Text List

Caput 15

Caput 15

Quae sint species seu modi magicae superstitionis.

CAPUT XV. QUAE SINT SPECIES SEU MODI MAGICAE SUPERSTITIONIS.

1. Quando pactum est expressum, parum refert quod effectus per magiam editus, sit mirabilis aut non sit. — Possunt hae species distingui vel ex parte effectuum, qui sunt veluti fines proximi ad quos tendunt opera hujus artis, vel ex parte signorum quae ad tales etfectus efficiendos applicantur. Supponimus autem sermonem esse de distinctione materiali specierum, non de formali in ratione malitiae ; jam enim saepe diximus hanc non esse necessariam, nec inveniri sufficiens fundamentum illius, sicut de divinatione etiam dictum est. Praeterea est notandum hic discrimen inter magiam cum expresso pacto, vel cum implicito ; nam, quando pactum est expressum, necessarium non est quod effectus intentus, vel modus externus illius sit aliquo modo mirabilis, vel superans vires humanas ; nam, licet sit mere naturalis, vel talis ut posset a famulo fieri, vel ab alio agente ordinario, quacumque ratione aliquis ad illum utatur opera daemonis, expresse postulando, vel acceptando illam, etiam ad ferendam epistolam modo ordinario, vel ad dirigendum in via, vel aliquid simile , illa est superstitio contraria fidelitati et cultui Deo debitis, et pertinet ad speciem magisae; quia continet expressam invocationem adjutorii daemonis, et quia semper talis effectus habet aliquid mirabile ex parte occultae causae, saltem in hoc quod a daemone fit. At vero ad tacitum pactum magiae, necessarium est ut vel opus in se excedat virtutem naturalium agentium, vel certe in modo quo fit, et maxime ut id, quod applicatur ad illud efficiendum, sit vanum, et inefficax ad obtinendum effectum. Et ideo ad intelligendam bene hanc tacitam superstitionem, necessarium est species et modos illius declarare.

2. Species magiae ea parte effectus ad tria cagita reducuntur. — lgitur ex parte effectus ad tria capita possunt hae species reduci, scilicet, ad artem effectricem scientiae seu cognitionis , sanitatum, et maleficiorum. Potest enim a daemone expectari auxilium vel ad effectus animae, vel corporis. Effectus igitur animae comprehendimus sub nomine scientiae, vel cognitionis, ad has enim potest juvare daemon ; nam ad virtutem non juvat, sed potius al malum et ad peccatum, quod hic non consuderatur, quia non est proprium artis magicae, sed ad generale officium daemonis spectat, quod est homines tentare. Quod si in hoc aliquid speciale operatur in arte magica, sub aliquo ex illis tribus effectibus continetur. Effectus autem corporis possunt esse vel proficui corpori, vel rebus humanis, et hos comprehendimus sub sanitate; vel possunt esse nocivi , qui ad maleficia pertinent; possunt autem his addi quidam effectus, qui vicentur a daemonibus ftieri circa cadavera, et animas mortuorum; sed hi vel divinationi tantum deserviunt, et ideo sub necromantia comprehenduntur; vel certe , quatenus conjunctam habent aliquam operationem, ad maleficia illos revocamus.

3. Assignatur discrimen inter primam speciem magie et divinationem. — Circa primam ergo speciem, primum adverto, esse discrimen inter hanc artem et divinationem : nam hanc ponimus partem magiae et consequenter a divinatione illam distinguimus in hoc, quod divinatio est de rebus, quae naturahter cognosci non possunt; unde earum veritas, fides, et qualiscumque cognitio tota resolvitur in daemonis testimonium et auctoritatem. At vero in hac arte magiae non talis quaeritur scientia vel cognitio, sed talis, qualis vel per ordinarium studium, vel per infusionem divinam haberi potest, ita ut per eam manifestetur veritas per propria media, vel principia a quibus potest naturaliter, seu necessario deduci, sicut in philosophia, vel alia simili scientia fit. Inquiritur tamen haec ipsa scientia per artem magicam modo extraordinario et praeternaturali ; unde si non inquiratur a Deo, necesse est ut a daemone quaeratur, et ita haec ars pertinet ad operationem daemonis , non ad divinationem. Nam qui hoc modo docetur philosophiam vel mathematicas, opera daemonis, etiamsi repente evadat philosophus vel math :- maticus, non dicetur divinus, vel divinare, quia non futura praedicit, nec oceulta pandit, sed demonstratione vel ratiocinatione utitur ad veritates necessarias, et philosophis notas demonstrandas.

4. An notoria ars ad hanc magie speciem pertineat. — Observandum praeterea est ex divo Thom. 2. 2, quaestione 96, articulo primo , quamdam esse ab hominibus inventam artem, quam notoriam vocant (cur autem ita vocetur, auctores non dicunt), quae per quasdam observantias, et per quaedam jejunia, et orationes ad Deum, et figurarum inspectiones et probationes ignotorum verborum (ut divus Thomas ibi dicit, in primo argumento, et in corpore) subitam seu extraordinariam scientiae acquisitionem promittit. Quam esse vanam ac perniciosam divus Thoma supra docet. An vero ad hoc genus superstitionis , quod nunc iractamus, pertineat, non declarat. Imo in fine corporis dicit, in arte notoria non quaeri scientiam per magisterium daemonis loquentis cum homine, ad eum modum quo unus homo docet alium. Et in solut. ad 3, ait, i arte notoria non intercenire societatem initam cin daemone. Addit etiam ibidem divus Thomas artem illam esse inefficacem. Ubi Cajetanus advertit, ideo dici inefficacem, quia finis ejus est consequi scientiam per infusionem; ergo a Deo quaerit scientiam , ut in primo etiam argumento divus Thomas objicit, et in solutione non negat, sec dicit quaerere illam modo indebito, et in hoc consistere malitiam ejus. Videtur ergo malitia haec non pertinere ad superstitionem, sed vel ad tentationem Dei, quia ab eo petitur miraculum , seu opus supernaturale, sine causa vel necessitate ; vel etiam ad cultum indiscretum et vanum, non tamen falsum, quia revera ibi non colitur alius Deus, sed verus indebito modo. Quia licet aliquae ex observantiis quibus ars illa uti dicitur, non sint superstitiosae, ut jejunia et orationes, tamen conjunctae cum aliis vanis observantiis, facient totum cultum superstitiosum, non tamen falsum, quia semper intenditur acquisitio scientiae a vero Deo.

