Caput 2
Caput 2
De multiplici sacrilegio contra personam sacram.
1. Persona fit sacra, vel per ordinationem, vel per statum religiosum, vel per quamdam participationem illius. — Circa primum membrum, de persona sacra, primo supponendum est nomine personc sacrea . hic intelligi illam quae peculiari modo divino cultui dicata est. Nam (ut D. Thomas dixit, dicta quaest. 99, art. 1) sacrum dicitur aliquid, ex eo quod ad divinum cultum ordinatur ac deputatur, nam inde efficitur quodammodo divinum, et speciali reverentia dignum ; ergo etiam persona, eadem ratione dicetur sacra. Duobus autem modis videtur fieri persona sacra juxta usum Ecclesiae, scilicet, per ordinationem sacram, et per statum religiosum , vel quamdam ejus participationem, qualis est per votum simplex castitatis, aut alium modum dedicationis ad cultum Dei perpetuum ab Ecclesia approbatum. Non enim quaelibet privata devotio, aut propositum se totum dicandi ad cultum divinum, constituit personam sacram, sed necesse est ut ex jure Gat talis consecratio personae ; haec autem non fit, nisi altero modo ex duobus supra positis. Quod potest confirmari ex sententia Hieronymi relata in capite Duo sunt, 12, quaestione prima, sic euimm ait: Duo sunt genera Christianorum. Est autem umwmn genus, quod mancipatum divino officio , et deditum contemplationi et orationi, ab omni strepitu temporalium cessare convenit , ut sunt Cle-. rici, et Deo devoti, videlicet, conversi, etc. Hoc ergo primum genus sacras personas continet (nam aliud continet laicos, et communem plebem christianam); et in illo duo illi modi inveniuntur : nam clerici ordinatione constituuntur ; reliqui, qui ccnversi seu religiosi dicuntur, per votum vel statum aliquem ab Ecclesia approbasum. Aliquis ergo ex illis modis necessarius est, ut ex conditione personae sacrilegium insurgat, et quilibe: illorum sufficere potest.
2. Objectio. — Dices: etiam fideles omnes sunt generali quodam modo sacri : ille ergo sufficiet ut sacrilegium circa personam fidelem committi possit. Antecedens patet , quia per baptismum et fidem speciali modo dicatur homo divino cultui, et per gratiam specialiter sanctificatur. Consequentia vero probatur , quia per talem sanctificationem fit talis persona digna speciali reverentia et honore propter specialem habitudinem , seu conjunctionem ad Deum. Nam Sanctos cum Christo regnantes specialiter colimus religioso cultu ratione sanctitatis, et ideo sacrilegium est eos blasphemare, vel alio modo irreverenter tractare; ergo idem erit de omnibus participantibus illam sanctitatem. Et confirmatur ex Concilio Tolet. IV, cap. 64, cap. Constituit , 17, quaest. 4, ubi prohibetur ne Judaei permittantur publica officia exercere in terris Christianorum, ut hac occasione Christiani a Judaeis injuriam non patiantur, et subditur : $ quis autem judiciwm hoc permiserit, velut in sacrilegum excommunicatio proferatur. Mla ergo injuria, quae fit Christianis, censetur sacrilegium ; nam ob hanc causam, qui per injustam permissionem in illam consentit, tanquam sacrilegus punitur; et ita Gratianus ibi dicit : Sacrilegii reatum incurrit, qui Judeis publica officia committit.
