Caput 14
Caput 14
An in operibus magiae pactum cum daemone et superstitio interveniat.
1. Magia sumitur pro philosophia naturali. — Principio , necesse est significationem vocis declarare, quia magorum nomen (ut est vulgare ) aequivocum est: olim enim apud Graecos significabat sapientes, et eos praecipue qui in philosophia erant eruditissimi. Et quia inter naturales scientias illa videbatur altior et admirabilor, quae coelorum et astrorum motus considerat et assequitur, ideo illi maxime solebant magi appellari, qui in illa scientia eminebant , semperque in siderum observationibus versabantur. Sic enim tres illos viros primos Christi ex Gentibus adoratores vocatos esse magos, Matth. 2, satis significavit Leo Papa, serm. 4 de Epiph , dum illos vocat gentem, quae spectandorum siderum arte pollebat. Et ideo sermone 3 eos appellat ciros ad lueec (id est, sidera) sectanda non inscios. Cum ergo magi a magia denominantur, magia. in hoc sensu, idem est quod philosophia naturalis, vel, magis stricte, idem quod astrologia vel astronomia. Postea vero translata est haec vox ad significandam artem quae docet facere aliqua opera insolita, et quae mira hominibus apparent, quia rara sunt, et occultas habent causas.
2. Divisio magie in superstitiosum et naturalem.— Secundo, adverto magiam dividi ulterius solere in naturalem et superstitiosam. Hanc divisionem insinuavit Hieronymus, Daniel. secundo, in principio, declarans differentiam inter magos et maleficos. Latius et apertius Gullielm. Paris., in 2 p. principali de Universo, p. 2 illius, c. 21. Optime Victoria, Relect. de Magia, n. 7, ubi ad explicandam hanc magiam naturalem multa congerit exempla, quae mirabilia videntur, quia per virtutem naturalem occultam fiunt, ex Augustino, 12 de Civit., c. 4 et 5; Aristotele, Plinio, et aliis; et plura habet Gullielmus supra. Igitur sicut duplicem astrologiam supra distinximus, ita hic duplicem magiam; est enim eadem seu proportionalis ratio. Sicut enim astrologia interdum intra naturae limites continetur, et tunc naturalis dicitur, aliquando vero conatur ex astris divinare quod per illa naturaliter significari non potest, et tunc in supersttionem transit, ita ars factiva aliquorum operum, verorum aut apparentium, quae hominibus mira videntur, aliquando nou transcendit virtutem causarum naturalium; sed applicando activa passivis cum exacta cognitione virtutum, et dispositionum agentium et patientium, naturaliter resultant ; aus vero mira videntur, vel quia virtutes rerum ignorant, vel ctiam quia ipsamet applicatio fit cum tanta industria in servanda proportione, et cum tanta velocitate et artificio, ut omnino causa occultetur, et ita effectus mirabilior sit vel appareat. Quando ergo tota haec applicatio intra hanc moderationem continetur, ut et applicentur causae aptae ad effectus, et applicatio fiat modo hominibus possibili, vocatur magia naturalis; quando vero exceditur, et vel applicatio fit peculiari aliquo modo humanas vires superante, vel ad facienda opera hujusmodi applicantur ea, quae virtutem naturalem non habent ad aliquid faciendum, illa est magia superstitiosa, quae ad praesentem locum solum spectat. Nam magia naturalis per se non est mala, ut constat, quia in sola cognitione et industria naturali nititur. Solet tamen esse nimis curiosa et vana ex defectu utilitatis, et praeterea esse etiam solet periculosa, ideoque cavenda, quia est nimis propinqua magiae superstitiosae, et paulatim ad illam invitat et excitat; deemonque non dormit, sed quamprimum potest, se immiscet, addendo aliquid quod humanam industriam et cognitionem excedat, ut sic homines ad magiam superstitiosam transferat, quae non per causas naturales, sed ope daemonis aliquid intentat. Et ab hac dicti sunt magi malefici et incantatores, sicut fuit Simon Magus, Act. 9, et Elymas, Act. 13. Et in hoc sensu prohibetur consultatio magorum, Levit. 19 et 20.
