteretur libro Evangeliorum vel divinis oraculis ad sortiendum, praesertim in rebus terrenis, juxta Augustinum, epist. 119, cap. 20, quamvis ibi potius de consultatoriis sortibus loqui videatur, ut infra dicam. Quinto, possunt sortes esse malae, solum quia prohibitae, ut in casu supra tractato. Constat autem haec omnino extra rationem sortium esse, et ideo recte dici tales sortes de sc indifterentes.
17. Exemplis monstratur non esse sortes de se malas. — Potestque hoc variis exemplis monstrari, ut de sorte ad dandam eleemosynam huic potius quam illi, apud Augustinum, 1 de Doctrina christ., c. 28; de sorte ad eligendum inter duos Dei ministros, tempore persecutionis aut pestis, quis permansurus sit vel recessurus, apud eumdem Augustinum, epist. 180. Et idem dici posset, si sortirentur ( stante aequalitate ) quis esset ad Indos iturus, vel inter eos mansurus; sic enim leguntur Apostoli divisisse inter se missiones suas per orbem, quod indicat Cyrillus, lib. 5 in Eai., cap. 81 ; Turrian., in libr. 8 Const. Clement., cap. 5. Item de sorte quae mittitur ad tollenda jurgia, juxta illud Prov. 18 : Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat ; et sic de aliis. Unde tandem infero, non recte dixisse Baldum, in leg. Meminimus, cod. Quando ei quibus quarta pars debeatur, sortem non licere, nisi in casibus a jure permissis, et in aliis omnibus peccatum continere. Contrario enim modo dicere debuisset, sortem non continere peccatum, nisi vel ex circumstantia accidentaria et extrinseca, vel in casibus in jure expressis, extra illos vero per se loquendo licere, vel saltem esse rem indifferentem. Et hoc sensit Glossa ult.. in dicto cap. E'cclesia; et Felin., dicto cap. Capitulum, de BHescript., num. 21, et dicto cap. Zicet causam, de Probat., n. 44, circa finem, ubi alios allegat. Et ratio satis constat ex dictis; nam in ilbis etiam casibus, quae jura civilia expresse permittunt, non ideo licitae sunt sortes, quia jura illas permittunt, nam sola permissio non faceret illas licitas, si ipsae de se malae essent ; quia vero malae non sunt, ideo juste permittuntur interdum, non solum ad vitandum majus malum, sed propter aliquam utilitatem vel commoditatem, ut dictum est.
18. Usus sortium ad cognoscendam occultam ceritatem illicitus est, nisi Dei inspiratione fiat.—Secundo, ac principaliter dicendum est: usus sortium ad cognoscendam veritatem occultam, nisi fiat ex divina inspiratione, expectando ab ipso Deo veritatis cognitionem, illicitus est, et ex suo genere gravem malitiam continet. Sub hac assertione sortes divinatorias et consultatorias comprehendo; ambae enim ad hoc tendunt, ut veritas occulta per indicium sortium cognoscatur; sed differunt,ut diximus, quia per consultationem intelligitur divina, et est quoties per indicium sortis a Deo postulatur, et expectatur cognitio rei desideratae; divinatio autem intercedit in sortibus, quoties a Deo non expectatur cognitio. Rursus mittere sortes, expectando a Deo indicium vceritatis, dupliciter fieri potest, scilicet, prudenter et temere. Si prudenter fiat, non erit vitium, quia vitium non fit prudenter; si autem fiat temere, vitium erit. Quod autem possit hoc interdum prudenter fieri, probat imprimis usus Sanctorum in veteri Tesiamento, quem in principio adduximus in testimoniis secundo loco citatis. Nam sortitio facta a Josue fuit quidem ad revelandum malefactorem occultum, per Dei tamen expressum mandatum, unde non tam erat consultatoria, quam executiva divini mandati; unde et fuit prudentissima, et cum spe certa, quod sors esset ita a Deo dirigenda, ut veritatem indicaret.
