Caput 13
Caput 13
Quando divinatio per somnia superstitiosa sit.
1. Quid sit somnium. — Tripliciter aliquid potest intelligi per somnum significari. — Principio, supporendum est somnium appellari imaginariam visionem, seu apprehensionem, quae in sensu interiori fit tempore somni, quando exteriores sensus sopiti sunt, ut videre licet apud Aristotelem, lib. le Somniis. Soletque variis nominibus appellari ; dicitur enim somnium, et insomnium, visum, phantasma, et interdum etiam oraculum, quas voces accurate distinguit auctor libri de Spir. et anima, c. 25, inter opera Augustini, tom. 3. Tamen revera idem sunt, praeter nomen oraculum, quod ad divina insomnia magis applicatur, imo de se omnem divinam prophetiam, etiam extra somnum factam, sclet significare. Hic ergo juxta subjectam materiam, priores quatuor voces pro eadem accipimus. Non pertinet autem ad praesens institutum philosophicam materiam de somniis tractare, sed solum quae necessaria fuerint ad explicandum, quale peccatum misceri possit in adhibenda fide in somniis. Agimus ergo de somniis, quatenus nobis significare possunt aliquid esse futurum, vel factum esse, vel fieri in distanti vel occulto loco, vel quolibet alio occulto modo. Tripliciter autem intelligi potest per somnium aliquid hujusmodi significari, scihcet, vel tanquam per causam, vel tanquam per effectum, vel tanquam per signum, et quasi per locutionem quamdam.
2. Modus primus colligendi ea somnio tanquam ea causa inpugnatur. — Primus modus significandi aut colligendi ex somnio tanquam ex causa, vix potest habere locum, aut esse alicujus momenti, nec esse in usu, nisi adjunctis aliis superstitionibus vel conjecturis. Quia somnium, vel quod in eo cogitatur aut apprehenditur, praeter speciem et memoriam sui, quam relinquit, non potest in homine habere aliquem effectum, qui ex illo postea sit ex ncecessitate eventurus, sed ad summum, mediante apprehensione illius, seu recordatione, quae in vigilia fit, potest esse occasio vel ratio operandi aliquid, quod ab homine non necessario, sed libere fit, si rationis usum habet, ut constat. Et hoc satis indicavit D. Thomas, dicta q. 95, art. 6, dicens, somnia quandoque esse fute rorum, cum mens alicujus, sollicita ex lus quee videt in somniis, inducitur ad aliquid faciendum cvel vitandum.Constat ergo talem effectum non posse cognosci in somnio tanquam in causa, nec ab illo qui passus est somnium, nec ab alio, qui de ilio notitiam habuit. Quia talis causa nec est efficax ad talem effectum, nec deterniinat hominem, seu voluntatem ejus ad illum. Imo ille idem effectus non sequitur, nisi mediante aliqua alia credulitate de re significata per somnium, quae credulitas voluntaria est, et non necessaria ; et, adhuc illa posita, dispositio de aliquo alio faciendo vel vitando libera est, et raro evenit. Ergo ex somniis tanquam ex causa non solum accipi non potest certa cognitio futuri effectus, verum etiam nec probabilis conjectura.
3. Nec potest aliquis in hoc peccare aut errare, saltem quoad judicium certum ferendum de futuro eventu, nisi vel reducendo illum ad aliquam constellationem coelestem, vel ad aliquam occultam significationem ; et sic jam non est cognitio in somnio tanquam in causa, sed tanquam in effectu, vel tanquam in signo, et involvit vel errorem astrologiae judiciariae, vel daemoniacae superstitionis, ut ex dicendis constabit. At vero si solum fieret conjectura, non esset tantus error ; tamen si ex solo somnio fieret, satis vana et ridicula esset conjectatio, ut ex dictis patet; si tamen ultra somnium considerentur dispositio et complexio personae, et fortis ejus apprehensio, et facilitas in credendo, vel timendo, aut dehliberando, posset fieri probabiliter et sine peccato talis conjectura, praesertim si fieret ad praevenien - dum ne talis effectus homini nocivus consequeretur. Neque de hac prima consideratione somniorum aliquid amplius aut D. Thomas aut Doctores docuerunt, nec videtur necessarium.
4. Secunda consideratio somnii, prout effectus est et significat causum.—Secundo, potest insomnium considerari ut effectus, qui solet eesse signum suae causa , quae significatio naturalis est, et de se bona. Sciendum autem est varias esse somniorum causas. Nam Gregorius, lib. 4 Dial., cap. A8, lib. 8 Moral., cap. 13, alias 18, sex enumerat, eumque imitatur Isidorus, lib. 3 Sent., cap. 6. Hla autem causae sunt ventris repletio vel inanitas, cogitatio praecedens, daemonis iliusio sola, vel illusio cum cogitatione permixta, seu ex illa occasionem sumens, divina revelatio sola, vel cum cogitatione mixta. Àt Gregorius Nyssenus, lib. de Hominis opific., capit. 13, primas tantum duas causas somniorum ponit, quas late et optime declarat, de daemone vero nihil dicit. Divinas autem visiones, quae inter dormiendum fiunt, non tam vult vocari somnia, quam visa divina in somno. D. Thomas autem, dicto art. 6, aliter has causas enumerat, sed fere in idem redit, licet aliquas addere videatur. Primum enim has causas distinguit in internas et externas; et internas dicit esse duas, scilicet, animalem et corporalem, quae coincidunt cum duabus primis a Gregorio positis; nam animalis dicitur esse cogitatio praecedens ; corporalis, dispositio aliqua, vel temperamentum corporis, quod significavit Gregorius nomine impletionis et inanitionis, quia frequentius ex actuali dispositione, qua corpus afficitur per cibum et potum, et ex actione illorum, et ex vaporibus qui ad caput inde ascendunt, solent somnia ex parte corporis excitari. Sub causis extrinsecis videtur D. Thomas quatuor causas numerare, duas spirituales, scilicet, Deum et daamonem, quas sub no- mine revelationis et illusionis Gregorius posuit; et duas corporales, scilicet, elementa, ea praesertim quae nos cireumstant, et coelum, quas D. Gregorius omisit, quia fortasse hae causae nonnisi media corporis humani alteratione, et immutando temperamentum vel dispositionem ejus, causae sunt somniorum, et ita sub prima causa repletionis, et inanitatis corporis videtur Gregorius has omnes causas comprehendisse, easque optime discernit, et variis exemplis declarat. D. Thomas veroe converso causas illas mixtas, quas Gregorius posuit, omisit, quia sub simplicibus virtute continentur, et multis aliis modis possunt causae illae misceri ad somnia generanda, et ita plura alia membra numerari possent, quod nunc necessarium non est.
