Text List

Caput 1

Caput 1

Quid simonia sit, et cur hac voce significetur.

CAPUT I. QUID SIMONIA SIT, ET CUR HAC VOCE SIGNIFICETUR.

1. Quod vitium significetur per hoc nomen simonia. — Principio supponendum est hoc nomine simoniae, vitium quoddam significari, quod committitur, vendendo, emendo, aut quocumque modo commutando rem sacram, seu spiritualem pro temporali. Nam quod hujusmodi contractus fieri possit et soleat, notius est quam ut declaratione indigeat. Quod vero talis contractus cedat in injuriam rei sacrae, nunc supponitur, nam infra ex professo probandum est in variis speciebus simoniae, cuia non in omnibus eamdem radicem malitie habet. Ideoque suflicit nunc quaedam brevis declaratio; nam, eo ipso quod res sacra, ut sacra est, pro re temporali ac profana commutatur, indigne tractatur ac profanatur; ergo talis commutatio malitiam sacrilegii involvit. Vel aliter, eo ipso quod res spiritualis temporali pretio emitur aut venditur, illi aequiparatur in valore et aestimatione, quia contractus ipse postulat quamdam asequalitatem inter ea quae commutantur ; at hoc ipsum est contra debitam aestimationem et dignitatem rei sacrae; ergo talis actio vitiosa est, meritoque inter sacrilegia connumeratur. Quod denique hoc vitium nomine simonia significetur, constat ex usu totius Ecclesiae, et ex titulis de Simonia in Decretalibus Sext. et Clemen., et ex iunumeris Decretis, causa 1, per sex primas quaestiones, ubi haec materia ex Patribus, et a Doctoribus tractatur : et a Theologis in 4, d. 25 et 22, q. 100, et ab aliis multis Doctoribus, qui de hac materia scripserunt.

2. Quis huic vitio nomen simonie imposuerit.—Que heresis quondam simonia diceretur. — Solet autem hic qusaeri, quis nomen simoniae huic vitio imposuerit, et qua ratione ita appellatum sit. Sed non est res magni momenti. Nam de auctore nominis nihil (ut arbitror) certum dici potest. Chrysostomus quidem, hom. 60 ad Populum, omnes, qui hoc vitium committunt, Simones vocat, dum prohibet ne ullus Simon communicare audeat; et homil. 13 in Marce., Simonem proponit tanquam primum hujus vitii exemplar, quem imitari dicit omnes, qui gratiam Christi emere student ; et eodem modo loquuntur Patres illi aequales, vel antiquiores; distincte vero non utuntur voce simoniae pro ipso vitio significando. Gregorius autem, lib. 7, epist. 110, 113 et 114, simoniacam haeresim appellat. Legimus item antiquiores Patres mentionem facere cujusdam haeresis, quam simonia- cam appellant, ut patet apud Nazian., orat. 44 in Pentecost , prope initium, et Epiphan., haeres. 21. Sed illa longe alia haeresis fuit a vitio simonia; imo fuit infinitarum collectio haeresum, nam ille Simon et negabat Deum esse creatorem coeli et terrae, seque creatorem Angelorum faciebat, et Spiritum Sanctum quamdam feminam esse dicebat ; et sexcenta similia deliramenta effutiebat. Imo ait lrenaeus, lib. 1 contr. Har., cap. 20, abillo haereses omnes substitisse, et sectatores ejus voeatos esse simonianos, ut ctiam appellat Augustinus, lib. de Haeres., in 1, qui longe diversi sunt a simoniacis. Ergo haeresis simoniaca, de qua loguitur Gregorius, non complectitur totam doctrinam falsam Simonis; sed pro illa speciali quam Simon indicavit, quando virtutem dandi Spiritum Sanctum emere voluit, vox illa usurpata est a Gregorio, et inde postea vox incomplexa simonie, derivata est ad proprium vitium et sacrilegium significandum.