19. De sortibus a Saule missis.— De sorte autem missa a Saul ad similem finem, Abulensis ibi putat, etiam Saulem id fecisse ex divino praecepto, quod levibus conjectnris suadet ; et qui voluerit, potest id credere, quia non habet incommodum, licet non probetur. Non est tamen nobis necessarium defendere, bene et prudenter fecisse Saulem, quia nec erat sanctus, nec spiritu Dei in actionibus suis ordinarie regebatur, neque de illa habuit expressum mandatum Dei, nec in Scriptura refertur aliqua circumstantia, unde colligatur id fuisse ex divina inspiratione. Nam, licet verisimile sit Deum postea temperasse sortem, eamque ita direxisse, ut vere indicaret personam inquisitam, nihilominus potuit esse sors illicite intentata, ut indicavit idem Abuensis, 1 Reg. 14, q. 20; nam illa directio soriium est quasi quaedam gratia gratis data, quam Deus dat quibus vult, etiamsi peccent utendo sortibus, quia Deus bene utendo eorum prava actione, assequitur alium finem, quem ipse intendit. Sicut in facto Jonae est manifestum: nam ibi non est dubium quin nautae inepte egerint, sortem mittendo, et tamen Deus direxit illam, ut per eam veritas indicaretur, et Jonas mitterctur in mare, et sequerentur alia mirabilia. quae ipse intendebat, ut indicavit etiam Abnlens, 1 Reg. 14, q. 37. Unde quod Prov. 16 dicitur : Sortes mittuntur in siuum, sed a Domino temperantur, etiamsi de materialibus sortibus ad litteram intelligatur, non est necesse limitari ad sortes sine culpa missas; omnes enim a Domino temperantur, licei non omnes eodem modo; nam, quando mittuntur ex suo mandato, vel speciali instiuctu, ita diriguntur ut infallibiliter ostendant veritatem ; quando vero mera humana voluniate fiunt, a Domino temperantur, vel per specialem, vel per generalem providentiam, interdum directivam, interdum permissivam ; semper tamen eveniunt ex ejus providentia, et hoc est temperari ab ipso. llla vero providentia potest esse specialis et specialissima in directione sortis, ut veritatem attingat, etiamsi forte non sine peccato et temeritate fuerit missa.
20. De sorte missa ad Matthiee electionem. — Qui tribuant hanc sortem imperfectioni Apostulorun. — At vero de sorie ab Apostolis missa ad Matthiam eligendum, varie loquuntur Patres. Cum enim omnes conveniant nullum ibi intervenisse peccatum, quod est certissimum, quia. licet nondum essent Apostoli tunc confirmati in gratia, magnam tamen lucem et gratiam ab Spiritu Sancto acceperant, unde nec ignorare poterant quid in eo facto liceret , nec sine causa committere quicquam quod peccatum esset; maxime cum omnium consilio vel consensu electio facta fuerit, et praemissa oratione communi, post gravissimam Petri admonitioiem. Cum hoc ergo certum sit, nonnulli ex Patribus hoc attripuunt alicui imperfectioni, vel potius minori perfectioni À postolorum. Hoc enim significat illud Bedae, Actor. 1: Sorte queeritur, quia nondum erat plenitudo Syiritus Sancti in Ecclesia effusa. Seplem autem diaconi postea non sorte, sed electione discipulorum sunt ordinati. Quod refert et approbare videtur D. Thomas, d. art. 8, et idem sensisse videtur Chrysostomus, hom. 3 in Acta, cum dixit: Quoniam non erat Spiritus, sorte rem peragunt.
