Caput 17
Caput 17
Quibus mediis uti liceat ad tollenda maleficia.
1. Qua bona per magiam acquisita retineri possint. — Haec quaestio de maleficiis proponitur, quia quando usus magiae ad bonum aliquod, sive fortunae,, sive corporis, sive intellectus, sibi aut alteri acquirendum ordinatus est, etiamsi contingat effectum illum esse comparatum, necessarium non est, contra talem effectum jam factum seu possessum, remedium aliquod adhibere, sed solum contra peccatum, quod in tali effectu procurando commissum est, et ne iterum in posterum fiat. Ratio est, quia per talem effectum nulli facta est injuria, et ita nulla est obligatio resarciendi damnum, vel restituendi aliquid. Aliunde vero benum illud, quod factum est, secluso ordine ad talem causam, nullam habet malitiam, necinjllo effectu habendo vel retinendo est aliqua inordinatio moralis, per se loquendo, ut supponitur, et est per se clarum. Nam si talis effectus per media naturalia et generalem Dei providentiam, et proprio ac honesto labore humano esset comparatus, nulla esset inordinatio illud retinere et conservare; ergo, quamvis effectus ejusdem rationis per iniquam superstitionem comparatus sit, non tenetur quis illum destruere, sed potest honeste retinere, ac illo uti humano modo; quia respectus ad talem causam jam cessavit, et culpa per poenitentiam potuit moraliter omnino deleri. Sicut lucrum acquisitum, verbi gratia, a meretrice sine injuria alicujus, licet turpiter acquisitum fuerit, honeste postea retinetur, maxime mutando vitam, et honeste postea illo utendo Ita ergo in praesenti fieri potest, servata proportone.
2. Ea retineri possunt qua in consercatione non pendent a daemone. — Duo autem servare necesse est. Unum est, ut conservatio talis boni ab opera daemonis omnino jam non pendeat, alioqui non cessasset malitia, quae oritur ex ordine ad talem causam, et ideo semper esset illicitum ita retinere et conservare tale bonum. Ut, verbi gratia, si alicui esset per magiam sanitas restituta, non absolute et simpliciter, sed cum onere conservandi illam tali vel remedio superstitioso, ut quotidie utendo tali caeremonia vana, vel deferendo tale amuletum daemoniacum, tunc non hcebit tale bonum ita retinere, sed oportebit potius salutem perdere, quam tali medio illam conservare. Si - autem sauitas semel esset comparata absolute sine tali dependentia, licet per superstitiosum remedium, et cum pacto daemonis etiam expresso obtenta esset, clarum est non esse propterea abjiciendam, neque aliud remedium esse necessarium contra talem effectum, sed solum contra peccatum. Optimumque consilium est recognoscere illum effectum ut a Deo collatum, ipse enim est per se ac principalis causa ejus, et permittendo mala, interdum confert beneficia, quae ab illo semper recognoscenda sunt. Et quod dicimus de sanitate, habet locum in scientia naturali, seu cognitione alicujus virtutis herbarum, vel similibus. Quia, ut supra dicebam, licet haec male comparata sint, si omnino cesset postea pactum cum daemone, et recursus ad illum, licitum est ilia retinere, et honeste tali cognitione uti. Ac denique idem erit de pecunia, et aliis bonis fortunae, si constet esse vera, et non tantum ficta et apparentia.
