Praeambulum
Praeambulum
LIBER QUARTUS DE SIMONIA. Ordo eorum quee in hoc libro sunt tractanda. — Expeditis aliis speciebus sacrilegii, quae breviorem tractatum postulabant , superest dicendum de Simonia, quae vitium est sub genere sacrilegii contentum, ut diximus, et sub se habet varia membra, ratione quorum copiosiorem habet materiam. Nam, quia vitium hoc in aliquam hominum utilitatem redundare solet, et interdum fovet appetitum divitiarum, interdum appetitum honoris et dignitatis, ideo frequentius in Ecclesia committi:ur, et in magnam ejus perniciem cedit. Maxime quia propter hoc vitium saepius beneficia indignis conferuntur , electiones injustae fiunt, et res sacrae ac divinae indigne tractantur. Ob has ergo causas, separatim de hoc vitio tractamus, eique hunc integrum librum tribuimus, quia non potest non esse copiosior illius consideratio. Prius ergo quid simonia sit, postea quotuplex sit, et quas causas habeat, ac tandem quas poenas vel effectus inferat, declarabimus.
On this page