Text List

Caput 2

Caput 2

Sitne aliqua simonia jure divino prohibita, incipitque explicari prima divisio simoniae, in eam quae est prohibita quia mala, et eam quae est mala, quia prohibita.

CAPUT II. SITNE ALIQUA SIMONIA JURE DIVINO PROHIBITA, INCIPITQUE EXPLICARI PRIMA DIVISIO SIMONIAE, IN EAM QUAE EST PROHIBITA QUIA MALA, ET EAM QUAE EST MALA, QUIA PROHIBITA.

1. Prima simoniae divisio : in eam quae est de jure divino, et in eam quae est de jure ecclesiastico. —Probatur divisio. —Quoniam praecipua hujus tractatus intentio est declarare malitiam simoniae , quae per comparationem ad regulam, quae est jus seu praeceptum, sumenda est, ideo primo loco tractanda est divisio simonise, quae per comparationem ad hanc regulam sumitur. Ante omnia ergo supponenda est divisio simoniae, in eam quae est contra jus divinum, et eam quae tantum est contra ecclesiasticum. Quam divisionem omnes fere admittunt , ut de jurisperitis constat ex Glos., in cap. Cum pridem, de Pactis, verb. Illicitee pactionis ; alia Glos., in cap. Ez parte, 1, de Offieiis deleg., verb. Dimittere. Quam ibi Innocent., Hostiens., Abbas et alii appro- bant. Item sentit Gloss., in cap. Salvator, 1, quaest. 3, verb. Et judicem ; Turrec., incap. Latorem, art. 3, num. 5, 1, q. 1. Eamdem distinctionem admittunt Theologi, uno vel alio excepto, ut infra. Et in generali persuaderi facile petest. Primo , ex commuui ratione sacrilegii ; nam aliquod esse potest sacrilegium contra jus diviuum, et aliquod contra ecclesiasticum, ut supra visum est; ergo eadem ratione .poterit esse simonia utriusque modi. Patet consequentia, quia simonia sacrilegium quoddam est, et ita ex vi generis non repugnat ei dicta partitio , nec ex propria ratione potest ostendi repugnantia. Secundo, ostendi potest in particulari de singulis membris. Nam imprimis Simon Magus propriam et gravissimam simoniam commisit, ut ex dictis capitibus praecedentibus constat ; sed ille non peccavit contra positivam legem Excclesiae, quia nec lata tunc erat, nec ille tenebatur illam scire; ergo peccavit contra divinum jus. De altero vero membro, quod possibile sit, probatur ex generali principio, quod lex humana potest constituere materiam aliquam, ut necessariam in aliqua specie virtutis, quae ex natura sua necessaria non erat, et sic potest facere ut aliquid siv malum contra talem virtutem, quod, seclusa lege positiva, malum non esset: ut saeculare judicium agere in loco sacro est sacrilegium contra jus humanum, quia Ecclesia id prohibuit in peculiarem reverentiam loci sacri; sic ergo negotiari vendendo vel emendo rem aliquam annexam rei saerae, vel permutare beneficia propria auctoritate, potuit ab Ecclesia prohiberi , ut necessarium ad reverentiam talis rei, et tunc opposita actio erit simonia contra jus Ecclesiae.

2. An primum membrum simonie sit contra jus divinum naturale, vel contra positivum. — Ratio dubitandi. — Probatur esse contra utrumque. — Quantumvis autem haec divisio recepta sit, non desunt circa illam difficultates, nec ctiam desunt qui in aliquo contradicant, et ideo utrumque membrum sigillatim tractandum est. Circa primum ergo membrum de simonia contra jus divinum, dubitari potest an talis simonia sit contra jus divinum naturale, vel positivam. Et ratio dubii est, quia D. Thomas, in d. art. 1 (quem omnes sequuntur , utrumque conjungere videtur. Nam prius probat simoniam esse malam duplici ratione, sciIicet, quia res spiritualis et sacra indigne tractatur, cum pretio aestimatur; et quia vendit homo rem cujus non est dominus, scilicet, rem sacram et spiritualem. Quae duae rationes videntur eo tendere, ut probent hoc esse contra jus divinum naturale. Deinde vero adjungit tertiam rationem sumptam ex verbis Christi, Matth. 10: Gratis accepistis, gratis date. Quae ratio procedere videtur de jure divino positivo, nam ex natura rei non est intrinsece malum, rem gratis acceptam non gratis dare, nisialiunde resultet malitia ; sic enim homo gratis a Deo accepit libertatem naturalem , vires ad laborandum, et similia, et tamen illa vendere, vel fructus aut usus eorum. non est per se malum. Videtur ergo D. Thomas velle hoc vitium esse contra utrumque jus divinum.

