Caput 3
Caput 3
Qualis, et quanta, et quam intrinseca sit malitia simoniae.
1. Peccatum hoc ex genere suo est contra religionem. — Priusquam ad aliud membrum divisionis declarandum accedamus, nonnulla dubia, quae ex dictis circa primum membrum oriuntur, expedienda sunt, ut haec malitia simoniae, quam intrinsece malam esse dicimus, et de qua nunc tantum agimus, perfecte intelligatur. Ex dictis ergo constat primo, hanc malitiam esse contrariam directe ac proxime virtuti religionis, qnatenus ad religionem pertinet res sacras atque divinas debita veneratione tractare. Hoc enim est quod per simoniam maxime violatur, ut declaratum est. Et omnes rationes quae fiunt ad declarandam malitiam naturalem hujus vitii, ut efficaces sint, eo tendere debent, ut declarent quomodo per venditionem, seu temporalem pactionem, aut commutationem, divinis donis, et consequenter Deo, illorum auctori, gravis irreverentia fiat, quod etiam in superiori capite pro viribus explieatum est.
2. Peccatum hoc em genere suo est mortale. — Et hinc sequitur secundo, peccatum hoc ex genere suo mortale esse, atque gravissimum, quod est certissimum dogma, et ab omnibus Doctoribus, tam Theologis, quam jurisperitis et Summistis rcceptum , satisque est declarata haec gravitas a Petro illis verbis : 7n felle amaritudinis et obligatione iniguitatis video le ess3. Et in jure tanta exaggeratione [repre- henditur hoc vitium, ut omnibus aliis peccais mortalibus ex genere suo praeferri videatur. Nam in cap. ult. 1, quaest. 7, dicitur : Omnia crimina ad comparationem simoniaca heeresis quasi pro nililo reputantur. Et in cap. 1, quaest. 3, dicitur non esse dispar a sacrilegio. Et in cap. Heperiuntur, 1, quaest. 1, vocatur execralile flagitium ; et in capit. Quisquis, eadem dicitur piaculare flagitium, id est, ut exponit Glossa, quia comparatur ei quod morte expiatur. Et in cap. Si quis Episcopus, eadem, ex Concilio Chalced., cap. 2, vocatur turpissimum lucrum ; et in cap. Sane, 15, q. 3, dicitur, ad instar publici criminis et lese majestatis punienduin. Similia habentur in c. Tanta, de Simon. Quae non sunt intelligenda cum tanta proprietate, ut omnino credatur hoc peccatum ex genere suo reliqua omnia superare. Nam sine dubio majus peccatum est haeresis ; et omnia quae directe opponuntur virtutibus Theologicis, majora sunt, ut supra generaliter ostensum est. Et intra latitudinem peccatorum contra religionem, majus peccatum est idololatria, ut recte notavit Alens., d. q. 167. memb. 2, 8 3. Nam idololatria immediate est contra ipsum Deum et majestatem ejus; simonia vero proxime est contra dona ejus. Intelligendum ergo est omnia illa esse dicta per exaggerationem, ad explicandum esse hoc acerbissimum ct gravissimum peccatum.