5. Pars affirmativa vera est. — D. Thom. locus mendosus corrigitur.—bicendum nihilominus est, artem notoriam sub hac parte et specie magiae comprehendi, et pactum implicitum cum daemone continere. Ita sumitur ex D. Thom., dict. a. !, in1 p. corpor.; ait enim artem illam uti ad scientiam obtinendam quibusdam vanis observantiis , non ut causis, sed ut siguis supervacuis : Et per conseguens (ait) sunt signa pertinentia ad pacta quedam significationum cum damonibus placita, atque faederata. Et ideo ars notoria penitus est fugienda C hristiano , sicut alie artes nugatorie , vel norie superstitiones. Perinde ergo judicat de hac arte , sicut de tota magia vel divinatione quoad superstitionem , et pactum cum daemone. Cum ergo dicit in fine corporis, per artem notoriam non quaeri scientiam a daemone docente , non intendit excludere omnem modum acquirendi scientiam opera daemonis, sed solum illum modum addiscendi a daemone, loquente et docente more humano; non enim ita inquiritur scientia per artem notoriam, sed alia via breviori et faciliori, sine ullo hominis studio, per solam vanarum observantiarum exhibitionem. Et ideo vehementer suspicor, in solut. ad 2, ubi negative legitur: Quue societas cum damone inita in proposito locum non habet, mendum irrepsisse, et delendam esse negationem , affirmativeque legendum, locum habet. Alias D. Thomas non solvisset argumentum , sed confirmasset. Objecerat enim, in hac arte non esse illam superstitionem, quae est in divinatione. quia ibi inquiruntur a daemone futura , quae ipse cognoscere non potest ; hic autem procuratur scientia quam ille optime novit. Respondet au'em in divinatione non tantum esse peccatum, quia procuratur a daemone cognitio veritatum, quas ipse non cognoscit, sed simpliciter propter societatem cum eo initam. Ergo necesse est ut concludat, hanc posteriorem inordinationem etiam habere locum in arte notoria ; alias, si hoc etiam concederet non habere 1ocum in hac arte, plane corcessisset totum, quod argumentum probare nitebatur. Atque ita videtur legisse Cajetanus, cum ex hac solutione notat , ad peccatum mortale sufficere pactum initum cum daemone, quod constat (inquit) in observantiis artis notorve committi.

6. Cum ergo idem Cajetanus ait, per illam artem intendi scientiam per infusionem, non est intelhgendus a Deo, scd a demone, vel expresse, si expressum pactum praecessit, vel tacite, et interpretative, ac moraliter, etiamsi expresse non intendatur. Et ratio hujus intentionis est, quia, qui his observantiis utitur, vult obtinere scientiam sine studio et labore; sic autem obtineri non potest, nisi per infusionem ; ergo virtualiter intendit illam habere per infusionem; non potest autem fieri illo modo, aut per astra, aut per verba, vel per observantias, quae adhibentur, ut per se evidens est, neque a Deo procuratur, quia nullis mediis ad hoc proportionatis ars illa utitur, nec Deus promisit infusionem scientiarum per jejunia, vel orationes, ned:im per ignota verba, vel inspectiones figurarum. Ergo, velit, nolit, qui sic operatur, convincitur se vellea daemone habere scientiam infusam, et consequenter se habere societatem cum daemone, vel saltem dare illi moralem occasionem, ut se interserat, qui illam non omittet. Unde qui sic operatur, virtute attribuit daemoni virtutem infundendi scientiam, quod solius Dei proprium est. Quamvis autem haec vera sint de illa arte, si quis tamen, ex ignorantia et simplici intentione, vellet a Deo ipsam scientiam infusam impetrare, et ad hoc non adhiberet vanas obscrvationes illius artis, sed media ordinaria, quibus rehgiose uti solemus ad aliquil a Deo impetrandum, ut sunt orationes, jejunia, et alia bona opera, vel corporis afflictiones, non committeret idololatriae superstitionem, sed tentaret Deum, vei improbe coleret, si id faceret sine speciali instinctu Dei, et sine causa, et non adhibendo industriam, et diligentiam quam ex parte sua posset apponere. Et ratione periculi (si esset aliquo modo praevisum ), posset participare malitiam superstitionis, et hoc tantum probat objectio facta.

7. Omnis ars addiscendi scientiam ope daemonis ad magiam spectat. — Ultimo vero addendum hic est, ad hanc speciem magtnaee, quam modo tractamus, non pertinere solum propriam artem notoriam, ut a divo Thoma explicatur, sed etiam omnem artem addiscendi scientiam ope daemonis, quocumque modo inteudatur. Ut, si quis, studendo, et faciendo quod in se est ad scientiam acquirendam, simnl uteretur vanis observantiis, quibus speraret vel vim memoria acquirere, vel facilitatem, et acumen iugenii, vel organa sensuum melius disposita, vel similia, quae virtute naturali talium observantiarum fieri non possunt (fieri autem aliquo modo possunt virtute daemonis, ut late exponit Martinus, libro 2, q. 24, sine dubio hoc genus superstitionis committeret. Itemque ille qui vellet a daemone edoceri, eo modo quo docetur ab homine loquente, sive intendat ut daemon sibi loquatur ad aures corporis in corpore visibili assumpto, sive solum in imaginatione formando eadem verba, quod etiam facere potest. Quacumque enim ratione ineatur societas cum dsemone, etiamsi nihil petatur expresse vel tacite, quod virtutem ejus naturalem superet, superstitiosum est, et ad hanc partem artis magicae pertinet. Et multa ex his quae diximus, sine societate expressa fieri non possunt, ut consideranti facile patebit ; erit autem saitem implicita, quando ad effectum intentum obtinendum vanae observantiae adhibentur, quae non possunt esse causae, et ideo non sunt nisi magica et dibolica signa.

8. Quae spectent ad alteram speciem magie, que sanitatum dicitur. — Ad alteram speciem, quam sanitatum appellavimus, pertinent ea quae divus Thomas tractat, 2. 2, quaestione 96, art. 2, ubi recte declarat, sub nomine sanitatum comprehendi omnes immutationes corpo- rum similes, et maxime illas, quae ad boninum commodum et utilitatem, seu beneficium fiunt , sive immediate fiant cirea ipsa corpora humana, sive circa animalia, sive circa arbores, et similia. Item huc spectant effectus ahi, qui per hanc aritem hominibus promittuntur, verbi gratia, ut non possint laedi ab hostibus, nec subesse casibus fortuitis, et similes. In ho« autem genere effectuum , ut paetum implicitum intelligatur, praecipue oportet considerare, an effectus ipsi secundum se spectati tales sint, ut per causas naturales ve! creatas fieri possint, necne. Aliquando enim sunt naturales, ut sanitas, quae recuperari potest medicamentis adhibitis ; et valetudo, quae potest conservari naturalibus remediis, et virtutibus herbarum, vel observata qualitate ciborum. Multa etiam fieri possunt per solum motum localem, ut inventio, vel transportatio thesauri, congregatio nubium ut convenienti tempore pluat, et sic fructus sint uberiores, fugatio vel occisio animalium nocentium, et similia. Aliquando vero possunt esse effectus supra virtutem omnium causarum naturalium corporalium, ut maxime est ille, quod homo non sit expositus effectibus, seu casibus contingentibus ; quia nula est causa naturalis quae hos impedire possit , nec providentia humana, quae praevenire illos in universum valeat.