5. Varia somniorum nomina ab eorum causis desumpta.—Solum est ad usum vocum ulterius observandum, somnia illa, quae proveniunt ex intrinseca causa corporis, vel etiam ab extrinseca corporali, solere naturalia vocari. quia omnes illae causae naturales sunt, et naturaliter operantur; illa vero quae sunt ex praecedenti cogitatione, vocari animalia, vel moralia, quia in moribus et cognitionis actibus habent fundamentum ; alia vero dicuntur divina, seu oracula, qua a Deo immittuntur ; alia vero, quae sunt a daemone, daemoniaca dicuntur. Cum autem hae denominationes a causis sumantur , sicut idem somnium potest a pluribus causis provenire, ita potest simul esse et naturale et animale, etc. Denique animadvertendum est, somnium ut est effectus quidam, comparari posse, vel ad suam causam praecise, quatenus illam indicat, vel ad alium effectum futurum ab eadem causa ipsiusmet insomnii; nulla enim alia habitudo utilis ad cognitionem ex tali etffectu intervenire hic potest. Nam, ut supra dixi, ex effectu tantum cognosci potest vel causa ejus, vel alius effectus futurus ab eadem causa, quando in illa habet sufficientem connexionem cum priori effectu.
6. Non est malum per sommia investigare eorum causas. — Primo igitur certum est, per se non esse malum ex somniis investigare causam vel causas eorum ; imo potest esse bonum et utile, et interdum necessarium. lIta docent D. Thomas , Cajetanus, et omnes de hac materia scribentes in 2.29, et Anton.,2 p- tit. 12, c. 1. Estque manifestum. Primo, quia ex effectu et conditionibus ejus per se malum non est causam investigare , nisi ex intentione operantis, vel aliunde malitia ad- jungatur, quod est per accidens. Secundo, quia somnia ipsa varia sunt, quam varietatem sine dubio a suis causis accipiunt; ergo ad reddendam rationem illus varietatis, necessarium est causam unicuique somnio proportionatam inquirere, quod est per effectum quaerere causam ; quaerere autem hujusmodi rationem, bonum est per se loquendo, et interdum necessarium, vel utile ad vitam hnmanam, ut videbimus ; ergo. Tertio, hoc ostendit usus medicorum: illi enim ex qualitatibus somniorum conjectare solent de humoribus corporis, de praedominio vel abundantia alicujus , et de quahtate temperamenti , ut constat ex Aristotele, lib. de Divin. per somnia ; Hippocr., libro 6 Epidem , et l. de Iasomniis, et Galen., lib. de Praesagio ex insomniis, lib. 3 de Locis male affectis, capit. 4. Idem ostendit usus Patrum et Theologorum ; nam quia insomnium potest esse a Deo, vel a daemone, docent ex conditionibus somnii investigare et conjectare, a qua ex illis causis fuerit profectum, vel an a neutra earum , sed fortasse ex aliqua praeterita cogitatione, vel, si non ab illa, an acausa naturah, et quaenam illa sit. Itaque tota haec conjectatio de se licita est.
7. Ex somniis difficile est cognoscere eorum causain. — Dico vero secundo, hanc conjectationem ex somniis adeo esse tenuem et difficilem, ut vix possit probabilis cognitio causae propria ex tali effectu comparari, nisi adjunctis multis aliis circumstantiis, vel naturalibus, vel moralibus, vel supernaturalibus. Hanc veritatem affirmant et probant optime Gregorius et Isidorus supra: Sed nimirum (inquit Gregorius ), cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanlo, et ex quo impulsu veniant, facilius non elucet. Isidorus vero ait: Facile credi somniis non opus est, quia diversis imaginationum qualitatibus oriuntur, et unde veniant raro consideratur. Ratio itaque assertionis est, quia causae somniorum variae sunt, ut vidimus, et nullum est somnium quod ab una causa proficiscatur, quod illam necessario requirat, nam ( ut Cajetanus bene notavit ) saltem daemon potest se ingerere, et applicando activa passivis, facere ut excitentur somnia, quae ab humoribns vel aliunde possunt provenire. Et licet Deus possit in somnio in intellectum immittere aliquam cogitationem immediate, quod non potest facere daemon, tamen si illa cogitatio sit per modum somnii, id est, cum conversione ad phantasmata , nunquam ex solo somnio co- gnosci poterit sufficienter, Deum fuisse causam ejus, quia similia phantasmata possent virtute daemonis applicari et excitari. Solum ergo somnium nunquam est sufficiens signum suae causae determinatae.
8. Ostenditur praedicta difficultas discurrendo per causas. —Denique hoc clarius constabit, discurrendo breviter per singulas causas supra enumeratas. Et quidem prima causa, quae est dispositio corporis, et temperamentum, ac humores redundantes, etc., negari non potest, quin saltem in suo genere multum conferat, ut medici et philosophi docent, et experientia indicat. Et ratio est, quia motus phantasiae inter dormiendum, aliquam mutationem objectivam praesupponunt, quae ab humoribus mediis spiritibus animalibus fit, et ideo verisimile est esse proportionatam dispositioni corporis et humorum. Sic ergoe converso potest talis causa ex qualitate somnii conjectari, ut medici faciuni: Quia secundum mororwmn discrimina (ait Nyssenus supra ), somniorum etiam species diversas cegris accidere affirnant. Alias nimirum his, qui stoachi vitio laborant ; alias, quibus cerebri membrane sunt lese , alias febri correptis ; alias iis in quibus nimius humor ft bilis - alias, quibus pituita fit molesta, etc. Et ita laeta somnia indicant abundantiam sanguinis; trista, melancholia ; onerosa et timida, pituitae; bellicosa, bilis. Sic enim, ait Nyssenus, qu sitiunt, ad fontes se esse somniant ; qui esuriunt, in conviviis ; adolescens, per etatem lasciviens, consentanea libtidini sue imaginatur. Constat igitur has causas naturales, esse accommodatas his effectibus, et per illos non improbabiliter significari. Tamen incertum semper est indicium, quia similia somnia possunt provenire ex aliqua praecedenti cogitatione vel affectione , etiamsi corpus illis humoribus non abundet , ut qui flores, rosas, musicam, etc., in vigilia desiderat , facile de his somniat, etiamsi non multo sanguine abundet. Item licet aliquis atra bili non abundet, somniat tristia, si per occasionem tristis in vigilia fuit. Ultra hoc, daemon potest similia somnia procurare absque similibus materialibus causis intrinsecis, aliunde applicando vapores, et alia corpora, quae similia phantasmata faciant vel moveant. Acdenique ex actione corporis ambientis vel influentia coeli potest somnium variari, stante eadem intrinseca corporis dispositione, nimirum si actio ambientis vel coeli diversa sit. Oportet ergo ad conjectandam dispositionem corporis ex qualitate somnii, nos- se et considerare affectus somniantis, et consuetudinem , et praecedentes cogitationes, et coelestem constellationem, ac denique, quoad fieri possit, ex alus conjecturis observare, an daemonis industria vel etiam Dei specialis actio intervenerit, de quibus conjecturis paulo post dicemus. Cum autem haec omnia sint valde interna, vel alias occulta, et saeepe ignota, non potest ex omnium collatione certa cognitio haberi. Erit autem conjectura probabilis, si omnia rite spectentur et conferantur: ex solo autem somnio tenuissima erit conjectura, ut ex ratione facta patet.