3. Cur hoc vitium tantum exaggeretur a Patribus.—Praesertim vero exaggeratur a Patribus, quia est vitium perniciosissimum Ecclesiae. Tum quia ratione avaritiae et ambitionis, quae cum illo conjunguntur, nimium diffunditur, et ut cancer serpit, et ideo vocari solet simoniaca pestis. Et hac ratione dicitur in capit. S'icut. de Simonia: Simoniaca pestis alios morbos vincit, utique in extensione, et virtute corrumpendi mores. Et ob eamdem causam, in dicto cap. Beperiuntur, 1, q. 1, dicitur cancerosum culnus, et usitatum malum. Tum etiam, quia magnum nocumentum affert Ecclesia; nam occasione hujus vitii indigni eliguntur, et sanctum datur canibus, et res Ecclesiae vilescunt. Ratione ergo harum circumstantiarum, solet exaggerari et praeferri aliis vitiis. Et eodem modo posset exponi Ambrosius, lib. 4 in Luc,, et habetur in cap. Cito, 1, q. 1, quatenus significat gravius fuisse punitum hoc peccatum in Giezi, 4 heg. 5, quam idololatriam in Moabitis, Deuter. 23. Quia Giezi dictum est: Lepra Naamnan adhaeerebit tibi, et semini tuo usque in sempiter- num. De Moabitis autem dictum est : Non intrabunt in Ecclesiam, usque in tertium cd quartam generationem (ut legit Ambrosius). Esto enim fuisset imposita major poena, non inde inferretur esse absolute majus peccatum. Quia saepe in republica major poena ponitur ad coercendum peccatum, quod majus nocumentum communitati affert, vel quod frequentius accidit, quia natura est in illud proclivior, licet in se non sit simpliciter gravius. Re tamen vera ex illis locis non potest sumi illa comparatio, tum quia Moabitae non tuerunt puniti propter idololatriam, sed quia noluerunt Heebrueis occurrere cum pane et aqua in via, quando ceniebant em Egypto, ut ibidem dicitur; tum quia non dicitur, usque tertiam et quartam ; sed dicitur : Ftiam post decimam generationem non intrabunt in Ecclesiam Domini in cternwmn ; tum denique quia poena Moabitarum erat in suo genere longe gravior, quam lepra corporalis, scilicet, non admitti in Ecclesiam, neque ad amicitiam cum populo Dei, ut ibidem subjungitur. Sunt ergo atia peccata graviora, licet hoc et mortale et gravissimum sit.
4. An hoc peccatum possit aliguando esse veniale *—Unde interrogari non immerito potest, an hoc peccatum possit esse aliquando veniale; nihil enim invenio ab auctoribus dictum. Et habere potest dubitationem ex generali regula, quod mortale ex genere fieri potest veniale ex levitate materiae, ubi materia talis est, quae possit augeri et minui, ut videtur esse in praesenti ; nam et res spiritualis, quae venditur, potest esse in suo genere levis, ut, verbi gratia, si vendatur parum aquae benedictae, aut cereus agnus, vel quid simile; et pretium potest esse tam parvum, ut pro nihilo reputetur.
5. Ex levitate materie non potest hoc peccatum esse veniale. — Ostenditur non dari levitatem ex parte rei spiritualis.—bico nihlominus, in hoc peccato non dari levem materiam, nec fieri posse veniale, nisi forte per inconsiderationem, vel ignorantiam habentem admixtam negligentiam tantum venialem. Priorem partem videntur mihi satis insinuasse Doctores loquentes tam absolute et acerbe de gravitate hujus peccati. et nullam faciendo mentionem venialis peccati ex levitate materiae, cum in aliis sacrilegiis , superstitionibus et similibus vitiis illam non omittant, unde in aliis peccatis dicere solent esse mortalia ex genere, in hoc vero non addunt limitationem, ec genere, sed simpliciter dicunt esse grave et gravissimum peccatum. hatio vero est, quia nec ex parte rei spiritualis, nec ex parte pretii potest ita diminui hoc peccatum. Primum patet, quia nullum donum gratiae, quantumvis parvum videatur, esse potest vendibile sine gravi irreverentia Dei, et ipsiusmet doni, quod, licet in suo ordine sit parvum , nihilominus non potest contemni neque conculcari sine gravi culpa ; et eadem ratione, nec vendi potest sine culpa, quia per hoc gravissime contemnitur, et tanquam quid vile tractatur. Et quantum est ex parte talis actionis, subtrahitur a gratuita donatione Dei. Nam quod pretio potest aestimari ac dari, non reputatur tauquam pendens ex gratuita donatione Dei. Unde sicut laberetur gravissime, qui vel minimum opus pletatis sibi tribueret, et non gratuitae donationi Dei, neque in tali cogitatione potest inveniri levis materia , ita graviter peccat semper, qui donum aliquod gratiae, etiamsi minimum esse videatur, venditioni exponit. Sic existimo esse peccatum mortale, vendere vel unum minimum cereum agnum, vel pro vero pretio unam orationem Angelicam, vel aliquid simile spirituale facere, aut conferre. Multoque certius est esse peccatum mortale, primam tonsuram pro pretio dare, licet in gradu ordinum videatur quid minimum : idemque est in similibus.
