Caput 19
Caput 19
De poenis quas divini, magi et malefici incurrunt.
1. Eadem est pena divini, magi et malefici. — Quaestionem hanc simul de his omnibus criminibus, seu modis committendi hoc crimen, tractandam reservavimus, quia fere jura omnia, tam canonica quam civilia, eisdem poenis afficiendos decernunt eos, qui tala crimina committunt, ut videre licet tota causa 26, in Decret., et Codice, toto titul. de Malefic. et mathem. Atque haec est regula generalis : si vero aliqua invenitur exceptio, breviter adnotari poterit. Quin potius etiam in lege veteri eadem poena his omnibus criminosis imponebatur, et sub eodem tenore legis ac prohibitionis fere semper ponuntur. Nam licet Exod. 22 solum dicatur : Maleficos non patiaris vivere, tamen nomine maleficorum isti omnes comprehenduntur ; quia in propria et usitata significatione non solum dicitur maleficus, qui arte magiae ad nocendum utitur, sed absolute qui pactum habet cum daemone, et aliquid ex illo operatur. Unde Levit. 20 additur : Vir sive mulier, in quibus plthonicus, sive divinatioms fuerit spiritus, morte moriantur, etc. Et Deuteronom. 18, fere omnes modi hujus peccati distincte numerantur, et subdi- tur : Omnia enim haec abominatur Dominus, et propter hujusmodi scelera delebit eos, eic.Et ita Paulus, ad Galatas 5, omnia haec vitia sub una voce comprehendit, quando inter opera carnis ponit ceneficia. Et eodem sensu dicitur Àpocal. 18 : In veneficis tuis erraverunt omnes gentes. Et simile habetur capite 21. Itaque omnia haec flagitiorum genera eodem jure censentur, et ita eisdem poenis generaliter puniri solent. Duae autem possunt esse hae poenae, scilicet, canonicae et civiles : canonicae item poenae quaedam esse solent, quae ipso jure seu facto incurruntur ; aliae, quae per judices ecclesiastico imponendae sunt; atque istae etiam postremae ad forum contentiosum spectant, et a juris canonici peritis tractari debent, ad quos etiam pertinet modum et ordinem inquirendi, ac ferendi judicium de hoc delicto, exponere. Priores autem poenae ad forum conscientiae maxime spectant, et ideo de illis prius dicemus ; de caeteris vero poenis utriusque fori externi, civilis nimirum et canonici, solum capita indicabimus, et ad proprios auctores remittemus.
2. An hi omnes incurrant eccommunicationem ipso facto. — Quia vero poenae canonicae, quae ipso facto incurruntur, potissimum sunt censurae, ideo ante omnia videndum est an omnes isti sic criminosi sint ipso facto excommunicati, vel aliquam censuram incurrant. Quidam enim dixerunt, propter hoc crimen incurri excommunicatronem ipso facto. Ita tenet Tabiena, verb. Ezcommunicatio, 1, casu 4, allegans ad hoc quamdam extravagantem Joan. XXII. Et soiet ad hoc allegari cap. Sortes, 26, quaestione quinta, ubi de sortibus dicitur : JVe emerceantur sub anathematis interdicto prohibemus. Verumtamen haec verba non continent sententiam latam, sed ferendam, ut ex materia de Censur. constat. Magis videntur urgere verba textus in cap. Si quis ariolos, ibidem, in quo dicitur: Si quis ario-- los, aruspices, aut incantatores observaverit, aut phylacteriis usus fuerit, anathema sit. Nam hoc ultimum verbum sententiam latam continere solet.