3. Solvitur. — Non committi sacrilegium propter injuriam Christiano illatam. — Mhespondetur , proprie loquendo, non committü sacrilegium propter injuriam vel aliam irreverentiam hominis Christiani , etiamsi justus reputetur , quia talis irreverentia non est contra religionem, sed aut contra justitiam , aut contra observantiam proximo debitam. Quod videtur limitandum , nisi id fiat ex peculiari intentione conculcandi religionem Christianam, aut inhonorandi Deum ipsum, vel Christum in tali persona, nam tunc intentio illa contra religionem est, et consequenter actus, qui ex illa fit, ejus malitiam participat. Addo vero etiam injuriam factam Christiano illa intentione, non esse sacrilegium stricte sumptum, ut nunc de illo loquimur, licet generali modo ita vocetur, eo modo quo quelibet irreligiositas solet vocari sacrilegium ; est enim illa irreverentia ipsius Dei magis, quam talis personae, nam illa solum assumitur ut materia , in qua Deus ipse contemnitur et inhonoratur. Sicut e converso, cultus et adoratio Dei, etiamsi in signo externo circa aliquam rem creatam versetur, directe et per se est cultus Dei, non autem rei creatae , nisi forte concomitanter. Ita ergo de actu contrario censendum est. Unde hic modus inhonorandi Deum, non solum in homine Christiano, ut sie, sed etiam in homine, vel ad imaginem Dei facto, imo in quacumque re, quatenus in ea Deus aliquo modo residet, potest inveniri ; et ideo non pertinet hoc peccatum ad sacrilegium, quod ex parte personae committi dicitur. Unde non obstat quod persona aliquo modo sanctificatur per fidem vel gratiam , quia ratione illius non tenemur colere ex religione talem personam, et ideo neque irreverentia illi facta est contra religionem. Quid autem dicendum sit de Sanctis cum Christo regnantibus, ex sequentibus patebit. in illo autem cap. Constituit, sacrilegium late sumitur , ut sentit Turrecrem., in cap. Sacrilegium, 11, quaest. 4, artic. 5. Nam Judaei injurias inferunt Christianis ut Christiani sunt, et in odium Christi, ac religionis christianae, et ideo, qui in hoc illis favent, aliquo modo tanquam sacrilegi reputantur.
4. Quot genera sacrilegii contra personas sacras dentur. — Primumn genus sacrilegii.— An clerici injuria em natura rei sit sacrilegunmn? — Pars negatwa verior judicatur. — Jam vero circa personas sacras ratione ordinationis, vel status, seu specialis dedicationis ad divinum cultum, dubitari potest quomodo sacrilegium circa tales personas, vel ab eisdem, ratione taiis circumstantiae committatur. Ad quod breviter dicendum est tria vel quatuor genera sacrilegiorum circa has personas distingui. Primum est inferre manus violentas in talem personam , violando privilegium , seu immunitatem ejus, quae canonis dicitur, propter cap. S quis suadente , 17, quaest. 4. Secundum est violatio fori circa ta- lem personam, quod magna ex parte continetur in primo, sed est aliquo modo diversum. Tertium, quodammodo praecedenti annexum, est violatio immunitatis clerici a solvendis tributis, et ab aliis servilibus oneribus. Quartum sacrilegium in hoc genere committitur per fornicationem, vel similem turpitudinem. Circa primum modum sacrilegii, advertendum est illum potissime constare ex jure positivo in dicto cap. S? quis suadente, nam ibi speciahter interdicitur injectio manuum violentarum in clericum intuitu religionis, et in talis personae reverentiam , et ideo ex vi illius Canonis materia illa constituitur in virtute religionis, et sub ejus obligatione. Et ideo illa injuria, cuae alias esset contra justitiam ex naiura rei, incipit esse contra religionem ex vi illius Canonis, sicut supra, tractat. 2, libro 3, diximus de aliquibus actionibus prohibitis in loco sacro. Dubitari autem potest an talis inJuria clerici ex natura rei sit sacrilegium, etiam secluso jure ecclesiastico. Videri enim potest responsio affirmans vera, quia illa esset semper irreverentia personae sacrae. Et non videtur improbabile. Communiter tamen oppositum verius creditur, quia, seclusa lege positiva, talis actio non esset formaliter contra sanctitatem personae , quia ex natura rei non esset debita talis immunitas hujusmodi personae ex peculiari titulo sanctitatis, nisi Ecclesia suo praecepto id effecisset , quod sentit Cajetanus , in dicta quaestione nonagesima nona, ad 5, dub. 44.
5. Confirmatur. — Confirmatur ac declaratur, nam in aliquibus casibus clericus ordinatus non gaudet illo privilegio canonis, in quibus casibus, sicut persona manus injiciens in cericum non incurrit illam censuram, ita non censetur inferre manus sacrilegas, sed tantum injustas ; ergo signum est, hoc sacrilegium esse contra jus positivum. Unde aliqui dixerunt peccatum illud, ratione excommunicationis annexae, novam speciem malitiae accipere. Sed revera malitia illa non oritur ab excommunicatione adjuncta, nam malitia talis supponitur excommunicationi , quia propter tale sacrilegium fertur. Nascitur ergo ex prohibitione, quae prior est quam excommunicatio. Unde s1 fieret prohibitio intuitu relhgionis, sine adjuncta excommunicatione, illa sufficeret ad tale sacrilegium; non est ergo excommunicatio ratio illius malitiae, quamvis in tali materia possit esse signum ejus. Occurrebat autem hoc loco declaranda materia illius canonis, quae latissima est, sed id fac- tum a nobis est in 5 tom. de Cens., disput. 22, sect. 1, per totam.