6. Probatur non posse oriri levitatem emx parte pretii. — Idem facile ostendi potest ex parte pretii : nam si illud magnum sit, eo ipso apparet gravis deformitas, quia tunc ex utroque capite satis magna est materia talis delicti. Item, illud est magnum lucrum temporale, et est turpissimum, quia per abusum rei spiritualis acquiritur; est ergo grave peccatum. Dices rationem hanc probare solum ex parte vendentis; nam ille qui emit, nihil lucratur temporale, sed potius jacturam patitur. Respondeo primum, ementem peccare saltem ex priori capite, quia rei spirituali injuriam facit, et quo majus pretium dat, eo (ut sic dicam) minus gratis vult habere illam; atque ita gratiam vult habere non gratis, quod perversum est (ut dicitur in cap. Gratis, 1, quaest. 1), etiam in minimo dono gratiae. Et deinde, cum emere et vendere correlativa sint, si venditio est simoniaca, etiam emptio; et si una est gravis, etiam altera, saltem per quamdam societatem et cooperationem. Si autem pretium sit vile, eo magis videtur vilipendi et contemni res spiritualis, quae sic venditur; aequiparatur enim pretio temporali, et quia in suo ordine parva esse videtur, vili pretio danda aut comparanda censetur. Itaque cujuscumque quantitatis sii id quod pro re spirituali datur, si revera ut pretium datur et accipitur, simonia est, et per eam gravis irreverentia fit rei sacrae, ct ideo non potest excusari a peccato mortali propter materiae levitatem.
7. Quo pacto possit dari peccatum veniale in hac materia. — Cumque haec actio fiat per humanam conventionem et contractum, certe non potest ex surreptione vel indeliberatione excusari, quia contractus humani sufficienti Iibertate ad peccandum mortaliter fieri solent. Potest nihilominus intervenire ignorantia vel facti. quia vel non advertit quis rem illam esse spiritualem, aut non putat illam esse venditionem aut pactionem aequivalentem; vel certe potest esse ignorantia juris, si existimet in tali materia non dari simoniam prohibitam. Verumtamen haec posterior raro erit excusabilis in materia pertinente ad jus divinum, de qua nunc loquimur, nisi ubi fuerit res dubia, et sub opinione constituta ; et tunc si quis adhaeserit opinioni probabih, ignorantia erit probabilis et invincibilis, et ita excusabitur etiam a culpa veniali, alioquin vero non excusabitur a mortali; poterit nihilominus contingere, inadvertentiam esse aliquo modo culpabilem, sed cum levi culpa, vel negligentia, et tunc etiam simonia poterit esse venialis quasi ex surreptione et indeliberatione. Sed hoc tain est accidentarium et rarum, ut non obstet, quominus moralis regula absolute possit constitui, hoc peccatum semper esse mortale.
8. Objectio. — Solvitur. — Sed objici potest, quia sacrilegium etiam in materiis sacramentorum potest esse veniale , et mendacium in sacramentali confessione potest esse veniale, et infidelitas in servando voto potest esse venialis ex levitate materia ; ergo simonia, cum tantum sit quaedam species sacrilegii, eadem ratione poterit etiam esse venialis ex materiae levitate. Respondeo, negando consequentiam ; nam sub genere irreligiositatis possunt esse multa peccata venialia ex levitate materiae. et nihilominus blasphemia, quae species est irreligiositatis, non potest esse venialis ex parte materiae, ut supra dictum est. Ita ergo de simonia, quae merito potest cum blasphemia comparari, nam facto ipso (ut sic dicam) continet quamdam biasphemiam. Nam qui vendit spirituale donum , facto profitetur esse rem pretio aestimabilem , et comparabilem industria humana, ac subinde non esse supernaturale donum gratuitum, quod in omni materia habet gravem deformitatem ; in aliis vero materiis aliorum sacrilegiorum hoc non invenitur, ut constat.
