Caput 1
Caput 1
Quid sit, et quotuplex sacrilegium.
1. Definitur sacilegium. — Supposita vocis etymologia, et significatione supra declarata, recte sacrilegium definitur, esse violationem rei sacra, ut ex D. Thom. sumitur 2. 2. q. 99, art. 1. Et eamdem definitionem ha- bet Glossa, in cap. Omnes Ecclesia, 11, q. 4; Turrec., in cap. Sacrilegium, 11, q. 4, ubi alias descriptiones refert - sed vel non sunt de proprio sacrilegio, vel ad hanc revocantur. Quid vero nomine rei sacrae in illa descriptione intelligatur, patebit ex sequentibus; nunc solum dicimus, rei sacre nomine intelligi quamlibet rem creatam, quae ex peculiari dedicatione ad cultum Dei sancta vel sacra effecta est; violatio autem talis rei dicitur quaelibet irreverentia aut indigna ejus tractatio.
2. Particula a Cajetano addta in definiLone sacrilegii ad excludendum simoniam. — Cajetanus vero, in dicto art. 1, addendum putavit esse violationem rei sacrae per actionem seu commutationem involuntariam ; obJicit enim simoniam esse quamdam violationem rei sacrae, et non sacrilegium. Ut ergo ilam excluderet, necessarium putavit illam particulam addere, vel secundum illam verba D. Thoma interpretar:. Declarat hoc exemplo vitiorum quae sunt opposita justitiae, et distinguuntur per hoc, quod quaedam versantur in commutationibus voluntariis, ut usura; quaedam in involuntariis, ut furtum. Sic enim existimat in virtute religionis sacrilegium esse violationem et actionem involuntariam, simoniam vero non esse sacrilegium, quia est in actione voluntaria ; committitur cnim per modum emptionis et venditionis. Ali constituunt differentiam inter sacrilegium et simoniam, quod per sacrilegium violatur res sacra in aliquo usu suo, ut si quis utatur calice consecrato in communi mensa, etc.; per simoniam vero non derogatur usui rei sacrae, sed ipsimet rei, quatenus vilipenditur et indigne tractatur.
3. Rejicitur Cajetani sententia.— Sed nihil video quod cogat negare, peccatum simoniae esse verum sacrilegium, quia pro materia proxima habet, non Deum, sed rem sacram, ut beneficium , sacramentum, etc.; ergo illud peccatum non continetur sub illis vitus oppositis religioni, quibus Deo directe injuria irrogatur ; ergo continetur sub vitio communi, quo irrogatur injuria rei satrae, seu( quod idem est ) quo res sacra inique violatur : hoc autem vitinm, sacrilegium vocatur, quod in plura specie distincta dividitur, ut postea videbimus ; unum ergo inter alia est simonia. Accedit quod multa possunt esse sacrilegia per actiones voluntarias ; nam vendere res Ecclesiae indebite sacrilegium est ; non enim est simonia, ut infra ostendemus ; et est pec- catum contra religionem, quod non potest ad aliam speciem pertinere, et ita etiam in jure appellatur, ut videbimus; et tamen illa injuria fit per contractum voluntarium ; ergo hoc non obstat rationi sacrilegii. Item matrimonium sacerdotis , vel religiosi, aut habentis votum castitatis , sacrilegium est, et tamen committitur per actionem voluntariam, scilicet, per contractum sive invalidum , quando votum est solemne, sive validum, quando est omnino simplex. Unde etiam sumitur argumentum, quia illud peccatum non est simonia, licet sit injuria per actionem utrinque voluntariam ex parte hominis; ergo etiam illo modo a Cajetano intento non adaequate explicatur ratio simoniae, nec ratio sacrilegii. Praeterea exemplum de justitia non videtur recte accommodari, quia justitia est ad alterum hominem, et ideo injuria potest variari ex diverso modo, quo actio, qua infertur, est voluntaria, vel involuntaria ei cui fit injuria ; quomodo etiam D. Thomas 2. 2, quaest. 66, art. 4. distinxit furtum et rapinam per diversum modum invorluntarii, ex parte illius qui patitur injuriam. At vero ratio injuriae quae est in sacrilegio, attenditur principaliter respectu Dei, ut infra videbimus : Deo autem non est minus involuntaria irreverentia rei savra, quae fit per simoniam, quam illa quae fit per alias actiones; ergo sive illa actiones inter homines sint per voluntcrium pactum , sive alio modo, illud non impedit quominus tales actiones sint vera sacrilegia. Et ita facile excluditur alia differentia ; tum quia ad summum est specifica secundum diversas species sacrilegii, non tamen excludit convenientiam in genere sacrilegii ; tum etiam quia illa differentia non constat ; percussio enim clerici sacrilegium est, non quia sit contra usum sacerdotii, sed quia est indigna tractatio rei sacrae ; et venditio doni gratuiti etiam est contra debitum usum ejus, datum est enim ut gratis detur ; et venditio beneficiorum et ordinum maxime est contra bonum usum eorum, ut omnia jura clamant.