21. Explicatur praecedens Patrum assertio. — Sed haec sententia non est intelligenda de imperfectione morum in illo facto, sed ad summum de defectu alicujus cognitionis, vel instructionis, quam nondum Petrus et Apostoli habebant ; vel certe de imperfectione status Ecclesiae in illo tempore; nam, quod ad mores attinet, nec peccatum nec imperfectio ulla in illo facto notari potest. Si enim sortes illas tantum ut divisorias spectemus, etin Apostolis supponamus potestatem ad providendum de successore loco Judae, et quod electio modo humano facienda fuisset, nulla moralis imperfectio in illa electione notari posset, etiamsi facta fuisset sine extraordinaria inspiratione, ant motione divina, sed ordinaria, prout nunc fit electio Pontificis. Nam si ex communt consensu, vel ad plura suffragia unus tantum clectus fuisset, quia ille reputatus esset dignior, nulla fuisset impertectio. Ergo si contigit (ut credendum est) quod illi duo, Matthias et Barsabas, reputati fuerunt digniores caeteris, et inter eos judicari humano modo non potuit quis esset dignior, nulla imperfectio fuit ambos prius eligere, ut alia via postea fieret electio inter ipsos. Sic enim etiam nunc in quacumque electione fieri posset, seclusa prohibitione positiva, etiam in electione ad Papatum, ut eligentes prius inter se convenirent, si fieri posset, ut inter duos vel tres electio fieret, maxime si publice constaret, illos esse dignissimos. Rursus facta illa prima electione, cum non superesset via humana ad cognoscendum quis illorum esset dignior, aut cujus electio magis futura esset juxta beneplacitum Dei, profecto clectio per sortem honestissima erat, nullaque imperfectio in ea notari posset. Quia imprimis supponebatur utramque personam esse dignam, et ferendo arbitrium humano modo, quamcumque illarum potuisse juste eligi determinate. Qua suppositione stante, per sortem eligere, nec malum necimperfectum erat ex natura rei. Et alioquin nulla erat tunc prohibitio humana, et licet fuisset, Petrus et Apostoli potuissent in illa dispensare. Deinde nulla erat superstitio, aut tentatio Dei, ut per se notum est, et statim amplius explicabitur. Denique nullus perfectior modus excogitari potest ; si enim aliquis esse posset, maxime quod Petrus, velcongregatio illa unum ex illis duobus definitc eligeret; at fortasse nullam habuerunt humanam rationem ad id faciendum; ergo melius fecerunt id committendo providentiae divinae, ut plane fecerunt, praemissa oratione, et mittendo sortem. Fuit etiam illud medium tunc aptius ad tollendam omnem offensionem et contentionem, et ad ostendendam sinceritatem intentionis et desiderii procedendi sine ulla privata affectione. Itaque considerando illam electionem tantum ut humano modo factam, sine ulla exteriori ostensione divinae voluntatis per sensibile signum, non invenitur in ea morum imperfectio, nec aliquid singulare propter quod sit necessarium recurrere ad specialem instinctum Spiritus Sancti.
22. Praedicta sors non solum divisoria. sed etiam consultatoria fuit. — Addimus vero, illam non solum fuisse sortem divisoriam, sed etiam consultatoriam ; voluerunt enim Apostoli per illam intelligere divinam voluntatem circa electionem inter illos duos. Et hoc supponebat in illis aliquam imperfectionem, non ad mores, sed ad cognitionem pertinentem, vel, ut ita dicam, spectantem ad ordinem gratiae gratis datae, non gratum facientis. Cum enim Apostolatus esset dignitas personalis (ut sic dicam) quae non erat in Ecclesia perpetuo duratura, dubitare potuerunt Apostoli an esset novus Apostolusloco Judae eligendus. In hoc vero per intelligentiam prophetiae David illuminatus fuit Petrus a Spiritu Sancto. ut doceret alios episcopatum Judae alteri fuisse dandum, et novum testem resurrectionis Christi tuisse ex tota illa copngregatione creandum. Tamen quia Apostolatus erat dignitas quam solus Christus immediate contulerat, dubitare ulterius potuerunt, an oporteret coelesti signo demonstrari electionem a Christo factam, ut tirma et indubitabilis permaneret. Et ita supponitur in Apostolis haec imperfectio, quia nondum sciebant quomodo esset illa dignitas conferenda. Vel certe si fortasse intelligebant se posse designare personam, quamvis Christus immediate daturus esset potestatem (ut satis verisimile est, nam sicut designarunt duas, potuissent unam tantum designare, si expedire judicarent, vel si certi essent de majori ejus idoneitate), nihilominus propter imperfectum statum quem tunc habebat Ecclesia, quia non erat tota satis instructa de his mysteriis, et ut majorireverentia et fide susciperet electum, et quia forte ignorabant quis illorum duorum esset dignior, opportunum judiearunt a Deo ipso electionem inter illos duos expectarc. Sic ergo consultatio illa ad Deum imperfectionem aliquani supponebat, non tamen cum morali imperfectione facta est. Unde probabilius credo, cum Apostoli orarunt: Tu, Domine qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris, ostensionem publicam per aliquod signum visibile petiisse, ut verba ipsa sonant; neque id fuit tentare Deum, quia non sine morali necessitate, et publica utilitate, neque sine divino instinctu (ut credendum est, et oratio ipsa ostendit) id fecerunt.
