Text List

Caput 16

Caput 16

Utrum omnia opera magiae praestigiosa sint, vel solida et vera.

CAPUT XVI. UTRUM OMNIA OPERA MAGIAE PRAESTIGIOSA SINT, VEL SOLIDA ET VERA.

1. Corporeos effectus a magia editos actione domonum fieri. — An res, quae appurent, cere sint. —Hic jam non inquirimus an omnia ista opera fiant ab hominibus per meram imposturam, ac deceptionem. Supponimus enim, ex supra dictis, saepissime talia esse, ut nulla virius ac subtilitas humana ad illa sufficiat. Unde distinguendo omnes actiones daemonis ab his fictionibus hominum, dicere possumus omnia opera magiae, vere et realiter esse opera daemonum. Sicut dici verissime potest columbam, quae in baptismo Christi apparuit, actione vera et propria Angelorum bonorum formatam fuisse, quia, sive illa fuerit vera columba quoad substantiam talis animalis, sive tantum imago ejus, utroque modo debuit industria et motione sanctorum Angelorum formari. Ita ergo in praesenti, supponimus hos corporeos effectus vel motus, qui per magiam fiunt, per realem ac veram operationem daemonum fieri. Inquirimus autem de substantia ipsorum cffectuum, qualis sit, id est, an sint verae res quales apparent, vel solum appareant per effectionem aliquarum veluti imaginum, specierum, aut phantasmatum, quae omnia generali vocabulo praestigia vocamus. Videri autem potest haec quaestio speculativa, potius quam practica, et pertinere magis ad factum quam ad jus, et ad historiam magis quam ad mores. Sed nihilominus praetermitti omnino non potuit, quia ad explicandum jus et malitia gravitatem, et obligationes quae inde nascuntur, factum ipsum intelligere necesse est ; brevissime tamen ex doctrina speculativa sola illa resumemus, quae praesenti instituto necessaria fuerint.

2. De potestate, quae est in demone, operandi circa res sublunares.— Virtus naturalis non est in demone imminuta per peccatum, subordinatio tamen illius est imminuta. — Quoniam autem hi effectus, qui a magis fiunt, a daemone seu virtute ejus fiunt, ideo, ad declarandum quales sint ipsi effectus, necessarium est de potestate daemonis, ad operandum circa homines et has res sublunares, pauea praemittere. Quae res ex professo tractanda est a nobis in materia de Angelis, et ideo satis huic loco erit, principalia principia et fundamenta proponere, ac breviter corroborare. Primo ergo supponimus omuem virtutem et potestatem operandi ad extra, seu actione transeunte et corporali, qua Angelis est naturalis, in daemonibus post peccatum integram mansisse, quia per peccatum non fuerunt in Angelis naturalia diminuta, nedum amissa, ut est axioma Theologorum cum D. Thoma, 1 p., quaest. 64, art. 4, sumptumque est ex Dionys., cap. 4 de Divinis nominibus. Solum est advertendum quod, licet virtus ipsa in se non fuerit diminuta, nihilominus subjectio et subordinatio illius aliquo modo immutata est propter ordinem gratiae, et supplieium culpae. Naturaliter enim Angelus in naturali perfectione superior cogere potest inferiorem, aut ei resistere, ne sua virtute exterius operativa utatur, quia sicut est natura superior, ita etiam activitate. Qui ordo non est mutatus in daemonibus inter se, ut Theologi tradunt, tamen respectu Sanctorum Angelorum immutatus est, quia licet Angelus bonus saepe sit inferior in natura, nihilominus minimus sanctus Angelus potest cogere supremum daemonem, cique efticaciter praecipere, ita ut minimus Angelus custos possit potentiae totius inferni resistere. Et ratio est, quia tunc non operatur sanctus Angelus sola virtute naturali, sed ut minister Dei, sine cujus nutu et voluntate nihil intentat.

3. Daemones virtute naturali multa faciunt circa corpora. —Secundo, statuendum est dae- mones virtute naturali multa posse facere, et operari circa corpora, et res inferiores. Hoc imprimis ex historia canonica colligitur, nam in Scriptura legimus, daemones multa operari circa homines vel alia corpora ; sed non operantur illa virtute gratuita aut supernaturali; ergo. Minor evidens est, quia daemones sunt hostes Dei, qui publicum bellum contra eum gerunt; cur ergo Deus supernaturalem virtutem eis tribueret? Item daemon non utitur hac virtute, nisi ad malefaciendum ac decipiendum; ergo non est specialiter infusa a Deo, alias videretur infusa propterillum finem, quod a divina bonitate alienum est. Data ergo fuit a principio cum ipsa natura, et propter optimum finem, propter quem data cst natura; mansit vero postea in natura per peccatum lapsa, quia Deus noluit propter peccatum naturalia auferre, sed gratuita. Major autem propositio constat, nam Tobiae 3 legimus daemonium, nomine Asmodaeum, occidisse septem viros Sarae. Et Job 1 et sequentibus multa mala narrantur, quae Sathan in tentatione Job operatus est ; et capit. 41 dicitur: Non est super terram potestas quae comparetur ei. Et Petrus de daemone, seu de diabolo, qui idem est, dicit quod circuit querens quem devoret, 1 Pet. 5. Quod non nisi operando, et aliquid agendo circa corpora et ipsos homines exequitur. Et Paulus, ad Ephes. 6, vocat daemones mundi rectores tenebrarum harum, qui nobis insidiantur, et ideo adversus illos colluctari debemus. Non possent nobis insidias parare, nisi aliquid circa nos, vel res exteriores aut interiores quae nos movent, operando. Nec nobis curandum esset de illorum bello, si nihil erga nos agere possent ; et similia sunt sexcenta in Scriptura. Certum ergo de fide sit, daemones habere aliquam vim agendi in homines et in corpora, et praesertim sublunaria. Ratio reddi potest ex perfectione Angelicae naturae, quia non est verisimile esse expertem omnis actionis, et virtutis activae in corpora; ut omittamus rationes physicas ex motibus coelorum, et similes.