4. Dico ergo nihil esse absurdi concedere, simoniam esse speciem sacrilegii, ut rationes factae probant, contra quas nihil affertur alicujus momenti, nisi quod D. Thomas et ali Doctores separatim tractant de simonia et sacrilegio ; dico tamen id fuisse propter specialem rationem simoniae, et amplissimam ejus materiam, sicut nos etiam faciemus in hoc libro et sequenti ; neque hic noster sensus alienus est a modo loquendi Doctorum et jurium. Soto enim, libr. 9 de Just., quaest. 5, art. 1et 2. simoniam vocat sacrilegium ; et Beda, lib. Retract. in Acta, cap. S, dicit Simonem Magum tentasse facere emptionem sacrilegam; et Glossa, in c. Audivimus, 1, q. 3, dicit sacrilegium in simonia committi; et ibi Turrec., num. 2, dicit: Bene sacrilegium dicitur simonia. Et habet fundamentum in textu, ubi Gregorius ait: A sacrilegio hoc facinus non dispar dizerim. Quamvis enim per haec verba formahter non dicatur simoniam esse sacrilegium, satis nihilominus indicatur. Denique licet diei possit sacrilegium interdum accipi quasi specitice, ut distinguitur a simonia, nihilominus negari non potest quin illa vitia conveniant in generali ratione violandi rem sacram ; neque negari potest quin hoc genus optime sacrilegii nomine significetur ; hoc ergo modo hic definitur, et ideo nulla additio necessaria est. In sequentibus autem capitnlis, prius dicemus de sacrilegio, quasi distinguendo illud a simonia, de qua postea in particulari dicemus.
5. Sacrilegium in tres species dividitur. — Ita ergo generatim declarata ratione sacrilegii, ad explicandam totam latitudinem ejus, oportet varios modos sacrilegii proponere et explicare. D. Thomas igitur, dicta quaest. 99, art. 3, sacrilegium distinguit ex parte rerum sacrarum, quae per illud violantur. Quia sicut habitus (ait ) distinguuntur ex objeetis, ita vitia per materias circa quas versantur ; materia autem sacrilegii est res sacra; ergo juxta diversitatem rerum sacrarum dividentur sacrilegia. Unde colligit D. Thomas, sicut tria sunt genera rerum sacrarum, scilicet, personae, loca, et quaedam res aliae, ita triplicem esse speciem sacrilegii, contra personas, et contra loca, et contra res alias divino cultui dicatas.
6. Difficultates circa propositam divisionem. — Circa quam partitionem multiplex oriri potest dubitatio. Primo, circa singula membra, quid sub se contineant, et quale in eis sacrilegium committatur. Secundo, circa eorum sufficientiam, quia inter res sacras computatur tempus Deo dicatum; unde sacrilegium committit, qui illud violat, ut supra visum est, et tamen in illa divisione non comprehenditur. Item Scriptura sacra est res valde sacra, unde, qui pervertit verba ejus, sacrilegns appellatur a D. Thoma dicta quaest. 99, art. 2, ad 1. Quod si forte dicatur haec omnia et similia comprehendi sub tertio membro rerum sacrarum, sic erit aliunde superflua vel mere voluntaria distinctio, quia non minus distin- guuntur tempus aut Scriptura, seu verbum Dei, ab aliis rebus sacris, quam locus sacer; cur ergo magis specialiter ponitur locus, quam caeterae res sacrae? Valde etiam obscurum et incertum remanet, quae sint illae res sub tertio membro contentae.