3. Objectio. — Solutio. — Et hoc est alterum observandum pro his externis bonis, nam frequentius in illis contingit elusio; et ideo nisi res sit satis probata et evidens, cavendum est ab usu talis pecuniae, vel alterius rei similis, quia in eo usu potest facile injustitia committi, et consequenter grave scandalum generari. In his etiam bonis contingere potest ut per rapinam alteri sublata sint, non ab ipso qui magiam exercuit , et a daemone il'a recepit, sed ab ipso deemone. Nam cum ille non possit verum aurum efficere, saepe, ut det uni veram pecuniam, ab alio surripit. Si ergo hoc constaret possidenti talem pecuniam, profecto obligandus esset ad illam domino reddendam, quia saltem ratione rei acceptae videtur ad hoc teneri. Dices: eo ipso quod daemon illam subtraxit ab illo. permittente Deo, videtur alius dominium talis rei amisisse, quia potens est daemon ad auferendum iliud: ergo ex re ipsa non nascitur talis obligatio ; ergo si alioquin illa non fuit injusta acceptio ex parte magi, non videtur ad restituendum teneri. Respondeo, negando alterum ansisse talis rei dominium propter solam daemonis rapinam, quia daemon per se, licet possit rem auferre, quae localiter mutari potest, non potest tamen eradicare (ut sic dicam ) illius rei dominium, quod personae ipsi quasi adhaeret; nec Deus, permittendo ablationem rei, concedit licentiam auferendi dominium, nec est cur daemon quasi jure suo tantam habeat potestatem. Hoc tamen vix potest ad praxim reduci, quia constare non potest unde talem pecuniam daemon tulerit; potuit enim ex thesauro in terris recondito, vel in maris profundo existente, illam citissime portare, vel alio modo illam donare sine detrimento tertii; et ideo ubi certis indiciis de domino non constiterit, retineri potest. De remediis ergo circa hos effectus nihil dicere amplius necesse est.
4. Remedium magis adhibendum. — Unum tamen per occasionem dicere non praetermittam, quo maleficiis etiam commune esse potest. Solent enim hi magi, quando expressum pactum eum daemone ineunt, Christo et Sanctis ejus, suaeque spirituali saluti et Sacramentis omnibus renunciare, seque totos daemoni in obsequium tradere, dato etiam chirogra- pho, suo interdum sanguine consignato. His ergo hominibus. ut resipiscant, primum omnium remedium contra desperationem et haeresim adhibendum est : solent enim miseri existimare, nullum sibi remedium ad aeternam salutem superesse, eo quod jam illi renunciarunt, et ad perpetuam societatem et subjectionem daemoni se obligarunt. At vero definito judicio hoc credere haereticum est, et secundum illam existimationem vel apprehensionem operari, desperationis peccatum est. Tenentur ergo isti fhirmiter credere imprimis, non solum licite posse, sed etiam teneri pactum rescindere, et daemoni abrenunciare, et quantum in se est, omnia signa perrumpere, et omnino a prioribus maleficiis seu magris abstinere. Deinde tenentur credere etiam hoc peccatum per poenitentiam posse deleri. ad quam subinde excitandi sunt; nam hoc remedio omnino rescinditur prius pactum, sive daemonium chirographum reddere cogatur, sicut de Sanctis aliquibus legitur, sive non; illud enim nihil in fine vitae coram Deo nocebit, si per poenitentiam sufficienter deletum sit. Quae doctrina hic ex professo non probatur, quia prior pars per se nota est; nam cum pactum illud sit iniquissimum, et Deo injuriosum, clarum est esse invalidum, ac subinde servari non posse, sed omnino debere rescindi. Altera vero pars ex materia de Poenitentia et Gratia Dei manifesta est, et ex generalibus Dei promissionibus, Ezechiel. 18 et 33, et saepe alias, sine tali exceptione. Denique Sanctorum exempla in hoc nota sunt, ut de sancio Cypriano in vita ejus, et de Theuda apud Damascen., in Histor. Barlaam, capit. 32, ubi hanc veritatem egregie confirmat; et de alio ab Augustino relato, post enarrationem Psalmi 61, ubi hanc etiam veritatem confirmat; et de B. /Egydio Lusitano, Ordinis Praedicatorum, in Historia ejusdem Ordinis Ferdinand. Castelli, part. 1, lib. 2, cap. 72; et in vitis Sanctorum similia facile reperientur, in quibus veluti experimento cognitum est, quod, ubi abundavit delictum, superabundait et gratia, Rom. 5.
5. Triplicia remedia possunt adhüberi ad curandos magic effectus. — Venio ad proprios effectus maleficii, de quibus sciendum est, in duplici statu posse considerari: primo, quando ita sunt facti, ut a maleficio amplius non pendean:, ut si quis per maleficium vulnus accepit, aut stolidus factus est, vel aliquid simile passus, quod durat quoad corporale detrimentum, absque dependentia quasi conservativa per maleficium. Secundo, effectus maieficii potest ab arte ipsa magiae et ab opera daemonis in futurum pendere; et solent interdum magi signa quaedam externa conficere, quibus durantibus, durat effectus maleficii, et illis destructis cessat. Pro utrisque ergo effectibus curandis possunt triplicia remedia adhiberi, scilicet, supernaturalia, physica seu humana, et superstitiosa : hic non agimus de superstitiosis, sed de licitis, nam de aliis dicemus capite sequenti.
