Caput 18
Caput 18
An sit intrinsece malum, vel aliquando liceat uti maleficio ad maleficium destruendum.
CAPUT XVIII. AN SIT INTRINSECE MALUM , VEL ALIQUANDO LICEAT UTI MALEFICIO AD MALEFICIUM DESTRUENDUM.
1. Non licet uti magia ad tollendum efectum remanentem ea maleficio quod jam cessavit. — Superest dicendum de remediis superstitiosis, quae possunt adhiberi vel ad tollendum nocumentum prius factum per praece- dens maleficium, quod jam omnino praeteriit et cessavit, solumque reliquit effectum suum; vel possunt adhiberi ad maleficii signa destruenda , et rescindendum pactnm quod durat. Item in hoc distingui potest inter ipsum magum, qui talibus maleficiis utitur, et alium, qui ab ipso petit ut tollat malcficium jam factum. Primo ergo certum est , si effectus relictus est ex maleficio, et maleficium jam ecessavit, non licere uti opera artis magicae ad curandum talem effectum, quod a fortiori docent omnes Doctores infra referendi. Quia non est licitum uti arte magica ad curandum morbum ortum a causis naturalibus, et propria naturae corruptione ; ergo nec ad curandum morbum ex maleticio causatum; est euim eadem ratio deformitatis in utroque remedio ; et quod morbus provenerit ex priori maleficio, valde accidentarium est. Item non licet uti magica arte ad benefaciendum; ergo nec ad recuperandas divitias, quae per maleficium destructae aut combustae fuerant ; ergo neque omnino ad expellendum quemcumque similem effectum. Quae rationes probant non solum esse illicitum in eo casu per se uti arte magica, habendo pactum cum daemone expressum, vel pactum quod intrinsece malum est ; verum etiam nec licere uti industria magi ad ta!em effectum submovendum, vel curandum , etiamsi magus ipse maxime paratus sit ad tale remedium tribuendum. Quia non licet petere a mago parato, ut naturali morbo per suam iniquam artem remedium adhibeat ; nam hoc est quod universa Scriptura et omnes Canones, et leges prohibent ; ergo idem est, etiamsi morbus, vel alius similis effectus per aliud maleficium fuerit factus ; est enim (ut dixi) eadem ratio. Quae autem sit propria ratio a priori hujus prohibitionis, in sequenti puncto dicetur.
2. Mago non licet uti maleficio ad alaud tollendum. — An aliis liceat uti opera magi ad Lollendum unum maleficium per aliud. — Pars affirmativa. — Secundo, certum est mago ipsi nunquam licere uti maleficio ad maleficium tollendum, etiamsi ipsemet prius maleficium fecerit, et non possit aliter illud destruere, sicut interdum contingit. Ita docent omnes statim referendi , tanquam certum et indubitatum mn fide. Et patet rationibus factis, et ex omnibus quae hactenus diximus de malitia talis operis, quod intrinsece malum est, et universalter prohibitum. His ergo stantibus, quaeri nihilominus solet an liceat uti opera ejusdem vel alterius magi, ad impediendum vel tollendum prius maleficium et effectum ejus per aliud maleficium efficacius, ut sic dicam. In qua re auctores variis distinctionibus usi sunt. Prima est, quia vel maleficus paratus est ad utendum maleficio, ut prius destruat, et sic cesset effectus ejus, vel non est paratus, sed oportet rogare et inducere illum. Quando non est paratus, omnes fatentur non licere uti opera malefici, ut ma'eficus est. Tamen in alio casu, quando est paratus , dicunt esse licitum ab illo petere ut maleficium maeficio solvat. Hanc sententiam tenet Angel.,in Sum., verb. Superstitio, numero decimo tertio, referens pro illa Aureol.. 4, d. 34, quaestione secunda. Fundatur solum in hoc, quod licet ad bonum finem uti malitia hominis parati, sicut licet petere mutuum ab usurario, et juramentum ab infideli, qui per Deos falsos juraturus est. Addi potest in contirmationem, quod tunc non petitur effectus positivus, seu auxilium daemonis ad aliquid agendum, sed sola destructio maleficii, quae bona est. Confirmatur secundo, quia ab ipso daemone liceret petere ut desistat ; ergo a ministro daemonis idem licet postulare, vel certe ab ipso daemone per suum ministrum. Antecedens patet, quia sanctus Angelus, et interdum homo praecipit daemoni ut desistat a malo faciendo ; ergo qui non valet imperare vel cogere illum, poterit saltem petere.