9. Empenditur secunda causa somniorum. — Refert Lorin. Eccles. 2. — Secunda causa erat praecedens cogitatio, sub qua etiam affectio et frequens consuetudo comprehenditur. Et de hac etiam non est dubium, quin possit esse sufficiens causa, juxta illud Ecclesiast. 29: Multas curas sequuntur somnia. Et ratio est, quia cogitatio praecedens relinquit phantasmata, quae facile in sompo commoventur, maxime si proxime praecessit cogitatio, et si fuit valde intenta vel saepius repetita. Unde recte dixit Claud.: Omnia quae sensu volvuntur vota diurno, Tempore nocturno reddit amica quies; et Nyssenus supra, in fine : Quibus (inquit) quis assuevit diurno studio, eorum, in somniis etiam, simulacra fingit. Et ad hanc causam videtur reducendum illud somniorum genus, quod (ut ait Nyssenus supra) unicuique pro moraumm varietate formatur, nam alie sunt hominis fortis, alie timidi imaginationes nocturnee ; alia temperantis , alia intemperantis somnia ; alia homint acaritia ineaplebili, alia liberali per sommwn objiciuntur. Haec enim omnia, media cogitatione, provenire videntur; nam quia homo vigilans cogitationes habet suis affectibus accommodatas, ideo similia etiam patitur somnia. Si quis autem attente consideret, vix ex hujusmodi somniis cognoscet se habuisse in vigilia tales cogitationes; nam saepe ilia somniat quae non cogitavit unquam, vel non tam vicino tempore, ut verisimile sit inde fuisse excitata in somno phantasmata. Potius ergo solet in tali conjectura supponi aliunde cognitio causae, et tunc per comparationem utriusque fit probabilis conjectura, quod tale somnium ex tali causa processerit. Ut verbi gratia, somniat quis se occidere inimicum, et simul recordatur se de inimico vel vindicta in die cogitasse : tune sane probabiliter colligit ex tali cogitatione manasse somnium. Et idem est de aliis similibus affectionibus.
10. Expenditur quinta causa, quae comprehend:t vicina elementa. — Tertia causa erat Deus, de qua jam dictum est, et plura statim dicemus de quarta etiam, scilicet daemone. Quinta ergo est aer continens, ant aliud simile vicinum elementum, de quo clarum est tunc non afficere phantasiam, quia neque immediate potest, ut per se constat, neque tunc movet sensus externos, quia supponuntur per sommum impediti. Solum ergo potest tunc corpus alterare, et ita non nisi remote et quasi per accidens causare somnia; quapropter ex somnii qualitate ad summum poterit conjectari, an corpus fuerit calidum, frigidum, humidum, etc. Quod vero illa dispositio corporis ex circumsiante vel propinquo elemento evenerit, non potest ex somnio cum probabilitate colligi, nisi forte aliunde constet, corpus de se non fuisse ita affectum ; nam tunc potest cum probabilitate credi a medio, seu aere circumstante originem duxisse.
11. Ultima cousa, quae est celum.—Sexita et ultima causa est coeelum : creditur enim influere in phantasiam, quae corporea est, et organis corporeis immersa, ac subinde posse in eam producere varias species imaginarias, etiam quando sensus exteriores ligati sunt somno, et ita posse esse causam somniorum. Sed non est intelligendum posse coelum directe et per se indluere in phantasiam varias imaginarias species, sicut in materia corporali varias formas producit. Quia tieri non potest ut ad phantasiam ingrediantur novae species imaginariae, seu nova phantasmata, nisi per sensus externos, quia haec est unica et naturalis via acquirendi species sensibiles in sensibus internis, scilicet, per externos. Et ideo impossibile est ut virtute coelt imprimatur phantasiae species lucis aut coloris, quando sensus externus nunquam illas percepit, sicut dixit D. Thomas in simil, 1 p., q. 111, art. 3, in corpore, et ad 2. Unde (seclusa divina actione possibili) insomnia fieri non possunt, nisi excitando phantasmata praecedentia, quae in memoria conservantur, et postea in somno moventur, vel ad simplices actiones, vel ad varias et quasi compositas apprehensiones, ex quibus varia somnia et monsira interdum consurgunt. Illa autem motio fit partim per alterationem organi phantasiae, per quam alterationem magis disponitur ad usum talis phantasmatis quam alterius ; partim et potissimum per agitationem spirituum animalium, in quibus imagines earumdem rerum sensatarum deferuntur, et applicantur phantasiae, eamque ad operandum per similia phantasmata excitant. Quae omnia ex pbhilosophia constant. Coelum ergo non potest esse causa somniorum, imprimendo imagines vel phantasmata interno sensui, sed ad summum alterando per influentiam suam hoc vel illo modo humores corporis, et ipsosmet spiritus animales (corporei enim sunt, et iufluent:ae coelesti subjacent), et ipsum cerebrum ac organum phantasiae. Atque hinc fit, ut nec ex solo aspectu coeli et siderum colligi possit, quale fuerit somnium, neque ex sola qualitate somnii cognosci possit. a qua coeli influentia processerit. Et ratio utriusque est, quia coelum non est immediata causa somnii, unde non per se necessitat phantasiam ad hanc vel illam apprehensionem. sed solum mediis humoribus corporis, et potentiis, et organis quae alterat et movet. Haec autem alteratio non est semper ab eodem aspectu coeli, sed accommodatur materiae, et dispositioni ejus; et ita varia est juxta varietatem humorum et temperamenti ; ergo ad conjectandam causam coelestem somnii ex ipsomet somnio, oportet praecognoscere corporis somniantis dispositionem, qualitatem humorum, et copiam, et alia quae difficillime cognoscuntur a nobis; ergo conjectatio hujus causae est tenuissima, et vix ad probabilitatem pervenit. Praesertim quia ipsa virtus stellarum occulta nobis est ; nam, licet de una vel altera observatum sit, an bilem flavam vel atram generet, aut sanguinem, tamen quaelibet potest ab aliis occurrentibus impediri, et ita valde incerta redditur influentia, ut supra cap. 11 dictum est latius. Ita ergo naec conjectatio causarum somniorum ex ipsismet somniis tantum, ut ex effectibus, incertissima est.
