Text List

Caput 4

Caput 4

De sacrilegiis contra locum et alias res sacras.

CAPUT IV DE SACRILEGIIS CONTRA LOCUM ET ALIAS RES SACRAS.

1. An tempus sacrum constituat propriam speciem sacrileg. — Primus dicendi modus affirmativus. — De secunda specie sacrilegi contra locum sacrum multa essent dicenda, nisi in superiori libro omnia essent tradita et explicata. Hic ergo solum est reddenda ratio, cur tempus sacrum non constituat speciem propriam sacrilegii, sicut locus, nam solemnitates inter res sacras computantur, teste divo Thoma 1. 2, quaest. 101, art. 4, ad b5. Ad quod altero e duobus modis responderi potest, primo, concedendo dari propriam quamdam speciem sacrilegii ex violatione temporis sacri. Ita sentit novissime Leonardus Lessius, lib. 2, cap. 45, num. 15 et 18. Ponit tamen hoc sacrilegium in tertia specie, ita ut tempus divino cultui dicatum, inter res sacras connumeretur tanquam mensura rerum sacrarum. Duobus autem vel tribus modis violari potest festum: primo, per omissionem Missae, et hoc (ut recte dicit) non est sacrilegium, sed irreligiositas quaedam erga Deum ipsum per omissionem, potius quam per commissionem. Nam sacrificium non est veneratio alicujus rei sacrae, sed est supremus cultus ipsiusmet Dei, cujus obligatio determinatur ab Ecclesia ad dies festos; et ideo illius omissio habet malitiam dirccte contrariam cultui secundum se, neque aliter opponitur sanctitati festi. Secundo, violatur festum faciendo in illo opus servile, seu directe prohibitum in die festo; et hanc violationem dicit esse proprie sacrilegium, quia per illud opus sanctitas diei festi violatur vel contemnitur. Tertio modo potest sacrum tempus violari, faciendo in illo opus, quod, licet non sit specialiter prohibitum, repugnat ex generali ratione sanctitati temporis, ut peccando in die festo, et hoc etiam dicit esse sacrilegium idem auctor, eodem cap. 45, dub. 4. Ait tamen malitiam saerilegii esse venialem, quod intelligendum est secluso contemptu, seu nisi ex directa et formah intentione tale opus fiat in despectum et injuriam illius diei; nam tunc erit grave peccatum, ut constat, et videtur esse propriissimum sacrilegium.

2. Probabilis judicatur precedens sententia. — Cur sacralegium contra tempus non constituat speciem distinctam ab aliis, quemadmodumn sacrilegium contra locum.—Cuse sententia probabilis mihi videtur ; oportet tamen rationem reddere, cur sacrilegium contra locum sacrum, ponatur species distincta ab omni sacrilegium contra alias res sacras, non vero sacrilegio contra tempus sacrum. Quia si consideremus species malitiarum, violatio festi per opus servile est peccatum aeque distinctum ab irreverentia facta calici, vel imagini, ac est distinctum ab eisdem furtum factum in locc sacro. Si vero locus et tempus inter se comparentur, videntur servare proportionem, ut supra argumentati sumus, nam utrumque est mensura actionum, et sicut actio sacra determinatur ad tale tempus, ita et ad talem locum ; vel e converso, tam tempus quam locus fit quid sacrum, quia dicatur ad actiones sacras ; igitur videtur esse ea lem utriusque ratio. Sed licet fortasse non possit speculativa differentia assignari, responderi poterit, ratione doctrinae illam divisionem fuisse sic traditam, quia sacrilegium contra locum sacrum habet in jure specialem considerationem, propter multiplicem modum committendi illud, et propter varia privilegia locis sacris concessa. Vel certe dici posset hanc speciem sacrile- gii contra tempus sacrum reduci potius ad secundam speciem sacrilegii, quae ex loco sumitur, quia hae duae circumstantiae in moralibus servant proportionem, et ita de illis loquitur D. Thomas in illa solutione ad 5.

