Caput 7
Caput 7
De gravitate sacrilegii, et qualitate malitiae illius, ac poena eidem debita.
1. Peccatum sacrilegii mortale est ex suo genere. — Es dictis in praecedentibus capitibus, constat hoc peccatum sacrilegii in omnibus tribus speciebus ejus esse mortale ex genere suo, quia est contra excellentem virtutem religionis, cet in omnibus speciebus habet materiam satis gravem, ut patet facile per illas discurrendo. Nam percussio clerici ex genere suo gravis materia est, et similiter usurpatio jurisdictionis in clericum, vel cum ab illo tributum exigitur. Item violatio castitatis in persona sacra per votum, peccatum mortale est ex suo genere, ut constat. De violationibus etiam loci saeri satis hoc est declaratum in superiori tractatu, lib. 3. In tertio denique genere, iniqua administratio vel receptio Sacramentorum ex suo genere peccatum mortale est. Pervertere etiam Scripturam ad confirmandos errores, gravissimum sacrilegium est ; imo etiam illa abuti ad res turpes et obscoenas, grave peccatum est, sicut etiam uti vasis sacris ad usus profanos, seu communes. Denique occupare bona Eeclesiae, vel injustis oneribus illam gravare, clarum est esse ex suo genere grave peccatum. Est autem hoc verum, sive sacrilegium fiat ex directa intentione contemnendi et inhonorandi res sacras, ut faciunt hoeretici, sive fiat solum ex voluntate libera propter alium finem, vel utilitatem aut delectationem humanam, quia, ut circumstantia det specialem malitiam, non est necessaria formalis intentio, sed sufficit libera voluntas, ut ex prima secundae constat.
2. Peccatum hoc potest esse veniale, ea levitate materiee, et ex inadvertentia. — Potest autem hoc peccatum esse veniale duobus modis consuetis. Primo, es levitate materiae, ut Cajetanus et omnes Summistae, verb. Sacrilegium, fatentur. Et ratio est, quia etiamsi res sit sacra, potest irreverentia ejus esse levis, ut per se constat, et disputando de Sacramentis, et de locis sacris, et saepe alias tractatum est. Semper tamen necessarium est ut absit contemptus, ita ut irreverentia non fiat ex formali intentione inferendae injuriae rei sacrae; tunc enim semper est mortale, quantumvis injuria levis esse videatur, quia intentio illa continet magnam irreverentiam. Item ad judicandum de levitate materiae, oportet considerare omnes circumstantias ejus, et modum prohibitionis, ut an sub gravi censura sit ab Ecclesia prohibita. Ut, verbi gratia, exigere ovum a clerico in tributum, leve quidem apparet; si tamen consideretur jus, et potestas quae usurpatur, gravis materia est ; similiter violenter detinere clericum brevi tempore, in ratione nocumenti vel corporalis injuriae, leve reputatur, et nihilominus, considerata immunitate clerici, sufficit ad grave sacrilegium, juxta c. JVuper, de Sent. excom., et ea quae diximus in 5tom., disp. 22, sect. 1, num. 25 et seq. Secundo, potest hoc peccatum esse veniale propter inadvertentiam, quae licet non sit omnino involuntaria ratione negligentiae, tamen illa est levissima, et ita actus non plene deliberatus est, et ideo non est peccatum mortale.
3. An hoc peccatum possit esse omissioms. — Tria vero mihi supersunt explicanda circa malitiam sacrilegii. Primum est, an hoc peccatum sit semper coinmissionis, vel possit etiam esse omissionis. Videtur enim sacrilegium intrinsece requirere positivum actum, quo res sacra irreverenter tractetur, et ideo semper esse peccatum commissionis. Item hoc peccatum est contra praeceptum negativum non violandi res sacras; ergo est peccatum commissionis. Item alias omissio communionis vel confessionis in tempore praecepti esset sacrilegium; consequens videtur falsum, quia cum res sacra, id est, sacramentum tunc non sit, non potest dici irreverenter tractari.
