Caput 5
Caput 5
Qualis sit divisio sacrilegi in tres species.
1. An tria membra assignata , sint species infima. — Pars affirnativa. — Duo praecipue sunt in hoc capite explicanda : unum est, an illa tria membra sint species ultimae sacrilegii ; aliud, an sint formaliter diversae. Circa primum divus Thomas (ut aliqui ei tribuunt) sensisse videtur, illas esse species ultimas. Nam in dicta q. 99, art. 3, in corpore articuIi, de his videtur loqui ut de tribus speciebus ultimis ; et in solutione ad primum, dicit non tantum differre materialiter, sed etiam formaliter in ratione sacrilegii. Et quod magis movere potest , in solutione ad secundum, dicit percussionem virginis sacrae et commixtionem cum illa esse ejusdem speciei in ratione sacrilegii ; supponit ergo omne sacrilegium in personam sacram esse ejusdem speciei ; ergo eadem ratio est de reliquis. Item violatio ecclesiae per effusioncm sanguinis vel seminis, ejusdem speciei est in ratione sacrilegii, licet peccata, quibus fit talis violatio, in se diversissima sint; ergo eadem ratio erit de aliis. Et confirmari potest , quia nisi ita dicamus, difficillimum erit vel species ultimas agnoscere in hoc genere vitii, vel rationes constituendi et distinguendi illas assignarc. Et ita clare sentit Cajetanus, dicta quaest. 99, dub. 3.
2. Pars negativa certa judicatur. — Sacrilegiun mawus violente et turpitudinis distinguuntur specie. — Sed nihilominus certum existimo, non omnes illas esse species infimas, imo probabilius mihi est nullam earum esse ultimam. Et quidem in prima specie , ad minimum existimo esse distinctum sacrilegium manus violentae vel turpis actus, quia unum est perfidia contra votum, ut supra declaravi ; aliud est violatio cujusdam peculiaris immunitatis talis personae; quae duo valde distincta sunt in genere moris, quia repugnant religioni secundum actus et honestates valde distinctas. Nec fortasse D. Thom. sensit oppositum in illa solutione ad secundum ; non enim dicit illa duo convenire in una specie ultima, sed sinipliciter in una specie sacrilegii, scilicet in una ex tribus enumeratis, qualescumque illae sint. De aliis vero sacrilegiis in personam , per varias violationes immunitatum aut canonis , aut fori, aut tributorum , magis incertum est an inter se distinguantur specie; non est tamen improbabile etiam illas inter se distingui, quia immunitates, quae per illas violantur, sunt moraliter diversarum rationum. Et quod ad praxim spectat, clarum existimo in ordine ad confessionem habendas esse tanquam species distinctas, quia nec peccata, quibus fiunt, possunt aliter explicari, nec de illis in ordine ad judicium ferendum de injuria ecclesiae facta, et de satisfactione illi debita, potest aliter haberi sufficiens notitia.
3. Ostenditur specifica distinctio anter sacrilegia commissa in loco sacro. — Objectio. — Solvitur.—Similiter in secundo sacrilegio in locum sacrum, cum jura distinguant in genere furti tres species sacrilegii, scilicet, furando sacrum de sacro, aut non sacrum de sacro, aut sacrum de non sacro, sicut tertium distinguitur specie a dnuobus prumis, ita duo prima videntur inter se specie distingui, cum tamen utrumque sit contra locum sacrum. Sed hoc non multum cogit; nam dici facile potest secundum et tertium membrum esse simplices species sacrilegii, quia una est contra rem sacram tantum, ut cum quis furatur sacrum de non sacro; altera vero est contra locum tantum, ut quando quis furatur non sacrum de sacro. At vero prima species non est simplex, sed mixta, neque est una, nisi materialiter; formaliter autem est duplex per conjunctionem duarum malitiarum sacrilegii in eodem actu, atque ita malitia sacrilegii, quae in utroque furto est ratione loci sacri, ejusdem est speciei. Aliis ergo exemplis potest ostendi haec specifica differentia; nam furtum in loco sacro videtur sacrilegium specie distinctum a violatione templi per effusionem sanguinis, vel seminis ; habet enim deformitatem diversa ratione repugnantem rectae rationi ; et a posteriori suaderi potest ex effectu violandi ecclesiam. Si enim effusio sancuinis vel seminis censetur sacrilegium ejusdem speciei, quia eodem modo violant ecclesiam, cur non censebuntur diversae speciei a furto, cum longe aliter violent. Quod si dicas hoc pendere ex statuto Ecclesiae, respondeo hanc variam Ecclesiae dispositionem indicare magnam diversitatem in crimine, non solum accidentalem, sed etiam essentialem moraliter. Imo melius colligitur differentia in criminibus ex differentia in illo effectu, quam identitas sacrilegüi ex convenientia in eodem effectu; nam saepe sacrilegia specie distincta inducunt eumdem effectum excommunicationis vel irregularitatis, quia ad hoc satis est ut conveniant in quadam gravitate, vel acerbitate criminis, licet alias differant; at vero quando unum crimen est dignum tanta poena, et non aliud in tota sua latitudine, non parvum signum est specificae distinctionis. Praeterea, abstrahere delinquentem a loco sacro, vel in illo loco judicium aut mercaturam facere, videtur plane injuria loci valde diversa, et contra immunitatem loci moraliter distinctam; et ita in hoc genere sacrilegii existimo esse varias species, et ma- xime in ordine ad confessionem. necessarium moraliter esse ita reputari et explicari. Quod aliis exemplis statim amplius confirmabitur.