3. Negativa pars statuitur. — Dicendum nihilominus est, propter hoc crimen nuliam censuram vel ecclesiasticam poenam ipso facto incurri. Ita sentit Alexand. Alens., secunda parte, quaest. 164, memb. 5, dum ait, hos esse excommunicandos ; Sylvester, verb. Superstitio, quaestione ultinia, ubi quaerens de poena, licet non ponat expresse negatvam partem de censura ipso jure lata, dicit tamen solum, propter haec delicta esse ferendam excommnnicationem, in quo plane sentit, donec feratur, non incurri. Et simile argumentum sumi potest ex eodem Sylvest., Cajetan., Navar., et aliis Doctoribus, qui numerando casus in quibus excommunicatio ipsojure incurritur , hunc praetermittunt , quos in lib. de Censur. nos imitati sumus. Deinde hoc probatur, quia in nullo decreto juris canonici talis censura fertur. Nam in titulo de Maleficis nulla fit mentio talis censurae, licet facta ipsa prohibeantur, et eorum malitia exaggeretur, et aliae poenae imponendae assignentur. Idem latius videre licebit 26 causa. fere per totam. Solum verbum citatum ex cap. 1, Anathema sit, videtur habere nonnullam apparentiam, quia talia verba sufficienter declarare solent censuram ipso facto latam, ut diximus disputat. 3 de Censur., sectione tertia.
4. Explicatur caput S quis ariolos. — Responderi tamen potest, in illo textu incertum esse an vox anathema sumatur proprie pro excommunicatione, vel solum pro quadam execratione, seu pro persona execrabilh, et separanda a consortio bonorum, ut patet 1 Corinth. 16, et Roman. 9. Sed hoc non placet, quia secundum usum Canonum, accommodata est illa vox ad significandam excommunicationem majorem, etiam cum quadam exaggeratione. Et canon ille non est admodum antquus, sumptus est enim ex Concilio Romano, sub Gregorio II, qui sedit sub anno 716. Imo omnes canones illius Concilii sub eadem forma feruntur, et in multis est evidens sermonem esse de propria censura. Aliter dici potest verbum sit, non semper dicere sententiam latam, sed praecipere ut feratur. Imo Navar., in Manuali, capite vigesimo septimo, numero decimo secundo, sentit, in rigore ita esse interpretandum verbum illud, nisi ex aliis juribus vel circumstantiis aliud colligatur. Sed fortasse contrarium est verius, ut citato loco dixi, et Navar. fatetur esse communiorem sententiam. Quod etiam testatur expresse Panormitanus, in capite secundo de For. compet., in fin., et cap. Si diligenti, eodem titulo ; et Felin., in cap. Aodulphus, de Rescript., numero trigesimo primo, vers. Sit ezcommnunicatus, qui Baldum et alias Gloss. allegat. Addunt nihilominus omnes exceptionem, nisi ex aliis juribus aliud constet. Et ita exponunt Glossam ultim., in cap. Si quis ex Clericis comam relasaverit, de Vit. et honest. Cleric. Nam ibi additur: Anathema sit. Glossa vero exponit : id est, fiat, non enm est eycom- municatus ipso jure. Et tamen illud caput sumptum est ex eodem Concilio Romano, sub Gregorio II. estque ultimum capitulum ejus. Quod etiam habetur in capite S? quis, d. 30, ubi Glossa etiam ita exponit de censura ferenda, forte quia materia vel alia jura id postulant. In nostro ergo capite poterit eadem interpretatio admitti, quia sunt multa alia jura, quae declarant illam esse censuram ferendam ac subinde non esse latam. Patet hoc ex alis juribus illius quaestionis quintae. Nam in capite secundo et tertio, poenitentia quinquennii imponitur pro hoc crimine. In capite autem Non oportet, quod est Concilii Laodic., 36 capit. dicitur: Kos autem , qui talibus rebus utuntur, projici ab Ecclesia jussimus. Et non fertur illa poena generaliter contra omnes fideles, sed contra clericos magos. Idemque habetur in Concilio Agathens., capite sexagcsimo octavo. Idem vero Concilium, capite quadragesimo secundo, tam de laicis, quam de clericis, si quis eorum tale crimen commiserit, ab Ecclesia (inquit) habeatur extraneus. Et habetur in dicta quaestione, capite Aliquanti. Quae verba, cum sint de futuro, hominis sententiam requirunt, ut constat. Similia sunt in capite S? quis clericus, ibidem: Ab ecclesiee communaione pellantur. Et loquitur etiam tam de laicis, quam de clericis: estque Concilii Aurel. I, cap. trigesimo secundo. Et idem fere babetur in capite Auguriis, ex Concilio Carthag. IV, capite octogesimo nono.