12. Non posse em somnio tanquam ex effectu cognosci alium effectum futurum. — Hinc dico tertio, impossibile esse homini, ex somnio tanquam ex puro effectu cognoscere alium effectum futurum, vel naturalem cum certitudine, vel contingentem ad utrumlibet, vel liberum ullo modo. Hanc assertionem sumo ex Cajetano, art. 6, quam multis verbis satisque obscuris ibi proponit. Declaratur autem prima pars; nam si ex somnio ut ex effectu posset cognosci alius effectus futurus, solum esset quia haberent connexionem in una causa communi, ut D. Thomas ibi ddixit, nam alius modus cogitari non potest, ut saepe dictum est; at illud medium valde incertum est, quia ipsa cognitio causae per talem effectum, scilicet, somnium, incerta valde est, ut ostendimus; ergo multo magis incerta erit conjectatio alterius effectus in tali causa communi. Declaratur praeterea, quia hoc genus conjectationis non habet proprie locum in somnio animali, nec in divino vel daemoniaco. Nam in somnio animali, causa est praecedens cogitatio, vel affectio, quae causa et incerta est respectu ipsiusmet somnii, et de se non habet alium determinatum effectum futurum, qui ex illa vel necessario vel ut in plurimum nascatur. Quid enim cogitari potest, praesertim cum praeterita cogitatio possit vcl non habere ordinem ad sequentem operationem, vel effectum, vel esse adeo levis et transiens, ut vix ad etfectum alium incitet, nedum cogat. De divino autem somnio et daemoniaco id clarius est, quia causae illorum sunt libera; unde, licet somnium effecerint, non est necesse ut sint determinatae ad aliquos alios effectus faciendos. Et quamvis essent, non posset id colligi ex solo somnio, ut effectus est; nam ut signum nunc non consideratur. Solum ergo supersuni causae naturales somnii, ex quibus illa, quae intrinseca est, habere facile potest aliquem naturalem effectum communem cum somnio ; ut, verbi gratia, si somnium indicat atram bilem, ex illo conjectari potest, talem personam passuram esse tristem apprehensionem ; si vero persona est infirma, et somnium indicat repletionem humorum, conjectari inde potest aegritudinem fore gravem, vel indigere inedia aut alia evacuatione, et similia. Et istae naturales indicationes et praesagia sine dubio sunt licita, et de his maxime videtur loqui D. Thomas. Quam vero sint incerta, a fortiori patet ex dictis in praecedenti conclusione, quia additur conjectatio alterius effectus ex tali causa, quae habet suam peculiarem incertitudiuem et obscuritatem, ut constat. Aliae vero causae naturales sunt extrinsecae, scilicet, elementaris et coelestis. De priori nihil est quod dicamus, quia vix potest cogitari effectus, quem habeat communem cum somnio, praeter similem alterationem, quam diximus potuisse dare occasionem vel materiam somniandi hoc vel iilud; cognoscere autem illum effectum, nihil novi est.
13. Quidam putant posse futura cognosci ex somnio, quod somnium indicat influentiam coli. — Ex somnio constellatio celi obscure cognoscitur. — In coelesti ergo causa fieri solet major vis, et propter illam praecipue hoc disputatur, ut Cajetanus etiam in suo com- mentario, art. 6, supponere videtur; nam totam doctrinam ad hanc causam dirigit. Hi enim, qui nimium de influentia astrorum et de arte judiciaria confidunt, mediante illa putant posse multa futura cognosci ex indicio somniorum, quia somnium indicat constellationem et influentiam coelestem, qualis sit, et per illam putant posse cognosci quid futurum sit. Verumtamen haec cognitio etiam in ordine ad effectus naturales incertissima est, vixque potest gralum probabilitatis attingere ; tum quia ex vi somnii solius constellatio coelestis tenuissime et obscurissime indicatur; tum etiam quia, licet aliquo modo indicetur, non tamen plene, neque cum concursu omnium astrorum, quae esse possunt; contingere enim potest ut occurrant aliqua, quae licet non impediant effectum somnii, propter materiae qualitatem, impediant alium propter alias circumstantias; tum praeterea quia, licet tempore somnii fuerit talis constellatio, nescitur quantum duratura sit ; imo certum est statim variari et mutari astrorum aspectum et distantiam tam inter se, quam a tali vel tali loco terrae, praeter yuam quod statim oriuntur novae stellae quae possunt effectum impedire, vel alium inducere; tum denique quia supra ostensum est quam sit tenuis et incerta influentiarum coelestium cognitio, etiam directe observata et inquisita ; qualis ergo erit adumbrata solum per indicia somniorum? Unde tandem fit, quod si talis conjectatio sit de effectibus liberis , aut mere casualibus vel alias omnino occultis, non solum sit incerta, sed etiam prorsus vana et inutilis, quia praeter omnia dicta habet indeterminationem et occultationem a causis proximis, et praeterea tales sunt hi effectus, ut ad illos influentia per se non attingat.
14. In hac divinatione non datur peccatum superstitionis. si solum tendat ad effectus naturales. — Datur tamen si effectus liberos inquirat. — Axque ex his tandem ultimo concluditur, in hoc genere divinationis naturalis (ita enim illam voco, quia ex naturali effectu, ut talis est, ad investigandum naturalem efftectum procedit) per se loquendo non esse peccatum superstitionis, si intra discursum et inquisitionem ex effectu semper contineatur, ut D. Thomas et omnes docent. Quia in hoc cenere investigationis nec pactum cum daemone invenitur, nec moralis occasio ejus, et ita nulla fit irreverentia Dei; neque aliunde habet talis actio aliquid contra religionem, imo neque contra aliam virtutem inordinattonem continet per se loquendo, quia non exce- dit limites philosophiae naturalis. Quod si quis in hoc genere nimium credat suis discursibus, et divinationibus philosophicis aut medicis, et nimis constanter ac confidenter affirmet, credat et praedicet quod conjectat, fundatus soIum in discursu ex effectu, peccare quidem poterit contra prudentiam, et studiositatem ac modestiam, et interdum etiam contra charitatem, justitiam, aut similem virtutem, si talem cognitionem temere ad aliquid operandum applicat cum gravi periculo alicujus nocumenti proprii, vel proximi. Tamen ex vi illius excessus non peccabit contra religionem, quia totum illud negotium non versatur in materia reiigionis. At vero si divinatio transgrediatur terminos naturalium effectuum, et transeat ad liberos, eos cum certitudine vei nimis absolute praedicendo, jam committitur superstitio, quae ordinarie videtur esse ejusdem rationis cum divinatione ex astris, nisi aliud pactum expressum cum daemonibus intercedat, ut ex dictis satis patere potest, applicando discursus et rationes in superioribus factas.