3. Probatur non esse contra utrumque. — Probatur non esse contra jus divinum posititum. — Aliunde vero apparet contra neutrum esse: non quidem contra jus divinum positivum in lege gratiae, quiain hac iege nulla sunt data praecepta positiva a Christo Domino, praeter praecepta fidei et sacramentorum ; circa modum autem tractaudi sacramenta, vel alias res sacras, nihil peculiare praecepit Christus, praeter id quod jure naturae sequitur ex sanctitate, seu dignitate uniuscujusque rei sacrae. Et confirmatur, quia verba illa Gratis accepistis, gratis date, possunt facile per modum consilii explicari; tum quia nullum est verbum quod rigorosum praeceptum, ejusque obligationem rcquirat ; tum quia ibi non tantum movet venditionem, sed etiam quamcumque munerum oblationem, etiam gratuitam, si in recompensationem facti beneficii offeratur, ut Jansen. in Concord., cap. 55, animadvertit, et tamen hoc non est praeceptum, sed consilium, ut constat; tum denique quia statim subjungitur, quasi in confirmationem praecedentis consilii: Volite possidere aurum, neque argenlun, neque pecuniam àn conis vestris. Quod tamen consilium est, licet sub eadem forma imperando proponatur.

4. Probatur non esse contra naturale. — Ratio 1 D. Thome impugnatur.—OQnod vero nec contra jus naturale sit hoc vitium, probari potest, quia duae priores rationes D. Thomae non videntur hoc convincere. Non quidem prima, quae inde sumebatur, quod videtur res spiritualis indigne tractari, dum per temporale pretium comparatur. At hoc non videtur cogere: tum quia saepe in contractibus justitiae fit licite permutatio vel recompensatio inter rem, quae per pecuniam satis recompensari non potest per pretium pecuniae; ut fama, vel corporis membrum pon potest pecunia recompensari, et tamen qui abstulit famam, vel abscidit membrum, potest ex conventione humano arbitrio facta, injuriam pecunia recompensare ; tum etiam quia non oportet ut hoc fiat ex falsa eestimatione aequalitatis inter rem temporalem et spiritualem, sed ex voluntaria quadam pactione, instituendo vel designando certum aliquod pretium loco rei aequalis, quod ab eo qui aequale dare non potest, videtur posse postulari quod potest, sine injuria rei dignioris, quam ille accepturus est. Sic eniin non possumus nos reddere aequale Deo pro injuria quam illi fecimus, et tamen ipse honestissime a nobis postulat in recompensationem, id quod facere possumus. Et confirmatur, quia si haec ratio valida esset, utique probaret nec scientiam naturalem posse vendi, nec sauitatem, quia haec non possunt pretio ullo aestimari. Respondebit aliquis, sanitatem aut scientiam non vendi, sed actiones aut industrias, quae juvant ad illas acquirendas, quae actiones humanae sunt, et pretio aestimabiles. At enim eodem modo dicemus non vendi gratiam, quae per sacramenta, verbi gratia, datur, nec virtutem sacramentorum, nec sanitatem, verbi gratia, quae per gratiam gratis datam confertur, sed actiones quasdam humanas, quae ibi interveniunt, et pretio aestimabiles sunt.