3. Rationes assignantur cur a Simone nomen acceperit hoc vitium. — Prima. — Secunda. — Rationes autem ob quas a Simone hoc vitium nomen acceperit, plures redduntur. Prima est, quia ille fuit primus, qui in lege gratiae hoc vitium commisit; an vero ante hanc legem alii illud commiserint, infra videbimus. Secunda est, quia ex parte materiae gravissime deliquit, quia ipaammet personam Spiritus Sancti, et dona ejus venalia esse voluit, et consequenter voluit Spiritum Sanctum sibi subjectum, et tanquam servum venalem babere, sicut scripsit Tharasius ad Paschasium Papam, et habetur in c. Eos, 1, quaest. 1. Tertia est, quia simul emendo et vendendo Spiritum Sanctum peccavit, saltem affectu, intentione et conatu. Formaliter enim emere tentavit potestatem dandi Spiritum Sanctum, et quia haec potestas non datur sine ipso Spiritu Sancto, ipsum etiam Spiritum Sanctum emere voluit. Et ita ex loco Actor. 8, probat Chrysostomus, homil. 13 in Marc., non solum esse malum vendere spiritualia, sed etiam emere: Nam Simon Magus (inquit) non quaa vendidit, sed quia emere voluit, damAnatus est. Nibilominus addit D. Thomas, dicta q. 100, art. 1, ad 4, etiam peccasse vendendo Spiritum Sanctum, saltem affectu, et intentione, quia ad hoc emere volebat potestatem, ut postea ipsum Spiritum Sanctum venderet, et allegat cap. Salcator, 1, quaest. 3, ubi Urban. Il ait : Simon Magus non Spiritum Sanctum propter Syiritum Sanctum, quo ipse erat indignus, sed ideo quantum in ipso erat, emere voluit, ut ex venditione signorum, quee per eumdem fierent, multiplicatam pecuniam lucraretur. Sic etiam Epiphan., haeres. 21, inquit : Cum Simon non haberet rectum cor, neque cogitationem Tectam, sed lucro et studio pecuniarum intentus esset, offerebat pecunias Petro Apostolo, ut daret ipsi potestatem dandi Spiritum Sanctum per manus impositionem ; ita ratione secum inita, qua dare vellet multis pro mcdica pecunia, atque sic per emhibitionem Spiritus multas pecunias cumulare ac lucrari. Et Cyrillus Hierosolymitanus Cateches. 16: Non dixit (inquit): Date mihi Spiritus Sancti communionem, sed potestatem, ut aliis venderet quod non erat venale. Et similem sententiam habet Áugustinus, tr. 10 in Joan. Neque hanc pravam Simonis intentionem temere jndicarunt Patres, sed ex verbis et circumstantiis personae et operum ejus prudenter eam collegerunt. Expresse enim ipse Simon dixit Apostolis: Date mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum ; cnum enim aiebat: Date, non liberalem donationem, sed oblationem pretio venditam postulabat ; eodem ergo modo dare intendebat. Unde recte Augustinus, tract. 10 in Joan.: Putabat (inquit) mercatores esse Apostolos , talis enim apse erat, et quod cenderet emere volebat.