23. Probabile est fuisse datum signum ahquod divinum in electione Mauthie. — Unde, cum postea dicitur: Zt dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, probabile est indicium aliquod divinum fuisse datum, quo omnibus constitit Deum elegisse Matthiam. Quae fuit sententia Dionysii, c. 5 de Eeccl. Hierar., ubi etiam ait, ob reverentiam tantae dignitatis, Apostolos Deo ipsi electionem commisisse, ut non ab hominibus, neque per homines, sed a Deo ipso immediate tribueretur; et ideo Deum, exhibito aliquo mirabili signo sensibili, quem eligeret declarasse. Et ita inteliexerunt etiam Maximus, et Carthus., in Dionys. ; Turrecr., in schol. ad l. Const. Clem., 1. 8, c. 5, qui ait nullas sortes materiales (ut sic dicam) fuisse Matthiae et Barsabae, sed dare sortes, nihil aliud fuisse quam eos proponere, ut super quem caderet certum aliquod de coelo signum, electus haberetur. Quod est probabile, et consentaneum Dionysio; sed magis litterale est, quod fuerint eis datae propriae sortes, et extractae, et quod ceciderit super Matthiam, ut communiter expositores Act. 1 sentiunt, et Hieronymus, Jonae 1; et D. Thomas supra videtur supponere, et esse communem sententiam dicit Anton., 1 part. Hist., c. 1, mn principio, et c. 15.
24. Nihilque vetat quod simul signo aliquo visibili ostensum fuerit, sortes illas evenisse ex singulari Dei directione, qui Matthiam el- gebat, et Apostolum creabat. Nam hoc videntur postulasse Apostoli, cum dixerunt: Ostende quem elegeris; et praeterea illi tempori et loco videbatur convenientissimum, ad majorem consolationem et satisfactionem illius Ecclesiae, quae nondum erat per Spiritus Sancti adventum confirmata, ut certo omnibus constaret, Deum fuisse, qui Apostolicam dignitatatem Matthiae tribnisset. Item ut Apostoli, qui Dominum per sortes illas consulere voluerunt, ab ipso haberent responsum, aliquo peculiari signo manifestatum. Nam si nihil aliud ibi contigisset, praeter id quod in omnibus sortbus humanis accidit, nimirum, ut sors pro Matthia educeretur, nihil singulare ex parte Dei habuisset illa electio, nec magis ibi ostendisset suam voluntatem, quam in aliis sortibus humanis, quod non videtur verisimile, nec intentioni et orationi Apostolorum consentaneum. Et hoc certe sensit Hierony mus Jonae 1, dicens illam sortem factam esse ex speciali privilegio; nulium autem fuisset nisi aliquod signum divinum intercessisset. Et hoc ipsum significavit Origenes, hom. 13 in Josue, dicens: Preecedente ngmque oratione, non jam casu, sed providentia, sors divinum judicium deferebat. ilemque significat Augustinus, dicta concione 2 in Psalm. 30, cum ait: Zlecti sunt duo judicio humano, et electus de duobus unus Judicio divino. Etenim si sortes illae nihil amplius habuissent quam aliae materiales sortes, non magis constitisset fuisse a Deo electionem unius ex duobus, quam ipsorum duorum elecüonem, quia utrumque factum est ex providentia et directione divina. Cum ergo subdit Augustinus : De duobus consultus est Deus, quemnam ipsorum esse cellet, et cecidit sors super Matthiam, intelligit ita cecidisse, ut coelesti aliquo signo ostenderet Deus suam volunlatem, et responsum daret consultationi Apostolorum. Quale autem fuerit illud signum, a Luca declaratum non est, quia nobis id scire necessarium non erat; fortasse tamen fuit aliquis coelestis radius, vel (sicut Num. 17, legimus de Aaron) potuit virga florere in manu Matthiae, et non Barsabae, vel aliquid simile divinitus fieri.