3. Magiam late sumptam comprehendere superstitiosam divinationem et ejus species. — Omissa ergo naturali magia, circa superstitiosam notandum est tertio, interdum large sumi , interdum stricte et strictissime. Large magia comprehendere solet divinationem superstitiosam, omnesque ejus species, ut pyromantiam, chiromantiam, etc., ut constat ex Plin., lib. 30, c. 2. Et hoc modo in Scriptura arioli, divini, augures, incantatores, et similes, magi appellantur; sic enim magi appellari solent, qui et futura praenunciant, et mira opera faciunt, ut Simon Magus, et similes. Et in jure tam canonico quam civili, saepe hoc modo sumitur magiae nomen, ut infra videbimus. Fundamentumque habuisse videtur hic usus in prima hujus vocis significatione; nam magia nomen est sapientiae ; illorum autem sapientiam homines maxime admirantur, qui futura praenoscere possunt et occulta; et ideo non minus divinos quam mirabilium operum effectores, magos appellarunt. Deinde utrumque munus eamdem habet originem, et ejusdem daemonis societati innititur; ac denique inter se sunt conjuncta, ut saepe ad praedicendum fnutura, fiat aliquod mirum opus, quale est suscitatio mortui, vel quid simile; et ideo utrumque munus potuit optime eodem magiae nomine significari.
5. Discrimen inter magiam et divinationem. — Magia operatur mira; dinalio recognoscit occulta. — Nihilominus alio modo potest accipi nomen magia magis stricte, prout distinguitur a divinatione; nam haec ars, quae ordinatur ad aliquid faciendum ultra humanas vires, et non virtute Dei, sed daemonis, per se et ex objecto ac fine diversa est ab alia, quae ad cognoscendum ordinatur, licet mutuo juvare se possint in suis pravis acuonibus; ergo recte possunt diversis nominibus significari. Si enim intra genus divinationis diversae sunt voces, varias veluti species significantes, quia plurimis modis fit divinatio, cur non magis tota superstitio operandi mira distincta voce nominabitur ab arte tota cognoscendi occulta? Nullum autem aliud nomen invenio usitatum, quod hujusmodi artem peculiariter significare possit et soleat, praeter vocem magiae. lmo non incommode intelligi hinc potest prohibitio illa Levit. 19: JVon declinetis ad magos, nec ab ariolis quid sciscitemini; et c. 90 : Anima, qua declinaverit ad magos et ariolos, etc., interficium illam, etc. Arioli enim divinatores proprie dicuntur ; magi ergo ab illis videntur distingui, tanquam praestigiatores in operibus faciendis, vel tanquam malefici; ita ergo mag;ia distinguitur a divinatione. Ulterius vero magia sic etiam sumpta, in duas veluti generales species diyidi potest (ex Suida, quem refert Perer., in c. 71 Exod., disp. 2), scilicet, in magiam strictissime sumptam , et maleficium proprie etiam dictum. Tota enim haec ars, quatenus male operativa est, scilicet, ope daemonis, maleficium dici potest; interdum vero non solum malo modo facit, sed etiam malum, et tunc dicitur proprie maleficium , vel graece pharmacia ; aliquando vero bonum operatur, licet malo modo, et tunc retinet nomen magiae strictissime sumptum. Sunt et alii multi usns harum vocum; sed ad rem, quam intendimus, declarandam, haec sufficiunt. Hic enim magiam sumimus illo medio modo; nam quia de divinatione jam diximus, hic de magia tractamus, quae ars est faciendi aliquid virtute daemonis, sive illud sit hominibus proficuum, sive nocivum, quod proprie maleficium dicitur.
5. An revera detur magia. — Refertur quoddam fundamentum falsum eorum, qui eam negant. —lgitur de magia sic sumpta quaeri potest an revera aliqua talis sit. Aliqui enim hoc negarunt, qui in fundamento divisi sunt. Quidam enim negarunt esse daemones, et consequenter esse magiam quae illorum efficacitate utatur. Hunc errorem quoad maleficos et maleficia refert D. Thom., in 4, d. 34, quaest. 1, art. 3, et ibi Bonayent., quaest. 2, eamque fuisse vanam aliquorum medicorum opinionem refert Origenes, tract. 4 in Matth., circa illa verba cap. 1I1: Miserere filio meo, quia lunaticus est. Verumtamen fundamentum hujus erroris evertit magna ex parte nostrae fidei doctrinam et historiam. Nam si non sunt daemones, falsum est quod de tentatione primae mulieris, et de Christi tentatione, et Job persecuiione Scriptura refert; et quod Paulus ait, ad Ephes. 6, de certamine hominum cum principibus tenebrarum. Sed hoc in propria materia latius tractandum est; nunc tanquam de fide certum suppono esse daemones, id est Angelos malos, Dei et hominum bhostes.