5. Difficultas, quae in precedenti explicatione jwris reperitur.—Sed, ut verum fatear, haec omnia mihi non satisfaciunt, quia considero haec omnia jura antiquiora esse, quam Concilium Romanum sub Gregorio II, ut facile constare potest consideranti tempora Conciliorum, quae allegavimus. Unde colligo non posse ex illis Decretis antiquis limitari aut exponi dictum cap. Si quis ariolos, quia potuit rigorem addere prioribus juribus, et eo ipso quod modum loquendi mutavit, et per verba latae sententia censuram imposuit, videtur id fecisse. Nec vero post illud tempus invenimus decretum, quod de hac censura loquatur tanquam de imponenda per hominem. Quin potius Concilium Romanum sub Zacharia Papa, qui fuit paulo post Gregor. Il, in capite nono, puniens similia delicta, utitur etiam illo modo loquendi, Anathema sit. Et habetur capite Si quis, 26, quaestione septima. Quod autem ibi de his vitiis sit sermo, licet ex verbis, quae Gratianus refert, obscure colligatur, satis aperte constat ex epistola ultima ejusdem Pontificis Zachariae ad Bonifacium, et ex alia epistola Bonifacii ad ipsum. Quapropter non videtur improbabile, circa illa tempora percrebuisse pravam ariolandi consuetudinem, et ideo praedictos Pontifices rigorem censurae addidisse, ut ipso facto incurreretur, prout verba sonant. Sed licet hoc non sit improbabile in rigore juris, nihilominus non videtur ita consuetudine receptum, unde vel consuetudo derogavit illi juri quod hanc partem; ve: certe cum sit optima legum interpres, ita verbum illud interpretata est, nt scilicet in illo jure perinde fuerit dicere, sit anathema, ac si diceretur, Anathematizetur, seu, sit anathemate feriendus. Quod autem haec sit consuetudo, constat ex Glossis adductis, et ex Doctoribus communiter, qui hanc censuram non agnoscunt tapnquam jure latam.
6. Praeterea Extravagans Joannis XXH, quam allegat Tabiena, nec in jure babetur, nec in Bullario Romano edito anno 1586, inter constitutiones illius Pontificis continetur. Refert tamen illam Eymeric., in Direct. Inquis., parte secunda, quaestione quadragesima tertia. Et habetur etiam (ut ibi notat Pegna, comment. sexagesimo octavo) in Repertor. Inquisit. Et ex ejus tenore constat excommunicari hos omnes sortilegos ipso facto. Nihilominus tamen non videtur illa constitutio ita promulgata, cognita et recepta, ut illum induxerit effectum. Denique in Concilio Lateran., sul Leone X, sessione nona, titul. de Reform. curiae, in fine, de his sortilegis generatim dicitur, quod, si fuerint Clerici, per superiores infamia notentur ; si vero non destiterint, deponantur, et in monasterium detrudantur, et beneficiis priventur. Laici vero excommunicationis et aliis ponis juris, tam civilis, quam canonici, subjaceant. Ex his ergo omnibus non satis colligitur censura, quae ipso facto incurratur.
7. Difficultas .— Non in omni superstitione dari lheresim. — Solvitur. — Superest vero difficultas, quia ex alio capite videntur hi malefici incurrere excommunicationem ipso facto, vel saltem quod ab Ecclesia ut tales tractandi sunt, quia vel sunt haeretici, vel saltem haeretici praesumuntur: haereticus autem ipso jure excommunicatus est, ut constat. Assumptum patet, tum quia isti sunt idololatrae, et omnis idololatra vel est, vel praesumitur infidelis, ac subinde haereticus, seu apostata, si fidelis vel baptizatus erat; tum etiam quia omnis illa societas, quam isti habent cum daemonibus, involvit multa verae fidei contra- ria, ut in discursu praecedentium capitum explicatum est. Ad hoc breviter respondetur, primo, non omnem superstitionem supra numeratam continere haeresim, nec manifeste illam sapere. Hoc probatur aperte ex cap. Causam, S Sane, de Haeret., in 6, ubi Alexander IV praecipit Inquisitoribus, ne se cum his divinatoribus et sortilegis intromittant, nisi heeresim saperent manifeste. Supponit ergo non semper haeresim sapere, et ita tunc proceaunt ea quae diximus, sine ulla limitatione.