4. Quarta ratio sumi potest, ex eo quod hoc vitium in Simone primum per Apostolos damnatum, et quasi anathematizatum est. Unde est illud, quod Gelas. Papa, epist. 1, cap. 26, de Simoniacis scripsit : Dantem simul et accipientem damnatio Simonis, quam sacra lecto testatur, involvit. Et habetur in cap. Quos, 6, 1, q. 1, et similis sententia potest sumi ex cap. Aeperiuntur, 1. Quinta ratio sumi potest, quia in Simone non solum ipsum vitium damnatum est, sed etiam radix ejus, quae est avaritia, a qua maxime oriri solet. Quod adeo ex» ggerat Urban. Papa, in d. cap. Salvator, ut cicat : IVec Apostolus emptionem Spiritus S'a»cti (quam bene fieri non gosse noverat), sed ambitionem questus talis, et avaritiam, quae est idolorum servitus, in ceodem Smone emhorruit, et maledictionis jaculo percussit. Ubi non intelligit, Apostolum non exhorruisse vitium ipsum emendi Spiritum Sanctum; nam in universum affectum illum exhorruit ; maxime vero talem, qui ad turpem quaestum ex nimia avaritia ordinabatur. Unde illi maxime sunt simoniaci, maximeque haereticum illum imitantur, qui ob temporalem quaestum spiritua- lia emunt, quamvis omnes ementes et vendentes, simoniaci sint, quacumque intentione id faciant. Sexta etiam ratio addi solet, quia Simon ex falsa fide, et ex haeresi concepta, in vitium illud prolapsus est. Quod ex verbis Petri non obscure colligitur : Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei egistimasti pecunsa possideri. Vla ergo existimatio non erat secundum fidei puritatem, ut ponderavit Ambrosius, lib. 2 de Poenit., c. 4, cap. Petrus, 1, quaest. 1. Fuit ergo aliqua haeresis. llla vero duobus modis explicari potest. Primo, quia revera non existimabat nec credebat illud esse donum Dei, sed putabat Apostolos esse magos, sicut ipse erat, et volebat ab eis doceri artem illam, et ad hoc pecunias offerebat. Hoc indicavit Magist. Histor. in Actib., c. 44, dicens, existimasse Simonem, Apostolos quadam peculiari industria potestatem illam solitos fuisse conferre, potuisseque pecunia comparari. Secundo, quia existimavit Spiritum Sanctum et dona ejus venalia esse, et pecunia obtineri posse, ut ait Nicephorus, libro secundo Histor., capitul. 6, et indicat Cyrillus Hierosoly mitanus, Cateches. 6; ex quo manavit haeresis affirmans spiritualia posse pecunia aestimari, quam Armenis tribuit Guido Carmelita, ut refert Castro, verb. Simonia.

5. Cur hoc vitium simoniaca heresis apgelleiur.— Cur simonia Neophytorum heresis dicatur. — Atque ex his obiter intelligitur, cur vitium hoc, quod sacrilegium esse diximus, simoniaca haeresis a Gregorio appelletur. Estque in jure canonico valde usitatus ille modus loquendi, ut patet, 1, quaest. 1, cap. Presbyter, 3, cum aliquib. sequentib., cap. Cum liqueat, 13,cap. Statuimus, 206, et gravissime in cap. Zos, 21, ubi Macedonii haeresi haec antefertur ; nam Macedonius Spiritum Sanctum Patris et Filii servum faciebat, Simon autem hominum, quem Simoniaci imitantur. Et in cap. Patet, ult. 1, q. 7, cum magna exaggeratione dicitur Simoniacos, tanquam primos et praecipuos haereticos, esse detestandos. Et quod loquantur haec jura de ipso vitio simoniae, patet ex cap. Qnoties, extra, de Simon., ubi quidam dic:tur ordinatus per simoniacam haeresim ; unde aperte constat ipsum vitium haeresim appellari. Solet etiam Gregorius hanc vocare Neophytorum haeresim, ut patet ex dicta epist. 110, et ex lib. 4, epist. 55, et lib. 5, epist. 107, et c. Quisquis, 4, q. 1, non quia ab aliquo homine sic appellato originem traxerit ( nullum enim talem histo- riae referunt), sed quia Simon adhuc neophytus, id est, recens baptizatus illam invenit, ut ibi notat Glossa, et alu.

6. Simonia per se non est fidei contraria. — Sed nihilominus certum est vitium hoc per se et formaliter non esse contrarium fidei, quia per se non requirit errorem in intellectu contrarium fidei. Nam, licet non male sentiat de rebus sacris, potest tamen ex aliquo pravo affectu vel intentione eas indigne tractare. Alias omne sacrilegium haeresis esset, quod verum non est. Dicit D. Thomas, dicto art. 1, ad 1, simoniam vocari haeresim quoad externam professionem, quia qui donum Spiritus Sancti vendit, profitetur se esse doni Spiritus Sancti dominum; vel, generalius loquendo, qui rem spiritualem et sacram vendit, eam tanquam venalem se aestimare significat, ac subinde judicare esse rem pretio aestimabilem, qnod speculative judicatum haeresis esset. Tamen quia potest vitium committi cum solo judicio practico, sine illo speculativo, ideo proprie et vere haeresis non est. Et ita Glossa et Doctores in cap. Firmissime, áe Haeret., notant simoniacum vocari haereticum late, non proprie. Fortasse etiam ab origine dicta est baec pestis simoniaca haeresis, quia ex haeresi primum orta est, et qui illam exercet, primum haeresiarcham novi Testamenti imitatur. Propter quae omnia, vitium hoc, praesertim frequenter usitatum, suspicionem haeresis afferre solet, et poenas aliquo modo similes mereri, ut infra suo loco videbimus.