15. Expenditur usus somniorum prout signa sunt.— Tertio loco dicendum est de usu somniorum, non ut effectus tantum, sed ut signa et quasi voces interdum sunt. Non est enim dubium quin apprehendantur in somniis aliqua quae aliquos effectus futuros vel occultos significant, non ut effectus, quia nec sunt nec creduntur esse causae talium effectuum, nec habent cum illis aliquam connexionem in causa communi, sed apprehenduntur vel formantur tantum ut signa imposita, vel data ad tale quid significandum. Solent autem haec signa dari interdum per modum expressae locutionis per conceptus aliquarum vocum, quae ita formantur in phantasia dormientis, ac si ea per auditum corporis audiret, qui modus videtur esse frequens in divinis somniis, juxta illud Num. 12: $Si fuerit Propheta inter vos, per sommum loquar ad eum. Et hoc modo videtur facta locutio ad Joseph, et Magos dormientes, Matth. 1 et 2. Daemon etiam potest hoc modo loqui in somniis, quia sicut potest applicare phantasmata rerum, ita etiam vocum, concitando spiritus et humores, et applicando illos modo accommodato ad illum effectum.
16. De somniis quee fiunt per amagines verum significatarun. — Assignatur discrimen inter leec duo genera somniorum.— Aliquando vero immittuntur hac somnia significantia per apprehensiones visionum quarumdam, quae sint veluti imagines rerum per eas significatarum. Et hae imagines possunt etiam esse in duplici differentia. Queedam enim sunt veluti imagines propriae et formales rerum quas significant, ut Genes. 31 vidit in somniis Jacob, ascendentes mares super oves feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. Quae visio significabat id ipsum quod eventurum erat Jacob, ut oves parerent varios foetus, quibus ipse ditaretur, sicut Angelus in eodem somno illi aperte declaravit. Simile fuisse videtur somnium Pauli, Actor. 16, quando noctu vidit hominem Macedonem deprecantem ilIum, utin Macedoniam transiret. Simile fuisse creditur somnium Theodosii, quando praevidit coronam imperii sibi imponi a Meletio, Amtiochiae Episcopo, ut rcfert Theod., l. 5 Hist. c. 6 et T. Aliae vero sunt imagines in somno ostensae, quae tantum metaphorice, seu per analogiam quamdam et tropum significant ; et haec insomnia sunt frequentia in Scriptura, ut Genes. 28, de Jacob, qui scalam vidit in somno ; et c. 31, de somniis Joseph, manipulorum, et solis, luna ac stellarum ; et c. 40, de somno pincernae et magistri pistorum Pharaonis, quorum alter somniavit, se uvas exprimere, et dare poculum Pharaoni, alter vidit n somnio tria canistra, etc.; et c. 41, de somniis Pharaonis, de septem bobus, et de septem spicis. Et de statua Nabuchodonosor., Dan. 2, et de arbore magna, etc. Dan. 4, et de quatuor ventis, et bestiis quatuor, ejusdem Danicl. c. 7. Tale etiam videtur fuisse somnium| Polycarpi, de quo refert Eusebius, lib. 4 Hist., cap. 14, triduo ante martyrium suum in somniis vidisse cervical flamma accendi atque consumi. Uterque autem modus somniorum hujusmodi potest facile per naturalem virtutem Angeli immitti, quia illa omnia repraesentantur per phantasmata, prius sensibus percepta, et spiritibus animalibus inhaerentia, quae per motum localem applicari possunt, et ita componi, ut hujusmodi faciant repraesentationes, tam proprias quam symbolicas, ut constat ex doctrina divi Thomae, prima parte, quaest. 111, artic. 3; et ex Augustino, 12 Gen. ad lit., cap. 13 et 14. Solet autem esse discrimen inter haec duo ultima somniorum genera, quod, quando somnium est per imagines proprias, facile intelligitur significatio ejus, in quo convenit cum somnio quod per apertam locutionem percipitur; et sic Theodosius facile intellexit somnium supra narratum. At vero quando somnium est per tropum et figuram, saepe non intelligitur a somniante, ut de Pharaone et aliis constat, nisi etiam tam similis sit analogia, et cum talibus circumstantiis, ut facillime percipiatur, sieut in casu Polycarpi videre licet.
17. Haec somnia, nec animalia nec naturalia esse possunt.— Deinde statuendum est, haec somnia nec animalia esse, nec naturalia esse posse. Prior pars constat, quia licet somnium proveniat a praecedenti cogitatione vel affectu, non potest inde participare aliam significationem, praeter eam naturalem quam habet, ut effectus quidam est; non potest autem inde habere specialem habitudinem, vel quasi impositionem ad aliquid aliud significandum, ut per se notum videtur. Et eadem fere ratione potest probari altera pars, quia naturales causae, sive intrinsecae, sive extrinsecae, sive elementa, sive coelum et astra, non habent vim ad tale signum imprimendum ut signum peculiare, et ad placitum significans; hoc enim est proprium alicujus motoris intellectualis, qui per talia signa indicare velit mentem suam, vel aliquid aliud. Quocirca manifeste errarunt Protagoras et alii Stoici, qui dixerunt nulla esse somnia, quae non aliquid significent, et ideo nulla esse negligenda vel contemnenda. Nam illud prius falsum aperte est in somniis mere naturalibus, vel anmalibus. Hoc autem posterius non est etiam in universum verum, ut dicemus. Somnia ergo haec, quae ut signa quaedam immittuntur, necesse est ut ab aliqua superiori mente et intelligentia proveniant ; sunt enim veluti locutiones quaedam mentales, seu imaginaria, quae ab ipsomet somniante fieri non possunt; tum quia non utitur tunc ratione; tum quia ordinarie sunt de rebus sibi ignotis et occultis. Nec etiam possunt fieri ab alio homine, ut per se patet; ergo oportet ut proveniant ab aliquo extrinseco spiritu.