4. Daemones possunt corpora movere loco. — Objectio.— Respondetur.— Hinc tertio pro certo habent Theologi statim referendi, cum Augustino, posse daemones corpora loco movere, et ita facere, ut distent quae propinqua erant, et ut incipiant esse propinqua quae erant distantia. Quod etiam evidenter probatur ex Matth. A4, ubi dicitur : Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam Civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi. Et iterum assumpsit eum in montem excelsum, et ostendit ei omnia regna, etc. Quae verba evidentersignificant motum localem a daemone factum in corpore Christi ; et ostensionem illam omnium regnorum, per aliquam ex parte objectorum mutationem velrepraesentationem, factam esse multi non improbabiliter arbitrantur, quae mutatio ( sive ad sensum corporis, sive ad phantasiam facta fuerit repraesentatio) sine aliqua corporum mutatione intelligi non potest. Certum etiam est daemonem locutum fuisse ad Christum sensibiliter ad aures corporis, et probabile est locutum fuisse in forma visibili, quae omnia sine motione locali corporum fieri non possunt. Ex libro etiam Job clare constat, daemonem excitasse ventum validum, et alia multa fecisse, quae sine motu corporis fieri non possunt. Ratio denique naturalis reddi potest; quia motus localis facit in mobili minimam transmutationem inter omnes motus ; ergo cum daemon possit immutare corpora, saltem localem motum poterit in eis efficere. Quin potius, alios motus non potest immediate eflicere in corporibus, ut in sequenti puncto dicemus; ergo necesse est dicere, saltem mutationem localem efficere posse. Dices: ergo poterit daemon invertere totum ordinem universi, vel hunc montem in alium locum transferre. Respondeo primum, licet possit movere corpora localiter, non ideo hoc posse sine ulla mensura, quia virtus ejus finita est, et ideo fortasse non potest movere violenter corpus cujuscumque magnitudinis, nec potest, quanta voluerit velocitate, corpus quodlibet movere. Unde non est improbabile, plures daemones simul plus posse efficere, vel majus corpus aut ve'ocius movere, quam unum solum. Secundo, dicitur etiam intra mensuram quam potest, non semper permitti agere quantum potest, ut constat ex lib. Job, et Tobiae, et Matth. 8, et saepe alibi in Seriptura. Nam hoc spectat ad divinam providentiam, et dependentiam omnis virtutis creatae ab ipso Deo. Hac ergo ratione, non potest daemon invertere ordinem universi, nequealia multa satis minora facere, quae sine dubio faceret, si permitteretur. Vide D. Thomam, 3 contra Gent., cap. 108.

5. Dgmones, solum applicando activa passivis, inducunt formas et qualitates in corpora.— Formationes rerun, quee per agentia naturalia fieri non possunt, appurenter tantum demones faciunt. — Quarto, statuendum est non posse daemonem immediate ac per se transmutare corpora ad formas vel qualitates, sed solum posse ad has transmutationes operari applicando activa passivis pcr motum localem. Unde fit ut, praeter hunc motum, nihil possit in corporibus, vel potentiis hominum vel aliorum efficere, nisi quod virtute alicujus agentis naturalis hoc vel illo modo applicati fieri possit. Ita docet Augustinus, lib. 83 Quaest., 79, et lib. 3 de Trimt., e. 7 et seg.; D. Thomas, 1 p., q. 65, art. 4, et quaest. 110, art. 2, 3, et 4 cont. Gent., c. 130; Alens., 2, q. 43; Bonav. et alii in 2, d. 7T. Hinc ergo fit primo, ut transmutationes et formationes rerum, quae per aliqua agentia naturalia fieri non possunt, non possint vere per virtutem daemonum fieri, sed ad summum apparenter. Patet, quia deemones nihil possunt agere immediate nisi per motum localem, reliqua vero solum applicando naturalia agentia; ergo si naturalia agentia ex se non habent virtutem ad effectus aliquos, quantumvis ad illos applicentur, illos non effiviunt. Sic non potest daemon homines resuscitare, quia licet possit fortasse animam separatam localiter movere, et intra corpus mortuum praesentialiter constituere (si permittatur), non tamen potest illam iterum corpori unire, nec in corpore restitrere organizationem ad hoc necessariam, quia naturalia agentia extrinseca non possunt illam efficere. Et eacem ratione, non potest hominem generare per solam applicationcm extrinsecorum agentium, quia organizatio corporis humani tam perfecta est, ut fieri non possit naturaliter nisi ex humano semine, et in matrice feminae per naturalem calorem, et alias virtutes animae ad illud munus deputatas. Potest tamen daemon, coeundo in corpore assumpto, nunc cum viro tanquam succubus, postea cum femina ut incubus, facere ut illa concipiat verum hominem ; tamen ibi genitor illius hominis revera est vir ille a quo prius daemon semen accipit : quia ille virtutem seminariam confecit et emisit, quamvis ad uterum feminae nonnisi mediante industria, et mutatione locali daemonis pervenerit, quae differentia accidentaria est. De qua re legi potest Augustinus, 5 de Civit., cap. 23, et quae tradit Isidorus, lib. 8 Origin., capit. 11, in fine; et communiter Scholastici cum Magistro, 2, distinct. 8, et alii multi quos refert et sequitur Petrus Binsfeldius, lib. de Confessionibus Malef., post praelud., concl. 5.

6. Arte demomm fieri non posse animalia perfecta. — Transmutationem hominis in bestiam a daunone non vere, sed solum apparenter fieri. —Secundo, eadem ratione, non possunt industria et arte daemonis fieri animalia perfecta, quae ad suam generationem multam et perfectam organizationem requirunt; et ideo nec ex putrefactione, vel per alia, quasi casuali vel accidentario concursu particularium agentium et patientium fieri possunt, sed solum per viama natura institutam, sicut de humano corpore dictum est; nam quoad hoc est eadem ratio. Hinc etiam recte colligitur, omnes transmutationes hominum in bestias, quae fieri dicuntur virtute daemonis, non esse veras, sed apparentes; nam, ut essent verae, oporteret animam hominis, qui mutari dicitur, a corpore separari, et illi uniri veram animam bovis, aut asini, etc.; utrumque autem falsum esse constat. Primum quidem, quia si anima talis hominis semel a corpore separetur, non posset idem homo postea redire virtute daemonis, quia non posset resurgere; contrarium autem fit in his transmutationibus, nam ilem homo postea redit, sicut antea erat. Secundum etiam est falsum, quia non potest daemon per applicationem agentium naturalium, ita hominem interficere, ut materiam ejus disponat, et organizet sufficienter ad introductionem animae bovis, aut asini, vel similis bruti perfecti, maxime immediate et subito, ut istae apparitiones fiunt; sunt ergo illusiones sensuum, et daemonum praestigia, ut docuit Augustinus, 18 de Civit., c. 17et 18; Chrysostomus, honmil. 29in Matth. ; Isid., lib. 8 Origin., cap. 9; Rabban., lib. de Magorum praestig., et habetur in cap. Non mirum, 26, quaest. 5. Idem D. Thomas, q. 6 de Potentia, art. 5, ad 6, et 1 p., q. 114, art. 4, ad 2; Bonavent., 2, dist. 1, art.2, q. 2; Victor., Relect. de Magia; Castrus, libr. 1 de Justa haeret. punitione, cap. 14; Paulus Grillan., lib. 2 de Sortilegiis, quaest. 7; Petrus Binsfeldius, libro de Confessionibus Malet., circa conclusionem tertium, ubi plures alios refert.