6. Quae remedia supernaturalia ad hoc sint utilia. — Supernaturalia ergo remedia contra effectus utriusque generis utilia sunt, praesertim vero oratio cum firma fide, et spe, ac conscientia pura, ad quam puritatem usus sacramentorum maxime necessarius est; item ad eumdem finem plurimum conferunt bona opera, praesertim misericordiae, jejunii, humilitatis, et similia; praecipue vero sacrificium missae, quod magnam vim habet impetrandi. Sed haec et similia remedia utilissima sunt, et moraliter necessaria; sunt tamen generalia pro omni tribulatione, tentatione ac necessitate, et ideo nihil amplius de illis hoc loco dicere est necessarium. Solum possumus addere, quando effectus talis est. ut pendeat semper ex artificio et opera daemonis, tunc non solum prodesse remedia spiritualia privata (ut sic dicam), sed etiam publica. Privata voco, quae a quolibet adhiberi possunt, et vim habent impetrandi a Deo, quasi ex opere operantis. Inter haec tamen quaedam sunt, quae ratione significationis suae peculiarem vim habent contra daemonem, ut est usus nominis Jesu, et signi crucis, et humiliatio cordis ad Deum, et similia, quae daemon maxime detestatur et fugit, propter superbiam suam et odium in Christum. Publica autem remedia voco exorcismos, qui ex Ecclesie institutione fiunt, et in persona ejus, et inde peculiarem vim habent impetrandi, quod etiam de usu aquae benedictae dici potest, de quibus sacramentalibus in 1 et 4 tom. tertiae partis plura diximus. Et de his remediis spiritualibus late scripsit Martinus, lib. 6, cap. 2, quaest. 3, sect. 3. Breviter vero et utiliter Leonardus Lessius, lib. 2 de Justit., cap. 44, dubit. 5.
7. De remediis naturalibus. — De remediis etiam naturalibus seu physicis pauca hoc loco dicenda sunt, quia vel effectus maleficii jam a magia non pendet, licet per illam fuerit effectus, et tupc de illo perinde judieandum est, ac si ex aliqua causa naturali esset factus; ideoque si sit aegritudo aut laesio capitis, vel in- trinseca impotentia generandi, vel aliquid hujusmodi, ad medicos spectabit judicare an talis effectus physice sit incurabilis; vel, si curari possit, quae remedia poterunt esse accommodata. S1 vero non sit maleficium in ipsomet corpore, sed in rebus externis, ut fuit, in Job, occisio boum, ovium et aliorum animalium, ac servorum, usque ad filios, et solet esse combustio segetum, et destructio arborum, et similia detrimenta quae per hanc artem fieri dicuntur, contra haec nulla suppetunt naturalia remedia, sed praecipua sunt moralia, ut est patientia ejus qui passus est damnum, et justitia ex parte illius qui auctor ejus fuit. Nam, si potest aliqua ex parte illud resarcire, tenetur, ut supra diximus. Denique si effectus pendet semper ab arte mala, et a daemone, parum proderunt naturalia remedia, vel medicinas, quia, si permittatur a Deo, daemon potest facile impedire talium remediorum efticacitatem, vel adhibendo contraria resistentia, vel corrumpendo ipsa medicamenta, vel vias obstruendo, aliterve impediendo ne applicentur. De his vero remediis legi potest Martinus supra, sect. 2.