8. Quando simul cum superstitione datur heeresis, ratione hujus solum incurritur ercommunicatio.— Secundo, concedimus saepissime haec peccata exerceri cum aperta haeresi, ut in superioribus explicatum est, et habetur in cap. Episcopi, 29, quaestione quinta. Et tunc fatemur, ratione haeresis incurri excommunicationem ipso facto, et alias poenas; illae tamen non incurruntur formaliter ratione superstitionis, quod hic tractamus, sed ratione apostasiae a fide, et propria infidelitatis in homine christiano ac baptizato, quod louge diversum est. Adverto autem, cum poenae haereticorum tunc incurrantur, quando interna haeresis exterius manifestatur, etiamsi occultissime id fiat, ad incurrendas illas poenas in hoc casu, satis esse aliquam actionem hujus artis exterius exercere ex falso errore, vel circa potestatem daemonis, vel circa ejus malitiam et damnationem, vel aliquid simile fidei dogmaubus contrarium. Nam invocatio daemonis ex tali credulitate, vel alia similis actio est sufficiens manifestatio externa interioris erroris; et licet occulte, vel cum solo daemone fiat, sufficit ad censuras incurrendas, ut ex generali doctrina de censuris et de haeresi constat.
9. Quomodo judicandum de censura in foro interiori vel emteriori.—Tertio dico, aliquando fieri haec crimina cum magna suspicione haeresis, licet non sit manifesta. Et tunc quantum ad forum conscientiae attinet, ad judicandum de cenasura et aliis poenis, veritas specianda est, non prassumptio, ut constat ; quia, ut supra de idololatria dicebamus, qui exterius illam exercent sine animo haeretico, non incurrunt haereticorum poenas; ergoa fortiori idem dicendum est de idololatria. quae per has superstitiones committitur, sive tacite, sive expresse. At vero in foro exteriori, juxta qualtatem suspicionis, seu praesumptiopis, anut vehementis, aut levis, judicandum erit.
10. Duae regulae assignantur ad cognoscendum suspectos de heresi in hac materia. Pri- ma. Secunda. — Hic vero interrogari potest, quando censeatur quis suspectus de haeresi propter hoe crimen, quod late tractant Doctores, qui de hac materia scribunt: ex his vero quae dicunt, duae breves regulae colligi posse videntur. Una est, quoties hi divini, vel magi, aut malefici, expresse invocant daemonem, aliquid ab eo postulando, quod a solo Deo cognosri, revelari, aut fieri potest, vehemens oritur suspicio haeresis, quia nemo petit ab aliquo, nisi quod credit ipsum facere posse. At quando solum petitur a daemone aliquid quod naturales vires Angeli non excedat, cessat dicta praesumptio. Et tunc est adhibenda secunda regula : nam si in illo pacto, et invocatione damonis, intercessit adoratio daemonis per latriam, vehemens generatur suspicio, quia illa est expressa idololatria,quae de se est infidelitatis protestatio et ostensio. Praeterea, etiamsi sit per solam duliam, magua generatur susplcio, quia talis adoratio indicat non credi talem esse daemonem, qualem secundum veram fidem esse credimus, ac subinde illam etiam esse ostensionem et confessionem cujusdam infidelitatis. Item crescit haec suspicio, si in pacto cum daemone interveniat exterior fidei abnegatio, vel renunciatio Christi, aut sacramentorum ejus, vel etiam si in usu talis artis abusus sacramentorum vel rerum saicrarum misceatur; et tanto major erit suspicio, quanto res fuerint sacratiores, et praesertim si fuerit ipsa Eucharistia. Quando vero nihil horum intervenit, et praesertim si pactum non sit expressum, sed tantum implicitum, cessat dicta suspicio. Plura de hac re videri possunt in Castr., libro primo de Justa haereticorum punitione, cap. 13, 14, 15 et 16; et Siman., de Cathol. institut., titul. vigesimo primo, praesertim a numer. 10, et tit. 62, num. 2 et 3, tit. 63, num. 20 et 34; Jul. Clar., lib. 5, verb. Haresis, num. 24 et 25, ubi alios refert ; Eymericus, in Direct. Inquis., part. 2, quaest. 42 et 43; et ibi Pegna, referens plures, comment. 61 et 68.