9. Quando effectus sunt supra vires causarum creatarum , talis ars est diabolica. — Quando ergo effectus, qui per hanc artem promittitur, supra vires est creatarum causarum, certum est, talem artem esse diabolicam, et magicam deceptionem. Probatur, quia media, quae ad tales effectus adhibentur, non possunt esse causa ex se habentes virtutem ad illos, quia illa media sunt actiones humanee , vel applicationes rerum naturalium; effectus autem sunt longe superiores; ergo adhibentur ut signa ad quorum praesentiam aliquis alius operetur ; sed ille non est Deus. nec Sanctus Anzgelus ; tum quia Deus nunquam talia signa instituit; tum quia in eis nihil est quod Deum deceat, nec quod pietatem promoveat ; est ergo daemon, a quo non vere, sed per praestieia fit talis effectus, ut postea dicemus. Exempla sunt in illo etffectu immunitatis (ut sic dicam) ab omnibus effectibus contingentibus adversis. Quae enim causa vel dispositio naturalis potest hoc praecavere ? Similis est effectus ille praeservandi corpus , seu reddendi illud immune a laesionibus hominum ; quia hic effectus per se pendet ex libero usu utriusque hominis, et percutientis, et percussi : circa quem usum nihll possunt per se naturales causae , et praeterea saepe per accidens pendet ex casuali occursu, vel occasione. Quod si intelligatur immunitas esse ex parte corporis percussi, ut, scilicet, taliter sit affectum, quod, licet vulneretur, vel fortiter pungatur, laedi non possit, etiamsi nulla arma defensiva habeat praeter gestationem, verbi gratia, amuleti, vel alterius similis involucri, vel certae scripturae, etc., tunc etiam evidens est nec in his rebus, nec in ulla causa naturaii posse esse virtutem ad talem immunitatem corpori praestandam. Et ideo in his et similibus, ex natura .effectus licet pactum colligere, ut dictum est.

10. Etiamsi res aut cerba sint sacra, potest in usu committi superstitio. — Uhi obiter adnotari potest, quod divus Thomas docet in dicta quaest. 96, art. 4, etiamsi res aut verba sacra sint, posse superstitionem in eorum usu committi , si aliquid adjungatur quod vanum sit, et inutile ad divinam reverentiam, vel ad divinum auxilium impetrandum ; ut quod tali modo aut talibus impertinentibus signis res deferatur , aut verbum scribatur vel proferatur. Quia jam quoad illam partem signum est damoniacum, et superstitioni adjungitur sacrilegium. Addo praeterea quod, licet, seclusa omni hujusmodi superstitione, sanctum et religiosum sit reliquias Sanctorum ad collum suspensas deferre, vel Evangelium, verbi gratia, initium Joannis in pectore scriptum portare, et similia, bona fide sperando per modum impetrationis peculiarem Dei protectionem et Sanctorum intercessionem, nihilominus id tanquam omnino certum sperare, non minus quam si esset a Deo promissum, non caret superstitione, si non falsi cultus, saltem superflui. Et praeterea intervenire ibi potest tentatio Dei, si ob eam confidentiam nimiam temere se homo periculis exponat, aut in periculis omittat ordinaria media quibus se tucatur. Quia postulare a Deo miraculosam defensionem aut protectionem, sine causa, vel speciali instinctu, est tentare ipsum ; unde oratio, vel alius cultus, qui propter hunc finem illi offertur, superfluus et vanus ust, quia revera per talem actionem ipse non honoratur. Et praeterea illa nimia confidentia de cousequendo illo effectu ab ipso Deo, cum non sit fundata in promissione ejus, vel est vana et pure voluntaria, vel etiam est nimia confidentia sui, et suorum meritorum, et ex hac parte potest continere perniciosam superbiam. De- nique modus ille quaerendi commoda hac temporalia per usum reliquiarum, vel aliarum rerum sacrarum cum tanto affectu, et creduIitate infallibiliter obtinendi illa, non caret periculo qued daemon se ingerat, et in aliam majiorem superstitionom hominem inducat. Oportet ergo cum debita reverentia et spe in Deum et in Sanctorum patrocinium, quod utique non deerit homini, quando et quomodo illi fuerit expediens, precationes dirigere. Et cum proportione idem sentiendum est de usu sacramentalium , ut sunt Agnus Dei, et aqua benedicta. De quibus est ratio pecularis propter virtutem sp:ritualem impetrandi, quam habent nomine Ecclesia , ex ejus institutione et benedictione , ut in tom. 1 de Sacramentis tractavimus.

11. De effectibus qui non sunt ez se simpliciter miraculosi. — In his duplem modus considerandus. — Alius em parte mediüi. alius ex parte temporis. — Verba quadam ut media adhibentur. — Onnissis vero supernaturalibus effectibus, sunt ali, qui ex se non sunt simpliciter miraculosi, quia licet superent aliquo modo virtutem humanam, non tamen Angelicam , neque omnem efficaciam causarum creatarum. In his ergo oportet modum considerare. Hic autem modus duplex esse potest : unus, ex parte rei, seu instrumenti, aut medii quod ad talem effectum applicatur ; alius est ex parte temporis, seu celeritatis qua fit effectus. In priori modo est infinita varietas superstitionum , quas hie ex professo docere aut numerare necessarium non est, nec ad praesentem doctrinam pertinet. Satis ergo est scire haec media interdum consistere in actionibus transeuntibus, interdum in permanentibus signis, aliquando in utrisque simul. Deinde transeuntia aliquando sunt verba, aliquando vero sunt actioncs aliquae vel manuum, ut benedictiones cum certo modo et figura, vel oris, per aliquam insufflationem aut halitum, vel totius corporis, per aliquos ritus et caeremonias. De verbis generalis regula sumitur ex divo Thoma, d. quaest. 96, art. 4, si aliquid contra fidem vel clare falsum contineant, superstitiosa esse; item si in lingua peregrina, quae non intelligitur, nec est in usu in communi consuetudine Eeclesiae : nam est praesumptio ibi latere aliquid falsum vel superstitiosum , maxime quando necessarium putatur ut in tali lingua proferantur. Item, si verba sunt prorsus inutilia, quia non continent precationem, nec invocationem, aut laulem Dei, vana signa et daemoniaca esse, convincitur. Et huc spectant incantationes veneficorum , de quibus dicitur Psalm. 57: Non exaudet voces incantantium ; et veneftci incantantis sapienter. At vero (ut ex divo Thoma colligitur) si verba nullam falsitatem contineant , nec damonis claram invocationem, et alioquin sint verba sacra, et apta ad orandum, vel colendum Deum per eorum prolationem, ut est Oratio Dominica, vel Angelica, nomen Jesu, et similia, ex hac parte non poterit judicari superstitio ; esse tamen poterit ex intentione , si illud verbum adhibeatur , ut signum infallibile talis effectus. Qnuia, cum tale signum non sit a Deo institutum, a daemone datum esse convincitur, qui sub specie bonorum verborum vult homines decipere, et simul vult profanare verba sacra, et eis ad magiam uti. Et praeterea, quando in verbis ipsis non statim apparet superstitio, aliae observantiae, quae simul adhibentur, et necessariae reputantur, considerandae sunt. Videri de his verbis potest del Rio, lib. 1, cap. 4 quaest. 3.

