Text List

Caput 6

Caput 6

Proponuntur nonnulla dubia de quibusdam rebus sacris.

CAPUT VI. PROPONUNTUR NONNULLA DUBIA DE QUIBUSDAM REBUS SACRIS.

1. An irreverentia contra Eucharistiam sit sacrilegiun. — Ratio dubii. — Sed adhuc supersunt nonnulla explicanda circa res sacras, quae in tertio membro numerantur. Et imprimis merito dubitari hic potest, an irreverentia contra Eucharistiam dicenda sit saerilegium. Et ratio dubitandi est, quia Eucharistia non est sancta, sicut aliae res sacrae, sed sicut Deus ipse, quia revera est Deus; ergo sicut irreverentia contra Deum ipsum directe non est sacrilegium, sed irreligiositas alterius ratiopis, ita irreverentia contra Eucharistiam plus est quam sacrilegium. Et confirmatur, quia caeteris rebus sacris praeter Eucharistiam non debetur suprema adoratio lairie, sed secundaria quaedam veneratio, ut septima Synodus docuit; Eucharistia autem debetur idem latriae cultus qui vero Deo debetur, ut definit Concilium Trident., sess. 13, c. 5et can. 6; ergo etiam irreverentia facta Eucharistiae est aliquid majus quam sacrilegium, quod fit aliis rebus sacris, et directe opponitur illi secundaria venerationi rerum sacrarum. Declaratur tandem, quia adoratio debita Christo in Eucharistia ejusdem speciei est cum adoratione, quae dabatur Christo in propria specie visibili existenti, ut expresse docet Concilium Trident.. dicto c. 5; ergo etiam irreverentia aut injuria facta Eucharisuae, vel Christo in propria specie, ejusdem rationis est, justa illud : Beus erit corporis et sanguinis Domini, 1 ad Corinth. 11. At vero iniuria facta Christo in specie visibili non tantum erat sacrilegium, sed major quaedam irreligiositas ; ergo idem dicendum est de Eucharistia. Ad hoc vero respondere quis potest ex Cajetano, dicta quaest. 99, dub. 6, irreverentiam contra Eucharistiam non esse contra sanctitatem Christi, ut est sanctitas persona. Sed non satisfacit, quia res ipsa contenta in sacramento est persona, et sanctitas illius rei est sanctitas per essentiam; et ideo adoratio illius rei est tam vera latria, ac adoratio personae. Et ad hoc nihil refert quod ibi non sit corpus per modum corporis ; ergo idem est de irreverentia.

2. Contra Eucharistiam committi posse peccatum mnjus quam sacrilegium. — Propter crimen injiciendi manus in Eucharistiam non incurritur excommunicatio.— Convincor ergo his argumentis, ut dicam, contra Eucharistiam committi posse peccatum, quod directe et principaliter sit majoris rationis, quam sacrileeium, quatenus nimirum est contra ipsam Christi personam ; concomitanter vero esse sacrilegium, quatenus est contra reverentiam debitam speciebus sacramentalibus, quae res sacra sunt. Sicut enim adorato Christo in Eucharistia coadorantur species, ita proportionaliter est injuria, et ideo sicut illa adoratio simpliciter est primaria latria respectu persona Christi, eminenter vero continet secundariam venerationem specierum , ita etiam irreverentia principaliter est irreligiositas contra Christi personam, continet vero rationem sacrilegii respectu ejus quod ibi est sacramentum tantum. Nec refert quod illa irreverentia videatur immediatius versari circa species, quam circa Christum, quia respiciendum est magis ad rem contentam sub speciebus, cui directe et formaliter fit injuria: sicut quando clericus trahitur per vestem, injuria fit ipsi personae, licet non attingatur persona, uisi mediante veste. Quod non obscure significavit Paulus, 1 Corinth. 11, cum dixit : Judicium sibi manducat et lilit, non dijudicans corpus Domini. Et ita optima ratione intelligitur verum esse quod Cajetanus dixit dicta quaest. 99, dub. 6, gravius esse hoc sacrilegium contra Eucharistiam, quam omnia alia contra personas sacras, loquendo de gravitate secundum speciem suam. Ratio enim propria est, quia hoc peccatum est altioris rationis, ut sic dicam, quam omne aliud sacrilegiuin, eo quod sit directe contra excellentiam divinam personae Christi. Et nihilominus verum etiam est quod idem Cajetanus subjungit in dub. 7, propter peccatum inferendi manus violentas in Eucharistiam, non incurri excommunicationem latam contra inferentem manus violentas in clericum. Et ratio a priori non est quia illud peccatum non sit contra sanctitatem Christi, ut Cajetanus vult, sed est quia nomine clerici in cap. Si quis suadente, non comprehenditur Christus, sed clericus viator et visibilis, ac minister hujus ecclesiae militantis, ut constat ex usu illius vocis, et ex ipso contextu, et ex communi omnium intelligentia. Neque etiam obstat quod illa injuria Eucharistiae sit gravius peccatum ; nam poena non extenditur ad dissimile crimen, etiamsi gravius sit, et saepe censura fertur pro crimine minus gravi, qui est major necessitas coer- cendi illud, quam aliud gravius, quod rarissimum est.