25. Sortem Matthie fuisse consultatoriam.— Si luec consultatio temere fiat, est grave peccatum.—bhecte igitur ab Origene, in d. hom. 13, dictum est, sortes consultatorias de se sanctas et bonas esse, utique si deb:to modo fiant, id est, propter honestum ct zravem finem, et necessitate exigente, et cum debita reverentia, nec sine speciali iustinctu Dei. Haec enim om- nia in sortitione Matthiae servata esse, satis ex dictis constat. Unde fit illam sortitionem fuisse consultatoriam; nam, licet ordinaretur ad aliquid faciendum, quod pertinet ad sortes divisorias, praesertim ordinabatur ad cognoscendam Dei voluntatem, et ut constaret omnibus, quis esset dignus tanta dignitate, et Deum esse qui illam conferebat, quae omnia ad consultatonem spectant. At vero si aliter haec divina consultatio temere et imprudenter fiat, erit grave peccatum. Est autem in hoc advertendum primo, quando tale peccatum intervenit, non esse superstitionem divinativam, de qua tractamus, sed esse aut tentationem Dei, aut sacrilegium. Si enim talis modus consultationis fiat sine necessitate, et praetermissis ordinariis mediis divinae providentiae, est tentatio Dei, ut constat ex supra dictis de hoc vitio. Et ita docuit D. Thomas, dicto artic. 8. Si vero fiat indebito modo, erit aliqnod genus sacrilegii, ad quod videntur spectare duo alii peccandi modi in hocgenere, quos divus Thomas ponit. Unus est, si quis, nulla oratione praemissa, vel sine debita reverentia et humilitate accedat ad Deum hoc modo consulendum. Alius est, si medio improportionato utatur, ut si sortes sint de temporalibus rebus, et divina oracula ad hoc convertantur, id est, evangelia, vel aliquid hujusmodi, ut Cajetanus exponit, et supra dictum est in sortibus divisoriis.
26. Duplici intentione potest fieri hec Dei consultatio. — Prima intentio. — Secunda. — Objectio.—Deinde est considerandum, duobus modis seu duplici intentione posse fieri hanc Dei consultationem. Primo, intendendo et expresse vel tacite petendo a Deo, ut signo aliquo divino et extraordinario ostendat, quid in tali negotio agere expediat, vel quis sit dignus tali dignitate, vel quis sit futurus utilior Ecclesiae, si illam suscipiat, vel similia. Ad quem modum diximus, Apostolos consuluisse Dominum in electione Matthiae. Et hic modus consulendi adeo est extraordinarius, ut non solum necessitatem , vel utilitatem requirat, sed etiam motionem divinam valde specialem ad id postulandum; et extraordinarium instinctum ; alioquin non vitabitur tentatio Dei, ut in superiori libro diximus. Et talem motionem credendum est habuisse aliquos Sanctos, utentes fortuita apertione libri sacri ad voluntatem Dei, vel futurum aliquem eventum cognoscendum, ut de Tetrico, episcopo sancto, refert Gregorius Turon., lib. 4 Historiae Francorum, cap. 16. Secundo, poetest quis intendere solum impetrare a Deo occultam directionem sortium per specialem providentiam, quae, licet miraculosa dici non possit, pertineat tamen ad specialem gratiam, et beneficentiam Dei, illaque tanta fiducia postuletur, ut secum homo statuat id, quod sors tulerit, amplecti, tanquam ex divina voluntate et ordinatione, et non tantum ex permissione profectum. Quomodo videntur intellexisse orationem Apostolorum in electione Matthiae, qui non putant signum aliquod coeleste et visibile fuisse in ea ostensum. Estque hic modus facilior, et non requirit extraordinarium instinctum spiritus Sancti, ut absque temeritate fiat, sed satis est prudens ratio ex conjectura humana, sumpta ex necessitate et honestate causae, et dubitatione occurrente, quia non invenitur melior modus ad faciendam determinationem ; et ex modo, quo fit, praemissa oratione et recta intentione, et in tali materia, in qua ex successu sortium non sit periculum injustitiae aut alterius mali; tunc enim sine temeritate aut tentatione Dei credi potest, Deum sua providentia affuturum. Et si quis recte consideret, tunc magis videntur iila sortes divisorie, quam consultatoriae, quia non tam intenditur cognitio per sortem, quam determinatio ad aliquid faciendum ; solumque concipitur probabilis spes, Deum illo modo tacite approbaturum determinationem, quae spes nec superstitiosa nec vana est, sed probabils, ut declaravi. Sed dices: quid necesse est tunc sortibus uti, cum oratio sufficiat ad impetrandam a Deo necessariam cognitionem, et illi sit promissa exauditio, non sortibus. Respondeo, per has sortes non excludi orationem ; sed, cum homo timeat postulare apertam revelationem, et non suppetat (ut supponitur) aliud medium humanum ad tollendam ambiguitatem et ancipitem dubitationem, utitur eo modo quo potest , invocato divino auxilio quod illud dirigat. Semperque supponendum est in neutra parte earum, quae in sortibus mittuntur, etiamsi fiat seu eligatur, esse aliquid contra justitiam, vel rectam rationem. Quando ergo haec omnia concurrunt, non est in tali genere consultationis aliqua mahtia.