7. Definitio simonie proponitur et emplicatur. — Simoniam distingui specie a cateris sacrilegiis. — Posset ergo simonia juxta dicta breviter definiri, esse sacrilegium, quod committitur in emptione et venditione, seu in contractu quolibet, quo res spiritualis, ut talis est, pro temporali commutatur. Quod enim hoc vitium sub hoc genere contineatur, supra ostensum est, quia revera est profanatio quaedam et injuriosa contrectatio rei sacrae. Per hoc ergo genus ab aliis vitiis religioni contrariis, quae sub hoc genere non continentur, distinguitur. Per alias vero particulas explicatur differentia propria constitutiva hujus vitii, et ita illam declarant Hostiens., et Abbas, in cap. Nemo, de Simonia. Unde per easdem distinguitur simonia ab aliis speciebus sacrilegiorum ; nam in aliis non tractantur indigne res sacrae, u tales sunt, per voluntariam commutationem, sed per actiones longe diversas, ut supra visum est. Quae differentia tanta visa est Cajetano, ut erediderit per eam distingui hoc vitium quasi genere, ab omnibus aliis vitiis contra religionem hactenus tractatis. Verumtamen satis est si dicamus per illam distingui specie ab omnibus alus sacrilegis. Nam a genere ipso excludi non potest per illam differentiam, nec enim descriptio proposita ex repugnantibus partibus constat. Nam licet emptio sit voluntaria actio, nihilominus est contra reverentiam rei sacrae, et ideo differentia illa optime potest contrahere genus sacrilegii. Quod autem simonia distinguatur specie, etiam morali, et in genere vitii, a caeteris sacrilegiis, probari potest ex diversa ratione deformitatis in ordine ad rectam rationem , et ex aliis quae de distinctione harum specierum saepe diximus. Et ut abstrahamus ab speculativa quaestione , saltem est moraliter certum, hanc speciem esse diversam in ordine ad confessionem , quia necesse est in confessione explicare simoniae peccatum commissum esse. Neque satis esset in genere dicere sacrilegium aliquod esse commissum, quod est indubitatum apud omnes, et communi consensu totius Ecclesiae receptum. Imo etiam in speciebus simoniae (ne de illarum distinctione iterum dicere necesse sit), idem cum proportione observare necessarium erit. Nam inter eas esse solet tanta varietas, ut modum et materiam simoniae declararc necessarium sit ; sive id sit propter rigorosam specificam distinctionem, sive quia in ordine ad mores humanos non potest aliter de illa ferr morale seu sacramentale judicium.

8. Ex his sufficienter declaratum videri poterat , quid sit simonia generatim sumpta, quia clarior et distinctior notitia non est in hoc principio requirenda, ne omnia confundamus. Nihilominus praetermittere non possumus communem et usitatam definitionem simoniae, ejusque brevem declarationem, ne illam reprehendere aut contemnere videamur. Non est enim ita, sed in re non putamus distingui ab ea quam tradidimus, imo in hoc excedit, quod per universaliores terminos et abstrahentes a particularibus opinionibus datur ; nos enim, ut insinuaremus consequentiam hujus doctrinae ad traditam in superioribus, et ut supponeremus omnia quae dicta sunt in genere de sacrilegio, in simonia supponenda esse, ideo per genus sacrilegii illam descripsimus ; usitata vero definitio sic habet.