4. Sub tertia specie sacrilegii varias contineri species.— Cajetani responsum rej icitur.— Denique de tertia specie, de qua praecipue dubium propositum est, videtur mihi res clarior. Primo, propter varietatem rerum sacrarum, quae in hoc membro continentur, et modis valde diversis sanctitatem participant. Nam vasa sacra sunt instrumenta divini cultus ; at sacramenta sunt vasa divinae gratiae, et in aliquo illorum Christus ipse realiter continetur; in imaginibus vero et reliquiis est alius modus sanctitatis per certas quasdam habitudines ad personas sacras; bona autem ecclesiastica per denominationem magis remotam sacra censentur. Dicit autem D. Thomas, in illo art. 3, secundum diversam sanctitatem rerum sacrarum distingui species sacrilegii; ergo etiam sub illa generali ratione rei sacrae distinguendae erunt diversae species, cum in illis rebus distinguantur etiam sanctitates (ut ita dicam) diversarum rationum. Neque satisfacit quod Cajetanus respondet, omnes has res sacras convenire in hoc, quod tantum relative sunt sacree; nam haec est ratio valde generalis, et sub illa continentur sanctitates relativae diversarum rationum; et certe sanctitas loci relativa est, seu moralis, per humanam depu' ationem et benedictionem; et sicut locus dicit relationem continentis, ita et vasa sacra suo modo. Et in vestibus sacris considerari potest relatio genere diversa pertinens ad praedicamentum Aabitus, et ita inter sanctitatem vesüs, vasis, imaginis, et reliquiarum esse poterit generica diversitas relationum, quae a Cajetano consideratur in loco respectu aliarum rerum sacrarum; non ergo satisfacit illa responsio.
5. Probatur inductione. — Praeterea hoc potest inductione confirmari, nam, licet furari pecuniam ecclesiae sacrilegium sit, tamen calicem confringere et irreverenter tractare, longe diversum sacrilegium est, cum tamen utrumque ad hoc membrum pertineat. Sicut enim aliquis cultus et honor debetur calici, qui non debetur pecuniae ecclesiae, ita diversum est sacrilegium quo fit calici irreverentia, vel quo pecunia ecclesiae subtrahitur. Imo circa eamdem rem sacram, verbi gratia, calicem, possunt esse diversi modi sacrilegii, ita profecto distincti, ut in confessione exprimendi necessario sint, non ex accidentali gravitate, sed ex propriis rationibus eorum, ut si quis, verbi gratia, utatur calice in mensa communi ad usus profanos, profecto longe aliud sacrilegium committit, ab eo qui calicem furatur ; nam, licet ut res sacra sit eadem, modus violandi illam est longe diversus, adeo ut prior sit contra religionem ex ipsa lege naturali, posterior vero videatur esse tantum ex lege positiva ; nam ex sola rei natura fortasse esset tantum injustitia. Et similia exemp!a sumi possunt discurrendo per alias res sacras, praesertim Sacramenta, reliquias et imagines. Quis enim dicat baptizare et absolvere indigne, esse sacrilegium ejusdem speciei cum irreverentia facta imagini, et sic de aliis. Denique simonia, ut supra conclusimus, species est sacrilegii , et sine dubio sub tertio membro continetur, ut ex infra tractandis constabit; nemo autem negat esse speciem vitii, ab aliis sacrilegiis contra res sacras distinctam.