5. Secunda ratio D. Thome impugnatur.— Altera ratio D. Thomae scmitur ex eo, quod non sumus domini rerum spiritualium , sed dispensatores ; nemo autem vendere potest, nisi id cujus est dominus. Quae ratio videtur habere fundamenitum in cap. Zos, 1, q. 1. Potest autem refutari ex objectione proxime facta, quia, licet non simus domini donorum spiritualium, sumus tamen domini actionum quas per illa dona exercere possumus; ergo possumus illas vendere. Secundo, quia falsum videtur assumptum : aliqui enim censent esse nos dominos gratiae et spiritualium virtutum, quas in nobis recipimus, nt beneficiatus est dominus sui beneficii, et sic de aliis '. Tertio, quia esto non habeamus dominium, habemus usum ; usuarius autem potest vendere jus suum, etiamsi dominus rei non sit; sic ergo, qui prophetiae vel linguarum donum accepit, poterit pro usu illius, ut concionandi aut interpretandi, pretium accipere. Tandem confirmatur, quia si haec ratio esset valida, sequeretur esse simoniacum, rem spiritualem pro alia spirituali commutari ; consequens est fal- sum, ut suppono; ergo. Sequela patet , quia qui non est dominus, sed dispensator, nullam recom pensationem potest exigere. nec temporalem , nec spiritualem , quia nullum habet jus, eum non sit dominus. Ut qui dispensat eleemosynam alterius gratis dandam secundum voluntatem ejus, non potest exigere a paupere ut aliquam orationem dicat, vel Missam, si sit sacerdos, imponendo illi obligationem.

6. Simonia non solum potest esse, sed regulariter est contra jus divinwm naturale. — In hac dubitatione, breviter aliqua dicenda sunt. Primum est, vitium simoniae ex genere suo esse posse, imo reeulariter esse contra jus divinum naturale. Haec est sententia et. mens D. Thomae, dicto art. 1, et expressius in art. 2. quem ibi Cajetanus et alii sequuntur ; Sot., lib. 9 de Just., quaest. 5, art. 1 et 2; Victor., dicta Relect., num. 11; Durand., 4,d. 15, q. b, num. 7; et ibi Paludan., quaest. 4, art.2; et idem sentit Richar., art. 3, q. 1; Adrian., Quodhlb. 9, ad 3 ; Armach., lib. 10, cap. 9. Et nullum invenio contradicentem quoad hoc membrum, et Gloss. ac juristae allegati illud tauquam indubitatum supponunt. Ideoque pars haec omnino certa videtur, et convincitur ex verbis Petri, Act. 8: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei existmasti pecunia possideri. Ubi ex ipsa natura et conditione talis doni arguit Simonem, non ex aliqua positiva prohibitione ; sentit ergo ex natura rei affectum illum, et conatum fuisse iniquum et sacrilegum. Videtur autem esse vis rationis a Petro insinuatae, quia contra dignitatem et excellentiam doni, quod est proprium Dei, et ex ejus gratuita voluntate pendet, est, ut per humanum contractum ac temporale pretium acquiratur: hoc autem fit per simoniam; est ergo magnum sacrilegium ortum ex ipsa rei natura, quia est contemptus quidam et vilipendium divini doni. Est etiam gravis injuria ipsiusmet Dei, quia ejus dona ita tractantur, ac si Ipse esset per pecuniam inducendus, et quasi cogendus ad sua gratuita dona praestanda. Vel certe, quia dum haec dona ab homine emuntur, ipso opere et facto significatur, non Deum, sed hominem esse principalem auctorem talium donorum, et ab illius voluntate et efficacia principaliter pendere, non ex gratuita voluntate Dei. Ergo talis modus acquirendi vel conferendi haec dona divina, ex natura rei est coptrarius sanctitati et propriae conditiont talium donorum, ideoque ex natu- ra rei illicitus est et sacrilegus. Et confirmatur, quia lex naturalis dictat sancta esse sancte tractanda, et ideo de sacramentis dicimus, quod, licet eorum institutio sit de jure divino positivo, tamen, illa supposita institutione, contra legem naturalem est sacramenta indigne suscipere. Ita ergo in praesenti, eo ipso quod haec dona supernaturalia et divina sunt, contra legem naturalem est ea indigne tractare, deducendo illa ad viles et temporales contractus. Unde intelligitur obiter hoc jus non dici naturale, eo quod per nudum naturale lumen dictetur, sed quia ratio fide illustrata naturaliter hoc dictat, ita ut hoc jus sit quasi connaturale ipsi fidei, ut in materia de legibus latius expositum est.