9. Definitio simonie magis usitata emplicatur. — Simonia est studiosa voluntas emendi vel vendendi aliquid spirituale, vel spirituali auneswm. Hanc amplectitur D. Thomas in d. 25, quaest. 5, art. 1, et omnes Theologi in 4. d. 25; et Altis., lib. 3, tract. 21; Alens.,2 p.. quaest. 167, alias 185, memb. 2; Anton., 9p,tt 1. cap. 5,S 1. Sot.. 1 9 de Just., q. 5, art. 1; juris canonici interpretes, in Rub. de Simon. Et Summista eodem; Navar., cap. 23, num. 100; Armach., lib. 10 de Quaes:. Armen., c. 12. Estque sumpta ex Glossa in priucip. 1, 4, verb. Quidam, ubi Turrecrem. late illam tractat et defendit. Ponitur autem loco generis studiosa voluntas, vel quia gencralissimum genus est, de quo non potest esse controversia, quin sit de ratione cujuscumque peccati et vitii, quia sine voluntate eligente peccari non potest, et haec dicitur voluntas studiosa ; vel ad denotandum hoc vitium esse oppositum religioni, quae est pars justitiae. et voluntatem habet pro subjecto proprio. Vel ad indicandum, vitium hoc non opere tantum, sed etiam solo affectu deliberato posse committi, non solum generali ratione qua omne peccatum potest solo desiderio Reri, ut Navar. sigiificat, sed etiam alia speciali, quam in simonia mentali infra explicabimus. Vel denique quia prima simonia in Ecclesia commissa, a quo hoc vitium nomen accepit, sola studiosa voluntate et conatu commissa est, ut placuit Victor., in Relect. de Simon., num. 3, cum Armac. supra. Et sumpta videtur illa particula ex c. Qui studet, 1, quaest. prima.

10 Quid loco differentie. —Heliquae particulae ponuntur loco differentiae, et fere coincidunt cum supra positis: tria vero in eis insinuantur. ex quibus pendet tota cognitio hujus vitii. Primum est materia simoniae, quae explicatur illis verbis, aliguid spirituale, vel spiriuali anueyum . Uhi statim occurrebat inquirendum, quid hic significetur nomine spiritualis, et quid sit spirituali annpexum. Verumtamen ad exacte hoc explicandum, oportet multa dubia infra tractanda hic antevertere, quod confusionem pareret. Et ideo D. Thomas non curavit hoc per definitionem explicare, sed per exempla ; ut in argum. Sed contira, ait, vendere altare, decimas, vel Spiritum Sanctum, esse simoniam, ex cap. Altare, 1, q. 35; et in solut. ad 6, numerat Sacrameata, et alia ( inquit) hujusmodi. Victor. vero, post longam disputationem, coneludit in num. 6, spirituale in proposito esse idem quod donum Spiritus Sancti, juxta illud Act. 8: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Di existimasti pecunia possideri. Et sub hoc doio, ait comprehendi tam gratias gratis datas, quae numerantur 1 Corinth. 12, quam varia minis- teria seu Ecclesiae dignitates, quae ad Ephes. 4 recensentur ; Navarrus autem, dicto cap. 23, num. 99, et ad Rubr. de Judic., num. 24, imprimis declarat debere esse donum supranaturale ad salutem animarum ordinatum ; et deinde addit non oportere ut sit immediate datum a Deo, sed satis esse quod sit ab Ecclesia institutum, per supernaturalem potestatem a Christo sibi gratis datam. Et addit ultimo, oportere ut sit gratis dandum.Sed hoc addere non oportet, quia si res ita sit spiritualis, ut sit materia simoniae, eo ipso habet ut gratis danda sit, ut infra dicemus.