3. An reliquiee et imagines Sanctorum bene in hoc ordine numerentur. — Deinde dubitari potest circa easdem res sacras, an reliquiae et imagines Sanctorum bene in hoc ordine numerentur. Et ratio dubii est, quia irreverentia istarum rerum non videtur esse contra religionem sed contra virtutem observantiae, vel duliae, ad quam pertinet veneratio Sanctorum. Probatur ex D. Thoma dicente, irreverentiam istarum rerum in hoc consistere, quod in eis personae Sanctorum inhonorantur ; ergo sicut honor Sancti in imagine sua est actus dulia, et non religionis, ita irreverentia contra imaginem. vel reliquiam alicujus Sancti, est contra duliam, et non contra religionem, quia videtur potius esse inobservantia quaedam (ut sic dicam ). Nam peccatum quod committitur contra reverentiam debitam alicui personae, illi virtuti opponitur, ad quam spectat venerari talem personam; ut irreverentia contra parentem est impietas, non sacrilegium; sed personae creatae, quantumvis sanctae, non debetur bonor ex virtute religionis, sed ex observantia; ergo inhonoratio talis personae non est sacrilegium, sed inobservantia ; ergo multo minus irreverentia reliquiarum vel imaginum Sanctorum erit sacrilegium contra religionem, sed aliud vitium innominatum et secundarium, contra observantiam seu duliam.

14. Responsio Vesquez. — Difficultas huius responsionis. — Ad hanc difficultatem responderi potest primo, concedendo totum quod argumentum intendit, ut plane concedit Gabriel Vasquez, lib. 1 de Adoration., disput. 6, c. 8, ubi ait percussionem clerici aut religiosi non esse sacrilegium contra virtutem religionis, sed contra virtutem observantia, propter rationem factam. Et hoc idem consequenter dicit de irreverentia facta reliquiis vel imaginibus Sanctorum , ex eodem fundamento. Secus vero sentit de imaginibus Dei, et de rebus sacris inanimis , quarum irreverentiam dicit esse contra virtutem religionis. Quia illae res ex religione in veneratione habentur; unde idem consequenter diceret, sicut revera dicendum est, de cruce et aliis imaginibus Christi Domini, et de reliquiis crucis, aut aliis instrumentis passionis , aut vestibus quae Christum tetigerunt, quia haec omnia ex virtute religionis coluntur. Quae quidem sententia quoad hanc posteriorem partem clara est, neque contra illam versatur difficultas posita. Quoad primam vero partem vide- tur esse contra communem modum loquendi, tam Canonum in dicto cap. Si quis suadente, ibi, Sacrilegii reatum, quam D. Thomae et reliquorum auctorum. Responderi autem potest, quod sicut cultus Sanctorum religiosus dicitur propter conjunctionem quam habet cum divino cultu, licet a virtute religionis non eliciatur, ita percussio clerici dicitur sacrilegium, quia versatur circa personam sacram, et Deo conjunctam, licet proprie contra religionem non sit. Sed contra hoc est, quia quando divus Thomas et Doctores dividunt sacrilegium per tria membra explicata, de sacrilegio proprie dicto et religioni opposito loquuntur, ut constat. Item sacrilegium per turpem accessum ad personam sacram, proprie contra religionem est, quia est contra votum; sed eodem modo censent omnes de sacrilegio quod committitur in percussione personae sacrae. Imo D. Thomas dicit convenire in specie sacrilegii. Denique jura interpretanda sunt juxta receptum usum vocum, maxime quando communiter ita intelliguntur.