7. Rationes D. Thome defenduntur.— Praeterea rationes D. Thomae optimae sunt, et communiter ab omnibus probantur, imo fere illis solis utuntur ac veritatem hanc confirmandam, ut videre licet in citatis auctoribus, praesertim Dur. et Richard., et in Jans., Matth. 10. Prima autem ratio, ut efficacior sit, non est fundanda in sola inaequalitate inter pretium temporale et rem spiritualem, sed maxime in improportione quadam , ratione cujus res spiritualis indigne tractatur, quando pro temporali pretio commutatur. Quia tractatur ut subjecta humano arbitrio, et aestimationi, et non ut res suo modo divina, et pendens ex hberali largitione Dei. Item tractatur ut res vilis et parvae aestimationis ; nam, ut recte dixit Hormisda Papa, de hac eadem re scribens ad Episcopos Hispaniae : Quis non vile putat esse quod venditur ? Et ita cessant objectiones factae. Nam, licet in bonis mere humanis distingui soleant bona diversorum ordinum, ut divitiae, fama et vita, inter quae fit interdum commutatio, vel compensatio aliqualis et arbitraria, esto res non sint omnino commensurabiies, nihilominus omnia illa humana sunt inferioris ordinis respectu bonorum gratiae, et inter se in hoc conveniunt, quod omnia sunt bona mere temporalia et humana , et ideo possunt sine ulla irrreverentia in commutationem afferri, quia nullum ex illis bonis est sacrum, vel dignum aliqua veneratione. Et similiter sine injustitia possunt ita commutari, quia permutantes possunt ita convenire, et tale jus inter se constituere, vel cedere juri suo. Secus vero est in bonis gratiae, et rebus sacris, quae speciali veneratione tractandae sunt, et ideo non sunt per temporalia pretia aestimandae, nec ad hos temporales contractus deducendae. Unde non est simile quod afferebatur in priori difficultate de recompensatione divinae offensionis per poenitentiam, quia , licet ibi non sit aequalitas, est tamen quaedam proportio. et id quod in recompensationem offertur, divinum donum est, et non ex humana, sed ex divina voluntate taxatur et postulatur. Eodemque fere modo respondet D. Thomas supra, de gloria, qua: per merita quodammodo emitur. In confirmatione autem addita ad primam difficultatem, postulatur an sacrae functiones, saltem ratione materialis operis ac laboris humani, possint vendi, saltem stando in jure naturae ; sed hoc infra in particulari tractandum est ; nunc dicimus saltem ex natura rei non posse vendi, prout sacrae sunt, quod ad propositum satis est. Nec in hoc aequiparantur eis aliae actiones humana, quia semper sunt inferioris ordinis, ut in seq. magis exponemus.

8. Quid dicendum de beneficiis ecclesiasticis. —CGraltiam non cadere sub dominium homnis probabilius esse.—Ad secundam difficultatem, quod attinet ad beneficia ecclesiastica, quatenus aliquid spirituale in illis est, eadem ratio est de illis quae de aliis rebus spiritualibus ; quatenus vero temporale emolumentum habent, infra tractandum est, quomodo subsint dispensationi praelatorum Ecclesiae, vel eorum qui illa possident, et quomodo in eis simonia committatur; de illo enim non satis constat an sit contra jus divinum vel humanum, et ideo necesse nunc non est de illa in particulari miscere sermonem. Tamen de abis proprie spiritualibus et supernaturalibus, ut sunt gratia gratum faciens, et gratis data, cum omnibus donis quae ad has reducuntur, probabilius simpliciter est non cadere sub humanum dominium, ut hic supponit D. Thomas atque etiam docuit 1. 2, quaest. 73, art. 9, ad 2; et Sot., 4de Just., q. 2; et videtur habere fundamentum in Paschasio Papa, in d. capit. Fos qui, 1, q. 1, quatenus in hoc maxime fundat iniquitatem simoniae.

