Praeambulum
Praeambulum
Sacrilegium quid proprie significet. — Res sacra stricte sumpta distinguitur a Deo.— Sacrilegium dictum censetur a sacro et lego; hoc autem verbum interdum significat furari, aut rapere ; unde sacrilegium primo impositum videtur ad significandum furtum, vel iniquam contrectationem rei sacra ; atque ita Isidorus, lib. 1 Origin., htt. S., dixit: Sacrilegus dicitur , ab eo quod sacra legit, id est, furatur. Inde autem extensum est ad significandam omnem injuriam, vel violationem rei sacrae. Potest autem res sacra large dici etiam Deus ipse; et sic omne peccatum contra religionem poterit dici sacrilegium, quomodo cultus idolorum sacrilegus vocatur, ct ignem, quo victimae aut odores idolis adolentur, sacrilegum appellavit Tibullus. Stricte vero, ac proprie res sacra ab ipso Deo distinguitur, et est illa quae divino cultui peculiariter dicata est; et hoc modo sacrilegium proprie dictum, et ut hic sumitur, est vitium condistinctum a vitiis hactenus tractatis, qui- bus ipsi Deo quasi directe et in se injuria infertur, et ita nec perjurium nec alia similia vitia sunt proprie sacrilegia. Per sacrilegium enim immediate res Deo dicata violatur, et ita illa est quasi materia proxima hujus peccati, quae vocari solet objectum quod ; Deus autem est objectum caui, seu in cujus injuriam remote actio redundat. Habet autem hoc vitium species varias, et ideo prius in genere rationem ejus aperiemus, illudque in sua membra dividemus, postea de singulis speciebus dicemus.
On this page