11. Quid in hoc loco significet donum spirituale.— Sed, ut dixi, haec materia non potest hic satis explicari, nec fere una definitione describi, sed paulatim explicanda est in discursu doctrinae, et ideo dico breviter cum hichard., 4. dist. 25, art. 3, quaest. 1, et aliis Theologis ibi, quos ali, et praesertim Summistae omnes imitantur, spirituale hic non dici ab spiritu creato, sed ab increato, id est, ab Spiritu Sancto quatenus est auctor donorum gratiae, quae per antonomasiam spiritualia dona vocantur; sub spiritualibus autem donis hic intelligimus omnes gratias gratis datas, et omnia dona Spiritus Sancti, et ministeria divinitus ordinata ad spiritualem salutem animarum, eta fortiori instrumenta ejusdem salutis, et quicquid propter illam est a Deo, vel Eeclesia specialiter institutum. Hoc non aliter nunc probatur, quam ex verbis Christi, Matt. 10: Gralis acceyistis, gratis date. U enim (ut infra declarabo ) intrinsecam malitiam simoniae significavit; unde etiam indicavit propriam materiam ejus, quae sunt gratiae gratis datae, et alia supernaturalia dona, quae gratis dantur in ordine ad salutem animae. Item ex verbis Petri: Existimasti donum Dei pecunia possideri. Spirituale ergo in dicta definitione ab Spiritu Sancto denominatur, seu a salute animae, quae per antonomasiam spirituale bonum dicitur, quia est suprema participatio Spiritus Sancti, et maxima perfectio Spiritus creati; ideoque omnia dona, quae ad hanc salutem ordinantur, per se ac proxime singulari titulo spiritualia vocantur. Et hic est communis consensus omnium, quia vitium simoniae circa totam hanc materiam versari potest, et illam non excedit, ut ex sequentibus constabit.

12. Quee res dicantur annexe spiritualibus. — Addo vero bona spiritualia in tantum esse posse materiam simoniae, in quantum facto, licet non jure, pro materiali pretio aestimari ac commutari possunt. Quia tamen haec spiritualia, de quibus homines prave regotiari possunt, non sunt pure immaterialia, imo frequentius sine corporalibus non subsistunt, ut dicetur in cap. Sa quis objecerit, 1, quaest. 3, ideo in definitione adduntur ea, quae sunt spiritualibus annexa. Hujusmodi autem sunt res quaedam, quae, licet in se materiales sint, cum spiritualibus connectuntur , vel tanquam materia cum forma, ut calix argenteus cum consecratione; vel tanquam materiale cum formali, ut ablutio cum ratione sacramenti; vel ut principium seu inchoatio ad terminum, ut jus patronatus ad beneficium; vel tanquam effectus ad causam aliquo modo, si beneficium datur propter officium : unde ex his quaedam dicuntur annexa antecedenter, alia consequenter, alia concomitanter, de qua partitione infra suo loco dicemus.

13. In venditione rei sacre peculiariter ecplicatur simonia.— Secundo, in illa particula definitionis insinuatur id, in quo maxime realis simonia consistit, id est , indebita actio circa rem sacram, de qua dicitur esse emptionem vel venditionem ejus. Quia res spirituales et sacrae multis modis possunt injuria affici, et non omnes pertinent ad simoniam, sed tantum illae, quae fiunt per hujusmodi contractum. Declarat autem divus Thomas supra, et omnes cum illo, sub nomine emptionis et venditionis comprehendi alios contractus aequivalentes venditioni, quales sunt: Do ut facias, vel ut obligeris ad hoc vel illud, et similes. Nam etiam in jure civili solet interdum venditionis contractus in hac generalitate sumi, ut expresse dicitur in leg. Sicut, S Venditionis, ffü. Quibus modis pignus, etc. Et ibi Glossa refert alia jura; et latius Tiraquel., lib. 1 de Retract., S 1, Gloss. 2. Tertio, in eadem venditionis voce indicatur tertium, quod in hoc peccato intervenit, nimirum pretium, sine quo nec datio rei spiritualis esset venditio, nec receptio esset emptio, sed esset gratuita donatio et acceptio, quod est contra rationem simoniae, ut declaratum est, et sumitur ex capit. 1, et capit. Gratia, 1, quastion. 1, quatenus ibi dicitur simoniacos, non gratis seu gratuito ordines accipere, et cla-- rius ex Actor. 8: Ewistimasti donunm Dei pecunia possideri. Tamen, sicut diximus venditionem late sumi pro acceptione non gratuita, ita pecunia vel pretium accipiendum est pro quacumque re aequivalente, seu pretio eestimabili ; unde aliqui addunt illi definitioni particulam, pro re temporali. Sed non est ne- cessaria, quia in ipso verbo vendendi satis continetur, et quia nonnullam patitur dubitationem, de qua infra dicetur.