4. Affirmative resolvitur questio.— Nihilominus dicendum est aliquod peccatum omissionis esse posse contra reverentiam debitam rei sacrae, ac proinde sacrilegium. Probatur, quia interdum est sub praecepto aftirmativo aliqua veneratio rei sacrae. Id constat ex c. 1 de Cust. Euchar., et c. Sane, de Celeb. Mis., ubi Clerici praecipiuntur custodire Eucharistiam clavibus adhibitis, idque sub gravi suspensionis poena trium mensium ab officio. IlIud antem praeceptum per solam omissionem violatur, ut constat . Item in eodem c. Sane, praecipitur omnibus ut, cum in Missa elevatur hostia salutaris, se reverenter inclinent. Omis- sio ergo illius adorationis peccaminosa est, et ad irreverentiam omissivam pertinet. Item in c. de Custoaia Eucharistia, praecipitur ut oratoria, vasa sacra, vestimenta, palae et corporalia, nitida et munda conserventur: hoc autem sine commissione per so'am omissionem violatur, quia sine culpa alicujus hae res paulatim sordescunt, et quia non mundantur, vel lavantur, praeceptum illud violatur. Multaque similia peti possunt ex locis supra citatis, in quibus ostendimus quomodo veneratio aliqua istarum rerum sub praeceptum affirmativum cadat; contra praeceptum autem afftirmativum peccatur per omissionem, ut constat. Quod autem haec malitia pertineat ad sacrilegium, patct, quia est contra religionem, et versatur circa rem sacram per defectum reverentiae illi debitae, nec potest reduci ad aliud vitium, ex his quae contra hanc virtutem numerantur.
5. Solvuntur argumenta in contrarium adducta. — Ad primum ergo respondetur, in moralibus omissionem reverentiae debitae reputari irreverentiam. Verum est etiam sacrilegium ordinarie committi per actum positivum, et inde fortasse nominari ; nihilominus tamen interdum incurri posse per omissionem. Unde ad secundum dicitur, licet saepius sacrilegium sit contra praeceptum negativum, interdum etiam esse contra affirmativum. Ad tertium dici potest primo, tunc sacrilegium omissivum committi, quando res sacra existit, et actio aliqua praecepta et pertinens ad honorem ejus omittitur. At vero preceptum de recipiendo sacramento non est hujusmodi ; et ideo fortasse quando omnino omittitur sacramentum, non est sacrilegium, sicutsupra dicebamus de omissione Missae in die festo. Secundo, responderi potest usum alicujus sacramenti pertinere ad quamdam venerationem ejus, etideo, quando omittitur tempore praecepti, sacrilegium committi. Neque obstat quod res sacra non sit nec fiat, quia satis est quod debeat esse vel fieri.
6. An in hoc vitio dentur peccata quaedam per excessum., et alia per defectum. — Pars negativa. — Secundo, explicandum est an in hoc genere vitii peccetur semper per detectum, vel in eo possint duo vitia extreme opposita esse per excessum et defectum ; nam divus Thomas, quaestione nonagesima septima, iu principio, sacrilegium collocat sub vitio religioni opposito per defectum; unde non videtur agnoscere sacrilegium, quod per excessum opponatur rehgioni. Et confirmari potest ex dictis, quia si sit sacrilegium omissivum, manifeste est per defectum ; si autem sit commissivum, semper habet rationem sacrilegii, quatenus actio circa rem sacram fit cumillius injuria, vel sine debitis circumstantiis ad reverentiam necessariis.