3. Pars affirmativa erronea judicatur. — Verumtamen haec sententia sibi ipsi contraria est, et omnino falsa speculative. et practice improbabilis, et tiàm repugnans dogmatibus fidei, ut erronea judicetur. Prima pars, quae est fundamentum caeterarum, declaratur ; nam dicti auctores fatentur non licere inducere illum qui maleficia facere novit, non tamen est solitus nec paratus illa facere, ut maleficium maleficio solvat ; quod certissimum est. Et ratio est, quia ir ipsomet malefico seu mago, intrinsece malum est per magicam artem aliquid efficere aut procurare, et ideo nunquam licet, etiamsi propter bonum finem fiat; quia non sunt facienda mala ut veniant bona, ad Rom. 3, quod in his maxime verum est, quae sunt intrinsece mala. Quod autem tale sit opus magiae, constat ex omnibus hactenus tractatis, et ex dictis in puncto proxime praecedenti. Quando enim maleficium cessavit, et effectus maleficii permanet, non est licitum illum curare per remedia magica, quaecumque illa sint, si talia siut ut non possint esse naturales causae, sed signa non divina; nam eo ipso sunt signa dasmoniaea, et pactum cum daemone in- cludunt, quo uti intrinsece malum est, et ut tale prohibitum in Scriptura etjure canonico, ut supra visum est. Haec autem ratio eodem modo procedit, quando neque effectus maleficii cessavit, neque ipsum maleficium; ergo non minus est intrinsece malum uti maleficio, seu arte magica, ad tollendum maleficium, quia pactum cum daemone idem intercedit ; nec magis potest ex hoc fine honestari quam ex aliis, ut recte docuit D. Thomas, in 4, d. 34, art. 3, et ibi Bonav., Scot., et omnes. Sicut ergoipse magus non potest licite uti arte sua ad maleficium tollendum, ita neque alius potest licite illum ad id faciendum inducere, praesertim quando ille paratus non est, quia nunquam licet alium ad malum inducere. Et ita dicti auctores in primo puncto recte sentiunt.
4. Opus per se illicitum nunquam potest ab aliquo peti, etiamsi ad illud sit paratus. — Objeclio. — Ex ulo autem convincuntur falsum dicere in secundo puncto, seu membro divisionis suae. Nam ut recte advertit Cajetanus 2. 2, q. 18, artic. 4, tunc licet ab aliquo petere aliquid, quod ille sine peccato facturus non est, quando id quod petitur, per se licet, et sine peccato fieri potest; tunc enim accidentarium est quod alter peccaturus sit id faciendo ; nam ex maltia sua addit operi postulato malitiam , non ex vi petitionis. At vero opus per se illicitum, quodque bene fieri non potest, nunquam potest ab alio licite postulari, quantumcumque ille paratus sit. Et ratio est, quia tunc petendo opus, petitur malitia, quia inseparabilis est ab opere; at qui pett, auctor est operis, nam rogans sicut et consulens, causa moralis est operis postulati; ergo est etiam auctor malitiae, et propria causa talis peccati ob eamdem rationem, quia inseparabilis est malitia a tali opere. Dices: quando alter est paratus, non videtur induci ad opus, quia ipse per se est satis inductus ; qui ergo petit opus aliquod a tali homine sic disposito, non est causa operis vel peccati, sed tantum utitur malitia alterius. Respondeo falsam ac perniciosam esse hanc doctrinam, alias ordinarie ae regulariter licebit petere maleficia seu veneficia a magis, quia ipsi paratissimi sunt ad illa facienda, neque qui sic peteret, censeretur esse particeps talis delicti, ut magia est, quia non est causa ejus juxta illam doctrinam. Consequens est erroneum, ut ex dictis constat ; ergo. Et alia similia absurda possunt inferri in materia morali. Falsum ergo est quod in illa evasione assumitur. Nam qui petit ab alio ut det vel faciat ali- quid, causa est moralis talis operis, etiamsi alter sit paratissimus ad dandum. Et qui petit mutuum ab usurario parato, non excusatur a culpa, quia non sit causa mutui, nam revera causa est, sed excusatur, quia mutuum de se bonum est, et ipse non est causa usurarum, neque illas petiit, sed permisit. Secus autem est quando quod postulatur,.est ipse actus flagitiosus, a quo non est separabilis malitia ; tinc enim qui tale opus petit etiam a parato, ad totum opus ct malitiam ejus illum inducit, et ideo a culpa excusari non potest. In prasenti autem ita est , quia opus illud destruendi maleficium per maleficium , seu magiam, intrinsece malum est, ut ostendimus, et ideo non potest postulari etiam a parato, absque eodem genere peccati. Et haec, ut dixi, est communis et indubitata resolutio Theologorum, in 4, d. 34, et aliorum ; Cajetani, tomo 2 Opusc., tract. 