9. Licet cadat sub dominium, adhuc non posse vendi. — Hationes Victoriee non cogere ostenditur.— Verumtamen etiamsi demus esse nos dominos aliquo modo donorum gratiae, quae nobis collata sunt, potest ratio subsistere, quam Victor. variis modis declarat. Primo, quia licet nostra sint, data sunt a solo Deo; quae autem sic habentur, non possunt vendi: Nam ovidctur (inquit) jure gentium, quod pisces maris, ferae omnibus sint communes. Secundo, quia sunt data nobis ad communem utilitatem; quae autem talia sunt, non pos- sunt in utilitatem privatam converti, illa vendendo. Tertio, quia quae gratis et sine operibus nostris conferuntur, nobis liberaliter debent distribui, ut aqua, sol, etc. Sed profecto parum cogunt, quia, licet aliqua bona sint a Deo solo, et gratis donata, si mihi in particulari donata sunt, licitum mihi erit illa, vel utilitatem, vel usum illorum vendere, si aliunde non repugnat ; quia dominium dat hanc facultatem, sive a solo Deo, sive a quocumque alio originem duxerit : parum enim hoc refert. Nec exempla sunt ad rem, quia pisces et ferae tunc vendi non possunt, quando non sunt alicui in particulari ad dominium apphcatae; at vero facta applicatione vendi possunt. Et si Deus ipse alicui immediate pisces aliquos aut feras donasset, posset illas vendere, sicut vidua potuit vendere oleum, quod per Eliseum Deus miraculose donaverat. In praesenti autem haec dona gratiae non dantur tantum generi humano in communi, sed dantur divisa, et applicata tali personae, dividente Spiritu Sancto singulis, prout vult; ergo ex hoccapite non procedunt exempla, nec rationes factae. Neque etiam videtur sufficere quod dentur propter aliorum utilitatem, quia simul dari possunt propter communem utilitatem et privatam; posset cnim quis deservire communitati, utendo, verbi gratia, dono sanitatis, etiamsi propter curationem aliquid acciperet, vel operam suam venderet.

10. Aliter ergo exponenda est illa ratio, nam in his donis gratiae ad summum potest considerari aliquod dominium quoad actus eorum, quatenus illos libere exercemus, et ea ratione dicimur esse illorum domini. Tamen hi actus dupliciter considerari possunt, uno modo, ut pertinent ad sanctificationem operantis, et illi possunt esse utiles ad meritum ; et ut sic constat non esse vendibiles pretio temporali, quia non possunt transferri in dominium aliorum; imo neque efficaciter transferri in utilitatem aliorum. Alio ergo modo considerari possunt, ut possunt per eos conferri aliqua spiritualia bona proximis ; et ut sic etiam vendi non possunt, quia nos non sumus domini illorum spiritualium bonorum, quae per illos actus conferenda sunt aliis, sed pendent ex sola institutione, acceptatione, ac voluntate et efficacitate Dei; et ideo si quis tentet vendere talesactiones, quatenus spirituales fructus aliis afferunt, non actiones, sed fructum ipsum venderet. Et ita Petrusreprehendit Simonem, quod donum ipsum Dei emere tentasset, quamvis ille ab Apostolis non postularet nisi actionem illam, per quam conferri posse putabat tale donum. Adde actionem ipsam spiritualem, ut talis est, esse donum Dei, quod vilesceret, si pecunia aestimaretur. De actione autem ipsa materiali, an intrinsece maneat invendibilis ex natura rei, eo ipso quod elevata est ad tale esse spirituale, vel ad talem efficaciam supernaturalem efficiendam, infra videbimus tractando de sacramentis, et aliis actionibus corporalibus, ubi efficacia harum rationum et intrinseca malitia simoniae magis constabit.