6. Secundum fundamentum eorum, qui negant posse dari pactum inter homines et demones. — Alii ergo dixerunt nullam esse magiam, quia nullum revera intercedit vel intercedere potest pactum inter daemones et homines. Ita refert Petr. Binsfel., tract. de Confes. Malef., Praelud. 6, illudque late impugnat. Verumtamen non est etiam quod in hoc immoremur, nam est sententia erronea. Aut enim negat posse hoc pactum intercedere, aut negat factum. Primum est contra omnem rationem et fidem; nam Matth. 4 legimus, daemonium obtulisse pactum Christo : Hec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me; cur ergo non poterit simile pactum offerre mago: Faciam hoc, vel illud, si me colueris, vel quid simile? Item daemoni non deest potestas loquendi cum homine, nec potestas ad faciendum multa quae homines mirentur et affectent, et quibus decipiantur; cur ergo non poterit tale pactum cum homine facere? Atque eisdem modis convincitur secundum, scilicet, non posse negari quin cum effectu saepe hoc fiat. Nam hoc supponunt Scripturae, et omnia humana jura ct Patres statim refcren- di. Item ex supra dictis de divinatione, constat ex appetitu eognoscendi futura saepe homines pacisci hoc modo cum daemonibus, et e converso daemones sese offerre et immiscere ad decip:endos homines, per falsas et sacriiegas divinationes; cur ergo dubitandum est quin etiam in ordine ad miras et apparentes operationes simili pacto utantur ad decipiendos homines, et ad extorquendum ab illis adorationem et cultum? Praeterea contraria sententia solum fundatur in hoc, quod putat omnia, quae de operibus magorum narrantur, esse meras nugas, et fictiones hominum mentientium se hoc vel illud efficere, cum revera nihil faciant quod per industriam et malitiam humanam fieri non possit. At hoc fundamentum est vanum et falsum, et contra Scripturam, et infinita tesumonia humana; ergo temere et sine fundamento id dicitur. Assumptum constabit latius ex dicendis. Non defuere tamen qui, admittendo hos effectus, dicerent non damoni, sed Deo esse tribuendos, vel Sanctis Angelis. At hoc blasphemum est, cum in his nihil honestatis vel utilitatis reperiatur, et cum haec Deus abominetur, ut ostendemus. Et contra hunc errorem videri potest Martinus del Rio, lib. 1, q. 1.
7. Dari magiam certum est. — Dicendum ergo sine dubitatione est, dari magiam quae docet mira aliqua facere, quae virtute humana, et per causas naturales, prout ab homine cognosci et applicari possunt, fieri non valent ; ac subinde talem magiam superstitiosam esse, quia sine pacto daemonis non fit. Haec assertio cst tam certa, ut sine errorc in fide negari non possit, nam satis expresse nabetur in Scriptura. Primo, quia in ea narrantur similia opera facta esse a magis, ut patet Exod. 7 et 8, de signis factis in ZEgypto per magos Pharaonis ; et 1 Regum 258, de pythonissa, quae vocavit Samuelem. Circa quae facta est considerandum, non esse de fide res illas, quae exterius fiebant vel apparebant, revera fuisse tales quales apparebant ; est tamen de fide, tales apparuisse et visas esse, vel, si loqui videbantur, esse sensu auditus perceptas; nam hoc expresse docet Seriptura. Et hoc satis est ut dicamus necessario ibi intervenisse operationem daemonis ; quia illa, quae exterius apparebant, qualiacumque essent, non porerant Seri per meram fraudem aut inventionem humanam, quia non potest homo tanta velocitate applicare corpora, ut illae res vel imagines rerum fiant; nam etiam tales imagines fieri non possunt sine magna rerum mutatione tam subita, ut humanam industriam superent. Atque hoc plane supponit Christus, Matth. 24, cum dicit: Surgent pseudochristi et pseudoprophelea , et facient signa et prodigia. Qualia videntur illa Simonis Magi, de quo Actor. 