12; Castr., lib. 2 de Just. haeret. punit., cap. 15; Abulens., Matth. 19, quaest. 90 ; Turecr., in c. ult., 33, quaest. 1, art. 3; Covar., in capit. Quamvis pactum, pat. 1, $1, num. 10; Navar. , in Man. cap. 11, num. 29, et aliorum, quos late referunt Martinus, lib. 6, cap. 2, sect. 1, q. 2, et Sancius, lib. 7, disput. 65, num. 7, et Petrus Binsfel. , in libr. 4, capit. de Math. et Mal, quaest. 5.
5. Poscere a demone ut cesset a maleficio, non licet. — Per haec ergo, et partes omnes assertionis probatae sunt, et responsum est ad fundamentum et exempla Aureoli. Ad primam vero confirmationem dicitur imprimis, si maleficium maleficio tollendum est, aliquod positivum crimen postulari, et contrarium negativo praecepto, quia petitur ut fiat illud maleficium, quo aliud tollendum est. Et ita licet ipsa destructio prioris maleficii de se mala non sit, tamen procurare illam tali medio, intrinsece malum est. Secundo, respondendo simul ad secundam confirmationem, dicitur quod, licet destructio maleficii in se bona esse possit, tamen postulare illam a daemone, intrinsece malum est, quia involvit societatem et pactum cum ipso daemone, et quemdam cultum ejus. Nam rogare daemonem ut aliquid non faciat, non minus est quidam cultus ejus, et quaedam subjectio ad ipsum, quam rogare illum ut aliquid faciat; sed petere ab illo quodlibet bonum, vel remedium alicujus mali, intrinsece malum est; ergo et petere ab illo ut a maleficio cesset, intrinsece malum est. Unde Leo Papa, sermone 19 de Passione, de daemcnibus ait : Multis, quod dolendum est, ita per nequitiam simulationis illudunt . ut quidem illos et timeant infensos, et velint habere placatos, cum beneflcina demonum omnibus sint nocentiora vulneribus, quia tutius est houini inimictiam demonis meruisse, quam pacem. Nihil ergo ab eis licet petere seu rogare; ergo nec dissolutionem maleficii. Atque ita docet Sot., 4, d. 54, articul. 3, S Quod si quis ; et Martinus, ac Sancius supra, contra quemdam Briansonium (quem referunt) in Collectari. supra 4 Sentent., quaestion. 13, conclusion. 3. Noster etiam bLessius dicto libro 2. cap. 44, dub. 10, dicit licitum esse verbo petere a diabolo, ut desinat nocere, modo id non petatur deprecando. Sed est sano modo intelligendum : nam petere et deprecari parum differunt, unde petere per modum supplicationis ron licet; petere autem per modum objurgationis et contemptus licitum est, ut si dicas: Abi hinc, cessa malefacere; in hoc enim nulla est societas cum daemone, nec aliquid ab eo proprie postulatur, nec honor ei defertur. Et ita nihil contra hoc obstat ratio supra facta, quia quando Angelus vel sanctus homo praecipiunt daemoni imperando, id faciunt virtute divina, et ut ministri Dei, ejusque obsequentes voluntati; at quando homo rogat daemonem, tanquam supplex ei indigens ejus ope, plane se illi subjicit, eumque quodammodo Deo praefert, juxta illud 4 Reg. 1: Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub? Deus ergo orandus est ut liberet a maleficio, non daemon. Quod si Deus liberare noluerit, non propterea orandus aut colendus est daemon, ut in simili dixerunt tres pueri, Dan. 3. Eo vel maxime quod, si quis rectam tidem teneat, non potest cum fiducia petere a daemone aliquod remedium, etiam in proprio maleficio, cum sciat illum esse mendacem et perniciosum hostem, qui bonum etiam corporis non confert, nisi in ordine ad animae malum, et ideo etiam ratione periculi moralis non potest hoc fieri sine gravi peccato.