12. Aliae actiones, quae adhiberi solent, communiter sunt superstitiose. — Praeter verba, vel etiam sine verbis, adhiberi solent aliquae actiones per modum signorum aut caeremoniarum. Et in his fere generalis regula est, quicquid sit praeter signum crucis, ordinarie ac generaliter esse superstitiosum, et frequenter continere expressam idololatriam. Quia per hujusmodi ritus solent daemones affectare divinos honores, ut docet Augustinus, libro 10 de Civit., cap. 9 et 10. Sed hoc magis videtur spectare al magiam, quae fit cum expresso pacto. Secluso vero expresso cultu caemonis, in his actionibus semper invenitur inutilitas in ratione causae, quia nullam vim naturalem habere possunt ad effectum intentum.Quia solum sunt ceremoniae quaedam, quae per leves motus manuum, aut aliorum membrorum corporis, fiunt, qua per se non sunt activae circa alios, ad quorum commodum ordinarie fiunt, nec in ipsomet qui movetur, si in eo effectus intendatur, possunt per se causare, nisi hoc vel illud ubi, et per accidens calorem aliquem, si motus sit ad illum sufficiens ; sed in praesenti nec solet esse talis, nec ob eam causam fit. Omnis ergo iste ritus adhibetur solum in ratione signi, quia seclusa ratione causae, nulla alia ratio superest, ut seepe dictum est. Tale autem signum, cum non sit a Deo traditum, solum ex pacto daemonis haberi potest, nec ipse moveretur signis ab alio traditis, ut de signis divinationum diximus cum Eusebio, 5 de Praep., cap. 7.

13. Quo pacto judicandum sit de rebus permanentibus, quae adhibentur. — Praeterea cadem fere regula servanda est in rebus permanentibus, quae pro remedio adhibentur; nam imprimis si in ratione naturalis causae sunt prorsus impertinentes, quia nullam virtutem naturalem habent, et sufticienter hoc de illis constat, procedit generalis regula, quod adhibentur ut signa daemoniaca. Quia non sunt instrumenta Dei qui potest, lutum super oculos imponendo, visum restituere; nihil enim tale promisit Deus se facturum per hujusmodi res inutiles, ad operandam sanitatem applicatas. Est ergo mera superstitio. Si vero res quae applicatur, talis est, ut possit habere naturalem aliquam virtutem, ut est herba aliqua, oleum, vel quid simile, tunc imprimis consideranda est alia circumstantia supra posita ex parte modi, an, scilicet, effectus tanta celeritate fiat, vel fieri credatur et speretur, ut naturalem vim talium agentium naturalium superet ; et tunc in idem redit, nam ad illum modum operandi tale medium est naturalter improportionatum ; unde est signum, aliunde provenire proportionem et virtutem. Et praeterea hac ratione solent circa res tales fieri aliquae caeremoniae vanae ex his quae in primo, et secundo membro positae sunt, quasi ad supplendam virtutem, quae rei permanenti deest, cum tamen omnes illae caeremonia inutiles sint ad illam conferendam, et ita in eamdem superstitionem revolvitur. Quae expresse damnatur in cap. Non licet, 26, quaest. 5, ubi fit prohibitio ne in collectionibus herbarum, etiam medicinalium, aliquas observationes vel incantationes liceat attendere. Aliquando vero alicui rei permanenti ex materia prorsus inutili ad talem effectum, adduntur alia signa permanentia, ut figurae, lineae, et similia, ut per ea virtus suppleatur, vel compleatur, cum tamen ipsaemet figurae de se inutiliores sint ad tales effectus; et ita in idem vitium reditur, quia tota illa res, characteribus aut numeris depleta, in ratione causae tam inutilis est sicut antea ; ergo solum relinquitur in ratione perniciosi signi. Et ideo Augustinus, l. ? de Doct. Christ., c. 20 et sequentibus, dicit haec omnia ad molimina magicarum artium pertinere. 14. Quid sentiendum sit de alio modo, qui in effectibus est ex parte temporis.— Advertendum. — Atque ex his facile constat quid dicendum sit de altera parte supra posita, ratione cujus potest talis effectus superare causas naturales, scilicet, ex modo actionis in fa- cilitate et velocitate, ut sà homo repente ac subito sanetur sine miraculo, vel interventu virtutis divinae ; vel cum actio habet effectum in cistantem locum, ut si faciendo hic imaginem Petri Romae existentis, ibi ille doleat; vel cum ad prolationem aliquorum verborum res magni ponderis elevatur, et ab uno loco in alium transfertur ; vel cum persona, adhibita, verbi gratia, certa unctione, brevissimo tempore in locum distantissimum ducitur. Dicendum enim est totum hunc effectum reduci ad eam radicem superstitiosae magiae, quia nimirum media, quae ad talem modum actionis applicantur, revera de se non sufficiunt ad illum, nec possunt habere talem virtutem naturalem ; et ideo manifestum est adhiberi non ut causas, sed ut signa, ac subinde adhiberi ex pacto cum daemone, quandoquidem non possunt Deo attribui. Advertere autem oportet saepe talem esse modum harum actionum, ut non superet omnem virtutem creatam ; ad colligendam autem superstitionem et pactum, satis esse ut, pensatis omnibus circumstantiis concurrentibus in modo talis effectus, constet superare naturalem virtutem agentium corporalium, necessariumque esse ut aliquod invisibile et incorporeum agens ibi interveniat, nam hoc satis est ut de pacto cum daemone constet. Quia supponimus virtutem illam superiorem et incorpoream ibi intervenientem, non esse divinam, nec ministrum ejus, et ideo recte concluditur esse daemonem, ut cap. praecedenti satis declaratum est.