6. Concludo ergo hanc speciem non infimam, sed subalternam, et licet difficile sit in his omnibus specificam rationem distinguendi cognoscere, tamen haec difficultas fere in rebus omnibus, praesertim in actibus humanis, invenitur. Item, licet speculative id sit verum, tamen moraliter ex ipsa rationis regula in multis apparet statim magna differentia; et in ordine ad confessionem optimum consilium est, quando modus sacrilegii, vcl ex parte rei sacrae, vel ex modo violandi illam, est multum diversus, et de se habens sufficientem gravitatem ad mortale peccatum, illud explicare in confessione tanquam habens peculiarem speciem in ratione sacrilegii.
7. Non solum materialiter, sed etiam formaliter differunt inter se tres species sacrilegii. —Locus sacer dupliciter spectari potest. — Atque ex his expeditum fere est, quod secundo loco proposuimus ; quia veluti a fortiori constat recte a divo Thoma dictum esse, tres illas generales species sacrilegii non tantum materialiter, sed etiam formaliter sub genere sacrilegii distingui, nam quae diximus de speciebus contentis sub singulis membris, magis probant de ipsis membris inter se. Cajetanus etiam hoc declarat, quia persona est formaliter et simplieiter sancta, ut subjectum sanctitatis; locus vero ut contentivus personarum et rerum sacrarum ; alia per habitudinem, qua ad sanctitatem ordinantur. Quod generatim loquendo recte consideratum est, dummodo ad species convenienter applicetur, ut diximus. Et praeterea, in eo quod de persona dicitur, adverto personam esse quidem forma- liter et simpliciter sanctam, praecipue ratione gratiae et justitiae inhaerentis, hic autem non solam hanc sanctitatem personae considerari, imo nec principaliter, ut infra dicam ; est enim sacerdos et religiosus persona sacra sufficientissime ad rationem sacrilegii, etiamsi nec formaliter, nec simplicite sancta sit. Nam ratio sacrilegii ab hoc abstrahit et praescindit, et solum consurgit ex eo quod talis persona est divino cultui dicata speciali modo, et ad aliquod ministerium ejus, et ideo dixi supra hanc sanctitatem esse respectivam: non excludo tamen quin possit esse formalis. Circa locum, etiam considero quod, licet sub ratione loci dicati ad continendum Dei populum, ad divinum cultum congregatum, censeatur habere peculiarem rationem sanctitatis, sub qua spectat ad illam secundam speciem sacrilegii, nihilominus quatenus res quaedam consecrata est et destinata ad divinum cultum, habet quamdam convenientiam cum aliis rebus sacris, sub qua ratione existimo posse aliquod sacrilegium contra templum vel monasterium esse ejusdem speciei cum sacrilegio contra rem aliquam sub tertio membro contentam ; ut verbi gratia, templum destruere, aram et vasa sacra infringere, vestes sacras scindere, et similia, existimo esse sacrilegia ejusdem speciei. Item, sicut vi vel furto occupare bona ecclesiae mobilia et immobilia, sacrata, vel non sacrata, ejusdem speciei sacrilegium est, magis vel minus grave, ita per vim occupare templum aut monasterium, praecise stando in ratione rapina aut furti rei sacrae, sacrilegium ejusdem rationis esse videtur. Neque hoc est contra dictam divisionem, nam in ea consideratur locus sacer, ut locus est, et quoad immunitates speciales, quas habet, ut exercet rationem loci, praeter quas habet etiam alias communes rebus sacris, ut in l. 1 de Immunitate notavi, c. 14. Et hoc modo potest aliqua moralis ratio illius divisionis dari ; nam persona sacra ut sic, et locus sacer ut sic, habent singularem modum sanctitatis et immunitatis, praesertim juxta ecclesiastica jura; et ideo illa duo specialiter numerata sunt; alia vero sub ratione magis generali, quia vitia eis contraria fere non habent in jure diversam considerationem, licet in genere mali et vitii moralis possint habere diversas rationes specificas, ut declaratum est. Et ita obiter responsum est ad difficultates in principio positas.
On this page