7. Pars affirmativa proponitur. — In contrarium vero est, quia, sicut circa Deum ipsum potest peccari, et deficiendo in cultu ac reverentia, et excedendo indiscrete in modo cultus, ita circa res sacras potest utroque modo peccari ; sed propter illam causam distinguuntur irreligiositates in Deum per excessum et defectum ; ergo eodem modo distinguendae sunt irrreligiositates circa res sacras. Minor declaratur exemplis, nam adorare imaginem Sancti adoratione latriae, peccatum per excessum est. Sed ad hoc bene responderi potest, tunc non adorari imaginem ut imaginem, sed ut idolum, et ideo illam esse superstitionem contra Deum ipsum. Sed licet hoc verum sit, non tamen videtur repugnare quin sit sacrilegium respectu talis rei sacrae. Clarius vero exemplum erit, si quis publico cultu in Missa, vel in oratione publica, colat Sauctum a Pontifice non propositum per canonizationem, vel sufficientem beatificationem, contra c. 1 de heliquiis et veneratione Sanctorum; illud autem peccatum per excessum est. Idemque est de veneratione reliquiarum, vel publica, sine auctoritate, contra c. 2 de Reliq. et venerat. Sanct., et Concil. Trident., sessione 25, in decreto de hac re; vel privata veneratione sine morali fide, satisque probabili de sanctitate personae , aut de veritate reliquiarum, contra rectam rationem.
8. Dari sacrilegium per defectum et excessum resolvitur. — Non videtur quidem posse negari, quin hoc vitium per excessum in hac materia committi possit. Unde a Concilio Tridentino supra, superstitio vocatur, ibi : Omnis porro superstitio in Sanctorum invocatione, reliquiurum veneratione, et àmagamun sacro usu tollatur. Superstitio autem peccatum per excessum est, ut supra vidimus ; unde sine dubio est peccatum specie distinctum a sacrilegio, ut sonat vitium per defectum. Et licet, quando transit in idololatriam, pertineat ad superstitiones supra tractatas, quae sunt directe contra Deum, tamen , quando sistit in modo inepto, insolito vel irrationabili colendi ipsas res sacras, videtur esse superstitio specie distincta ab omnibus supra positis, quia non immediate circa Deum , sed circa cultum rerum sacrarum committitur. Est enim contra secundarios actus religionis, seu secundariam la- triam (ut vocant), non contra primariam ; nam, si haec ratio sufficienter distinguit vitia per defectum, non video cur non distinguat etiam per excessum. Neque contentiose disputandum est, an haec superstitio circa res sacras dicenda sit sacrilegium, necne, nam erit contentio tantum de vocabulo. Fateor tamen, secundum communem usum vocis, non appellari proprie sacrilegium ; et fortasse ideo auctores de hoc vitio specialiter non disputant, quia potest ad superstitionem contra Deum revocari, et quia non indiget speciali explicatione, sed per proportionem ad superstitionem indebiti cultus divini debet intelligi ac declarari.
9. An haec malitia sacrilegii possit esse sola in actu peccati — Resolutio queestionis. — Tertio, explicandum est an haec malitia sacrilegii possit interdum esse sola in actu peccati, vel semper supponat actum peccaminosum, cui adhaereat. Videtur enim non posse separari, quia non sumitur ex objecto, sed ex circumstantiis , et ideo semper supponere videtur malitiam in actu ex objecto, quia, si actus sit bonus ex objecto, non videtur esse sacrilegium, neque irreverentia rei sacrae. Dicendum vero est, licet frequenter haec malitia conjuncta sit cum aliis, et in eis quodammodo fundetur, nihilominus saepe posse esse solam , et separatam ab aliis, quia nimirum actus non habent aliam deformitatem , nisi quia res sacra violatur , ut expresse docuit D. Thomas, p. 99, art. 2, ad 3. Et licet aliqui ab hac regula excipiant sacrilegia contra personas sacras, tamen in eis hoc etiam invenitur ; nam conjux habens votum castitatis, si petat debitum ab altero conjuge, sacrilegium committit, et non peccat contra justitiam, neque contra temperantiam. Deinde si Praedlatus religionis juste praecipiat verberari subditum suum, tamen sine necessitate faciat illum verberari per laicum, sacrilegus est pure contra jus positivum in cap. Universitatis, de Sent. excom. Unde peccatum illud non est contra justitiam, neque contra aliam virtutem praeter religionem. Item si quis fuste percuuat clericum, ipso voluntarie consentiente, non facit illi injustitiam, et nihilominus est actio sacrilega contra speciale jus positivum in cap. Contingit, de Sent. excom. Sic ergo in prima specie separabilis est malitia sacrilegii ab omni alia. In secunda autem specie copula matrimonialis habita in ecclesia extra casum necessitatis sacrilega est, ut supra vidimus, et tamen aliam malitiam non habet, neque con- tra justitiam, neque contra temperantium. In tertia etiam specie frequentissima sunt exempla, ut in indigna sumptione vel administratione sacramenti, profano usu vasorum saerorum, et similia.