15. Pracluditur suterfugium recurrentiwn ad virtutem ab anima, imaginatione, cel affectu, his signis impressum. — Duo autem subterfugia magorum hic breviter rejicienda sunt. Unum est eorum, qui dixerunt haec signa, qua adhibentur, ut verba, vel alia similia, licet de se inefficacia videantur, accipere virtutem ad praedictos effectus, etiam quoad extraordinarium operandi modum, ab efficacitate animae, vel imaginationis, aut affectus ipsius hominis operantis haec mira opera. Dicunt enim esse in anima vim ad imprimendam virtutem his s;gnis qua adhibentur, quando illa signa talia sunt, ut proportionem aliquam servent ad effectum, qua possint excitare affectum et imaginationem operantis, ut si sint verba significantia sanitatem, vel aliquid simile. Sed hoc subterfugium tam vanum est, ut in illius impugnatione immorari supervacaneum videatur. Primo, quia id nulla probabil aut verisimili ratione fundatur. Secundo, quia imaginatio hominis non habet vim movendi externa corpora, sed ad summum commovendi internos spiritus, et humores hominis, cum quibus habet naturalem ordinem, unionem ac sympathiam. Et eadem ratio est de interno affectu et desiderio, nam per se et immediate non operatur aliquid in alium, vel in verba, sed ad summum potest aut membra ipsiusmet hominis patientis illos affectus localiter movere, aut humores ejus concitare ; in alio vero nihil potest efficere, nisi vel aliquid, quod per motum localem feri possit, vel aliquam alterationem, vel objectivam motionem. quae ex humoribus concitatis, vel ex halitu, aut spiritibus provenire possit; haec vero motio vel alteratio non est productiva illius mirabilis virtutis: Jec enim potest capillum unum album facere nigrum, ut dicitur Matth. 5. Quomodo ergo poterit illam virtutem efficere, aut unde in ea est tanta efficacia? Est ergo id vanum, et contra rationem, et sensum omnium. Tertio, constat experientia, eos, qui applicant haec signa ad hujusmodi opera, non moveri illa vehementi imaginatione et aflectu ; sed perinde illa verba proferre, et tangere manu, vel applicare oleum aut pannum cum certis caeremoniis, sicut solent vel medici, vel alii artifices sua opera facere. Ergo figmentum est illam excusationem praetendere. Unde etiam vanum est. significationi verborum vel caeremoniarum aliqua ex parte hanc efficacitatem attribuere, cum significatio illa solum sit ex impositione, vel publica, ut est in verbis ad significandum, vel privata et voluntaria, ut solet esse in aliis ritibus, quibus isti utuntur ; quod totum vel est ens rationis, vel denominatio extrinseca, nihilque proinde potest ad recipiendam virtutem deservire. Denique majus miraculum esset, in transitorio verbo, quod vix per momentum durat, per solum affectum, desiderium, aut imaginationem, producere tam mirabilem virtutem, quae subito sanitatem efficlat, vel ingens pondus a terra elevet, et similia, quam facere ipsum effectum sola imaginatione vel desiderio ad praesentiam talis signi ; sicut ergo hoc dicere insanum esset, ita etiam illud. Plura, si libet, lege in Maruno, libro primo, cap. 3, quaest. 2 et 3, et cap. 4, quaest. 3.

16. Secundum subterfugium recurrentium ad calestes influentias inpugnatur.— Aliud effugium magorum est ad influentias coelestes, quod ex parte receperunt aliqui viri, alias prudentes et docti, et ideo attentius considerandum est. Et imprimis vix solet usurpari in signis transitoriis, ut sunt verba, et signa mannum, et similia ; tum quia ipsimet magi in his signis faciendis nullam constellationem observare solent; tum maxime quia per se est incredibile, quod in re tam debili et incapaci, ut est sonus verborum, aut motus manuum, tam subito et incontinenti tam magna virtus imprimatur a coelo; tum praeterea quia nec de tali virtute coeli constat, nec humano modo constare potest. Solet ergo peculiariter hoc dici de signis permanentibus, ex auro, argento. vel simili materia factis, vel in forma annuli cum certis figuris, vel in forma imaginis alicujus astri, ut sunt illae quae imagines astro nomicae dicuntur. De his ergo dicunt aliqui, quod, licet ex materia sola seu forma naturali non habeant hanc virtutem, sifabricentur peculiari modo per artem cum talibus figuris, seu characteribus, et sub tali constellatione coelesti, inde accipere virtutem intrinsecam ad tales effectus, ideoque non posse inde colligi pactum cum daemone. (Quam evasionem approbat Cajetanus, dicta quaest. 69, art. 2, defendendo imagines astronomicas, quando sine aliis characteribus, vel numeris, aut certis punctis fiunt, sed solum cum imagine alicujus signi coelestis, ut leonis, virginis, et in certa constellatione, et solum dicitur talis imago esse utilis contra aliquem morbum, et contra dolores renum. vel contra melancholiam, vel ad alium effectum similem.

17. Cajetani ratio qua approhat imagnes asironomicas. — hatio Cajetani est, quia ille effectus non est supernaturalis, sed fieri potest per artem medicinae, et herbas medicinales; ergo non est superstitiosum credere, imaginem auream vel argenteam, verbi gratia, fabricatam in tali constellatione, et cum illa forma signi leonis, habere talem virtutem medicinalem ex impressione coelesti, quam aurum vel argentum sine illa imagine non haberet, quia illa figura, per conformitatem ad astra, potest esse dispositio ad recipiendam ab astris talem influentiam et virtutem, quam alias non reciperet. Nam figura secundum se potest aliquo modo ad actionem conferre, ut patet in instrumentis artis, et in rotis, et organis mathematicis, et in motu gravium, in quibus figura juvat naturam ; et in viventibus, figura est magna pars organizationis ; ac denique conformitas ad astrum in tali figura potest etiam conferre ad suscipiendam influentiam ejus. Cum ergo influentiae coelestes sint nobis occultae, non videntur tales imagines astronomicae, si simplices sint, damnandae. Secus au- tem (inquit) est, si addantur alii characteres, quia illi sunt impertinentes, et nihil conferre possunt ad actionem. Et ideo solum possunt adhiberi ut signa indicantia pactum cum daemone. Et hanc doctrinam confirmat Cajetanus, ex divo Thoma, 3 contra Gent., cap. 105, nec putat illam retractasse in dicto art. 2.