7. Fere daemones efficiunt animalia imperfecta. — Ex eodem autem principio sequitur, posse daemones vere, et non tantum apparenter efficere aliquos effectus, qui per celerem motum localem, et applicationem elementorum naturaliter agentium et patientium, consurgere possunt, ut sunt ranae, mures, muscae, et similia, ut auctores citati docent, et alii Theologi, cum Mag., 2, d. 7, et D. Thom., d. q. 110 et 114; et Alens., 2 p., q. 43, memb. 2. ex August., 3de Trinit., cap. 7 et sequentibus. Et ratio est clara, quia damon potest naturaliter, movere haec corpora magna cum celeritate ; ergo etiam potest ita illa applicare, ut ex eis resultent illi effectus, qui ex putrefactione vel ex casuali occursu talium re- rum solent casu eonsurgere, juxta doctrinam Aristotelis, 7 Metaph., textu 23. Accedit quod ad has generationes multum conferunt astra, et influxus eorum ; unde cum daemon optime cognoscat astrorum dispositiones et virtutes, potest etiam ita applicare inferiorem materiam et agentia, ut aptissima sint ad tales generationes faciendas. Et ideo, id quod legimus Exod. 8 et 9, de Sapientibus et maleficis Aegyptiis, quod fecerunt ranas, serpentes, etc., vere factum esse, et non tantum apparenter, sentit Augustinus supra, et lib. 20 de Civit., cap. 18. Et faciie credi potest. Quod autem ciniphes facere non potuerint, divino consilio factum est, ut constaret eos non Dei virtute operatos fuisse, sed ope daemonis, qui non semper permittitur facere totum id quod potest, ut deceptiones ejus detegantur.

8. Striges vere deferuntur in loca distantissima brevi tempore, et iutra domos. — Quid sit miraculum. — Similiter dubium non est, quin possit daemon mulieres has, quae sagae seu striges vocantur (bruzas), vere et realiter deferre in loca distantissima brevissimo tempore, quia hic effectus non excedit virtutem naturalem daemonis, ut constat. Upde etiam constat posse daemones has feminas vere introducere in domos, usque ad interiores partes earum, etiamsi clausae sint, non quia possit per januam vel fenestram clausam hominem introducere ( id enim viriute nullius agentis nauralis aut creati fieri potest) ; sed quia potest portas subito et sine strepitu aperire, et iterum claudere ; nam haec et similia per solum motum localem fieri possunt. Quapropter etiam non possunt humanum corpus intromittere in aliquem locum per foramen adeo parvum, ut capere corpus integrum non possit, nisi nimium densetur, vel comprimatur, quod sine gravi laesione et dolore corporis, et interdum sine interitu hominis fieri non possit. Potest tamen daemon celerrimo dilatare viam et foramen, et statim ad priorem statum restituere, quia haec omnia per solum motum localem fieri possunt; itaque haec et similia facere possunt. Quamvis autem haec mira hominibus videantur , quia insolita, et quia supra vires humanas sunt, non sunt tamen vera miracula, ut notavit D. Thomas, 1 p., q. 110, art. 4; Alens., 2 p., q. 42 et 43, et reliqui Theologi, 2, d. 7. Et attigit Isid. , lib. 8 Origin., cap. 9; Justin. Martyr, quaestion. 24 et 26, ubi distinguit vera miracula ab omnibus magiae operibus. hatio vero est, quia miraculum proprie illud est, quod simpliciter fit ultra totam virtutem causarum naturalium, et rarum est et insolitum ; haec autem opera daemonum nunquam esse possunt supra totam virtutem causarum naturalium, ut declaratum est ; et ideo non sunt vera miracula , etiamsi rara et extraordinaria videantur.

9. Prima opinio asserens omnia hec opera esse solum apparentia. — His positis de potestate daemonum , quaestio superest de facto, quales sint effectus quos per magos operantur. Nam esse possunt veri aut apparentes, et sine dubio utroque modo, generatim loquendo, ab eis fieri possunt : ambiguum autem est quomodo fiant. Sub qua quaestione generali multae particulares continentur, ut an ranae factae a magis in Agypto fuerint vera; an Samuel vere apparuerit ad vocem Pythonissae , vel an lamiae, vulgo bruaas , realiter transferantur ad loca distantia , vel solum phantasia; qua omnia prosequi longum esset: attingemus autem necessaria, et reliqua ad alios auctores remittemus. Prima ergo opinio fuit, haec omnia fieri tantum per praestigia et illusiones phantasiae, non vere. lta videtur sensisse Plinius, lib. 30, cap. 1. Sed ille revera magis sentit errorem supra impugnatum, quod ista opera nullo modo sint per actionem daemonis, sed per industriam, et ludum, ac deceptionem hominum. Ex his autem qui opera hujus artis tala esse confitentur, ut sine ope daemonis fieri non possint, non invenio fuisse auctorem qui in universum negaverit, aliquem verum cffectum fieri a magis. Nihilominus potest hoc suaderi ex capit. JApiscopi, 26, quaestione quinta, ubi post narrationem quarumdam similium actionum, vel mutationum , quae a strigibus fieri dicebantur, dicitur quod Sacerdotes per suas ecclesias omni instantia praedicare debent, falsa esse, et a maligno spiritu per phantasiam, et seductionem fingi. Unde videtur ibi aperte doceri universe et sine rcstrictione ulla, haec magorum opera solum per illusionem et phantasiam fieri, nunquam per veritatem. Conjectura adjungi potest, quia vel daemon ipse, qui pater est mendacii, nihil vere operari vult, volens potius omnibus modis homines decipere et illudere ; vel forte quia non permittitur a Deo aliquod mirum opus vere facere, ne homines ignorantes credant eequalia esse talia opera a daemonibus facta, et a Deo per miraculum , vel per gratiam gratis datam. Alioquin non possumus ex operibus discernere, quid a bono, quid vero a malo spiritu fiat ; atque ita multa supernaturalia opera vim suam amitterent ad testificandam seu confirmandam divinam virtutem et veritatem. Ac denique certissimum est multas ex his rebus, quae per magiam fiunt, apparentes esse ; est autem eadem ratio de omnibus, vel saltem nihil aliud judicare possumus, quia non possumus inter illas discernere.

10. Secunda opinio eatreme contraria. — Alia sententia esse potest extreme contraria, omnes hos effectus vere et in re ipsa tales esse, quales apparent, et a magis fieri dicuntur. Quod fortasse crediderunt aliqui Gentiles, vel hom'nes simplices, aut valde idiotae ; nullum tamen auctorem legi, aut relatum inveni, qui id asseruerit. Potest tamen convertendo argumentum proxime factum suaderi, quia certum est multos effectus magicos veros esse, ut videbimus ; cur ergo non idem credetur de omnibus, cum nulla sit nobis ratio ad hoc potius credendum de quibusdam, quam de aliis? vel assignandus erit modus discernendi inter hos effectus, quod difficillimum;apparet. Accedit, quod Scriptura eodem modo loquitur de his effectibus,sicut de veris. Nam de magis 4gyptiis dicit: Et fecerunt similiter, utique sicut fecerat Aaron. Et de Pseudoprophetis Antichristi ait Christus, Matth. vigesimo quarte, quod dabunt signa magna, et prodigia ; solae autem phantasticae illusiones non possunt dici magna signa.