8. An liceat destruere signa, quibus positis fiunt maleficia. — Solum de quodam humano remedio, quale est destruere signa maleficii, quando per propriam hominis actionem vel potestatem destrui possunt, quaeri solet an sit licitum, ut, verbi gratia, an liceat capillos ligatos dissolvere aut comburere, annulum taliter confectum frangere, eruere a terra rem aliquam ibi defossam. His enim et similibus signis solent veluti firmari pacta inter maleficum et daemonem, ut, quandiu signum permanet, teneatur daemon malefacere ex vi pacti ; destructo autem signo, vel cesset obligatio, vel etiam teneatur daemon a malefaciendo cessare. Hinc ergo oritur ratio dubitandi, quia ablatio talis rei impertinens est, ut cesset effectus maleficii in ratione causae, ut constat ; ergo qui illam efficit, solum utitur illa ut signo, quo moveatur daemon ad cessandum malefacere ; ergo est ibi quidam usus magiae, et societas cum daemone, a quo in vi prioris pacti postulatur ut desinat malefacere. Secundo, si hoc esset licitum, pari ratione liceret apponere contrarium signum ad eumdem effectum, nimirum, ut pactum rescindatur, et consequenter cesset maleficium, et maleficiatus sanitatem recuperet. Sequela declaratur et probatur. Fingamus enim signum daemonis fuisse privativum tantum, ut quandiu Petrus maleficiatus anpulum in tali digito non posuerit vel quandiu non percusserit sagam. Vel certe possit esse signum simul privativum et positivum, ut, quandiu ex tali loco non fuerit ernta olla, verbi gratia, ibi defossa, et loco illius fuerit posita res alia. In his (inquam) et simiiibus casibus , licebit contrarium signum apponere : consequens est falsum, quia per illud signum positive quis concurreret ad petendum a daemone ut cesset, quod non licet, ut supra dictum est; ergo. Tertio, interdum pactum est tale, ut obligetur daemon, ablato sigrio, nop solum ad cessandum, sed etiam ad restituendum subito hominem ad pristinam sanitatem ; qui ergo auferret signum, peteret a daemone restitutionem salutis ; at hoc nunquam licet; ergo. Quarto, affertur testimonium Hieronymi, in Vita Hilarionis, ubi refert, cum virgo, a daemone obsessa, ad Hilarionem liberanda delata esset, respondisse daemonem : Zmire me cogis, et ligatus subter limen teneor, non exeo, nisi me adolescens, qui tenet. dimiserit (utique ablatis signis maleficii). Addit vero Hieronymus : Noluit autem sanctus, antequam gntrgaret cirginem, vel adolescentem vel signa juere perquiri, ne aut solitis incatationibus recessisse demon videretur , aut ipse sermoni ejus accommodasse fidem. Uhi Hieronymus duo mala significat esse in auferendis istis signis, unum, quia pertinet ad usum incantationum ; aliud, quia datur fides daemoni.
9. Licere signa haec destruere ostenditur. — Objectioni occurritur. — Nihilominus communis sententia est, licere simpliciter haec signa destruere, si ubi sint deprehendantur, vel ad manus deveniant. Qnuod ita docuit Sceot., 4, d. 34. quaest. unic., ut quaestionem hanc £ rafaticam appellaverit, quia nona solum (inquit) licet, sed meritorium est destruere opera diaLoli. Quem imitatur Gabriel, 2, d. 8, quaest. 2, AaAaerüc. 4, dub. 2. Henricus autem, Quodlibet. 5, quaest. 33, dixit : Catholicum est destruere opus superstitiosum daemonis, et in hoc ei contrariari. Idem Cajetanus, Sot., Castr., Syivester, Navar., Petrus Binsfel., et omnes supra citati, et alii, quos Martinus et Sancius referunt. Ratio a priori est, quia destruere haec maleficia, non est positivo jure prohibitum, nec est per se et ex natura rei intrinsece malum, et fieri potest bona intentione ac fine ; ergo per se loquendo licitum est. Prima pars majoris ab omnibus supponitur tanquam indubitata, quia nullibi extat talis positiva lex, neque in jure canonico, neque in Scriptura. Atque hinc probatur imprimis secunda pars ; nam in Scriptura saepe prohibetur quicquid in usu harum pravarum artium malum est ex natura rei. Nam (ut supra dixi) prohibitiones, quae in veteri Testamento de hoc habentur, non sunt de jure positivo legis veteris, sed explicant naturale jus; cum ergo ibi nunquam prohibeatur destructio talium signorum, profecto magnum argumentum est non esse per se malum. Adde, quod potius Scritura saepe praecipit aras idolorum destruere, statuas contringere , lucosque succendere, Exod. 34, Deut. 7, cum similibus. Ut autem recte notavit Henric. supra, perinde est signa magiae destruere , ac idola tollere. Simile argumentum negativum sumitur ex Patribus, et ex jure canonico, quia nullibi hanc destructionem prohibent in particulari, neque in generalibus prohibitionibus magiae continetur, ut ostendemus. Unde licet saepissime ab illa generalitate ad multas species magiae descendant, ut ilias reprebendant, ut maxime videre licet in Augustino, 2 de Doct. Christ., capit. 