5. Percussio clerici, et irreverentia reliquiarum et imaginum sunt sacrilegia. — Propter hoc ergo non censeo negandum quin percussio clerici, et irreverentia reliquiarum et imaginum Sanctorum , sit sacrilegium contra religionem , licet irreverentia talium rerum vel personarum sub aliqua ratione possit esse contra observantiam ; haec enim duo non repugnant, ut agentes de blasphemia diximus, et ex materia de adoratione constat. Et posteriorem quidem partem probat ratio facta in difficultate proposita. Prior vero declaratur imprimis in percussione clerici. Nam illud sacrilegium est contra jus positivum, ut dixi; lex autem canonica non prohibet illam percussionem intuitu observantia , sed intuitu religioris Dei, et ita constituit contrarium act um, seu carentiam actus in materia virtutis religionis ; ergo illa percussio est vitiosa contra religionem. Primum antecedens constat: nam quod possit Ecclesia hoc modo prohibitionem facere, et in materia religionis actum constituere, supra ostensum est; nam si hoc potest facere circa locum sacrum, et circa bona ecclesiastica, cur non muito magis circa ministros Dei? Quod autem ita fecerit, et ex verbis jurium constat , et ratio suadet, quia Ecclesia in hac prohibitione non respexit ad excellentiam creatam personae clerici, sed ad ministerium, quatenus ratione excellentiae divina, ad quam ordinatur, venerandum est, et ita non prohibet illam actionem, nisi ut cedit in quamdam irreverentiam Dei , seu, quod idem est, ut est irreverentia talis persona, quatenus minister Dei est. Praeterea si quis faciat injuriam sacerdoti in despectum et contumeliam ministerii, sine dubio committit sacrilegium contra religionem Dei, ut etiam dictus auctor fatetur, quia peculiarem respectum habet contra Deum, in quem transit illa injuria ; sed Ecclesia per suam legem potuit ita prohibere illam injuriam ut ad Deum pertinentem, praecipiendo abstinentiam abilla in quemdam cultum religiosum Dei ; et ita sine dubio instituit immunitates personarum sacrarum, sicut et templorum, et ecclesiasticorum bonorum ; ergo sacrilegia contra has immunitates aeque sunt contra religionem, etiamsi, quando sunt contra personas rationales, plerumque sint etiam contra observantiam, vel justitiam ; hoc enim non excludit quin possit in eodem actu conjungi malitia sacrilegii. Neque ad hoc necessarium est ut percutiens clericum intendat injuriam facere Deo. nam in peccatis committendis non est necessaria similis intentio, quando in objecto ipso est specialis malitia ; sed sufficit faeere id, quod ex se vel ex prohibitione habet talem malitiam.

6. Sancti possunt coli, cel religionis, vel dulia actu. — Ob hanc ergo causam dixi in superioribus, personam sacram, ut ponitur inter materias sacrilegii, magis considerari secundum sanctitatem respectivam pertinentem speciali modo ad cultum Dei, quam prout est in se excellens, vel sancta, absoluta quadam sanctitate et excellentia. Quod si sub hac ratione absolnta velimus loqui de personis sanctis, etiam cum Christo regnantibus, verum quidem est, si absolute adorentur propter crcatam sanctitatem, non adorari religione, sed dulia. Et consequenter etiam est verum irreverentiam irrogatam Sanctis, non ut habent respectum ad Deum, sed ut homines sunt excellentes, ut sic non religioni, sed duliae opponi : ut bene etiam observavit Valent., in 3 tom., disput. 1, q. 14, puncto 2. At vero si Sancti considerentur quatenus amici Dei sunt, et in eis ipse honorari potest, et illi etiam per respectum ad ipsum, ut sic per religionem Dei coluntur, et consequenter etiam injuria eis facta sacrilegium est contra religionem Dei. Unde probabile est quod omnis injuria sanctorum, praesertim cum Christo regnantium, transit in Deum, et participat malitiam sacrilegii contrarii religioni, etiam si injuria Dei intenta non sit. Nam ad peculiarem illam adorationem in Sanctis, reauiritur peculiaris intentio, quia actus virtutis est; at vero ad contrariam injuriam non est hoc necessarium, quia actus vitii est, ad quem satis est quod malitia sit in objecto, ut supra dicebam. Sicut irreverentia facta principi transit in regem, licet non sit intenta respectu regis; et haereticus contumeliam inferens imagini Dei, injuriam facit Deo, etiamsi millies dicat se id non intendere. Ita ergo est valde probabile de injuria Sanctis facta. Et quamvis fortasse specnlativa consideratione, et secundum alium statum rerum possit dari irreverentia in Sanctum, quae non transeat in Deum, tamen loquendo de Sanctis cum Christo regnantibus, et considerato communi modo quo in Ecclesia Dei coluntur, vix potest irreverentia in Sanctum separari a sacrilegio in Deum; quia aestimandi sunt ut conjunctissimi Deo, qui vult eos maxime a nobis honorari, et tanquam suam aestimat irreverentiam quae contra illos fit.