8 dicitur , quod multo tempore magis suis dementasset cos. Supponimus autem semper in his illationibus fidei veritatem , quae non agnoscit alios Angelos, praeter Sanctos et dammones. Nec disputamus contra antiquos Gentiles, qui medios quosdam daemones ponebant , distinctos a coelestibus Angelis, et non hostes hominum , sed potius beneficos, quibus hos utiles effectus magiae tribuebant, ut videre licet in Augustin., lib. 8 de Civitat., a c. 13, et clarius lib. 10, a c. 9. Sed error ilie repugnat Scripturis, et communi sensui, et traditiont Ecclesiae, ut in materia de Angelis ex professo tractandum est. Cum ergo haec opera magiae, utpote vana, curiosa, et ad deceptionem hominum ordinata, non possiut sanctis Angelis attribut, necesse est ut ex pacto daemonum proficiscantur. Alii vero ea retulerunt in animas hominum mortuorum. Sed hoc etiam fidei repugnat ; quia iilae animae non versantur inter nos, sed vel in coelis, vel in inferno commorantur , ut late prosequitur Chrysostomus, homil. 29 in Matth., et alio iu loco proprio docetur. Imo probabile est animas separatas sua virtute naturali nihil posse circa corpora operari. Ac denique etiam animae ipsae aut sanctae sunt, aut damnatae, et priores non magis possent magiae cooperari, quam Sancti Angeli ; de damnatis autem, etiamsi aliquid facere possent , eadem ratio quoad malitiam esset, quae de daaemonibus.
8. Probatur assertio principaliter. — Secundo, principaliter probatur assertio, quia propter hanc causam multabantur magi jussu Dei, Exod. 22, Deuteronom. 18, Levitic. 19 et 20 et 21, et retertur in capite 7llud, 26, q. 5, ex Isidor., libro 8 Origin., capite 9. Idem testatur et late tractat Augustinus in multis aliis locis, praesertim lib. 15 de Civitat., cap. 23, ubi specialiter de daemonibus incubis dicit tam constantem esse famam et experientiam, ut id negare impudentiae videatur. Et libr. 18, c. 17et 18, et hib. 3 de Trinit., c.7 et sequentibus, praesertim 10 et 11, et lib. 12 Genes. ad litt., cap. 13 et 14, et epistol. 5 ad Marcell., sub finem, et optime libr. 83 Quaestionum, q. 79. Et in lib. Cypriano attributo, de Duplic. Martyr., num. 12, sic habetur: Qui agicis artibus utuntur , tacite Christum abnegant, dum cum demonibus habent fadus. 3ie etiam Tertullianus, libro de Anima, cap. 57, magiam vocat secundam idololatriam et fallaciam : Sed ratio fallacie (inquit) solos non fugit Christianos , qui spiritualia nequitie, non quidem socia conscientia , sed inimica scientia novimus. Et in Apolog., c. 23, ait: JMagi ad sua opera habent daemomwumn sibi assistentem potestatem. Idem Lactantius, lib. 2 de Origin. error., c. 17; Eusebius, lib. 5 de Praeparat., cap. 7, et lib. 6, cap. 3.
9. Tertio probari potest assertio communi sententia Theologorum. D. Thom. 2. 2, quaest. 95 et 96, et in 4, distinct. 34 q. 1, art 3, ubi etiam Bonavent., Scot. et alii; Gabr., 2, d. 8, quaest. 2, art. 4; Anton., 2 part., tit. 12; Gul lielm. Paris., latissime lib. de Legibus, versus finem, praesertim S His aute ita positis, et S Procedamus igitur ; Victoria, Relect. de Mag., quaest. 1; Benedict. Perer., Exod. 7, disputat. 2; et copiosissime Martinus del Rio, in suis Disquisitionibus magicis. Denique ipsi etiam Gentiles non ignorarunt magiam esse daemoniacam fraudem, et ideo tandem illam detestati sunt, ut constat ex Plinio, lib. 20. cap. 1 et 11. Et ex gestis Martyrum constat, miracula quae in eis ficbant, attribuisse tyrannos arti magicae , supponentes esse superstitiosam artem, quae aliquid operatur virtute daamonum. Nec oportet ratione veritatem hanc comprobare, quia est res facti, quae magis pendet ex testimonio quam ex ratione : satis enim est quod ratio ostendat esse possibllem , ut jam satis ostensum est. Tamen ex effectibus potest haec veritas etiam convinci, de quibus pauca dicemus inferius. Solum oporteret hic evasiones praecludere, quibus istarum artium cultores excusare se affectant , ne cum daemonibus pactum habere judicentur. Sed illae plane sunt frivole et nugatoria, ut late et erudite ostendit noster Martinus, libro primo suarum Disquisitionum, cap. 3, per quatuor quaestiones, et cap. 4, per alias quatuor. Nos vero in sequentibus brevissime pauca attingemus.