18. Quid Aristoteles in hoc senserit.— Hec somnia et a Deo et a deemone possunt immeitti. —fkEsplicandum vero superest a quo spiritu sint : nam in hoc errarunt Epicurei, qui (ut refert Tertullianus, lib. de Anima, cap. 46), nulla somnia immitti a vero Deo affirmabant, quia providentiam Dei negabant. Nec videtur ab hac sententia alienus Aristoteles, in libro de Divinat. per somnium ; negat enim Deum esse causam somniorum. Aliqui vero eum exponunt, quod non dixerit nulla somnia esse a Deo, sed non omnia esse illi tribuenda. Unde Tertullianus supra sic de Aristotele scribit : Aristoteles majore sententiam mendacio recitans, agnoscit et verum, id est, cum prius vi- deatur generali sententia mendacium profiteri, negando esse a Deo somnia, postea veritatem agnoscit ; fatetur enim aliqua somnia habere superiorem et occultam causam ; vel, ut Pamelius illa verba exponit, licet Aristoteles senserit somnia majori ex parte esse mendacia, tamen in aliquibus veritatem agnoscit. Et hinc colligit ipse Pamelius, sensisse Aristotelem, non omnia somnia esse a Deo, non vero dixisse nulla esse a Deo. Sed profecto Aristoteles absolutam posuit negationem. Et licet postea dicat aliqua somnia esse vera, addit tamen id esse vel a casu, vel a daemone. Plato etiam in Sympos. non agnoscit somnia divina, sed daemoniaca; e converso vero Hippocrates, libro de Insomniis, praeter naturalia somnia, ponit divina ; de daemoniacis autem nihil dixit. Veritas autem catholica est, haec somnia et a Deo et a daemone immitti posse. Sub Deo autem ministros ejus Angelos bonos comprehendimus. Et ita dividuntur adaequate haec somnia in divina et daemoniaca. De divinis plenae sunt Scripturae, ex quibus jam multa exempla desumpsimus, quae hanc probant veritatem. Item ex historiis Sanctorum similia somnia divina referuntur frequenter a Patribus, praesertim a Gregorio, in Dialogis. Denique Num. 12 promisit Deus se locuturum Prophetis in somniis. Et Job. 33 de Deo dicitur : Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines. Unde sentit etiam Tertullianus supra, saepe hujusmodi somnia vera ethnicis communicata fuisse a Deo ex liberali beneficentia, propter illorum, vel aliorum commodum. De daemone vero, quod possit talia somnia in dormientibus facere; jam probatum est, et nemo dubitat. Quod autem multa somnia hujusmodi sint, satis indicavit Sapiens, cum dixit : Multos errare fecerunt somnia, et eaciderunt sperantes in eis, Eccl. 34; quod de somniis daemoniacis et vanis intelligendum est. Et de eis videtur accipiendum illud Eccl. 1: Ubi multa sunt somnia, plurimee sunt vanitates ; et illud Jerem., cap. 29: Ne attendatis ad somnia vestra, qua vos somniatis, etc. Haec enim dicuntur propter somnia, quae opera daemonis credenda proponuntur, ut constat; quae in Gentilibus fuisse frequentissima, confirmat Tertullianus, dicto libro de Anima, c. 46 et 47. Et haec distinctio est frequentisssima in aliis Patribus. Legi potest Augustinus, libr. 12 Genes. ad lit., fere per totum; et Gregorius Nyssenus, lib. de Opificio hominis, c. 33 et 34. Et attingit Lactantius, libro de Opificio Dei, c. 19, ubi etiam ex Virgilio illam refert eisdem fere verbis, quibus ex Homero eamdem Tertullianus retulit. Videri etiam potest Philo, lib. de Insomniis.
19. Divinis somnis fides habenda.— Ex hac ergo distinctione ac doctrina, duae sequuntur indubitatae reguiae. Una est: divinis somniis fidem adhibere, non modo vanum non est, verum potius sanctum et necessarium, si de origine somnii satis moraliter constet. Hocconstat exemplis Scripturae de Gedeon, Judic. 7; de Daniele, locis citatis; et de sancto Joseph et Magis, Matth.. 1 et 2. Ratio vero est, quia Deo loquenti fides adhibenda est, parumque refert quod hoc vel illo modo loquatur, dummodo constet ipsum loqui; sed hujusmodi somnium, a Deo immissum, est quaedam locutio Dei, juxta illud : Per somnium loquar ad eum ; ergo talis credulitas tam necessaria est, sicut fides, quando alia necessaria concurrunt. Duo autem sunt maxime necessaria, ut his somniis fides adhibeatur: unum est, ut suflicienter constet illorum auctorem esse Deum, vel bonum Angelum ministrum ejus ; quia, sicut non creditur prudenter, nisi quod sufficienter proponitur ut revelatum a Deo, ita nec somnio fides prudenter datur, nisi aliquo sufficienti modo constet Deum esse somnii auctorem. Aliud requisitum est, ut significatio somnii patens et clara sit, ut solet maxime esse in somniis, quae per expressam locutionem fiunt, vel saltem ut ex circumstantiis et conjecturis sufficienter innotescat. Alias enim, si interpretatio somni ignoratur (quod maxune locum habet in somniis aenigmaticis), non potest illi adhiberi fides, nimirum, ut particulare jaliquid significat ; sed ad summum in generali credi peterit hoc signum esse verum, et id, quod per illud significatur, revera esse futurum. Hic vero interrogari potest an liceat futurorum vel occultorum cognitionem desiderare vel petere per hujusmodi somnia a Deo immissa. Verumtamen haec interrogatio de quacumque divina revelatione fieri potest. Nunc ergo breviter dicimus, per se ac ordinarie hoc non licerc, nisi urgens necessitas et honestissima ratio occurrat, vel nisi ex speciali Spiritus Sanctiinstinctu id fiat. Quando autem in hoc peccatur per excessum, magis pertinet tale peccatum ad tentationem Dei, profectam ex ambitiosa ac superba curiositate sciendi occulta divinae Sapientiae, quam ad superstitionem, de qua nunc tractamus. Poterit tamen tale peccatum ad praesentem speciem reduci, si homo ex tali immoderato affectu se exponat morali pericu- lo, ut daemon sese ingerat et transfiguret in Angelum lucis, et ita eum in suam societatem adducat.