14. Particula a Canonistis addita rejicitur. In actu interno potest dari simonia quee si non habeat adjunctum externum, non est capaa panarum MBHcclesie. — Addunt aliqui Canonistae huic definitioni aliam particulam, nimirum, opere subsecuto , quia si per solam voluntatem definiatur , conveniet definitio simoniae mentali, non vero reali, vel conventionali : ita Host., in cap. Nemo, de Simon., nec repugnat ibi Abbas. Sed posset contra eos converti ratio, quia addita illa particula, definitur realis simonia, et externa, non vero mentalis, in qua est essentialis ratio peccati , nam actus exterior non addit essentialem malitiam actui. Unde illi videntur locuti ut juristae de simonia, quae ad forum Ecclesiae externum pertinet, et est capax poenarum Ecclesiae, quae sempe- requirit aliquod opus subsecutum , etiamsi mentalis sit. Tamen apud Deum potest dari vera simonia per solam voluntatem. Fateor tamen potuisse simoniam definiri, non per voluntatem, sed per actum ipsum, dicendo esse venditionem rei spiritualis, sicut definitur furtum esse acceptionem rei alienae, etc. Ft sicut ibi non excluditur furtum mentale, quia intelligitur esse acceptionem actu, vel voto seu desiderio, ita dici posset de simonia. At vero etiam e converso, cum dicitur, est coluntas vendendi , etc. , non excluditur actualis venditio voluntaria, et studiosa seu deliberata, quia actio illa, ut simonia sit, voluntatem illam includit. Unde tota controversia est de modo loquendi ; nam res satis constat, et vulgata definitio sustineri poterit sine ulla addiuone. Illa vero quam nos dedimus, per proprium genus vitii et differentiam ejus, videtur profecto satis accommodata, et juxta utramque totam hanc materiam prosequemur.

15. In quatuor capita distribuuntur omnia, quee de simonia sunt dicenda. — Ex dicta ergo essentiali ratione hujus vitii, reducere possumus totam illius materiam et amplitudinem ad quatuor capita, seu quatuor divisiones, juxta quatuor conditiones ejus, quae ex dictis definitionibus colliguntur, scilicet, genus vitii, seu saerilegii ; materia, circa quam versatur, quae est res aliqua spiritualis; pretium, seu res temporalis, quae pro tali re spirituali datur; actio ipsa vendendi seu commutandi ; et ad primum ex his capitibus potest accommodari divisio simoniae in intrinsece malam, vel solum quia prohibita est. Nam vitium consistit in devia- tone a regula; constituitur enim per carentiam conformitatis ad regulam : regula autem est lex seu jus prohibens talem actionem ; hoc autem jus explicatur per illam divisionem ; recte ergo generi accommodatur. Ad secundum pertinent variae divisiones simoniae, quae ex partae materia dari solent, ut quod simonia alia est circa rem spiritualem, alia circa rem annexam rei spirituali ; vel in particulari solet distingui simonia in ordinibus, vel in beneficiis, et aliis similibus. Ad tertium pertinet divisio illa simoniae ex parte pretii, scilicet, a manu, a lingua, ab obsequio, ex cap. Ordinationes, 1, quaest. 1, cap. Tvtum, 1, q. 3. Et huc spectant aliae quaesiiones , de variis rebus quae in commutationem rei spiritualis dari possunt. Ad quartum spectat communis etiam divisio simonise, in mentalem, realem et conventionalem, et huc etiam spectant omnes modi pactionum et contractuum, qui sufficiunt ad simoniam committendam, ex quorum cognitione pendet, qui non sufficiunt. In his ergo quatuor capitibus, totam hane materiam, quantum ad explicandam culpam spectat, comprehendemus; et eodem ordine illam prosequemur, quia videtur satis accommodata ad naturam et varietatem hujus vitii explicandam; qua intellecta, facile erit de obligationibus quae ex ea resultare possunt, et de poenis illis impositis dicere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1