11. In lege gratie non est positivum preceplun prohibens vend:tionem rerum spiritualium ; naturale tamen eaplicatum est. — Secundo, dicendum est in lege gratiae non esse latum speciale praeceptum divinum positivum prohibens venditionem rerum spiritualium, sed naturale esse a Christo Domino in Evangelio explicatum. Priorem partem ponit expresse Victor., in d. Relect., n. 11, quem posteriores sequuntur propter rationem supra insinuatam, quod inlege nova, nec negativa, nec affirmativa praecepta data sunt a Christo, praeter praecepta fidei et sacramentorum, ut sumitur ex D. Thoma, 1.2, quaest. 108, art. 1, ad 2, etart. 2, in corp.,ubi ostendit hoc pertinere ad libertatem legis gratiae. Confirmarique potest haec pars ex praecedenti assertione, quia omnis simonia, quae committi potest contra res per se spirituales, vel contra illas res sacras, quae sunt ex ipsius Christi institutione, est immediate vel mediate contra legem naturalem ; ergo non fuit necessarium addere specialem legem positivam divinam circa hanc prohibitionem, licet fuerit conveniensjus ipsum naturale a Christo indicari.

12. Probatur ultima pars assertionis. — Sic ergo procedit altera pars assertionis, quae probari solet ex Matth. 21, et Joann. 2, ubi Christus ejecit vendentes et ementes de templo, inter quos erant vendentes columbas, quia columba Spiritum Sanctum et dona ejus repraesentat; ut exponunt in Matth. Hieronymus et Beda ; Ambrosius, Luc. 19; Chrysostomus, bene homil. 13 in Marc., ubi fere omnia dicta confirmat. Et de eodem testimonio habentur multa jura, 1, quaest. 3, c. Ex multis, cum sequentibus. Verumtamen, licet auctoritas reddat hoc argumentum ethicas, tamen ex testimonio per se spectato non sumitur, quia est mystica expositio, a qua non solet efficax argumentum sumi. Possumus etiam inde argumentari, quasi a fortiori. Nam si Christus tam acriter reprehendit negotiationem in templo, multo certe magis damnat negotiationes et venditiones ipsarum rerum sacrarum ac divinarum. Potissime vero probanda est haec pars ex dictis verbis Christi : Gratis accepistis, gratis date. In quibus verbis imprimis pro certo statuendum est, adverbium illud, gratis, in utroque luco proprie accipi. Quod adverto, quia Maldonatus exposuit, gratis date, id est, largiler ; nam, quae gratis dantur, largiter dantur. Sed sine dubio illa non est proprietas vocis, nec fundamentum illius translationis videtur in universum verum; nam saepe, quae gratis dantur, etiamsi gratis accepta sint, cum magna moderatione et mensura dari solent, nisi contingat multum esse liberalem, qui donat. Denique, quicquid sit de hac metaphora, proprietas vocis prius tenenda est, tum propter generalem regulam interpretandi Scripturam'; tum quia et Patres et Theologi omnes ita intelligunt, ut gratis sit, dare sine pretio; tum etiam quia haec est significatio aptissima pro materiae qualitate, et ad mores maxime necessaria, et nullum habet inconveniens; tum denique quia in hoc sensu dicitur, gratis accepistis, id est, sine pretio et sine merito, ex gratuita voluntate dantis; in eodem ergo sensu subjicitur, gratis date.

13. Praedicta Christi verba preceptum continent.—Secundo est supponendum, verba illa praeceptum continere, et necessitatem indicare, non consilium. Ita in rigore postulat imperandi verbum, si aliunde non constet de alio leniori sensu, quod hic constare non potest, neque ex materia, quia illa capax est talis praecepti, ut constat, neque ex Patrum expositione; nam potius illi et expositores communiter, ac Theologi, intelligunt ibi praeceptum contineri, quo prohibetur simonia. Et licet Patres hac voce non semper utantur, sed avaritiae turpis, quam dicunt ibi Christum prohibuisse, tamen in re in idem redit, quia idcirco avaritia illa materia est graviter culpabilis et turpis, quia est sacrilega, et contra dignitatem ac sanctitatem divinae gratiae. Sic Hieronymus ibi, exponens illa verba, inquit : Quia semper dona spiritualia, si merces media sit, viliora fiunt, adjungitur avaritie condemnatio - Gratis accepistis, gratis date. Sentit ergo damnari illam venditionem, ut sacrilegam et redundantem in vilipendium spiritualium donorum. Unde subjungit : Ego magister et Dominus absque pretio hoc vobis tribui, et vos sine pretio date, ne Evangelii gratia corrumpatur. Quod optime confirmant verba Petri, 1 Epistol., capit. quarto : Unusquisque prout accepit gratiam in alteruirum illam administrantes, sicul boni dispensatores multiformis gratig Da.