27. Sortes divinatorie dupliciter participant malitiam superstitionis. — Superest tandem, ut alteram partem de divinatoriis sortibus explicemus, et concludamus: sequitur enim veluti a sufficienti partium enumeratione. Nam, co ipso quod sortes mittuntur ad occultam veritatem cognoscendam, et non nituntur in Dco ejusque providentia, superstitiosae sunt, ac sub- inde illicitae et contra religionem. Duobus autem modis supra positis possunt hanc malitiam participare. Primo, per expressam societatem cum daemone, vel ab illo aperte petendo ut sortes dirigat, et fidem illi adhibendo, vel pactum aliquod cum illo contrahendo. et signum sortium ab illo accipiendo, etillo tanquam regula actionum utendo. Et quando hoc modo delinquitur, clara est malitia superstitionis, et ejusdem rationis cum aliis divinationibus diabolicis cum pacto expresso, solumque in signo materiali differt. Alio modo potest hic etiam peccari ex pacto tacito, quod intervenire censetur, quoties manifestatio veritatis non a Deo expectatur. Nam tunc procedit generalis ratio supra facta de signis vanis et inutilibus: nam hoc etiam medium sortium de se vanun signum est, quia nec ex natura sua, nec ex aliqua legitima impositione habet talem significationem. Non natura sua, quia non est causa nec effectus illius rei, cujus cognitio inquiritur, neque cum illa habet connexionem naturalem in aliqua causa, ut per se notum est. Non etiam ex impositione legitima, quia nec a Deo data est, nec ab hominibus cum fundamento dari potuit ; ergo necesse est ut vel a daamone manaverit, vel ab illotacite expectetur; vel certe, ut ipse se ingerat ad decipienium hominem, qui in eo ipso peccat, quod tali periculo moraliter se exponit, ut de aliis dictum est.
28. De hac divinatione sunt jura intelligenda. — Et ob hanc causam prohibita est ecclesiastico jure talis divinatio ; sic enim intelligenda sunt jura, quae de tali divinatione loquuntur. Ut sunt c. Non liceat, 26, q. 5, ubi sortilegi cum divinatoribus et maleficis aeque damnantur, ex canone 72 Martini , Brachar. Episcopi. Idem ex Conciiio Toletano IV, c. 28, in cap. Si quis Episcopus, ibidem ; et c. Pervenit, ex Gregorio, lib. 9, epist. 47, et in cap. Contra idolorum, ex eodem Gregorio, lih. 7. epist. 66. Similiter Leo Papa , ad Episcopos Brit., c. 4, sortes tanquam divinationes et maleficia dicit esse damnandas. Praeterea, in cap. Si quis Clericus. ex Concilio Aurel., c. 32, et latius in c. Aliquanti, ex Conc. Agath., c. 42, damnantur qui sub nomine ficig religionis, per eas quas Sanctorun sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcumque Scripturarum inspectione futurorum scientiam promittunt. In quo videtur alludi ad eos, qui de paginis evangelicis sortes legunt ; de quibus Augustinus, epist. 119, c. 20. Quos soIum damnat , quia ad cite hujus vanitatem divina oracula volunt coucertere - et significat minus peccare, quam qui ad demonia consulenda concurrunt. Sed nihilominus, si illo genere sortium utuntur, ut puris signis ac sortibus, sine speciali recursu ad Deum, vel ex motione ejus saliem probabiliter credita ex aliquibus conjecturis, superstitio clara est, lieet sit minus peccatum quam expressa consultatio daemonis, non immunis a tacita consultatione. Et ideo in cap. Episcopi, eadem causa et quaest., ex quodam Concilio Anqui., ars sortilega tanquam a daemone inventa damnatur.