7. Tertio, occurrit difficultas circa illorum membrorum distinctionem; tum quia cum sacrilegium consistat in irreverentia rei sacrae, potius sunt distinguenda sacrilegia ex parte sanctitatis, per quam res constituitur in esse sacrae, quam ex varietate rerum quae sacrae denominantur, et quasi materialiter ad sacrilegium pertinent ; sed in locis sacris, et vasis, et sumilibus, non est sanctitas diversae rationis, quia in omnibus est solum per quamdam denominationem et deputationem, sea benedictionem extrinsecam in ordine ad cultum Dei; ergo distingui non debent; tum etiam quia in cadem re possunt esse variitituli sanctitatis, ut, verbi gratia, in eadem persona est sanctitas grauae, et fidei, et characteris baptismalis, et simul esse potest sanctitas ordinis, seu consecrationis, et praeterea sanctitas voti vel professionis religiosae ; et similiter idem calix ecclesiae sacra res est, et quatenus consecratus est, et quatenus sub bonis ecclesiae est, et quatenus in loco ecclesiae custoditur; magis ergo secundum has rationes distinguenda essent sacrilegia, quam secundum res ipsas sacras materialiter sumptas ; tum denique, quia ex modo violatonis magis pendet mahtia sacrilegii ; nam furari imaginem, et illam conculcare aut comburere, longe diversumsacrilegium esse videtur, quamvis circa eamdem rem utrumque versetur ; ergo non sumitur sufficienter haec distinctio ex parte rerum sacrarum.
8. Defenditur proposita divisio. — Nihilominus trimembris illa divisio sacrilegii ex parte materiae sacrae multum recepta est inter Doctores, ut videre licet in omnibus Summnistis, verb. Sacrilegiumn ; Angel., num. 1; Sylvest., 81; Cajetan., eod. verb., et 2. 2, quaestione 99. Eamdem habet Alens., 2 part., quaestione 170, memb. 2, et illam attigit Bonavent., in 3, distinct. 37, dub. 7, circa litteram ; eamdem habent Canonistae, in cap. Sacrilegium, 11, quaest. 4, ubi Turrecrem., q. 5 et 6. Habetque illa distinctio magnum fundamentum in sacris canonibus: nam illa tria genera sacrilegiorum tanquam maxime propria in eis numerantur: nam de sacrilegiis contra personas sacras loquuntur, cap. Sicut, et cap. Quasquis, 17, quaest. 4. Imo, si attente legantur, tota trimembris distrinctio in eis continetur. Praeterea de sacrilegiis contra personas sacras extant multi canones, in cap. S quis deinceps, usque ad cap. Si quis suadente, ead. caus. et quaest. ; et de sacrilegiis contra loca sacra, in cap. Miror, etcap. Frater, cum aliis ibidem ; et desacrilegiis contra res seu bona ecclesiae, c. Sacrilegium, c. Omnes ecclesie, et cap. Attendendum, ibid. Et expresse in cap. Qui rapit, dicitur: Qui pecunias, vel res ecclesie abstulerit , sacrilegium facit. Ratio vero et sufficientia hujus divisionis non est speculativo rigore exigenda ; solum enim haec traditur tanquam magistralis divisio accommodata ad omnia sacrilegia explicanda, et sub certis capitibus comprehendenda ; satisquc est ut membra illa sufficientem distinctionem in ratione sacrilegii inter se habeant, et quod sub illis nihi! includatur, quod rationem sacrilegii non habeat; ac denique quod nullum sit sacrilegium, quod ad illa tria membra non reducatur, quamvis sub illis membris possint diversae etiam species sacrilegiorum magis in particulari distingui. Quae omnia discurrendo breviter per illa membra facilius declarabuntur, simulque difficultates solventur.
On this page