11. Non semper veros esse hos effectus, neque semper falsos.—Nihilominus vera et communis sententia est, non semper hos eftfectus esse veros, nec semper falsos, sed interdum uno modo, interdum alio fieri a daemone. Ita docent Theologi omnes, 2, d. 7, et 4, d. 34;D. Thomas, 1 p., quaest. 114, art. 4, ad argument., et 3contra Gent., cap. 104 et sequentibus, et quaest. 6 de Potent., art. 5, ad 8, et q. 16 de Malo, art. 9, ad 10, et 2 Thessal. 2, lect. 2. in fine ; Alens., 2 part., quaestione 42, per totam ; Victoria, dicta Relect., capit. 7; Abulens., in cap. 4 Matth., quaestione 47; Martin., lib. 2, quaestione 6. Estque sententia Augustini. lib. 3 de Trinit., cap. 7 et sequentibus; et aliis locis saepe citatis. Idemque sumitur ex Justino, Tertulliano, Origene, aliisque Patribus, qui interdum docent, aliquos effectus horum magorum esse veros, interdum tantum phantasticos. Ratio autem hujus varietatis, partim ex impotentia daemonis , partim ex malitia reddenda est. Diflicultas vero est in utraque parte hujus rationis explicanda, et in assignando modo ad hos effectus discernendos,

12. Regula assignatur ad cognoscendos effectus falsos. — Non potest demon scientiam infundere. — Dico ergo : quoties effectus omnem vim causarum naturalium et corporearum superat, et requirit formalera aliquan mutationem quoad substantialem formam vel qualitates, talis effectus non fit vere per magiam, sed tantum phantastice, vel per aliquem motum localem, qui ita ab ipsomet daemone fit, ut ab aliquo fieri appareat. Haec assertio sequitur aperte ex principiis supra positis. Nam daemon non habet virtutem ad efficiendos vere hujusmodi effectus ; ergo quando illos promittit aut exhibet, mendacis ac praestigiis utitur. Tunc ergo falsitas est ex defectu potestatis. Possumusque hoc breviter exem plis declarare, discurrendo per tres species horum effectuum supra positas. Nam in prima non potest daemon scientiam infundere subito, quia hoc non potest fieri per causam naturalem ; quando ergo iale aliquid facere videtur, praestigio utitur. Et interdum facit daemon ut is, qui prorsus divinam Scripturam ignorabat , repente facto aliquo signo, vel sumpto aliquo cibo, totam illam memoria tenere et intelligere videatur. Sic enim de Anabaptistis refertur, quod, sumpto bolo illius panis, quem ipsi pro Eucharistia sumunt, repente de Scripturis disputant, et illas se nosse gloriantur. Re tamen vera illi non consequuntur illam scientiam, sed daemon ipse praeoccupans hominem, ejus linguam movet ut loquatur, et phantasmata ejus ita excitat, ut putet se illa scire. Quod autem illa sit actio daemonis, probatur ratione sumpta ex ejus impotentia ad infundendos habitus, vel species, et ad applicandum tam subito omnia phantasmata, et faciendum omnes actus internos necessarios ad illam scientiam acquirendam ; tum etiam experientia; nam, si talis homo daemonem deserat, et convertatur ad fidem, abstineatque ab illa haeretica coena , invenitur tam rudis sicut antea erat, quia daemon etiam illum deserit, quod etiam referunt qui ulud experiri potuerunt.

13. Mortuos non vere suscitat demon. — ln secunda vero specie magia intelligetur esse clara impostura daemonis, quando per magiam prcomittit homiuis mortui resuscitationem, quam eflicere non potest; sed ut sibi fide conciliet, illam fingit, vel fingendo hominem mortuum, vel occisum, seu decollatum, qui revera non est; quia potest eludere sensus, et facere ut appareat caput abscissum, et sangus fluens, cum revera nihil tale fiat. Vel si homo vere supponitur mortuus, ipse ingreditur cadaver ejus, vel aliud omnino simile apparens format ex aere, et in eo ita loquitur, ut vivere reputetur. Quod interdum facit, ut credatur potens ad resuscitandos homines, vel ut animas hominum post mortem daemones fieri suadeat, ut ait D. Thomas, 1 p., q. 117, art. 4, ad 2, ex Augustino, lib. 10 de Civit., cap. 11, et Chrysostomo, homil. 29 in Matth. Idem manifestum est in his amuletis, et periammatis, quando ars magica homini promittit fcre per illa impassibilem, vel non posse ullo casu contingente laedi, si talem artificiosam imaginem portet, vel quid simile. Tunc enim revera non fit corpus impassibile, vel immune ab his nocumentis, sed tam subest illis, sicut antea, et quoad hoc dicimus effectum esse praestigiosum et falsum. Nihilominus tamen accidere poterit, ut alius effectus revera consequatur, nimirum ut talis homo ense punctus non feriatur, et ut lapis recta cadens oblique cadat, ne illi noceat. Nam haec operatur daemon ipse, quia invisibiliter potest interponere aliquid quod resistat, vel ensis motum continere aut impedire valeat, ne ultra progrediatur, vel lapidem alio movere. Et ita hic effectus est quasi mixtus ex veritate et apparentia; nam quoad carentiam laesionis est verus, ut experientia ipsa cognosci potest; quoad modum vero est fictus, attribuitur enim virtuti amuleti, et revera fit a daemone, ille euim potest per motum localem hoc facere; amuletum autem nec potest talem motum efficere, nec illi resistere, seu illum impedire. Ita etiam contingit, quando magia promittit, hoc vel illud facienti, habiturum se statim vel cquos ad iter agendum velocissime, vel copiam auri repente inventam in arca, vel copias armentorum, aut quid simile. Ordinarie enim haec omnia vana sunt, et per illusionem phantasiae fiunt, quia daemon non potest talia animalia vere producere applicando activa passivis ; imo fortasse neque aurum, praesertim tam repentina actione. Unde etiam ferunt solere tale aurum paulo post in carbones converti; unde est illud hispanum proverbium, quod Victoria adducit: Bienes del trasgo. Et licet possit daamon hujusmodi res et divitias veras brevissimo tempore aliunde afferre invisibiliter, tamen vel non permittitur semper id facere, quia esset nimia occasio decipiendi homines; vel certe etiam non vult hoc commodum familiaribus suis conferre, sed tantum eos illudere.