11. Ad quod forum pertineat hoc delictum. — Tandem potest hic consequenter interrogari, ad quod forum hoc delictum pertineat, et quae poena per competentem judicem sint propter illud imponendae, et quo ordine ac modo id faciendum est. Tamen haec etiam omnia breviter remittam, quia aliena sunt. In primo ergo puncto, si delictum involvat suspicionem haeresis, ad Inquisitores pertinet, ut conustat ex dicto cap. Causam, et ex omnibus allegatis auctoribus. Quibus addendum est per motum proprium Sixti V contra judiciarios, ampliatam in hac parte esse jurisdictionem Inquisitorum , praesertim in divinationibus , etiam quoad casus in quibus antea procedere non calebant, ut ibidem dicitur. Si vero sit pura superstitio sine expresssa suspicione haeresis, non pertinet ad Inquisitores, ut in eo capite ordinatur, et tunc censetur communiter esse misti fori, nisi ratione personae ad judicem tantum eeclesiasticum pertineat. Itaque, si delinquens sit clericus, a praelato suo judicabitur; si vero sit laicus, sive vir, sive femina, misti fori est, et a praeoccupante judice, sive laico, sive ecclesiastico, judicabitur. Et haec est sententia Abb., in cap. de Sortilegiis, num. 3et 4; Alder, in Rubrica de Haeretic., num. 13; Castr., hbro primo de Justa haeret. punit., cap. 16; Julii Clari, lib. 5, verb. Heeresis, numer. 26 ; Binsfeld., de Confess. Malef., praelud. 14.
12. Que pene sint imponendee pro hoc delicto, si a clerico committatur. — In secundo ergo puneto, omissa culpa harresis vel suspicionis ejus. quae ad aliud genus punitionis pertinet, et propria est Inquisitorum, crimen superstitionis ab unoquoque judice juxta jus suum puniendum est. Ab ecclesiastico, per leges canonicas, quae maxime habentur in titulo de Sortilegiis, et 26, quaest. 5 et 7. Circa quas advertendum est, si reus sit persona ecclesiastica, ordinarie puniri vel aliqua suspensione, ut in cap. secundo de Sortilegiis, vel depositione, ut in capit. S quis episcopus, 26, quaest. 5. Ita enim legendum est, ut in Concilio Toletan. IV, cap. 18, habetur, et non Suspensus, ut legit Gratian. ; et ibi additur poena perpetuae poenitentiae in monasterio ; ut tamen advertit Panormitanus, in cap. secundo de Sortilegiis, aliquando imponitur levior poena, interdum gravior, quia et delicta secundum se non semper sunt aequalia, et ex parte circumstantiarum potest essc magna varietas, quam judex considerare debet; unde etiam interdum potest adhibere censuras, quae laicis communes sunt, ut in cap. Aliquanti, ibidem expresse dicitur. Addidit etiam Antonins de Butr., incap. At si clerici, de Judice, debere clericum propter hoc crimen deponi, et tradi brachio saeculari, allegatque capit. Admoneat, 26, quaestione septima. Sed ille textus non refertur nisi ex Augustino, apud quem non invenitur. In Concilio autem Turon. IlI, capit. 42, ubi reperitur, desunt ultima verba, quae continent poenam. Adde ibi solum de degradatione fieri mentionem, non de traditione curiae saeculari; poena autem non est extendenda, cum recte possit intelligi de degradatione verbali. Et ideo merito illam opinionem rejicit Panormitanus, in eodem capit., numer. 37, concludens clericum propter hoc delictum puniendum esse juxta cap. Tua, de Poenis. Ubi pre gravibus criminibus generatim dicitur imponenda poena degradationis, seu depositionis, et perpetua detrusionis in monasterium ad agendam poenitentiam. De quo videri potest Bernard. Diaz, in Pract., cap. 107, ubi plures alios refert. Denique circa clericorum poenas, addimus nullas incurrere ipso jure, quia nulla censura sic illis imponitur, nec irregularitas, ut dixi in 5 tom., disput. 63, sect. 4, num. 8.