20. Damnoniacis somniis fidem adhibere, superstitio est. — Objectioni respondetur. — Secunda regula est, daemoniacis somniis fidem dare, peccatum esse superstitionis, contrarium religioni, eo modo quo aliae superstitiosae divinationes. Ita D. Thomas et omnes. Et colligitur ex testimoniis Scripturae citatis, in quibus hujusmodi somnia damnantur, et credulitas vel fiducia in eis prohibetur ; idemque sumitur ex c. Fpiscopi, 26, quaest. 5. Et lateac optime tractat Augustinus supra, et libro octavo de Civitate, capite decimo sexto et sequentibus, et alii Patres supra allegati. Est autem hoc peccatum manifestum, quando praecedit expressum pactum daemonis, qui per somnia respondere pronisit, vel etiam, si postquam quis somnium vidit, et non intellexit, ad daemonem recurrit pro ejus interpretatione, sicut faciebat Nabuchodonosor, Daniel. 2 et 4. Et ad hoc expressum pactum spectat, uti peculiaribus caeremoniis, vel ante somnum, vel in modo ipso dormiendi, ut sibi per somnia revelentur oc culta ; haec enim spectant ad gentilicos mores, atque adeo ad pacta et instructionem daemonum, de quibus legi potest Caelius Rhodigin., libr. 27 Lection. antiq., capite 14. Idem denique vitrum est, si pactum tacitum intercedat, utin aliis dictum est ; intercedit autem hoc pactum, quoties quis, nihil de Deo cogitans, nec rationem habens ad credendum esse a Deo, illis fidem adhibet. Ratio est superius tradita, quia somnia, ut talia signa sunt, non sunt signa naturalia, sed ad placitum, vel ex generali impositione, si verba sint, vel ex intentione, aut auctoritate loquentis, si sint alia signa, voluntarie assumpta, seu imposita ad aliquid in particulari significandum ; ergo cognitio, quae ex illis accipitur, non est per modum inventionis, seu naturalis inquisitionis ex effectibus; ergo per modum disciplinae, in qua discipulus tidem adhibet magistro testificanti; ergo, qui sic credit talibus somniis, vult daemonem habere magistrum, et illi fidem adhibet, et societatem cum eo tacite profitetur. Probatur haec ultima consequentia: quia non fundatur in Deo vel auctoritate ejus, ut ostensum est, quia nullum hahet indicium ejus. Dices: etiam non habet indicium, quod sit a daemone. Respondeo, eo ipso quod non constat somnium esse a Deo, vel existimandum est esse mere naturale, quod rationem signi ex impositione significantis inducere non potest, quia vel nullam habet, vel si contingat aliquam habere, erit mere casualis, nullamque potest per se habere auctoritatem ut ei credatur ; velcerte, si accipitur ut signum datum ab aliquo alio intelligente et superiori, necesse est ut vel expresse vel tacite daemoniacum sit.
21. Difficile est discernere uirum somnium sit a Deo. — Tota vero hujus negotii obscuritas et difficultas est, in discernendo et dijudicando an somnium sit a Deo, necne? In quo imprimis admonent omnes Patres citati, non satis esse ad credendum talia somnia esse a Deo, quod experimento aliquo sit cognitum, seepe fuisse vera, seu habuisse eventum significationi conformem: quia (ut supra dicebamus) consuetudo daemonis est saepius vera dicere, ut semel fallat, et in re aliqua majoris momenti decipiat. Et similiter non satis est quod somnia esse videantur de rebus utilibus, vel ad humanam vitam, vel ad vitandum aliquod malum imminens, quia hoc modo solet daemon homines attrahere, et benevolentiam eorum captare, ut bene observat D. Thomas2. 2. quaest. 172, art. 6. Et sumitur ex Chrysostomo, homil. 19 Imperf., et Augustino, lib.2 de Doctrina Christ., c. 19 et sequentibus, ubi adducit illud Deut. c. 13: Etiamsi dicerint vobis, et ita evenerit, non credatis eis. Imo nec satis est quod somnia sint de bonis actibus et honestis, ita ut ad illos inclinare et inducere videantur, quia hoc etiam modo solet Sathanas transfigurare se in angelum lucis. Quare non est etiam sufficiens signum divini somnii, quod futura contingentia vere significet, vel internas cogitationes, vel aliqua mysteria fidei. Nam, ut in aliis signis supra diximus, fere haec omnia potest aliquo modo interdum docere daemon, scilicet,futura contingentia ex conjecturis, vel quia ipse ad illa cooperatur, et inde evenit ut possit saepe verum dicere, licet non semper. Atque eodem modo cogitationes alterius, vel affectus indicat. At mysteria fidei per intelligentiam Scripturae cognoscere potest, vel per revelationem bonorum Angelorum, ut ait D. Thomas 2. 2, q. 172, art. 6, ad 1, cum Augustino, 12 Gen. ad litt., c. 19. Tunc ergo daemon interdum vera docet hominem in uno mysterio, ut in altero fallat, et ita in errorem vel haeresim illum inducat. Haec ergo signa, licet juvare possint, tamen ambigua sunt, nisi aliqua addantur.
22. Quaedam in somnio observanda, ut cognoscatur a quo sint. — Somnium turpe a quo sit. — Materia somnii obsercanda est. — Possunt ergo ad hanc differentiam conjectan- dam, observari imprimis, quae in ipso somnio inter dormiendum accidunt, et tunc quando illa sunt turpia, obscoena, et inhonesta, signum est non esse somnium a Deo; potest autem interdum esse naturale, vel animale, juxta somniantis aut temperamentum, aut mores. Si tamen, considerata personae conditione, verisimilius apparet non habuisse somnium in tali homine hujusmodi causas, signum fere evidens est esse a daemone, ut sensit Justin. Martyr, in Respons. ad q. 21, et Theonas, apud Cassianum, collat. 22, c. 6. Sed hoc indicium magis spectat ad somnia moralia, ut sic dicam, quam ad divinativa, de quibus nunc agimus. Sic etiam es contrariis effectibus conjectare licet; nam, si somnium sit suave, et de re speciali, et animum relinquat devotum, seu bene dispositum ad devotionem, indicium est esse a bono Angelo, vel Spiritu Sancto praeparante animam ad officium virtutis per illuminationem aliquam, et bonam affectionem, et spiritualem suavitatem, et humilem, atque devotam, quam post se relinquit, ut tractat Gregorius supra, et attigit Augustinus, 6 Confess. Secundo, observari debet materia somnii: nam, si inducit ad aliquid malum, clarum signum est, non esse a Deo; idemque est si nihil aliud quam vanam curiositatem, vel elationem et affectum aestimationis apud alios fovere videatur, quia Deus non est auctor harum vanitatum, nec sine magna causa et ratione homines modo extraordinario docet et illuminat. At veroe contrario, quando materia non apparet Deo improportionata, et indicatio per somnium potest habere utilitatem honestam, vel publicam, vel privatam, tunc aliquod indicium est esse a Deo; non tamen est per se suffticiens, ut ex dictis constat, et notant expresse Tertullianus, Gregorius et Isidorus supra.