14. Homines in bestias apparenter solum transmutat ; ecdem modo mortuorum animas cocat ad corpora. — In tertia specie maleficiorum collocantur omnes transmutationes hominum in bestias, quas daemon vere facere non potest, ut diximus. Item huc etiam spectat animarum hominum mortuorum ecvocatio ad corpora, ut in eis, et per ea loquantur, et occulta aliqua narrent, et futura praedicant; cujus exemplum habemus 1 Reg. 28. Est enim pratter deceptionem divinationis illusio in fingenda praesentia et actione animae hominis mortui. Nam, hcet daemon naturali virtute possit animam separatam loco movere, etiam coactam, tamen secundum legem a Deo statutam hoc ei non permittitur, quia in animas sanctas nullam habet potestatem, quod de coelestibus est clarum. Idem vero est certum de animabus purgatorii, quia lex divina est. ut inde non exeant, donec solvant, et tunc recta tendant in coelum; nec damones habent in illas animas potestatem ullam. Quod si forte aliquando aliqua illarum inde permittitur exire. solum est ex spcciali dispensatione divina, pertinetque ad ejus gratiam et lberalitatem, non ad magiam. Animae vero inferni ita sunt ex lege Dei alligatae loco et igni inferni, ut nec sua nec damonum omnium voluntate inde exire valeant. Unde dives ille existens in inferno, Luc. 16, non potuit inde exire, licet maxime cuperet. Nec daemoni haec licentia datur, quia illae damnatae sunt ad perpetuum carcerem, ibique possunt a daemonibus torqueri, non tarmen inde extrahi, etiam per momentum, quia neque ipsi possunt lesem Dei violare, nec est cur eis talis licentia detur.

15. An Samuelis anima vere apparuerit. Hic vero statim occurrebat difficultas de anima Samuelis, an vere apparuerit, cum a Pythonissa fuit evocata. Quae res satis vulgaris est et dubia, illamque in utramque partem versat Augusiinus, lib. 2 ad Simpl., q. 3,et tandem concludit faciliorem intellectum, et expeditiorem exitum esse dicere, eum qui tunc apparuit,non fuisse Samuelem, nec quoad animam, nec quoad corpus, sed spectrum et imaginem ejus. Nam solent (inquit Augustinus) imagines rerum in Scriptura nominibus rerum appellari ; idemque respondit ad Dulcit., 1. 8 Quaest. ad illum, quaest. 9. In lib. vero 2 de Mir. spect., August. attributo, c. 11, haec sententia constantius affirmatur ; imo in lib. Quaest. veteris Testamenti, q. 27, sub nomine ejusdem Sancti sic dicitur: /Indignum facinus estimo, si secundum verba historie commendatwur assensus, id est, quod cerus Samuel apparuerit. Sed est nimia censura, et aliena a mente Augustini in aliis ejus locis certis et indubitatis. Tertullianus tamen, lib. de Anima, cap. 57, cum esaggeratione dicit: Absit ut animam cujuslibet Sancti, nedum prophete , ad demonio credamus emxtractam, edocti quod ipse Sathan transfiguretur in Angelum lucis. Eamdem sententiam habet Justinus, si ipse est auctor Quaest. ad Gent., q. 52. Sequitur etiam Cyrillus, l. de Ador. in spir.; Gullielm. Paris., l. de Univers., 1 p., 2 p. princip., eirca fin.; et Turrec., in c. Nec wirum, 9'1, q. 5. At vero Justin., Dialog. cum Tryphone, versus finem, plane docet contrariam sententiam. Probat enim animam manere post mortem, ex eo, quod Samuelis animus, ab ea quae Pythone afflata erat, Saulis rogatu revocatus est. imo sentit habuisse daemonem potestatem ad id faciendum, quasi generali lege illius temporis : Videntur enim (inquit) omnes, etiam animi eorum qui ita justi sunt et prophetee, ita venisse in potestatem talium cirtutum, qualem fuisse in illa Pgthonissa res ipsa declarat. Et infra subdit, debere nos petere, ne in tale dominium auime nostice incidant. Et sequuntur Lyran., et Cajetan. in 1 Reg., et late ibi Abul., q. 28; et constantissime Bened. Perer., in c. 7 Exod. Et favet non parum Augustinus, l. 2 de Cur. pro mortuis agend., cap. 12. Denique D. Thomas, d. q. 95, art. 4, ad 2, et2. 9, q. 174, art. 5, ad 4, et 1 p., q. 89, art. 8, ad 2, utramque sententiam, ut probabilem videtur relinquere; et Cajetan. ait adhuc sub judice litem esse, quod etiam asserit Pamelius, in Scholiis ad Tertul. supra. Idem fere habet Sot., l. 8 de Just. haereticorum punitione, cap. 14.

16. Solvuntur rationes asserentium fuisse veram animam. — lgitur qui negant fuisse veram Samuelis animam, praecipue id conantur colligere ex ipso loco Regum, ut late expenditur nomine Augustini dicto lib. de Mirab., et Quaest. veter. Testam. Nam imprimis ibi nunquam affirmatur illum fuisse verum Samuelem, sed de Pythonissa dicitur : Cum cidisset Samuelem, quod recte intelligitur juxta mentem ejus, quia putavit se videre ; et similiter de Saule subjungitur: Zntelleaitgue Saul quod Samuet esset ; intellexit ergo ille ; non tamen inde sequitur ita fuisse, neque id ibi affirmatur. Rursus vero subditur: Dixit autem Samuel ad Saul Quare inguietasti me, ut suscitarer? At vero etiam ibi dicitur loqui Samuel, id est, qui putabatur esse Samuel a Saule et Pythonissa. Frequens enim est in Scriptura, utjuxta hominum opinionem vocibus utatur. Praeterquam quod (ut Augustinus ait) saepius imagines solent vocari nominibus rerum quas repraesentant, et qui persouam agit alterius, nomen ejus suscipit, sicut Angelus loquens nomine Dei, solet in Scriptura Deus appellari. Quod autem Samuel dixit: Quare suscitasti me, et potest esse dictum juxta mentem Saulis, et potest intelligi fuisse mendacium a daemone prolatum: daemon enim erat qui ibi loquebatur; et meutitus est dicens se esse Samueiem resuscitatum , ut etiam Saulem et Pythonissam magis decipeeret. Quod autem daemon loquens ad Saulem nomine Samuelis, futura omnia vere prohetaverit, Dei permissio et ordinatio fuit, in poe nam et afllictionem Saul. Unde etiam illud, quod daemon inter alia dixit ad Saul: 7u, et filii tui cras mecum eritis, verum fuit ut dictum a daemone, quia Saul non cum Samuele in loco piorum, sed cum daemone in inferno futurus erat.