6. Hinc ergo aperte concluditur, non licere petere a mago ut maleficium maleficio tollat, quantumvis paratus sit. Satis enim paratus est daemon, a quo non licet id postulare ; quando autem petitur ab aliquo mago, ab ipso daemone postulatur, quamvis per magum. Quia petere a mago ut maleficium faciat ad tollendum maleficium, nihil est aliud quam petere ab illo ut id a daemone obtineat, tanquam ejus amicus et socius, qui cum illo pactum habet; ergo qui hoc petit a mago, per illum petit a daemone, quod ejusdem malitiae est. Sicut qui petit a Sancto ut a Deo impetret, religiose orat, quia per Sanctum a Deo petit; ita ergo hic superstitiose petit, quia per magum a daemone petit.
7. Refertur opinio asserens non licere id a mago petere, licere tamen ewn ad id cogere mnis.—Hme vero sumpserunt aliqui occasionem aliter distinguendi inter petitionem et et coactionem, ac dicendi non licere rogare magum, ut maleficium tollat per suam artem, propter rationes factas, nihilominus tamen licere eum cogere minis ac poenis, ut tali modo maleficium destruat. Quia hoc non est societatem cum daemone inire, sed jure suo uti, et quasi se defendere. Item, quia si daemonem ipsum cogere homo posset, non esset illicitum eum cogere ad tollendum maleficium, quia illud non esset colere illum, sed esset imperare, et quodammodo conculcare. Ita refert ex quodam Remigiv Martinus supra, eumque impugnat, ejusque argumenta dissolvit, qua omitto, quia futilia sunt, et ejus sententia plane falsa et improbabilis. Nam imprimis, si talis distinctio locum haberet, non minus liceret paratum cogere imperio, quam reluctantem cogere minis ac terrore; quia ejus argumenta aeque in utroque procedunt, scilicet, quia coactio inhonorat, et expers est omnis pacti, et similia. At utrumque improbabile est: quomodo enim licitum esse potest alium cogere ad malum faciendum, etiam quando alias invitus est et a tali crimine alienus, si non licet etiam paratum inducere ac rogare? Itaque licet cogere non sit honorare, non propterea non est moraliter efficere, et efficacius causare crimen illud, ad quod faciendum alius cogitur. Et haec est praecipua ratio malitiae in hac inductione, quae efficacior est in coactione; et ideo nullo titulo vel necessitatis vel recepti nocumenti honestari potest. Solum ergo habere posset locum illa coactio sine peccato, quando magus, qui maleficium fecit, posset illud destruere absque novo maleficio, novove auxilio daemonis. Tunc enim licitum esset cogere magum, ut tali modo licito maleficium tolleret, juxta ea quae in sequenti puncto dicemus. Et in eotantum casu procedit alia ratio, quod licet vim vi repellere, et cogere illam, qui nocumentum infert, ut cesset, quia id sine peccato optime potest. At tunc impertinens est distinctio, quia tunc non solum licet cogere, sed multo magis rogare, sive paratus sit, sive non paratus, quia non ad malum, sed ad bonum inducitur.