13. De poena lacis imposita a jure canonico pro hoc crimine. — Quod ad laicos attinet, variaepoenitentiae illis imponuntur pro hoc delicto in jure canonico, ut patet in cap. 1 de Sortil., un poenitentia tantum quadraginta dierum imponitur, quae videtur intelligenda, quando leve est delictum. ve! certe, ut Panormitanus notat, intelligitur de poena imponenda in foro poenitentiae, nam in foro contentioso gravior poena imponenda est. Verumtamen p:o foro poenitentiae isti canones poenitentiales jam non sunt in usu, sed prudenti arbitrio confessorum relinquitur. Et fortasse similis est poena quinquennii poenitentiae, quae his imponitur in cap. 2 et 3, 26, quaest. 5. Ibi enim, in cap. INVon oportet, et sequentibus, jubentur isti excommunicari, ut vidimus, quae longe major poena est. Additur in cap. Quisquis, 2, q. 8. qu ad sortilegos Magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem esse admittendos. Unde colligit Sylvester, verb. Superstitio, q. 11, hos esse infames. Sed ibi non agitur de omnibus sortilegis, sed de his qui ad illos accedunt, qui saepe id faciunt, ut eos accusent, et illi repelluntur tanquam suspecti, et ut tollatur occasio calumnuiae, ut Hugo et Turrecremata exposuerunt. Unde illa non est proprie poena. At vero Gregorius Papa, libro septimo, epistol. 66, ad Januar., et habetur in cap. Cum idolorum, 26, quaestione quinta, si post sufficientem admonitionem isti emendari nolnerint, praecipit eos, si servi sint, verberibus cru ciatibusque, quibus ad emendationem percenire valeant, castigari ; si vero sint l beri, inclusione digna districtaque esse in peenitentium redigeudos. Additur denique in cap. Episcopi, eadem causa et quaestion. : Episcogu, si aliquem virum aut feminam hujuscemodi sceleris sectatorem invenerint , turpiter dehonestatum de parochiis suis ejiciant. Et hoc solet magis usu servari, ut notat Panormitanus, capite primo de Sortilegiis. Solent enim hi cum mitra infami publice verberari, vel etiam in scala nudi, et melle uncti, publice collocari ; de quo videri potest Salced. in Schol. ad capitulum centesimum septimum Pract. Bernardi, ubi alios Doctores et jura allegat. Addit vero Sylvester, verb. Hresis, 3, quaest. ultim., posse interdum ecclesiasticum judicem hos reos remittere brachio saeculari , non solum quando convincuntur esse haeretici relapsi, sed etiam quando crimina sunt atrocia, et habent adjuncta alia mortc digna. Quod verum esse existimo , quia nullib: est prohibitum, et potest ad commune bonum necessarium esse.