17. Objicitur locus Ecclesiastici.— Eaplicatur locus. — Objectio. — Solvitur. — Majorem difficultatem habet hic locus ex alio Eccles. 46, ubi de vero Samuele videtur haec apparitio exponi ; sic enim de Samuele dicitur: Post haec dormivit, et notum fecit regi, et ostendit illi finem vite sue, et exaltavit voceme ejus de terra in grophetia delere impietatem gentis. Quae verba adeo clara videntur, ut Augustinus, dicto lib. de Cura pro mort. agend., et D. Thomas, in citato loco 1 p., significent, si liber Ecclesiastici inter canonicos recipiatur, non posse negari quin vera Samuelis anima apparuerit ; at nunc de fide jam certum est, librum illum esse canonicum. Nihilominus Jansenius ibi illum locum in priori sensu interpretawur, dicens, Spiritum Sanctum in utroque loco tenuisse eumdem modum loquendi circa phantasticum Samuelem, vocando simpliciter Samuelem , qualem Saul et Pythonissa decepti esse putarunt. Dices: quomodo ergo in posteriori loco in laudem Samuelis ponitur, quod etiam post mortem prophetaverit? Si enim non ipse fuit, sed daemon sub imagine ejus, nulla illius laus existit. Respondebunt tantam fuisse apud Deum Samuelis auctoritatem, ut non permiserit mentiri etiam daemonem, qui nomine ejus loquebatur; et ideo prophetia illa, etiamsi a daemone proxime dicta, Samueli attribuitur, quia propter illum, et propter bonum nomen ejus concessa est. Et addi potest daemonium non potuisse certo scire quod praedixit, nisi a Deo per aliquem ministrum suum edoctum; fieri autem potuit, ut Deus ordinaverit, quod daemon instrueretur a Samuele, de his quae dicturus erat, et ita non fuerit locutus, nisi ex revelatione et permissione sibi facta per Samuelem, ideoque tam prophetiam, quam laudem ejus Samueli attribui. Ita ergo haec pars defenditur.

18. Proeefertur opinio asserens fuisse veram animam Samwuelis. — Quoniam vero opposita sententia sincerius verba Scripturae interpretatur, et sine incommodo possunt subsistere, praeferenda videtur. Illa vero supposita, addendum est, si Samuel vere apparuit, non in vi artis magicae apparuisse, sed ex peculiari ordinatione divina ad majorem terrorem et confusionem Saul. Unde ahqui censent, Samuelem praevenisse incantationem Pythonissae, quod non repugnat Scripturae, licet ex ipsa non satis colligatur. Quocirca si Samuel venit, non ex potestate daemonis venit, sed ex voluntate Dei. Nec enim probandum censeo quod Justinus sentit, daamonem habuisse potestatem in Samuelis animam, ut eam suo nutu ac voluntate posset ad vocem Pythonissae a Iimbo educere, et ad terram deferre. Incredibile enim est daamonem habuisse potestatem ordinariam talem super sanctorum Patrum animas, ut per se notum est: nec est magis credibile Deum illam ei ex dispensatione concessisse super animam Samuelis. Quanquam enim hoc non sit ita absurdum, quin fieri potuerit, ut Augustinus ad Simplicianum dicit, tamen nec necessarium est ad historiam, etiam cum omni proprietate et rigore verborum intellectam, neque habet decentiam ullam vel congruitatem. Nam cognita Dei voluntate, anima Samuelis poterat per se venire. et loqui virtute divina. Praeterea, esto anima ipsa venerit, non est necesse proprium et verum corpus Samuelis apparuisse, quia poterat anima Samuelis facilius apparere in corpore assumpto, et formato ad similitudinem sui corporis, sicut Angeli facere solent. Quamvis enim anima separata fortasse non possit virtute naturali corpus assumere, tamen potest Deus hanc virtutem iili conferre. Eo vel maxime quod, licet verum corpus Samuelis ibi apparuisset, non est verisimile, propriam et veram resurrectionem ejus ibi esse factam, quia fieri non poterat, nisi virtute divina; et ad effectum ibi intentum et narratum, necesse non erat tantum miraculum tunc operari; ergo qualecumque fuerit illud corpus, si vera anima Samuelis ibi advenit, solum erat in illo tanquam motor in mobili, et ita per illud loquebatur, ut notavit Castro, loco citato.

19. Non semper esse veros effectus magie, licet demon illos vere possit efficere.—Secundo, principaliter dicendum est, quamvis effectus qui per magiam fiunt, saepe sint ex his qui possunt vere fieri virtute daamonum, modo superius dicto, nihilominus non semper vere fiunt, nec semper phantastice, sed interdum uno, interdum alio modo. Haec est communis sententia. Potest autem probari inductione in tribus speciebus , seu generibus effectuum supra numeratis, nam ratio a priori hic reddi non potest, cum non pendeat ex potestate, sed ex libertate seu voluntate daemonis. Cur autem aliquando velit sic operari, id est, vere, aliquando autem ficte, nobis satis constare non potest; sed interdum forte non amplius permittitur; aliquando vero ad suos pravos fines censet unum modum esse utiliorem, aliquando vero alium.

20. Probatur assertio in primo genere effectuwm quos deemon edit. — Quod vero utroque modo operetur in primo genere effectuum ad scientiam et cognitionem pertinentium probatur, quia supra ostensum est daemonem in suis divinationibus interdum vera dicere, et seepius falsa, non solum casu, sed etiam ex instituto : quid ergo mirum est, quod in alicujus scientiae acquisitione interdum hominem vere adjuvet, interdum vero tantum ficte? Item graves auctores sentiunt, et inter eos Tertullianus, lib. de Habitu mulierum, cap. 2, aliquas virtutes occultas lapidum aut herbarum innotuisse hominibus per doctrinam daemonum ; tunc ergo verum effectum habuit daemonum instructio. Item daemones possunt interdum privare homines usu rationis, et revera facere amentes, quia possunt phantasiam notabiliter laedere, et non videtur dubium, quia interdum id faciunt, permittente Deo; ergo pari ratione, ut postea decipiant homines , saepe ministrabunt prius illis ad scientias addiscendas, vel confortando phantasiam, vel applicando objecta, vel docendo, ut supra dictum est. Potestque hic effectus non difficile cognosci ab eo qui illum recipit, ex facilitate coguoscendi superante vires naturales, quas in se expertus est, et ex permanentia effectus, et modo cognoscendi per veram demonstrationem, vel per effectuum experientiam, etc. Quod autem multa hujusmodi etiam contingant per illusionem, de se credibilius est propter daemonis mailitiam, et decipiendi affectum. Unde huc spectat, quod sae- pe etiam apparet daemon in forma visibiii, vere seipsum profitendo et manifestando, aut verbis ipsis, specie tetra et deformi, vel alicujus animalis venenosi ac nocivi, ut serpentis, cauis, etc. Saepius vero se alium fingit, et apparet sub alterius specie, mentiendo ac illudendo, ita ut etiam ipsum Christum interdum se fingat, saepius vero transfiguret se in Angelum lucis, et tunc ad discernendum et cognoscendum illum magna discretione spiritus opus est. Potest quidem ex dictis, vel factis, vel aliis signis saepe discerni, ut si aliquid contra sanam doctrinam loquitur, vel in universum falsum dicere deprehenditur, vel aliquid sacrilegum facere, vel odium in Christum aut Sanctos ostendere, si excitat hominem ad superbiam, vel alium similem affectum. Saepe tamen difficillimum homini est per sese judicium ferre, et ideo oratione et consilio prudentt opus habet. Quod si ipsemet daemon persuadere conatur, ne quis consilium capiat, sed se occultet, aut ne ad virum probum et sanctum, sed ad alios accedat, hoc ipso se satis manifestat, quod malus Angelus sit, et non bonus. Videri potest de hac re S. Anton., apud Athanas., in Vita ejus, ante medium, ubi tanquam expertus et a Deo illuminatus optime loquitur. Aliqua etiam habet Macar., hom. 7, interrog. 2. Videri etiam potest Tertullianns, in Apol., c. 22 et 23, ubi proprios et varios daemonis effectus recenset, ex quibus dignosci possit.