20 et sequentibus, banc actionem nunquam reprehendunt, nec verba ex Hieronymo citata continent reprehensionem, ut infra ponderabimus; ergo signum est talem actionem per se malam non esse. Dices, etiam Sanctos Patres illam non approbare. Hoc certe parum refert ; tum quia, ut non sit mala, satis est quod non damnetur , nec reprehensibilis appareat ; tum etiam quia Sancti non semper approbant positive quicquid potest esse licitum, semper autem reprehendunt quae sunt per se illicita. Adde multos et graves Theologos hoc factum approbasse, idque tanquam clarum et certum docuisse, quod non est verisimile facturos fuisse in re per se et intrinsece mala.
10. Ratione probatur. — Ratione tamen ostenditur haec eadem pars, quia in destructione maleficii nulla est societas cum daemone, neque ulla honoratio ejus ; ergo per se non est actio superstitiosa; ergo nec mala. Haec ultima consequentia clara est, quia nullum aliud vesügium malitiae alterius speciei in illa cogitari potest. Prior etiam consequentia est per se nota, quia nullus alius modus superstitionis vel irreligiositatis in illo actu fingi potest. Antecedens autein probatur, primo, quia actio illa potius tendit ad destruenda vincula impietatis, et dissolvendum pactum, et consequenter, quantum est ex se, ad tollendam socie.atem cum daemone. Secundo, illa destructio est inyoluntaria ipsi daemoni, nam, saltem ex se, invito illo fit, et independenter a voluntate ejus ; ergo per se non est daemonis honoratio. Tertio, per illam ablationem nihil per se postulatur a daemone, sed tollitur efficaciter id, unde solet daemon moveri ad operandum et faciendum malum. Hoc autem per se est maxime laudabile. Unde Hieronymus supra refert, Hilarionem reprehendisse virginem eo quod a daemone obsideretur. Sicut ergo est optimum tollere peccatum , ne daemon inde possit moveri ad nocendum nobis, ita licet destruere iniquum signum, quo daemon solet excitari ad malefaciendum. Quarto, in destructione illius signi non intervenit usus alicujus vani signi per modum causae ad faciendum aliquid, ad quod tale signum est inutile; sed in hoc consistit ratio superstitionis cum pacto implieito; ergo. Antecedens patet, quia potius illa est destructio vani signi, non ut causae, sed ut signi, quia ut signum solet movere daemonem; ergo merito destruitur, nec ibi est ulla superstitio, etiam tacita.
11. De intentione, qua heec signa destrui possunt. — Jam probatur et declaratur altera pars de intentione; nam imprimis si loquamur de intentione finis remoti, illa est extrinseca, nam est intentio operantis, non operis ; unde clarum est esse posse bonam, ut, verbi gratia, liberare proximum ab illa vexatione corporis, quod ad misericordiam pertinet; item tollere proximo occasionem cadendi spirituahter continuando pactum cum daemone, et alteri proximo amplius nocendi, ct similia. Quod si contingat intentionem esse malam aut vanam, tunc poterit per accidens actio esse mala, tamen non proinde erit superstitic. Loquendum est ergo de intentione finis intrinseci et operis ; et haec per se bona est, quia non est nec esse debet intentio obligandi daemonem ad aliquid agendum, nam in hoc misceretur superstitio ; sed intentio est destruendi incentivum daemonis ad tale maleficium committendum. Nec enim dubitari potest quin daemones his signis excitentur, et inducantur ad nocendum, et quod cessare soleant, illis destructis ; nam hoc experientia notum est. Unde hoc credere nulla est superstitio, quia non a daemone hoc discitur, ut a docente (ut sic dicam) vel testificante; sed ex operibus ejus malignis, et longa consuetudine hoc per experientiam cognoscitur. Et consequenter ratione constat moveri daemonem illis rebus, non ut res sunt, sed ut signa ab eis data ; ergo licite et prudenter creditur, daemonem habere talem consuetudinem. Ergo optima intentio ad destruendum talia signa est tollere incentivum dae- monis ad malefaciendum , destruendo illud non per artem, vel benevolentiam ejus, sed per propriam hominis potestatem, ipso etiam invito.