10. Magie et divinationis peccata solum materialiter differunt. — Ex his ergo principiis primo convincitur, ac declaratur quale sit magiae crimen : est enim superstitio, et tacita idololatria religioni contraria. Imo, si quis recte consideret, divinatio et magia peccata sunt ejusdem rationis , solumque materialiter differunt. Nam per divinationem comparatur ope daemonis occultorum cognitio, per magiam obtinetur ab eodem aliquorum operum effectio. Ratio autem malitiae in utroque vitio, formaliter consistit in contrahenda cum daemone societate, et in tacito cultu et veneratione illius; ad quam malitiam parum refert, et materialiter se habet, quod haec societas ordinetur ad aliquid cognoscendum vel faciendum. Et ideo in Sceriptura hae omnes artes fere simul et sub eadem poena prohibentur. Idemque est in jure canonico et civili, et simili modo de eis loquuntur Patres, ut praecipue intelligi potest ex Augustino, locis citatis. Unde etiam intelligitur, sicut divinatio dupliciter committitur, scilicet cum expresso pacto cum daemone, et cum solo tacito, ita etiam magiam posse utroque modo fieri, nam est eadem ratio; et ita quoad hoc fere eamdem doctrinam habent, ut ex divo Thoma et caeteris auctoribus constat. Quando ergo magia fit per pactum explicitum, manifestamn habet malitiam, eamque gravissimam , etiamsi in minima materia versari videatur ; quia invocatio daemonis gravissima injuria Dei est, ctiamsi ad rem minimam invocetur. Nec etiam in hoc potest admitti ignorantia, inter fideles praecipue, neque inadvertentia, cum ad expressam invocationem , et daemonis cognitio, et satis plena advertentia necessaria sit. Item, sicut de divinatione dixi, ita etiam hic, quod daemon invocetur ad hunc, vel illum effectum, licet gravitatem criminis augere possit, tamen intra rationem superstitionis non mutat spcciem peccati , quia in ordine ad religionem totum illud materiale est. Et confirmatur a fortiori, nam dictum est ipsam divinationem et magiam non differre specie inter se in ratione vitii oppositi religioni ; multo ergo minus distinguentur duo opera magiae, vel damonum invocationes, ad diversos effectus.
11. Ex circumstantis quomodo magia ccrietur. — Dixi autem, intra rationem superstitionis, quia sape ex circumstantiis variatur hoc vitium multipliciter, addendo superstitioni varias malitias contra eamdem religionem, vel contra alias virtutes. Nam contra religionem saepe additur sacrilegium, ut quando rebus sacris aut evangelicis verbis ad sua maleficia magi abutuntur. Item quando pactum est ex pressum, addi etiam solet expressa idololatria per sacrificium, aut alium similem cultum daemoni exhibitum, sicut in divinatione explicatum est. Frequenter etiaim admiscentur turpissima vitia contra castitatem, usque ad nefariam cum daemone commixtionem, ut supra tactum est. Imo in haeresun saepe inciditur, quia, qui hoc modo daemoni mancipantur, vel non credunt ipsum esse Deo subjectum, et ab ipso in suis operibus pendere, vel non credunt illum esse damnatum, vel certe nihil firmiter credunt, et tanquam athei sunt. Saepe etiam directam apostasiam committunt a religione christiana, nam Christo renunciant et ejus sacramentis ; contra quae, alia sacrilegia committunt, dum aliquibus caeremoniis etiam characterem a se abraderent, si possent ; vel certe in eo etiam haeretici sunt, quod putant illum deleri posse. Unde fit etiam ut plures blasphemias proferant , quae omnia latius prosequuntur, qui de his rebus fusius scripserunt : haec vero instituto nostro sufliciunt.