14. Confirmatur.—Unde nova insurgit confirmatio : cum enim hae gratiae et ecclesiastica ministeria ad confirmationem et fructiticationem doctrinae ordinentur, si pretio venderentur, corrumperetur Evangelium, id est, inefficax et inutile redderetur; tum quia signa ipsa et verbum vilescerent , nec existimarentur tanquam divina, sed ut artes vel inventiones humanae ad lucrandum; et ministri acciperent occasionem vacandi potius quaestui quam doctrina, et auditores minus benevoli redderentur ad verbum Dei suscipiendum. Et hoc fere modo expendit locum illum late ibi Abulens., quaest. 61, 62, 63. Continent ergo verba illa praeceptum de re valde necessaria ad apostolicum ministerium. Nec refert quod sequentia verba contüneant consilium, quia verba adaptantur materiae in quam cadunt. Quamvis dici possit, etiam sequentia verba continere verum praeceptum ; ita enim loquitur ibi Hieronymus. Sive illud fuerit quasi personale praeceptum pro sclis Apostolis, et pro illo tempore datum, ut significat Augustinus, libr. Quaest. nov. et vet. Testam., quaest. 104, et Ambros. , lib. 7 in Luc. 10, circa illa verba: Non peram, etc.; et exponit late Jansen., Matth. 19. Sive spiritualiter intelligendum sit, nimiam sollicitudinem talium rerum ibi prohiberi, quae solet esse turpis avaritiae mater, ut ibi latius expositores declarant, et uno verbo attigit Ambrosius, lib. de Joseph., cap. 13, dicens : Misit Dominus discipulos sine auro, etc., id est, ut incentiva litis, et instrumenta eriperet ultionis ; et Psalm. 118, Oct. 5: Ideo dizit Dominus : Nolite possidere aurum, vel argentum , ne cos auri et argenti cupiditas avara possideat.

15. Praeceptum in illis verbis contentum non est positivum tantum. — Addo vero ulterius, praeceptum illis verbis contentum non esse positivum tantum, sed ex natura rei et ex vi talis materiae necessarium. Hoc satis declaratum est et probatum rationibus factis, qnia et finis talium gratiarum, et dignitas earum postulat ut mercatui non exponantur. Sic ergo dixit Ambrosius, lib. 5 in Luc. 3: Tum cili actione vult estimari se Christus, ut ab omnibus ematur, ne quis pauper deterreatur : Gratis (inquit) accepistis, gratis date, pecuniam non querit divitiarum altitudo, sed gratiam. Ubi utramque rationem, et ex parte finis, et ex aignitate gratiae attigit. Sic etiam dixit idem Ambrosius, lib. de Dignit. Sacerd., cap. 5:

Si gratia gratis datur, et pretio non comparatur, a te cur gratia pecuniis comparatur ? Ubi observandum occeurrit, in verbis Christi, utramque gratis, cum eodem rigore et proprietate sumi, eo nimirum modo, quo gratia divini et supernaturalis ordinis, gratia per antonomasiam appellatur, quia videlicet omnino gratis datur, ita ut omne debitum excludat, sive meriti perfecti, sive imperfecti, sive connaturalis habitudinis ad ipsam naturam. Quod enim gratis sic accipitur, gratis etiam et sine pretio communicari debet, eo modo quo potest ab uno homine alteri communicari, quia si communicetur propter pretium, agitur contra naturam talis gratiae, et contra auctorem ejus; nam venditur id quod ipse solus potest conferre, et ita homo opus Dei vendit tanquam suum, et id quod vendit, vult aestimari ut suum, non ut Dei.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2