7. Injuria, quae per reliquias fit Sanctis transit in Deum. — Es his ergo facile respondetur ad alteram partem, de reliquiis et imaginibus Sanctorum ; sunt enim materia sacrilegii, non quatenus referunt Sanctos, vel sunt partes aut aliquid eorum, sistendo in ipsis; ut sic enim verum est vitium illud ad duliam pertinere. Sed circa res taies committitur sacrilegium. vel quatenus inhonoratio, quae in illis vel per illas Sanctis fit, non in illis sistit, scd ad Deum transit, ut declaratum est, vel certe quia secundum Evclesiae usum, hae res habentur et aestimantur ut instrumenta divini cultus, et ideo habentur sacrae non tantum in ordine ad Sanctos, sed etiam in ordine ad Deum, non minus quam sacrae vestes, vel altaris ornamenta.

8. Cur inter res sacras numerentur sacramenta, et non sacrificia et oratio. —Tertio, cirea easdem res sacras, dubitari potest cur inter eas numerentur sacramenta, et non sacrificium, quia sicut sacramentum consistit in quadam actione seu receptione sacra, ita sacrificium consistit in sacra actione, et ita potest haec irreverenter fieri sicut illa; ergo sicut irreverentia sacramentl est sacrilegium, ila etiam irreverentia sacrificii ; crgo numerandum esset sacrificium inter res sacras quae per sacrilegium violantur. Eadem interrogatio cum eadem dubitandi ratione fieri potest de oratione, quae est etiam actio sacra, et irreverenter fieri potest. Ad hoc breviter dico, hic non numerari illas actiones, quae ipsum Dei cultum directe et immediate continent, quia irreverentia, quae in eis committitur, non est sacrilegium, sed aliud genus irreligiositatis circa Deum, quae vel ad superstitionem pertinet, vel ad eam reducitur. Et ratio est, quia talis irreverentia Deo ipsi immediate fit, non ipsi actioni tanquam rei sacrae; qui enim orat inattente, Deo ipsi irreverentiam facit immediate, et tanquam proximo objecto Cui, et idem est de sacrificio, nam hi actus continent ipsum formalem cultum Dei. Actiones autem sacramentorum non ita continent immediatum Dei cultum, sed sunt instrumenta quibus sanctificantur cultores Dei; et ideo merito inler res sacras computantur, quae per sacrilcgium irreligiose tractari possunt.

9. Quid de concione sacra dicendum. —Sed quid de concione sacra, seu verbo Dei? Nam illud etiam videtur actio sacra, et non tantum continet cultum Dei, sed est etiam instrumentum divinum ad sanctificandos cultores Dei, et potest indigne et irreverenter tractari; ergo circa illud potest sacrilegium committi, et tamen a divo Thoma inter res sacras non numeratur. Ad hoc Cajetanus, dicta q. 99, dub. 2, fatetur irreverentiam factam verbo divino esse sacrilegium ; tum quia per illud Deus nos sanctificat, juxta illud Joan. 13: Vos mundi estis, propter sermonem meum; tum etiam quia verba et nomina sacra propter significationem sacram merentur aliquam venerationem, ut constat ex materia de adoratione, et ex septima Synodo, can. 3. Quae sententia mihi placet, praesertim quoad nomina Dei, Christi et Sanctorum, quae fortasse sub imaginibus comprehensa sunt a divo Thoma. Et idem censeo de proprio verbo Dei, ut est verbum Scripturae Canonicae, quod religiosam reverentiam meretur, quatenus singulari modo a Deo ipso dictatum est, et reputari potest tanquam reliquiae ipsius Dei, et ideo adulterare hoc verbum, pervertendo illud, sacrilegium est; praeterquam quod potest etiam esse blasphemia, et haeresis, vel participatio ejus. Aliud vero verbum doctrinae in tantum potest ad materiam religionis pertinere, in quantum conjunctum est cum ipso verbo Dei, in cujus irreverentiam redundat quidquid in sacra doctrina, praesertim pro concione, indigne tractatur. Seclusa autem hac irreverentia verbi Dei, alia peccata, quae possunt in docendo committi, non pertinent, ut opinor, ad sacrilegium, quia illa actio non est ita proprie res sacra, ut venerationem aliquam religiosam mereatur. Et ita videtur sa- tis explicata tota materia sacrilegiorum, simonia excepta, de qua postea dicturi sumus. De variis autem modis, vel actionibus, quibus omnes istae res sacrae violari possunt, diximus in variis locis : de sacramentis, tractando de illis; de vasis et vestibus sacris, in 3 tom,, disp. 81, sect. 8; de imaginibus et reliquiis, in materia de adoratione ; de bonis ecclesiasticis in opusculo de Immunitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6