18. Impugnatur in figura. — Verumtamen nullo modo admittenda est a viro Theologo haec evasio, quia revera est superstitiosa, et nulla probabili ratione fundata; et ut omittam alias imagines, quae cum superstitiosis caeremoniis et characteribus, variis modis formantur (de quibus legi potest Martinus, lib. 1, cap. 4, quaestione 1), etiam iu simplicibus nullam mihi videtur habere probabilitatem opinio Cajetani. Et primo illam simpliciter condemnat divus Thomas, dicto art. 2, ad 2, qui optima utitur ratione, quia forma artificialis non potest habere virtutem agendi ab artifice, quia solum procedit ab idea mentis, quae non est activa (actione, scilicet, et alteratione naturali); nec etiam ex natura sua talem vim habet, quia solum consurgit ex compositione, ordine et figura, quae nec sunt principia agendi, nec disponunt ad recipiendam virtutem agendi ex iufluentia coelesti. Additque divus Thomas auctoritatem Augustini, lib. 10 de Civit., cap. 9 et 11, ubi, cum ex Porphyrio retulisset, fieri solere in terra ab hominibus herbas, lapides, etc., certis quibusdam figurationibus atque figmentis, quibusdam etiam observatis in coeli conversionibus motibus siderum, quae virtutem idoneam habeant aliquibus exequendis , addit Augustinus, totum hoc ad demonis pertinere ludiftcationes, etc. Verum est, Augustinum ibi indistincte loqui ce figuris et aliis vanis caeremoniis et observantiis ; nihilominus tamen satis huic sententia favet, ct contra easdem imagines astronomicas optime scribit Chrysostomus, hom. 8 in Epist. ad Coloss.

19. Cajetani rationes nullius momenti esse ostenditur.— Praeterea, rationes Cajetani nullius momenti sunt: primo, quia figura nunquam est activa, nec proprium principium agendi, solumque ad motum localem confert, et ad actionem instrumentorum vel agentium, quae per motum localem applicantur ad agendum. Et tunc etiam figura solum disponit, ut agens vel instrumentum possit facilius vel commodius applicari huic vel illi loco, prout ad actionem intentam expedit. Et quoad hoc merito est utilis, quia per motum localem tenditur ad ubi; ipsa autem figura servat proportionem cum ubi, et illi naturaliter accommodatur, et ideo ad localem applicationem deservit. At vero ad alterationem, vel ad naturales effectus et virtutes, qui per alterationem fiunt, per se nihil confert. Nec potest intelligi quid figura solis in metallo, lapide aut ligno descripta, ad hanc vel illam coeli influentiam recipiendam conducat; nec enim lignum melius comburitur, eo quod sit hujus figurae, vel illius, nisi illa deserviat, ut melius applicetur; superstitiosum autem esset imaginem ignis in lapide depingere, ut actionem ignis melius reciperet. Distinctio autem illa Cajetani de figura, ut figura est, vel ut est forma artificialis, plane frivola est; nam illa denominatio formae nihil prorsus addit, nisi vel habitudinem ad artem, vel ad subjectum quod informat, vel certe (ut in Metaphysica !, dixi) forma illa physice spectata potest includere alias qualitates, quae ordinarie activae non sunt, sed colores aliqui qui ad recipiendam virtutem agendi non disponunt, nec in his imaginibus astronomicis solent considerari.

20. Consonantia inter imaginem et astrum rejicitur. — Praeterea consonantia illa, quae a Cajetano spectatur inter imaginem et astrum, seu signum coeli, cum sit tantum quaedam relatio, vel extrinseca denominatio, quid conferre potest ad influentiam, eo vel maxime quod haec conformitas non est vera et naturalis; nec enim in coelo est vera facies leonis, aut vera forma scorpionis, et similia; sed ex variis dispositionibus astrorum variae figurae vel imagines sunt ab astrologis excogitatae, et accommodatae ad distinguendas partes zodiaci, vel explicandas virtutes et numerum stellarum, quarum habent majorem observationem. Potuissent autem aliis figuris et modis illas depingere vel explicare. Quid ergo talis pictura, quae ex sola humana accommodatione et inventione pendet, potest ad influentiam deservire? Hinc ergo concluditur, non posse etiam virtutem ratione illius imaginis tali rei quasi infundi, quia per illam figuram non repraesentatur urum simplex astrum, sed congeries multorum, ex quibus videtur in coelo consurgere talis figura, et licet inter illa astra fortasse aliquod sit praecipuum, tamen alia simul influunt , et habent diversas vel contrarias virtutes; imo etiam alia vicinae stellae vel planetae tunc occurrentes influere possunt, et suam virtutem dare; ergo vanum est putare, certam aliquam influentiam et virtutem unius astri peculiariter imprimi. Et praeterea, esto posset hoc fieri, non potest ab hominibus cognosci : sunt enim occultissimae hujusmodi influentiae ; nam, praeter impressionem lucis et quatuor sirnplicium qualitatum, vix aliaee influentiae singularium virtutum cognosci possunt, praeter eas quae ad formas substantiales per naturalem generationem consequuntur, quas melius recipiunt herbae, lapides et metalla, quam imagines arte factae. Ac denique licet aliquid astra influerent in tales imagines, incredibile est ita immobiliter imprimi, ut postea semper duret. Est ergo usus talium imaginum superstitiosus, quia non possunt revera exhiberi ut causae, sed ut mera signa.

21. Ostenditur hanc esse D. Thome sententiam. — Nec D. Thomas, 3 contra Gentes, c. 105, oppositum sentit ; quin potius ibi etiam ex professo probat veritatem hanc; solum in fine capitis, postquam rationes multas contra hoc magicum signum fecerat, subjungit, hanc evasionem, quasi dari posset ab aliis, scilicet, formam artificialem, ut talis est, posse esse rationem specialis influentiae, et consequenter specialis virtutis. Et ad illam non respondet ex proposito, sed ait solum, in characteribus aliis et numeris, quae adduntur in his imaginibus, non habere locum. Et ita videtur tacite illam responsionem approbare. Ad hoc vero dupliciter respondet ibi Ferrar. Primo, artificialem formam non ratione sui, sed ratione mutationis, quae fit in materia, quando illa imprimitur, posse disponere ad aliquam influentiam. Sed hoc neque potest accommodari ad D. Thomam, neque ad rem de qua tractamus. Primum patet, quia eadem responsio dari posset de omnibus characteribus, qui in imaginibus imprimuntur, nam etiam in illis sculpendis vel imprimendis, necesse est aliquam mutationem in materia fieri. Quod si instetur , quia per quoscumque characteres fieri posset similis mutatio in materia , illi autem characteres, ut tales, vel in tali numero, adhibentur ut necessarii: eadem proportione urgere possumus de imaginibus, quia mutatio materiae eadem fieret, imprimendo aliam imaginem, et tamen haec censetur necessaria. Est ergo eadem ratio, et ita redargutio D. Thomae fuisset inefficax.