29. Harum sortium quedam ordinantur sohun ad cognitiouem, alie ad operationem. — Ut vero malitia hujus peccati declaretur, ad - verto has sortes divinatorias interdum esse quasi speculativas (ut sic dicam), id est, ordinatas ad cognoscenda futura seu occulta, solum propter cognitionem, in illa sistendo, ut cum per sortes inquiritur quis obtinebit cathedram , aut victoriam, et similia , non ad aliquid operandum, sed solum ad voluptatem, et satietatem curiosi appetitus et affectus ; aliquando vero esse practicas, quia ordinantur ad aliquid agendum ex tali cognitione, ut quando per sortem inquiritur quis fuerit malefactor occultus, ad puniendum illum, vel quid simile. Quando fiunt priori modo, sunt pure consultatoriae daemonis, et ideo tantum habent malitiam superstitionis, sicut intentio futurorum per astra , vel auguria, etc., de qua nihil superest addendum. Quando vero fiunt posteriori modo, non sunt sortes purae consultatoria daemonis , sed ordinarie participant aliquid de divisoriis, nam ad illas pertinet distributio honoris, vel poena per sortes. Et ideo praeter malitiam superstitionis intervenire solet malitia injustitiae, infamando verbi gratia , prosimum vel innocentem, si sors in ipsum cadat, ut potest, et saepe accidit, vel nocentem occultum publicando, quod etiam est injustum. Item eodem modo peccatur exponendo innocentem periculo poena quam non meretur, si sors super illum cadat. Et licet cadat in eum qui revera fecit delictum, gravissima injustitia est illum punire, non probatum nocentem. Nam per sortes revera non probatur nocens, nisi testimonium daemonis recipiatur, quia sortes per se nullam probabilitatem faciunt, cum sint mere casuales; et in utrumque, nocentem scilicet et innocentem, possit aeque cadere sors; deferre autem fidem daemoni, non solum sacrilegium est, sed etiam in eo casu est injustum, quia mendax est, et magis appetit malum inferre innocentibus quam malefactoribus. Et ita ad hoc genus sortium pertinet duellum ad veritatem occultam manifestandam ; nam praeter malitiam sortium, continet injustitiam respcctu proximi, et peccatum contra charitatem respectu sui. De quo late Cajetanus, d. art. 8, et Marun. Del Rio, l. 4, c. 4, q. 3et sequentipus, ubi de superstitiosis purgationibus etiam disserit, de quibus supra diximus, quia pertinere etiam possunt ad tentationem Dei. Denique eadem ratio est de omnibus sortibus, quae ad aliquid agendum ordinantur, in quo inest periculum gravis nocumenti vel sui, vel proximi, in fama, honore, fortunis aut vita.
30. Inepta aliquorum excusatio.—Nec vero qui his utuntur, excusari possunt, dicendo se expectare a Deo dirigendas esse sortes, quia ipse est, qui temperat illas , Prov. 16; falsa enim est et vana excusatio; quia Deus non semper temperat dirigendo , sed saepius permittendo, nec talem directionem promisit, nec ordinarii eventus aliud ostendunt. Dixerunt vero quidam , in anima humana esse sufficientem potestatem ad sortes dirigendas, observata coeli constellatione, quod referri solet ex Agrippa, l. 2 Philos., c. 54. Sed illa philosophia non solum vana, sed diabolica et superstitiosa est, quia et involvit superstitionem judiciariae astrologiae, et addit novam sortilegiorum. Unde etiam non potest anima humana talem potestatem sibi arrogare, nisi ex dae monis suggestione ac deceptione. Est ergo eadem ratio de hoc divinationis genere, quae de auguriis, et similibus.
On this page