12. Probatur inductione, posse tolli heec signa. — Tandem confirmatur hoc inductione: nam imagines astroncmicae quid sunt, nisi signa pacti et societatis cum daemone? Quid autem magis usitatum, magisque religiosum, quam similes imagines confringere? Idem argumentum sumitur ex omnibus superstitiosis amuletis et periaptis; omnia enim sunt signa foederum cum daemone, et tamen optimum est illa rumpere vel cremare. Neque est ullus confessarius pius et doctus, qui poenitentem absolvat prius quam haec destruat. Idem est, si quis haberet scripta certa verba daemonis ad curandum superstitiose ; debet enim tale scriptum igni tradere. Ergo semper est licitum destruere haec signa, quantum per humabam industriam fieri potest. Denique qui dedit chirographum daemoni, quando renunciavit Christo, ut cum illo iniret societatem, numquid non potest rumpere chirographum, si ad manus ejus perveniat ? Potest quidem maxime; nam si licet poenitere et rescindere contractum, cur non lcebit signum ejus perrumpere? Nulla ergo videtur hic esse ratio dubitandi.
13. Non solum hoc licitum esse, sed etiam in preecepto. — Unde ulterius addo non solum esse hoc licitum, sed etiam esse in praecepto per se loquendo. Et imprimis respectu ipsius malefici seu magi, qui pactum cum daemone fecit, et signum posuit, clara est obligatio ex justitia, quia tenetur non inferre damnum proximo. Imo supra ostensum est teneri ad restituenda, seu resarcienda damna illata; ergo multo magis tenetur ad non inferendum ulterius similia nocumenta; ergo et ad rescindendum pactum cum daemone, quo mediante, est causa illius damni. Sed auferre signum, nihil aliud est quam pactum rescindere, nec potest illnd rescindere alio medio apto et licito; ergo. Et confirmatur, nam judex in foro externo juste potest illum cogere a1 maleficium tollendum, et in foro interno idem faciet prudens confessor, nec absolvet illum, donec illud destruat, tum propter obligationem justitiae declaratam, tum propter obligationem religionis ad tollendam omnem societatem cum daemone, omneque signum ejus, quantum in se est, et quantum licite potest. In aliis vero non est haec obligatio ex justitia, nisi forte in judice vel praelato, qui tenetur ex officio consulere universali bono reipublicae, et impedire gra- via et injusta nocumenta subditorum. Si ergo illi constet de maleficio, et de modo quo potest per simplicem et humanam actionem destrui, tenebitur ex officio ordinare, ut cum effectu destruatur. Alii vero obligari poterunt ex charitate, quia unusquisque tenetur subvenire proximo necessitatem patienti, et impedire illins injuriam, si commode potest. Dixi autem per se loquendo, quia ex accidenti posset quis non obligari, si grave aliquod dlamnum inde sequatur. In quo generales regula de justitia et charitate servandae sunt.