8. Discrimen quod est inter magum et daemonem quoad petitionem vel coactionem que eis inferatur.—Unde obiter intelligitur ditferentia inter daemonem ipsum, et magum ministrum ejus, quod daemon in nullo casu potest a nobis cogi vel rogari, etiamsi daremus posse tollere maleficium sine peccato suo; sicut revera posset ex vi objecti, licet ipse nunquam id sit facturus sine aliqua malitia propter obstinationem suam et pravam intentionem, quod esset per accidens, si aliud non obstaret. Obstat tamen imprimis quoad coaciionem, quia mortalis homo (seclusa virtute divina, quae in praesenti non operatur, ut supponimus) non potest cogere unum daemonem, nisi virtute alterius, ac subinde per pactum cum alio daemone superiori, qui potest inferiorem cogere. Propter quod recte dixit D. Thomas, quaest. de Potent.. art. 10, seclusa virtute divina, non posse daemonem cogi ab homine, nisi per artem magicam, id est, in virtute alicujus pacti cum superiori daemone, ut late etiam prosequitur Victor., in dicta Relect., a num. 20. Sicut ergo nunquam licet uti arte magica, ita nunquam licet homini cogere daemonem. At vero unus homo potest ab alio cogi, et facto, propter majores vires, vel etiam jure, quando sine inductione ad malum, et sine injustitia id fieri potest. Utrumque autem horum concurrit in coactione magi ad destruendum maleficium, quando sine maleficio potest, et ideo talis coactio interaum licet circa magum, nunquam vero circa daemonem. Sumiliter ostensum est nunquam ficere rogare daemonem, quia omnis societas cum illo nobis est interdicta, ut contraria fidehtati et religioni debitae Deo; at non sic nobis est interdicta omnis societas cum mago viatore, quando cum illo agimus, non ut magus est, sed ut homo; hoc, autem modo rogamus illum, cum ab eo petimus ut destruat maleficium quod sine peccato destruere potest.
9. An possit hoc peti a mago, qu novit licito et illicito modo tollere maleficia. — Atque hinc coiligitur declaratio ad assertionem proxime positam contra Angel., quae partim est ampliatio, partim videri potest restrictio ejus. Nam a mago etiam parato ad magiam exercendam, non potest peti expresse ut per illam maleficium destruat, ut probatum est. Unde fit quod, si constet tale esse maleficium, ut sine novo maleficio, seu auxilio daemonis dissolvi non possit, non licet petere a mago, etiam indifferenter et in communi, ut male- ficium dissolvat, quia in tali casu et opere illud est virtute petere ut opus magicum exerceat. Idemque erit si destructio maleficii in cenere petatur, non ab eodem mago qui illud fecit, sed ab alio, qui de illo, vel de loco ubi sunt signa ejus, nihil novit; nam in tali homine talis petitio, licet in specie verborum indifferens videatur, revera est petitio maleficii. Quoad hoc ergo aliquo modo amphliatur praedicta assertio. At vero si constet maleficum optime posse absque maleficio novo solvere maleficium, licite ab eo petitur in particulari, ut modo licito, et sine usu pacti cum daemone, illud destruat, quia hoc non est contra positam assertionem ; nec ratio ejus contra hoc militat, cum talis petitio non sit inductio ad opera magiae. Unde hoc modo non solum licet id petere a parato, sed etiam a non parato ; imo a non parato securius petitur, quia quod petitur bonum est, et in illo minus est periculi, cum non supponatur paratus ad opera magiae praestanda. Difficultas vero nonnulla est, an ab his qui norunt utroque modo dissolvere maleficium, licito, sciicet, et illicito, liceat absolute petere ut maleficium destruant. Potest autem sic petens, triplicem opinionem seu existimationem habere de illo mago, a quo petit. Primo, ut probabiliter credat illum non usurum mala arte, quando per se habet potestatem ad destruendum signum maleficii, et ita dissolvendum illud. Et tunc sine dubio est licitum absolute petere, quia petitio est indifferens ex se, et ex parte personae cessat morale periculum. Secundo, potest petens timere, et dubitare an alius superstitioso vel licito modo sit dissoluturus maleticium. Et in hoc etiam casu licitum est sic petere, quia etiam petitio est de se indifferens, et potest honesto modo impleri, et in dubio potest praesumi bonum, potius quam malum, et quia petens non constituit alium in morali periculo, de quo ipsi constet, et a fortiori propter ea quae dicemus in sequenti puncto. Loquimur autem in hoc puncto. quando dubium est de futura voluntate talis hominis ; nam si dubium sit de potestate seu scientia, non videtur licere in dubio pete - re, quia cum constet illum esse maleficum, et non constet illum scire tollere maleficium sine usu suae artis, praesumendum contra illum est, quia isti frequentius nesciunt solvere maleficia, nisi per artem suam, ut auctores citati docuerunt ; praesertim vero quia, si dubito an ille sciat solvere sine maleficio, dubito an illa dissolutio possit licite fieri; id autem de quo est dubium, an licite fieri possit, nec petendum nec agendum est, stante dubio.