1. In his maleficis gravissima injustitie committuntur. —Solum addimus , in his maleficiis committi solere gravissimam injustitiam contra salutem et vitam hominum, et alia temporalia damna eis faciendo, vel occidendo animalia, segetes destruendo, et similia. Quae cum fiunt, certum est, etiamsi opera daemonis fiant, ipsos maleficos ad restitutionem obligari. Ratio est clara, quia, qui causam damni dat, damnum fecisse censetur; isti autem malefici seu venefici sunt causa horum nocumentorum, etsi opera daemonis tanquam ministri utantur; tenentur ergo restituere. Sicut qui per assassinos alium occidit, vel ejus res dilapidat, ad restitutionem tenetur. Accedit, quod isti malefici aliquo modo proxime cooperantur, moraliter loquendo, ad haec damna, quia adhibent signa, quibus positis, daemon nocumentum infert, alias non illaturus. Unde, licet daemon possit dici quasi minister hominis, qui illum ad maleficium faciendum veluti conduxit , mediante pacto cum illo inito, tamen ipse homo est veluti instrumentum daemonis ad illud damnum perpetrandum ; quia est veluti causa moralis exhibens signum, sine quo daemon non operaretur ; ergo sine ulla dubitatione ad restitutionem omnium damnorum tenetur. Unde recte intulit Petr. Binsfeld. , disto libro, Praelud. 13, juxta quamdam doctrinam Navarri , in Man., capite 15, numero 25, hanc obligationem non extingui, etiamsi maleficus corporaliter puniatur; nam per illam poenam satisfit reipublicae, et justitiae legali, non parti laesae, nec justitie commutativae. Et ideo si talis maleficus bona reliquit, quae ad haeredes transierunt, illi tenentur ad restitutionem, juxta capit. 7n litteris, de Raptoribus, etc., et capite ultim. de Sepult. Si vero ad fiscum pervencrunt, fiscus tenetur prius damna illata restituere, juxta leg. Non possunt, et leg. In sunma , tt. de Jur. fisci, ubi optima ratio redditur, quia quae aeri alieno obnoxia sunt, in bonis defuncti non computantur. Sed haec aliis debitis communia sunt. Solum hic adnotamus nihil esse in hoc delicto speciale , quod hos maleficos vel bona eorum ab hoc debito excuset.
13. Praedicta crimina communia sunt superstitioni, sive committatur per pactun taciLwm , sice per expressum. — Atque haec omnia fere communia sunt huic superstitioni , sive per expressum pactum , sive per tacitum committatur , quamvis multo clariora sunt, quando pactum est explicitum. Nam si solum sit implicitum, non possunt formalter committi illa delicta, seu circumstantiae, quae directe et formaliter respiciunt ipsam personam daemonis, ut sunt vota ei offerre, vel oblationes, vel obsequia, et simiha. Nihilominus haec aliquo modo participantur, saltem propter morale periculum perveniendi ad illa, et ita pro ratione periculi major vel minor erit participatio talium deformitatum. Substantialis autem malitia ( vt sic dicam ), quae est superstitionis, formaliter semper inest, quia ad illam sufficit pacium implicitum, ut supra in divinatione declaratum est, et juxta ibi dicta explicandum hic est hoc pactum implicitum ; nam est eadem omnino ratio, servata proportione. Sicut enim ibi dicebamus , cum aliquis intendit vel conatur quaerere cognitionem per signa de se inutilia, vel credit illam posse consequi per talia media sine Deo, eo ipso censeri pactum implicitum cum daemone habere, vel ( quod perinde est ) illud intendere et procurare ; ita in praesenti, eo ipso quod quis applicat medium, de se inutile ad efficiendum aliquem effectum, ut ille effectus fiat, tacite vult effectum ex operatione daemonis (supponimus enim non expectare illum a Deo miraculose), quia revera non utitur illo medio, ut causa quae naturaliter possit habere illum effectum, cum sit prorsus inutile, sed ut signo ad cujus praesentiam daemon operaturus est. Sed haec ratio, et tota malitia hujus taciti pacti melius intelligetur, explicando species ejus, et signa quibus fieri solet, et virtutes vel inutilitates corum ; quod breviter praestabimus , attingendo solum ea, quae ad perfectam notitiam hujus superstitionis necessaria videbuntur.
On this page