3. Secundus dicendi modus negans per violationem temporis committi sacrilegium. — Declaratur primo. — Aliter dicendum occurrit, in violatione temporis sacri non committi proprie sacrilegium, et ideo tempus sacrum in hac enumeratione non computari. Quod declarari potest primo ex physica differentia inter tempus et locum ; nam locus est res permanens, et ideo est capax specialis consecrationis et venerationis; tempus autem est res transiens, unde non aliter sanctificatur, quam determinando actiones sacras quae in illo fieri debent, et ideo non censetur habere aliam sanctitatem praeter sanctitatem talium actionum. Intelligendum autem hoc est de tempore, quod est mensura extrinseca, ita ut servetur proportio ad locum; tempus autem intrinsecum aciioni sacrae eodem modo sacrum est, quo actio ipsa ; illud autem proprie ac per se non violatur, nisi in quantum actio ipsa sacra, vel omittitur, vel impeditur, vel male fit , quod non pertinet ad sacrilegium, sed ad alia peccata contra religionem.

4. Ostenditur discurrendo per peccata quae fiunt in tempore sacro.—Secundo declaratur, discurrendo per illa tria, quae supra enumerata sunt ; nam omissio Missae non est sacrilegium, ut probatum est. Commissio etiam servilis operis in die festo non videtur esse proprium sacrilegium, sed alia species irreligiositatis contra cultum Dei in se. Quod patet, quia vacatio ab operibus servilibus in die festo non praecipitur quasi in venerationem ipsius temporis, sed directe in cultum ipsius Dei, sive illa vacatio instituatur in signum venerationis debitae Deo, sive praecipiatur, ut homo sit expeditus ad vacandum cultui divino; ergo contrarium opus non est contra reverentiam alicujus rei sacrae, sed contra revcrentiam Dei in se: et in hoc cerni potest differentia inter locum et tempus. Nam prohibitio, verbi gratia, negotiandi in ecclesia, immediate fit propter reverentiam habendam ipsi ecclesiae, quamvis magis remote totum ordinetur in Deum; prohibitio autem negotiandi in die festo non fit in reverentiam temporis , sed immediate in cultum, seu ob cultum Dei, et ideo prior transgressio proprie est sacrilegium, posterior autem magis est irreligiositas immediate contra Deum. Unde etiam non videtur necessarium admittere illam tertium modum sacrilegii in die festo per opus in eo specialiter prohibitum, quia tale opus, licet alias malum sit, non est violatio alicujus rei sacrae, neque aliter repugnat religioni, nisi quatenus specialiter repugnat sacrae actioni, vel vacationi tali tempore praeseptae. Unde neque in hoc oportet omnino servari similitudinem inter locum et tempus, quia locus, eo ipso quod ad sacra munia pubhce destinatur, abstrahitur et separatur ab omni usu profano, instar aliarum rerum sacrarum, ut statim dicturi sumus ; tempus autem extrinsecum et commune non ita dedicatur et abstrahitur, sed solum quoad eas actiones sacras, quae in ipso fieri praecipiuntur : sub actionibus comprehendo carentiam actionum juxta regulam a D. Thoma positam 1. 2, q. 71, art. 6, ad 1.

5. De tertia specie sacrilegii. — Circa tertiam speciem sacrilegii, D. Thomas., in dicta quaest. 99, art. 3, non aliter explicat materiam hujus speciei sacrilegii, nisi numerando varia genera rerum sacrarum, quae per hanc speciem sacrilegii violari possunt. In primo ponit Sacramenta ; in secundo vasa sacra, et ibi enumerat imagines sacras, et reliquias Sanctorum, in quibus, inquit, personae Sanctorum honorantur et dehonorantur. In tertio ponit res, quae pertinent ad ornatum ecclesiae et ministrorum ; in quarto ponit bona ecclesiastica ad sustentationem ministrorum ecclesiae deputata. Non declarat autem divus Thomas cur haec omnia sub una specie sacrilegii numerentur, cum locus ponatur in specie distincta. Nam alioquin solet templum vel tabernaculum comprehendi sub generali appellatione sacrorum, seu rerum sacrarum, eodem modo quo vasa sacra, ut patet ex eodem D. Thom. 1. 2, quaest. 101, art. 4, ubi haec omnia vocat instrumenta cultus. Nec videtur esse minor distinctio in ratione rei sacrae inter vasa sacra, et imagines, ac reliquias, quam sit inter loca et vasa sacra. Haec vero diflicuitas totaque enumeratio explicabitur melius capite sequenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4