22. Exgonitur D. Thomas. — Atque hinc probatur secundum, et refutatur doctrina in illa evasione contenta. Primo, ratione insinuata, quia talis forma adhibetur, ut necessaria in tali conformitate et similitudine ad astrum; ergo signum est adhiberi ut artificialem formam per se, et non tantum ob aliam alterationem, quae fit in mnateria, quando illa imprimitur ; nam haec fieri posset per aliam formam, vel sine ulla, comprimendo illam materiam, vel densando, vel cavando, vel liqucfaciendo illam prius, ct postea infundendo, nec enim in tali materia fieri solent alterationes aliae ; et hae possent in illa fieri sine impressione alicujus imaginis, ut constat. Secundo, quia nec ex parte hujus mutationis potest consurgere in tali materia dispositio sufficiens ; tum quia potest illa mutatio esse tantum localis, dividendo et separando aliquas particulas illius materias ab aliis, per quam separationem non applicatur illa materia coelo melius ad recipiendum calorem, vel lumen, sicut in terra motio ejus solet conferre ad influentias coeli melius recipiendas, vel ut calor magis penetret, vel ut humiditas aquae melius illam disponat, quod in proposito non habet locum; tum etiam quia licet saepe, dum imprimitur figura, fiat aliqua alteratio caloris, statim transit, unde non potest esse dispositio ad perseverantem influentiam, nec potest esse sola illa dispositio sufficiens in corpore tam denso et terso, et natura sua alieno a tali virtute. Tota ergo superstitio ponitur in imagine, et interdum fortasse tantum requirent imaginem depictam, quae sine alteratione materiae fieri potest. Alia ergo responsio melior est, D. Thomam ibi non curasse de explodenda ex professo illa evasione ; tum quia per rationes factas prius in eodem capite expugnanda erat ; tum etiam quia ex integro ritu talium imaginum satis convincebatur esse superstitiosa. Plura de his imaginibus lege in Martino, lib. 4, quaestione 1, ubi alios auctores refert.

23. Objectio, in qua de iis agitur, qui per verba et lintei applicationem vulnera sanant. — Una vero superest objectio, partim ab experientia, partim ab auctoritate sumpta, praesertim in actionibus ordinatis ad conferendam sanitatem, morbosque pellendos. Videmus enim passim, ab aliquibus multa fieri cum corporum utilitate ac fructu, et per media de se inefficacia, ut sunt verba quaedam, vel sola, vel cum aliqua unctione olei, vel solum adhibendo frustum panniculi linei, vel alterius materiae ab eisdem artificibus benedictum. Quibus remediis suo modo adhibitis, sanant vulnera, quae a medicis creduntur incurabilia, et interdum subito, vel tam brevi tempore, ut vis credibile sit natu- rali aliqua virtute id fieri posse. Idemque est de his qui in Hispania salutatores vocantur, qui sanitatem conferunt suo tactu vel benedictione, aut aliis observantiis, non quidem clare superstitiosis, de se tamen inefficacibus; et praesertim valere solent contra rabiem canum, seu morsus eorum. Accedit quod ibi publice faciunt haec, et interdum examinantur ab Episcopis et Inquisitoribus, et facere non prohibentur. Ergo vel signum datum ad cognoscendum pactum implicitum daemonis sufficiens non est, vel non semper est damnandus usus rerum quae vim habuerint ex tali pacto, quando ille, qui eis utitur, id ignorat, et bona fide operatur, et in verbis aut factis quipus utitur, nihil fidei contrarium, neque falsum, nec contra Ecclesiae caeremonias, neque aliter perniciosum apparet. Unde etiam Cajetanus 2. 2, quaest. 96, art. 4, excusat eos, qui utuntur quibusdam annulis confectis ex nummis oblatis crucifixo in die Parasceve, cum adoratur, ut eis juventur contra morbum contractionis nervorum ; et in universum eos, qui similia faciunt ex simplicitate, et devotione, credentes divina virtute illa fieri, solum quia ita acceperunt ab aliis, et ita experti sunt. Hac ergo ratione poterunt omnes excusari.

24. Explicatur objectio, in quantum comprehendit eos qui herbis medicis utuntur. — Ad hoc non potest una generalis responsio dari, quae omnes istos homines comprehendat. Quidam enim utuntur aliquibus herbis medicinalibus habentibus revera virtutem ad illos effectus, ad quos applicantur, et adeo sunt efficaces, ut citissime et regulariter operentur, multum autem occultae et inusitatae; et inde provenit, ut curationes illae vulgo existimentur mirabiles. Et tunc clarum est non intervenire peccatum per se loquendo, quia illa curatio non pertinet ad superstitioaam magiam, sed ad naturalem. Solent autem interdum hi homines, tam occulte et artificiose uti his remediis naturalibus, ut sine illis operari appareant, ut hoc modo in majori aestimatione et admiratione habeantur ; et tunc quidem potest esse peccatum vanitatis vel etiam avaritiae, non tamen erit mortale, nisi vel in injustitiam transeat, vel scandalum grave iade generetur, inducendo homines, ut judicent illud fieri opera daemonis, vel sub illa specie majora promittendo, quae supra virtutem sint naturalium causarum, et parando viam ad introducenda opera superstitiosee magiae. Et quia in his hominibus semper est morale pe- riculum, ideo non sunt publice permittendi, nisi clare ostendant, saltem magistratibus reipublicae, quibus herbis utantur, et probahili aliqua via ostendant tales herbas talem habere virtutem. Potest autem contingere, ut virtus talis herbae casu cognita sit, vel traditione accepta a peritissimis medicis, vel certe aliquando etiam potest esse a daemone manifestata, non quidem illi qui nunc ea utitur, sed aliis qui praecesserunt, et postea experimento cognitum sit, daemonem verum cixisse. Et tunc nullum erit peccatum tali herba uti, quia ille usus jam non fundatur in societate daemonis, sed in virtute a Deo data, jamque experimento cognita. Quod autem illa cognitio occasionem vel originem sumpserit ex doctrina daemonis, per accidens est. Ita recte notavit Victor., dicta Relect., n. 15. Aliqui etiam credunt, interdum has virtutes revelatas esse'divinitus vel aperte, vel per insomnia, ut ex Vlinio 1, lib. 25 Nat. Hist. ', refert Nicol. Leonicus, in prooemio ad lib. Aristotel. de Praesensione per somnium. Undecumque ergo talis cognitio originem traxerit, usus virtutis cognitae per sc licitus est, et non pertinet ad magiam, de qua agimus.