14. Solvitur primum argumentum in contrarium adductum. — Ad primum ergo argumentum in contrarium respondetur, concedendo ablationem signi non esse causam cessationis effectus maleficii, quia sicut affirmatio non erat causa affirmationis, ita nec negatio negationis. Qui ergo destruit artificium illud, non intendit destruere causam, sed signum maleficii ; nego tamen inde sequi , quod utaur illo signo ad excitandum daemonem, vel exigendum aliquid ab illo, vel in vi praecedentis pacti, vel quasi per novam intercessionem et rogationem daemcnis ; haec enim omnia illicita sunr, in illo tamen opere non miscentur, sed solum intenditur ablatio signi quo daemon alliciebatur. Quod longe diversum est, nt facile constat ; nam in prioribus actionibus est inductio positiva daemonis, quae, licet sit ad non agendum, non est homini permissa, ut declaratum est ; in hac vero actione potius est privatio inductionis daemonis, ut sic dicam, nam est ablatio signi, quod objective solet excitare et inducere daemonem ad malefaciendum. Unde tanden negatur secunda consequentia ; nam hic non est usus magiae, sed est usus potestatis humanae, quam liomo ex se habet ad destruendum illud artificium. Qui usus supponit quidem cogn:tionem, quod tale arüificium sit signum quo daemon abutitur; quae scientia non est per se mala, undecumque habeatur, et usus ejus ad destruendum maleficium optimus est : nec per illum intenditur aliquid in vi pacti, ut jam declaratum est.
15. Difficultas. — Enodatur. — Dices: qui aufert signum, credit fore certum ut daemon cesset malefacere, alias frustra tolleret; ergo nititar in pacto, et in virtute illius intendit cogere daemonem ut desistat. Deinie hoc maxime habet locum, quando prius pactum inter daemonem et magum sub illa forma transactum est, scilicet, ut ablato signo, non solum possit daemon, sed ctiam debeat a malefaciendo desistere, ut in tertio argumento proponebatur. Respondetur imprimis non esse necessarium certo sperare daemonem cessaturum, ablato signo, sedsatis esse id probabiliter existimare, ex hisquae regulariter et fere semperaccidunt; nam hoc satis est ad prudentem actionem. Est autem ex perientia notum, daemonem solere haec pacta servare, et nocere quandiu signum extat, et cessare illo destructo ; sive hoc sit, quia Deus non permittit daemoni libere nocere hominibus suo arbitrio, et cooperante homine pravo per pacta et signa magiae id permittit, ut ejus bonitas in uno, et hominum malitia in alio magis ostendatur, ut attigit Victor., in dict. Relect., num. 36, ad 4; sive hor sit, quia daemon ipse voluntarie consuevit servare haec pacta, non ut fidelitatem servet, mendax enim est, et paier mendaci, sed ut illo modo securius homines decipiat, dum fidenter audent cum illo pacisci. Quacumque tamen de causa id faciat daemon, experimento constat frequentius ac regulariter ita facere. Qui autem destruit signum, non curat de causa cur daemon cesset a nocendo, ablato signo ; sed solum intendit fugare illum, saltem tollendo incentivum quo moveri solet. Unde parum refert, quod ex priori pacto se obligaverit daemon ad cessandum, quia qui aufert signum, non intendit obligare illum in vi prioris pacti, sed solum objectum, quo moveri solet, amovere, quod est facillimum, quando destructor signi est tertia persona, quae pactum non fecit, nec signum posuit, et potest facile ignorare qualiter pactum factum sit. Verumtamen etiamsi sciat, imo etiamsi sit ipse maleficus, si poenitere velit et emendare delictum, potest etiam intentionem mutare, et tantum intendere rescindere omne pactum, et nihil exigere ex vi prioris pacti, sed solum amovere signum, ut inductivum daemonis ad malefaciendum. Eadem enim actio una intenUone facta potest esse mala, quae, mutata intenuone, erit bona, quando actio ex se ac per se indiffereus est. Denique, ut potest daemon, ablato signo, adhuc continuare maleficium, si permittatur a Deo, quando ex priori pacto non se obligavit ad cessandum ablato signo, ita etiam potest in maleficio perseverare, etiamsi prius se obligasset ad cessandum, quia est mendax, et non semper servat pacta, sed solum quando vel non permittitur aliter facere, vel quando existimat sibi commodius ad suos pravos fines; igitur qui destruit signu, non debet curare quid facurus sit daemon, vel quale fuerit pactum; sed solum debet imendere tollere talem occasionem mali, et restituere ho- minem ad eum statum in quo erat, quando non erant talia signa, sperans quod, sicut antea non alliciebatur daemon ad malefaciendum, ita nec postea signis destructis excitabitur.