14. Pana a jure civili imposita pro eodem crimine. — At verojus civile longe graviorem poenam his malefactoribus imponit; nam capitalis sententia in eos ferenda decernitur, fere toto tit. Cod. de Malef. et Mathematic. Sed de his poenis jurisperiti consulendi sunt: leges enim illae praecipue videntur punire injustitias, et nocumenta quae reipublicae et privatis personis hi malefici inferre solent, et ideo tam graviter illos puniunt. Unde in illis legibus cavendum est, quod interdum asserunt non esse dignos supplicio eos, qui his artibus utuntur, non ad malefaciendum, sed potius ad medendum corporibus, vel impedienda aliqua nocumenta in fructibus terrae, ut patet in leg. Forwm C. eod. tit.. et in legib. partitarum Hispaniae, in leg. ult., tit. 23, part. 7. Non enim credendum est leges illas approbasse talia facta, alias errorem in fide continerent, ut ex supra dictis patet, sed solum nolvisse illa punire, sed permittere ; quod interdum facere possunt leges civiles, quando peccata non sunt contra justitiam, nec contra publicam pacem. Quod ita etiam intellexerunt Bartol. et Salycet., in dicta leg. Eorum, et Gregorius Lopez, dicta lege ultima, et Azebed., lib. 8 Recopilat., tit. 1, leg. 5, num. 13. Addit vero Gregor. Lopez, cum Augel., dicta lege Forum, posse illas leges intelligi, quando illa remedia, licet ordinaria et naturalia non appareant, non continent apertam superstitionem, vel illicitam incantationem, sed credi possunt fieri virtute divina. Hic tamen sensus difficile accommodatur ad illas leges; tamen per alias leges civiles videtur prohiberi magia etiam ad utilitatem humanam esercita, ut ad inventionem thesauri, leg. unic. C. de Thesaur., lib. 10, et notat Petrus Binsfeid., in tit. de Malefic. et Mathematic., lib. 4, quaest. 5, ubi alios refert ; et in universum haec maleficia, etiamsi propter salutem vel alios fructus terrae fiant, eadem poena damnantur in legibus MHispaniae, libr. 8 Novae Recopilat., tit. 3, leg. 6, quae fuit a Joanne I edita, anno millesimo quadringentesimo decimo.
15. Circa tertium punctum, seu ordinem servandum a judicibus in hujus delicti punitione, nolumus immorari; tum quia magis ad juristas pertinere credimus; tum etiam quia de hac re latissime scripsit Martinus Delrius, in suis Disquisitionibus , lib. 5, per totum. Brevius Gregorius de Valentia, in sum. part., disput. 6, q. 13, punct. 4. Satis etiam distincte ac erudite Petr. Binsfeld., de Confess. Malefic., praesertim memb. 2, et super titul. ée Maleficis multa sparsim attigit. Praecipue videri potest Malleus Malefic., part. 2 et 3.
16. Libri hujus artis cremari debent. — Ultimo loco, non praetermittam admonere, summe necessarium esse ad puritatem catholicae fidei et Ecclesiae, ut omnes libri de his superstitiosis artibus concrementur, juxta exemplum Apostolicum, quod Actorum 19 refertur : tales enim erant illi, de quibus ibi dicitur, quod nulti eorum, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros , et combusserunt coram omnibus. Sic enim intellexit Augustinus in fine Psalmi 61, post totam enarrationem ejus, et illos dicit fuisse imitatum mathematicum quemdam poenitentem, quem ibi commendat. Et simile esemplum Cypriani refert Nazianzenus , oratione 18 in eumdem ; et de Theuda, Damascen., in Histor. Barlaam, cap. 32; et ad eumdem antiquiorem morem videtur alludere Athanas. , de Incarnatione Verbi, prope finem, dum inter abha Christi fidei mirabilia haec pouit : Qui hactenus idola adoraverunt, jam ea conculcant ; qui magiam adorati fuerant , volumina comburunt. Extat etiam de hacre lex Theodosn et Honorii, Co?. de Episcopali audient., leg. Mathematicos, ubi hos libros coram Episcopo comburi praecipitur, et inter haereticorum libros ab Ecclesia prohibitos hi comprehenduntur, ut constat ex indice librorum prohibitorum. Quem hac in parte districte observari sub poenis in eo contentis, praecipit Sixtus, in motu proprio superius allegato.
On this page