25. Quid dicendum de modo quo salutatores curant. — Ali sunt, qui conferunt sanitatem aliquorum morborum vel vulnerum sine remediis naturalibus , vel proprie artificialibus, sed solis verbis deprecatoriis ad Deum cum signo crucis, vel alio simili non superstitioso. Et hoc modo dicuntur operari hi qui salutatores appellantur. De quibus dubius est Victoria supra, num. 16, praesertim quia solent esse homines vitiosi et quaestuosi ; sed non audet illos condemnare, quia gratiae gratis datae interdum communicantur peccatoribus ; unde praesumi de his potest, quod habeant a Deo gratiam sanitatum , quia unnsquisque praesumitur bonus in aliqua actione, si in ea non appareat malus. Unde communiter ab Ecclesia videntur hi homines tolerari, et ideo non sunt a nobis facile damnandi. Adldit etiam Victoria posse in his hominibus esse virtutem aliquam naturalem contra morbum certum, verbi gratia, morsum canis rabiem patientis, etc., non per sola verba, ut verba sunt, sed ut halitum et spiritum secum deferunt, in quibus poiest esse ex tali complexione aliqua bona virtus, sicut in fascinatione dicitur esse mala, vel sicut dicitur fuisse in Psyllis contra mor- sus serpentum. Quapropter in his multum considerandum est , an utantur certis quibusdam verbis, vel signis, quae ab aliis didicerunt, quibus putant inesse virtutem, ita ut,a quacumque persona fiant, eamdem habeant effectum ; nam quando ita fit, est apertum signum non esse gratiam gratis datam, quia haec non adhaeret verbis, aut signis, sed communicatur personae. Et non est in potestate recipientis illam aliis eam communicare, sed gratis dat illam Dcus cui vult. Et eodem signo ostenditur tunc non esse virtutem naturalem, quia quando talis est, est quasi individualis ex tali complexione et temperamento, et ideo non adhaeret verbis, a quocumque proferantur, nec est in potestate unius transfundere illam complexionem in aiium. At vero quando virtus est personalis, et non habuit malum initium de quo constet, sed persona illa, vcel casu, vel ex fide bona, et simpliciter incoepit operari, et postea experta est effectum, eta Deo illum sperat, et non ab alio, non videtur damnanda. Praesertim quando is qui iliam exercet, pie vivit, et illa gratia honeste utitur ; alioquin suspectus esse debet. Nam, licet Deus interdum conferat aliquam gratiam gratis datam homini peccatori, non tamen permanenter et habitualiter, et quasi ad arbitrium ejus, sed solum ad aliquem actum, per occasionem, et propter aliquam fidei utihtatem, ut ex D. Thoma notavit Victor. supra, num. 14. At isti profitentur se habere hanc virtutem priori modo, et ideo suspecti sunt. 26. Quid dicendum de aliis, qui per verta et panniculi applicationem alios sanant. —Ahi denique utuntur ad hujusmodi effectus praestandos quibusdam remediis externis, certis ac definitis, de quibus evidens est non posse esse causas naturales talium effectuum, ac subinde esse signa. Et dicuntur esse talia, ut, a quocumque addiscantur et proferantur talia verba, et applicetur pannus cum tali benedictione, et siinilia, effectus infallibiliter fiat. Et hoc potissimum modo dicuntur nunc aliqui similes curationes efficere, et publice tolerari, et ita de illis maxime procedit difficultas proposita. Ad quam, quod ad conscientiam attinet, simpliciter censeo non esse ita tolerandos, ut Confessores illam licentiam eis concedant, eosque absolvant. Nam, licet pro aliquo tempore excusari aliqua ex parte per ignorantiam potuerint, quia nimirum per so- rali aliorum traditionem id acceperant, qui ita experti fuerant sine aliquo consortio cum daemone, et ipsi etiam postea experti sunt sine suspicione mali, nihilominus in re ipsa, et secundum se, non erat id licitum, ita ut vix potuerit ignorantia fuisse omnino inculpabilis; quia illi non habent probabilem rationem ad praesumendum, divinam virtutem esse infallibiliter assistentem illis verbis et actionibus, ut saepe dictum est. Quia hoc est proprium verborum sacramentalium, et aliquid simile introducere sine Ecclesiae auctoritate superstitiosum est, et in fide periculosum. Quid enim, si quis crederet se habere propria quaedam verba, quibus infallibiliter sanctificetur anima ex promissone divina ? nonne haereticus reputaretur? ergo perinde fere rejiciendus est, qui simile quidpiam dixerit de quocumque supernaturali effectu. Reliuquitur ergo ut qui hoc modo illis verbis, vel vanis observantiis utuntur, velint, nolint, tacita societate daemonis utantur, et in illa confidant, vel saltem morali periculo illius se exponant.

27. Non posse presuni Deum alicui Sancto hanc gratium concessisse. — Nec sufliciens reputanda est excusatio a Cajetano data, quod isti possunt praesumere Deum alicui Sancto gratiam illam concessisse, quia Deus non consuevit conferre has gratias quasi permanentes, et affixas ipsis verbis (ut sic dicam), a quocumque proferantur. Neque id fuisset consentaneum divinae sapientia et providentiae, quia per se non confert ad salutem aeternam, et alioquin esset occasio multarum illusionum et deceptionum daemonum ; hoc enim colore possunt infinitae fraudes magorum occultari. Ac denique nulla est verisimilis ratio ad id praesumendum ; quanquam fortasse, quando opus aliquod per se redolet pietatem, et fovet illam, nihilque falsum ant malum prae se fert, nihil noceat credere, alicui Sancto factam esse talem gratiam propter tale opus, neque etiam oberit imitari illum in tali opere aut devotione, si forte Deus similc beneficium concedere dignetur ; non quia credatur infallibiliter futurum ex promissione , id enim superstitiosum est, sed quia impetratio a Deo per opera pietatis semper potest sperari. Isti autem largitores sanitatum non hoc modo operantur, sed cum certitudine effectus, et consequenter ex aliquo pacto superstitioso, et nilil faciunt quod redoleat pietatem, nec ipsi hoc spiritu operantur, imo ad decipiendum et lucrandum, saepe fraudes et mendacia adjungunt; et ideo non est aperienda haec janua propter desiderium temporalium beneficiorum. Ideoque non arbitror posse hoc in foro conscientiae dissimulari. In foro autem exteriori, fortasse interdum connivetur, quia non probantur sufficientia indicia ad pactum tacitum praesumendum.

28. De maleficio. — Superest dicendum de tertia specie hujus magiae, quam maleficium appellavimus, circa quam hoc loco uon immorabimur ; tum quia omnia quae de secunda specie diximus, ad hanc possunt cum proportone applicari; tum etiam quia in hac certiora et evidentiora sunt indicia pacti cum daeuione, quia cum tota haec actio malefica ad deceptiones, impuritates et injurias ordinetur, prae se fert diabolicum adjutorium, unde in signis ipsis nihil conspicitur, quod non ostendat vanitatem, irreligiositatem, et saepissime apertam idololatriam ; tum denique quia omnia, quae duobus capitibus dicenda supersunt, ad actiones hujus tertiae speciei maxime pertinent; et ita ex illis sufficienter declarabuntur omnia, quae ad doctrinam moralem hujus speciei desiderari possunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15