10. Unde constat in hac tertia specie sacrilegii oriri malitiam ex ipso objecto proximo, seu materia circa quam versatur actio sacrilega ; et hinc est, ut saepius in illa accidat separatio malitiae sacrilegii ab alis, et ita cessat ratio dubitandi in principio proposita. Tamen etiam in prima specie, persona sacra, circa quam versatur actio sacrilega, se habet ut proximum objectum peccati; et ideo etiam in illa facile inveniri potest talis separatio. Quando vero tantum concurrit ut circumstantia quis, non se habet proprie ut objectum ; nihilominus tamen quia tali personae potest esse prohibita actio (alias non mala), ratione voti, vel legis positivae latae intuitu religionis, ideo etiam hoc modo potest in tali persona separari sacrilegium a caeteris peccatis. Atque hoc ultimo modo contingit etiam in loco sacro ; ille enim proprie non est objectum, sed circumstantia actionis, nisi fortasse ex formali et directa intentione fiat actio in contemptum et injur;am loci sacri, et tunc clarum est praecipuam speciem talis peccati esse sacrilegium, sive in ipsa actione sit alia malitia, sive non sit.
11. Pona sacrilegii vel spiritualis est, vel temporalis. — Tamen addendum superest unum verbum de poena sacrilegii, quae duplex cogitari potest : una spiritualis, ut censura; alia temporalis, ut poena pecuniaria. De priori, certum est non per omne sacrilegium incurri ipso facto aliquam censuram, sed solum in tribus casibus. Primo, in percussione clerici, contra canonem S$ quis suadente, quae in 5 tom., disput. 22, sect. 1, disputata est. Secundo, in fractione ecclesiae cum raptu, de qua, quomodo intelligenda sit, dixi in eodem tomo et disp., sect. 2, a n. 9. Tertia est contra violatores immunitatis ecclesiasticae, quae in variis casibus incurritur, contentis in Bulla Coena Domini, quae in eodem tomo declarata est, et videri potest Concilium Trident., sess. 22, c. 11 de Reform. Alii addunt etiam incendium ecclesiae. Sed de hoc quid sentiendum sit, dixi in eodem tom., disp. ac sect., a num. 15, et ideo circa illas censuras amplius hic non immoramur. Uitra hos vero casus, nec censura aliqua nec irregularitas incurritur ipso facto, quia nullibi continetur. Circa alteram vero poenam aliqua sunt jura canonica, in quibus poena pecuniaria imponitur propter hoc delictum, quae habentur 17, q. 4. Quam poenam sufficienter explicat, et ejus rationem reddit divus Thomas, dicta quaest. 99, art. 4. Et ideo nihil amplius de illa dicere necesse est, maxime cum illa magis pertineat ad forum externum quam ad internum, quia nemo tenetur illam solvere, donec juridice condemnetur. Occurrebat siatim quaestio, an hoc delictum sit mere ecclesiasticum, aut misti fori, sed hanc etiam disputationem ad jurisperitos remittimus.
On this page