21. Probatur in secundo. — De secundo etiam genere effectuum non videtur dubium, quin aliquando vere, interdum ficte fiant. Aliquando enim per artem magicam subito homines ditantur pecuniis, quae paulo post in vilem aliquam materiam resolvuntur, seu potius apparent. Aliquando veram monetam non ab eis factam, sed aliunde sublatam daemones conferuut suis maleficis, ut experientiis constitisse referunt. De quo videri potest Petr. Binsf., d. lib. de Confes. Malef., praelud. 6. Similiter facile credi potest, quod saepe sanitas comparata opepa magiae, sit vera sanitas, aut vulneris curatio ; id enim ex operationibus hominum, et ex diuturnitate effectus bene cognosci potest. Et in similibus effectibus eadem est ratio. Unde quod Div. Thomas, in 3, dist. 22, quaest. 2, art. 4, dixit: llla que fiunt per artem demonis prater viam nature non sunt diuturna, inteligendum est de his quae ita fiunt praeter viam naturae, quoad ipsas causas naturales, id est, quae talia sunt, ut per naturales causas fieri non possint. Ilia enim, ut diximus, fucata sunt, non vera, et ideo non diu consistunt. At vero si solum fiant praeter viam naturae, quoad applicationem causarum (nam illa applicatio longe alio modo potest fieri a daemone, quam ab homine, vel ab aliis causis naturalibus), sic facta possunt esse diuturna, si talia sint ut a causis naturalibus convenienter applicatis fieri possint; nam tunc ad veritatem vel durationem effectus, nihil refert quod hoc vel illo modo facta fuerit applicatio. Undc e converso, et a posteriori, si effectus est diuturnus, magnum indicium est quod sit verus, praesertim si cum hac proprietate alia etiam signa concurrant, ut quod res sic facta habet eamdem virtutem operandi, et similia.

22. Expenditur tertiun gemus effectuum.— Denique longe certius est in tertio genere, maleficiorum effectus esse plus quam veros (ut sic dicam); est enim magis proprium daemonis nocere quam benefacere; imonunquam benefacit, iisi ut occasionem nocendi captet ; et ideo frequentins in effectibus maleficiorum veritas invenitur, quam in aliis, et propter banc causam tam severe prohibetur haec ars maleficiorum, et ipsa maleficia puniuntur, ut supra ex jure canonico et civili allegatum est, quia revera nocent valde, et non apparenter tantum, et ita ultra religionis perniciem, etiam contra justitiam sunt valde nociva reipublicae. Quod evidenter ostendit maleficium illud, quod impotentem reddit hominem ad generandum, et veluti per antonomasiam nomen maleficii obtinuit; nam impotentia illa tam vera est, ut jure canonico censeatur illud sufficiens impedimentum ad irritandum matrimonium postea contractum, ut patet ex cap. ultim. de Frigid. et malef., et cap. ultim., 33, quaest. 1, et ex consensu omnium Doctorum ibi, et Theologorum, 4, d. 34, et aliorum. De qua re, et experientiis illius, vide Martinum, lib: 3, p. 14, quaest. 4, sect. 8. Solum hic observo, cum dicimus hunc effectum esse verum, non semper intelligi quantum ad intrinsecam impotentiam, sed solum quoad actum ipsum, qui semper impeditur, sive id contingat propter impedimentum per se, ut ita dicam, id est propter infrigidationem, desiccationem, vel aliquid simile, per quod ipsa virtus generandi intrinsece debilitatur, sive per obstaculum aliud interpositum, etiamsi virtus integra sit; utroque enim modo accidere potest, ut in dicta d. 34 late docent Theologi, praesertim Paludanus, quaest. 2, art. 3. Quomodo autem hoc non obstante maleficium possit censeri perpetuum, maxime quanco virtus ipsa generandi in se non est immutata, cum semper pendeat a voluntate daemonis, tractatur late in 4, ubi supra, et bene Thomas Sanchez lib. 7 de Matrim., disp. 94. Ad rem vero pzaesentem non refert ; nobis enim sufficit ut effectus ipse revera fiat virtute daemonis, quacumque ratione fiat.

23. An striges cere locum mutent : pars negatiea proponitur. — Alius vulgaris effectus maleficiorum est mutatio locorum, superans omnes vires humanas, omnemque activitatem corporum naturalium. In quo maxime solet dubitari de lamiis, seu strigibus, quae dicuntur ferri per aera ad loca distantissima in brevissimo tempore , an hoc vere illis contingat, aut solum per phantasiae illusionem. Nam quidam hoc posterius affirmant, praesertim Canonistae, quibus hanc opinionem tribuit Victoria, in dicta Relect. Et videtur in eam inclinare Turrecrem., in capit. Episcopi, 26, q. 5, art. 2, praesertim ad 5. Et fundatur in illo cap. Episcopus, propter quod dixit Navarrus, in Man., n. 11, c. 38, esse peccatum mortale credere, striges corporaliter per aera ferri ad diversa loca, nisi aliquando et raro, Deo permittente. Et huic opinioni favent aliquae experientiae quae referuntur, quales sunt ille quas Abul., in cap. 13 Genes., q. 354, et Cajetan.. 2. 2, q. 95, art. 3, referunt de quibusdam feminis maleficis, quae dicebant media quadam unctione ferri ad loca distantissima, in quibus aliarum similium consortio, et omni voluptate perfruebantur. Et tamen ad sumendam experientiam, sese coram alis unxerunt, et statim gravi sopore correptae m eodem loco jacuerunt, donec ad se redierunt; et tamen narrabant se ad illa loca et convivia fuisse perductas, unde convictae sunt, non re ipsa, sed sola illusione phantasiae illa omnia eis accidisse.