10. Sententia auctoris.—Tertio, potest petens certus esse vel probabiliter credere, quod si a tali mago petat destructionem maleficii, potius per artem illicitam, quam per potestatem licitam illud sit destructurus. Et in eo casu, dicunt aliqui non esse licitum petere, etiam indifferenter et in communi. Quod tenet Cajetanus, tomo 2 Opuscul., tract. 12, et noster Martinus indicat, sect. 1, quaest. 2, in fine 4 conclus. Sed oppositum verum existimo: quod tenent aperte Petrus Ledesmus, de Matrimon., q. 58, a. 2, dubio 2, c. 3; Henricus, lib. 2, alias 12, de Matrim., cap. 8, n. 3, in fine; Sancius supra, numer. 11. Et ratio est clara, quia tunc peto rem quam alius licite prasstare potest, et habeo jus petendi; ergo nec induce ad malum, nec moralem praebeo occasionem, quia utor jure meo. Et per ascidens est, quod alius malitia sua usurus sit, nam ego permitto illam, non consentio, nec sum causa ejus. Et hoc probant optime exempla quae Angelus et Aureolus afferebant. Et si attente legatur Martinus, non contradicit ; non enim dicit quod, licet possit et sciat maleficus solvere sine maleficio, malum sit ab eo petere; sed passive ait: Licet possit maleficium solvi. Unde videtur loqui in casu, quando maleficium quidem ex se potest dissolvi sine peccato; ille tamen a quo petitur ut illud destruat, non novit illud solvere sine maleficio; de hoc enim tantum exemplum adductt. Et ae illo verum est non licere ab illo petere, ut dixi, quia impertinens est respectu talis personae, quod maleficium secundum sesit aliter dissolubile, si talis persona illum modum licitum nescit ; tunc enim absolute ab illa peteretur, quod nonnisi illicito modo facere novit; nos autem loquimur quando persona scit, et consequenter potest licite facere, sed creditur non factura; tunc enim ejus malitia non obstat, ut declaratum est, et in hoc sensu loquuntur Ledesma et Henricus, quos pro se Martinus citat.
11. Cajetani opinio rejicitur. — Cajetanus autem aperte sentit contrarium, non tamen sufficienter id probat. Ait enim oportere particulare opus petere, et non vage, relinquendo in arbitrio pravi hominis petitionem propriam. At enim satis est petere effectum determinatum, qui possit licite ab alio fieri, neque oportet semper medium aut modum determinatum proponere.Alias non posset ab infideli peti ut juret; sed oporteret petere ut per verum Deum juret, et sic de aliis. Unde etiam falsum est quod sumit, tunc petitionem fieri a malefico, ut talis artifex est; quia non petitur opus quod ex se requirat talem artem, ut ex suppositione constat. Ergo talis petitio ex vi verborum non dirigitur ad artificem pravum, ut sic, sed ad illum hominem, ut tenetur dissolvere maleficium, quae petitio ex natura rei videtur ita intelligenda, etiamsi absolute proponatur. Quod ergo Cajetanus docet, est bonum consilium, non tamen simpliciter necessarium per se loquendo, et ex vi religionis. Quod addo, nam si esset spes quod, petendo et rogando, ut medio licito utatur, ad id posset induci, et retrahi a peccato, charitas obligaret ad id consulendum et petendum tali modo ; quando vero non est spes, etiam ipsa charitas non obligat, quia utor jure meo, et illa est tantum permissio. Cavendum enim est ne adhibeatur aliqua cooperatio ad maleficium si fortasse magus velit maleficio uti, quod non potest sine cooperatione petentis vel maleficiati applicari; talis enim cooperatio nunquam licet, quia determinate est ad actum per se illicitum.
On this page