16. Secundum argumentum solvitur. — Quod signum positivum dari possit licite ut demon desistat a maleficio. — Ad secupdum argumentum, imprimis responderi posset non esse omnino eamdem rationem, quia plus est dare signum quam tollere, quia per ablationem solum destruitur superstitio, quod bonum est; per actionem autem effectricem signi videtur quodammodo continuari superstitio, et intervenire aliqualis positiva cooperatio ad illam, et ideo major cautela in tali casu videtur nccessaria. Nihilominus tamen re attente spectata, si illa actio, licet positiva videatur, praecise ordinetur ad auferendum vel impediendum signum, non est mala, nec superstitiosa, nec magis pertinet ad societatem cum daemone, vel ad honorem ejus, quam pura ablatio positivi signi. Ut, verbi gratia, si signum datum a daemone esset se non cessaturum a maleficio talis hominis, quandiu corpus ejus lotum non fuerit, non pertinebit ad magiam lavare corpus, si id fiat non intentione positive sanandi illo medio aut opera daemonis, sed tantum tollendi signum, ut ille cesset malefacere, quia intentio illa bona est, et mediun est indifferens dese ; et, supposita malitia daemonis, est bonum, quia solum est auferre incentivum mali, et parum refert quod ablatio signi fiat per actionem positivam alterius rationis, sive non; item, finge damonem dedisse pro signo se nociturum tali homini, quandiu ille non se signaverit cruce, vel quandiu non habuerit tales reliquias ad collum appensas; numquid propter pravam daemonis conditionem et intentionem non blicebit illa facere? Licebit sine dubio, non solum propter specialem sanctitatem talium rerum, sed etiam ad destruendum signum a daemone datum. Et hoc a paritate rationis colligitur ex citatis auctoribus, et satis in particulari significat Sylvester, verb. Maleficium, quaest. 9, cum Hostiens.. in cap. Littere, S Mulieres, de Frigid. et malefic.; sed ille generalius loquitur. Idem vero expresse notavit Lessius supra, dub. decimo, in ultima assertione.
17. Tertium argumentum enodatur. — Ad teriium jam fere responsum est ; quicquid enim daemon antea spoponderit , potest malitia ejus separari ab actione destruentis signum, ex bona intentione operantis, quia ac- tio de se indifferens est. llle ergo nunquam intendet (ut recte operetur) ut maleficiatus consequatur salutem per actionem et industriam positivam daemonis, absit, hoc enim intrinsece malum est, nam est invocare daemonem, et excitare illum ; solum ergo intendet negationem hanc, quae bona est, et pactum non includit, scilicet, ut daemon non habeat unde specialiter excitetur ad nocendum, quod ipse homo sua naturali virtute et actione efhicere potest tollendo signum. Postquam vero actio ita fit, ut postea daemon nron solum cesset a malo, sed etiam operetur aliquid ad salutem restituendam, per accidens est, nam id faciet malitia sua, et quia vult fidelem se alteri ostendere, non tamen feciet provocatus ab eo qui abstulit signum, qui tunc solum se habet, ut permittens illam daemonis operationem, non ut cooperans ad illari, nec ut rogans aliquo modo aut honorans daemoncm, sed potius ut rescindens pactum ejus, quantum in se est.
18. Hieronymà locus eaplicatur. — Ad locum Hieronymi dico imprimis, Hieronymum ibi non dicere, Hilarionem no:uisse investigare signa quia id malum esset, sed simpliciter noluisse. Unde potius in tali absoluta locutione indicat, non ex necessitate, sed ex perfectiori virtute ita se gessisse ; ac subinde non id omisisse quia esset malum, sed quia plus de Deo confidebat ; erat enim dignum tali viro, ut altiori virtute et modo, daemonis opera destrueret, et ideo de quaerendis signis non curavit. Deinde fortasse timuit Hilarion aliquod scandalum., ut significant illa verba : NVe soiitis incantationibus recessisse videretur ; id est, ne astantes id putarent, et aliquod scandalum sumerent ; facile enim crederent non potuisse daemonem expelli a viro sancto invitum, et non ablatis signis. Tunc ergo sine dubio non expediebat tali viro, et in tali occasione, uti illo medio, esto illud per se et natura sua malum non sit.
On this page