24. Pars affirnativa. — Nihilominus tamen alii docent, omnino deferri has sagas corporaliter ac vere ad loca distantia, et ibi cum aliis congregari ex variis ac distantibus locis, multaque turpia et sacrilega in illis locis cum aliis similibus, et cum ipsis daemonibus, fortasse in forma visibili et humana, committere. Haec est sententia communis Theologorum et juristarum, ut ait Pegna., in Direct., comment. 68. Eamque ita affirimat Abulens., a. 41, in c. 4 Matt., ut dicat non posse hoc sine impudentia negari, cum mille testes occurrant, qui harum rerum conscii sunt. Idem late prosequitur Jacob. Sprengerus, in Malleo ma- lefieiorum ; et Castr., lib. 1 de Justa haereticorum puniticne, cap. 16; et Paulus Grillanus, de Sortilegis q. 7, et alii, quos refert et sequitur Martinus, lib. 2, q. 10, et Bb. 5, section. 16, n. 4 et 5, ubi etiam Patres antiquos refert, qui loquuntur de potestate daemonis ad hos motus efficiendos, in quibus etiam varia occurrunt exempla, ut de Simone Mago, ducto in aera viriute Demonum, apud Clementem, lib. 6 Constit., cap. 9, et de cellula sancti Equitii, loco mota a Daemone, apud Gregorium, 1 Dialog., cap. 4. De his item lamiis, dieitur experimento cognitum esse, saepe accidisse in illis congregationibus et locis ad quae deferuntur, ut nonnullae, aliqua occasione deterritae. vel nomen Jesu proterant, vel signo crucis se benedicant, et statim congregatio dissolvatur, et omnes dispareant, ac daemones fugiant, et solaa maneant quae signum sacrum fecerunt, et in eodem loco, in quo esse putabant, se inveniant, et pedibus, et non sine magno labore, domum redire cogantur ; et interdum prius a damone propter non servatam nequissimam disciplinam, et scandalum aliis datum, vehementer caedantur. De qua re varia exempla referuntur in dicto lib. de Confessionibus maleficorum , praelud. 10. versus finem. Denique ratio unica, et prudentialis potius quam speculativa. est, quia potestas non deest daemoni ut hoc vere faciat, ut jam constat, nec est cur Deus id non permittat, ut etiam est per se notum, cum permiserit daemonem transferre ipsum Christi corpus ab uno loco in alium; voluntas item daemonis premptissima est ad has mutationes et congregationes pravas vere et realiter efficiendas, si videat illo modo posse ad majora peecata illas mulieres indncere, vel magis id sibi praestare, ut ab eis majorem cultum et adorationem conseguatur ; unde infinita sunt testimonia, et confessiones ipsarum sagarum, quae ita sibi hoc accidisse narrant, ideoque multi prudentes judices illis fidem adhibent, et juxta gravitatem delicti, quae inde resultat, illas puniunt. Recte ergo dixit Abulens. non posse hoc prudenter negari.

25. Resolutio questionis. — Quare in hoc effectu optime locum habet conclusio posita, et ex illo utraque pars ejus comprobatur. Nam interdum totum hoc fit per illusionem phantasiae, ut probant ex perientiae prioris opinionis ; saepius autem vere et realiter fiunt, saltem quantum ad translationem localem, et similem actionem. Et hoc videtur esse regulare, aliud autem veluti per exceptionem, quam fortasse ideo daemon interdum facit, ut putetur semper ita fleri, et non vere. Quando autem uno modo vel alio fiant, ex confessionibus ipsarum personarum, attentis circumstantus quas ipsae narraut, prudenter pencandum erit. In dubio autem, et quamdiu aliud satis non probatur, prasumendum videtur quod vere factum sit, et ita esse puniendum. Quamvis etiamsi res per illusionem interdum fiat, tunc etiam gravissimum peccatum committatur, et eodem fere supplicio dignum propter pactum cum daemone, et conatum ad totum illud delictum vere et realiter praestandum.

26. Explicatur argumentum a cap. Episcopus. — Circa capit. Fpiscopus, quod negotium facere solet contra communem sententiam, duo solent dubitari. Primum est de auctore, secundum de sensu. De primo dubium est, quia Gratianus illud refert ex Concilio Anquirensi, quod sub hoc nomine non extat; et si forte legendum est Ancyrano, in illo etiam non habetur, sed in appendice illius sumpta ex quodam libello sexdecim librorum partialium, lib. 6, cap. septimo, ut habetur in primo tom. Concil.. quod non videtur certae auctoritatis. Adde magnam partem ilius capitis inveniri nomine Augustini, lib. de Spirit. et anim., cap. 28. Nihilominus omnes recipiunt caput illud ut authenticum, et quidam putant fuisse Damasi, in quodam Concilio Romano; quod sentit Baron., tomo 4, an. 382, num. 20 et 22, et in Drecret. Gregor. annotatur, in quodam pervetusto codice Romano, de Vitis Sanctorum, in vita Damasi fieri mentionem cujusdam Concili Romani sub illo Pontifice, in quo fit mentio istarum mulierum illusarum a daemonibus. Alii vero adscribendum illud putant Concilio Ancyrano, quia traditione antiqua hoc receptnm videtur, a qua non videtur facile recedendum. Maxime quia quod ex Concilio Romano sub Damaso affertur, non est contrarium. Ibi enim solum fit mentio dictarum mulierum, et praecipiuntur excommunicari, quod potuit recte fieri, etiamsi in Ancyrano Concilio ( quod censetur antiquius) canon ille editus fuisset. Unde euam potius videtur auctor libri de Spirit. et anima, ex illo capite partem quamdam transcripsisse, quam e contrario.

27. Hac ergo parte supposita, circa alteram de sensu breviter dicendum est, quae in illo capite dicuntur, non esse generaliter accipienda, sed applicata ad casum et materiam de qua ibi erat sermo, scilicet, de quibusdam mulieribus, quae credebant aliquam deam Dianam, quae veram potestatem et dominatum haberet, cujus virtute interdum per aera equitando ferrentur, et ad illius obsequium et servitium vocarentur, cui etiam obediendum esse credebant, et fortasse etiam putabant illam Deam posse veros equos formare, et per aera mittere, et similia, quae ex verbis et discursu capitis satis constant. Item quod de Herodiade illa cogitabant, incredibile erat in re ipsa verum esse, cum illa damnata sit, et non sit in potestate daemonis illam ab inferno educere, multoque minus poterat illi verum corpus restituere, ut cum lamiis equitando per aera discurreret. Sic ergo in illa narratione multi errores includuntur, ut constat ; et de ilis ac similibus intelligenda sunt verba, quae ibi subjunguntur : Quia talia et similia credunt, fidem amittentes. Et ita hujusmodi credulitas in illa materia ibi magis damratur, quam opus faciendi maleficia ex pacto cum daemonibus, quamvis hoc etiam valde damnabile sit. Nos autem loquimur de solo effectu mutandi locum, et faciendi aliquas actiones corporeas, quae sine dubio virtute daemonum fieri possunt. Unde addere possumus, semper in his maleficiis intervenire aliqua, quae non vere sed apparenter fiunt ; ut quod dicuntur istae sagae deferri in hircis, praestigium est, stultumque esset credere illos esse veros hircos; sunt enim ipsi daemones sub tali specie, et sic possunt aliae illusiones contingere, et nihilominus mutationes et actiones locales vere esse. Atque sic intelligunt textum illum Doctores communiter, praesertim vero Turrec. ibi, art. 3, et Abul. supra, ad 1, et satis late Sylvester, verb. Heeresis, 3, latius vero Martinus, lib. 5, sect. 16, versus finem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16