6. Secundum genus sacrilegii. —Secundum item sacrilegii genus contra personam sacram, integrum postulabat tractatum ad sui declarationem ; tamen, in opusculo de Immunitate personarum sacrarum et bonorum ecclesiasticorum, omnia, quae in hac materia nobis occurrunt, prosecuti sumus, et ideo hoc loco illa praetermittimus , solumque advertimus circa secundum genus sacrilegii, illud sub priori genere magna ex parte comprehendi ; nam in dicto capit. S? quis suadente. omnis injuriosa violentia clerico fieri prohibetur, sive sit injuriosa ex natura rei, sive supposito aliquo canonico jure. Unde si judex saecularis vim inferat clerico, ut illum in carcerem conjiciat, etiam propter verum delictum, et carcere dignum, in censuram canonis incidit, quia revera manus violentas in clericum injicit. Simul vero agit contra immunitatem fori, ex qua nascitur, ut illae manus injustae ac sacrilegae sint, atque hoc modo saepe sacrilegium. commissum in personam clerici contra privilegium fori, materialiter ( ut sic dicam) coincidit cum sacrilegio contra privilegium canonis ; semper tamen formalis ratio utriusque diversa est.
7. Multiplicatio preceptorum prohibentium eumdem actum, quando sufficiat ad multiplcandas malitias. — Et quamvis multiplicatio praeceptorum prohibentium eumdem actum sub eadem ratione virtutis, sufficere non soleat ad multiplicandas malitias in eodem peccato, imo neque ad augendam malitiam, ita notabiliter ut necessarium sit illam circumstantiam in confessione aperire, ut probabilior fert opinio, sicut dixi in 4 tom., disput. 22. sect. 4, dub. ult., et bene tractat Sancius, lib. 9 de Matrim., disput. 15, num. 6, alios referens; nihilominus in praedicto casu, sentio hanc multiplicationem prohibitionum, et privilegiorum, quibus illae fundantur, variare multum rationes sacrilegii , quia sunt immunitates religiosae (ut sic dicam) diversarum rationum. Unde si judex, ut persona privata, feriat clericum, vel ut judex illum violenter detineat, non satisfaciet praecepto confessionis, generaliter confitendo se manus violentas in clericum injecisse, sed tenetur declarare an id fecerit jurisdictionem exercendo; tum quia est injuria et violentia longe diversa ; tum etiam quia illo modo multiplicantur censurae. Ultra hoc vero potest saepe sacrilegium committi, exercendo jurisdictionem in cleri- cum, non inferendo in illum manus violentas, et tunc omnino separatur sacrilegium hujus secundi generis a priori, ut per se manifestum est.
8. Tertium genus sacrilegii. — De tertio etiam genere sacrilegii, seu fundamenti ejus, quod est immunitas personae ecclesiasticae a tributis personalibus, disputavi late in dicto Opusculo, et ideo hic solum adverto, quod, licet furari temporalia clericorum bona non sit sacrilegium, nihilominus per impositionem tributi illa injuste exigere et extorquere, sacrilegium est, quia per simplex furtum nec vis infertur personae, nec fit contra immunitatem aliquam specialiter clericis concessam. Nullum enim canonicum jus specialiter prohibet furari a clerico, magis quam a laicis, sicut prohibet manus violentas illis inferre. At vero imponere clerico tributum, vel ab eo exigere extra casus permissos, specialiter est jure canonico prohibitum, cap. Non minus, et cap. Adcersus, de Immunitat. eccles., cum similibus. Et ideo licet haec mjuria non videatur esse circa personam, sed circa bona clerici, quando violentia personalis non intercedit, nihilominus in ea intervenit sacrilegium contra personam, quia fit contra iminunitatem ejus, et circa illam exercetur quaedam potestas dominativa, similis seu proportionalis jurisdictioni, eique correspondens, cum tamen ab illa potestate persona clerici, quasi in religiosum honorem, exempta sit. Quapropter, si ultra impositionem et petitionem tributi, accedat exactio per violentiam ipsimet personae clerici factam, duplex ratio sacrilegii, sicut et duplex censura interveniet, juxta ea quae in puncto praecedenti diximus. Caetera quae hic desiderari possunt, ex citato loco petenda sunt.
On this page