23. Circumstantie somnii considerandae sunt. — Doe somnio non recte judicatur in somno.— Tertio, considerandi sunt alii effectus, et circumstantiae, non solum, quae in ipso somnio acciderunt, sediquae postea etiam relinquuntur. Est enim advertendum, licet revelatio in somniis, quoad apprehensionem percipiatur durante somno, judicium nihilominus de quahtate somnii et de veritate per illud percepta, non fieri in ipso somno, sed postea in vigilia. Quod intel'igo de proprio somnio quod fit in phantasia namsi inter dormiendum Deuselevet mentem ad intelligendum, et perfecta ratione ntendum sine dependentia a phantasmatibus, ut facile potest, tunc in ipso somno fiet per- fectum judicium, et modus ipse percipiendi revelationem est sufficiens signum Dei loquentis, quia non potest daemon ita illabi in animam., nec ita elevare dormientem ad intelligendum ; tunc autem maxime locum habet quod Nyssenus dixit, talem revelationem non recte inter somnia computari, nisi velimus omnes divinas apparitiones somnia appellare. Est ergo ecstasis, ut dicemus infra, lib. 2 de Orat., vel prophetica revelatio altioris ordinis, non somnium. OQuando ergo est proprium somnium, non judicatur de illo in somno, sed postea in vigilia, juxta doctrinam D. Thomae, I p., q. 84, art. S, et q. 94, art. 4, et 12 de Verit., art. 2, ad 1 et 2, etq. 28, art. 3, ad 6. Atque ita Jacob, cum inter dormiendum vidisset scalam, Gen. 28, cum evigilasset de somno, dixit: Vere Deus est in loco isto, et ego nesciebum ; et de Petro dicitur Act. 12, quod ad se reversus divit : Nunc scio vere quia misii Dominus Angelun sumnn, etc. Videtur enim prius non perfecte evigilasse. Itaque judicium de qualitate, veritate, et origine somnii in vigilia ferri debet.
24. Duplex modus ferendi judicium de somnio.— Duobus autem modis ferri potest judicium de somnio, quod a Deo sit: uno modo, assensu firmo et certo, qualis est assensus fidei. Et ad hoc necessaria est specialis gratia Spiritus Sancti, quae pertinet ad discretionem spirituum, consistitque in quadam interna illustratione mentis, et suavi, honesta et efficaci inclinatione affectus, qua mens certa redditur Deum esse qui loquitur, ut bene tractat Gregorius locis supra citatis. Quando vero non datur haec peculiaris instructio Spiritus Sancti ( nee enim necesse est semper dari, etiamsi significatio somnii fuerit a Deo vel bono Angelo), tunc conjectare licet ; nam, si ex occasione, materia et effectibus, constet somuium ordinari ad aliquod opus pietatis , et doctrinae fidei ac honestati morum esse consentaneum, ut ad praeparandam animam ad martyrium, vel ad aliquam supervenientem tribulationem patienter ferendam (ut in somnio Polycarpi ), facile conjectari potest esse a Deo. Et ad hoc etiam conferre possunt aliae conjectura sumptae ex internis effectibus spiritualibus, ut sunt susceptio visionis cum humilitate, devotione et reverentia ad Deum, et similibus. Tunc autem licet non perveniatur ad certitudinem fidei, sufficit conjectura probabilis, quae ad pradens judicium satis sit, ut homo credat tale somnium esse a Deo, et secundum iliud aliquid operetur vel provideat. Est autem in hoc eventu consilium optimum, judicio et consuetudine sapientum uti, qui et doctrina et pretate polleant, et experientia spiritualium rerum ron omnino careant.
25. Non eaxcusatur a gravi culpa, qui temere credit somniis. — At vero quando quis sine prudenti discretione et judicio facile credit hujusmodi somniis, non excusatur, per se loquendo, a gravi culpa, etiamsi temere dicat se credere illa esse a Deo, quia evidenti periculo daemoniacae deceptionis se exponit, et quantum est ex se, vult illa credere, etiamsi a daemone sint, nec vult discernere inter divina et daemoniaca somnia. Majorque erit culpa, si jam alias quis expertus est in similibus casibus se esse deceptum, taliaque somnia falsa invenisse; illud enim est maximum signum illusionis daemonis, ut divus Thomas notat 2. 2, quaest. 172, art. 5, ad 3, ex Chrysostomo, homil. 19 Imperf., et ex illo Deut. 18: Quod in nomine Domini Propheta praedicerit, et non evenerit, hoc Dominus non locutus. Notant autem Cajetanus, in Sum., verb. Somniorum observatio, et Navar., in Manuali, cap. 11, n. 33, posse hoc peccatum excusari a gravitate mortali, quando homo non omnino credit rem in somno ostensam, esse veram seu futuram, et nihilominus aliquid operatur ratione talis somnii, quod alias malum non est, nec contra praecepta Dei vel Ecclesiae ( et ita non potest obesse, potest autem prodesse), ut evitet aliquod malum quod somnium minatur, vel quid simife. Tunc enmm, licet sit aliqua levitas, vel simplicitas , aut nimia timiditas, non apparet gravis malitia, quia (si quis recte consideret ) ille non tam credit illud esse a Deo, vel esse verum, quam posse esse, in quo multo minus erroris est, licet multum sit vanitatis. At vero si quis ita sit observator somniorum , ut ordinarie per illas indicationes et divinationes in agendis gubernetur , non potest excusari a gravi culpa et superstitione ; nam haec observatio auguris comparatur, Lev. 19: Non augurabimini, neque observalitis somnia. Ex similia habentur Deuteron. 18, et 2 Paralip. 33. Sicut ergo auguriis fidem dare, et per illa proprias actiones dirigere, gravis superstitio est, ita et somnia observare. Plura de divinis insomniis dicemus, Deo dante, in materia de Prophetia ; et de illis videri potest Perer., lib. 1 in Daniel., in fine, ubi de hac materia egregiam habet disputationem , et Martinus del Ruo, lib. 4, c. 3, quast. 6.
On this page