9. An Deus possit dispensare in vendendis rebus spiritualibus. — Luo sensus quaeestionis propomuntur. —Ulterius vero dubitari potest, an haec malitia sit adeo intrinseca actui simoniae, ut non possit talis actus illa carere, et honestari, etiam de potentia absoluta Dei. Quod est quaerere an possit Deus nobis dare licentiam emendi vel vendendi spiritualia siue labe simonia. Quae interrogatio partim potest pendere ex illa. an praecepta moralia naturalia sint indispensabilia ; partim potest aliquid diversum inquirere. Est enim considerandum, aliud esse quaerere an, stantibus omnibus conditionibus et circumstantiis, quae nunc sunt ex parte materiae et objecti simoniae per se pravae, fieri possit ut actio vendendi et emendi rem sacram purgetur a malitia simoniae per divinam dispensationem immediaie tollentem obligationem legis, et non mutantem materiam talis actionis; aliud vero esse quaerere an res spirituales possint a Deo nobis aliter concedi, quam nunc concedantur, et an, facta illa mutatione, inde resultare possit ut res spiritualis honeste vendatur absque simonia.
10. In primo sensu tractatur queestio, et pro purte negativa resolvitur. — Prior sensus pertinere potest ad quaestionem de praeceptis naturalibus, an dispensabilia sint. Et juxta varias opiniones, quae in illa generali quaestione inveniuntur, hic erit consequenter loquendum. Ego vero censeo, in nullum praceptum naturale, quod ex intrinseca materia virtutis vel vitii nascitur, posse cadere propriam dispensationem, quia illa malitia non nascitur ex voluntate exirinseca legislatoris, sed ex natura intrinseca talis materiae, quae auferri etiam non potest vel mutari per solam extrinsecam voluntatem, nisi in materia ipsa vel conditionibus fiat mutatio. Quia voluntas extrinseca potest tollere obligationem, quae ab illa vel ab inferiori voluntate provenit, etiamsi materiam intrinsece non mutet; naturae autem rerum non possunt ita mutari, ut constat. Quae ratio locum habet tam in naturalibus praeceptis, quae dicuntur esse prima principia, quam in conclusionibus sive proximis, sive remotis, dummodo per evidentem illationem consequantur. Censeo autem malitiam simoniae, de qua nunc agimus, intrinsece sequi ex natura talis actus vendendi vel emendi, prout versatur circa res spirituales, prout nunc sunt, vel nobis donantur; hoc enim probant omnia dicta in capite praecedenti, alias non erit simonia mala de jure naturali; et ideo censeo per nullam dispensationem fieri posse, ut talis actus non sit malus, nam il'e non est malus quia prohibitus, scd de se talis est, et prohibetur quia malus; ergo quantumcunque tollatur prohibitio, semper erit malus; sed dispensatio solum potest tollere prohibitionem, non mutare naturam; ergo non potest a tali actu malitia separari per u!lam dispensationem. Quae ratio ex sequenti puncto magis patebit.
11. Objectio 1. —Secunda. —Respondetur ad primam. — Secunda solvitur. — Duo vero hic objici possunt. Unum est, quia in hoc peccato habet locum epiikia, stantibus eisdem circum - stantiis intrinsecis objecti et materiae, et solum mutatis extrinsecis circumstantiis, quae possunt inducere excusationem; multo ergo magis poterit cadere in nunc actum divina dispensatio, quia potentior est divina voluntas, quam omnis extrinseca circumstantia. Unde regula generalis et vera est, omne praecepium. cujus obligatio potest in particulari cessare per epikiiam propriam, multo magis posse non obligare per divinam dispensationem, ut ex materia de legibus suppono. Et ita nota est consequentia. Antecedens vero haberi potest ex sententia satis communi, quo in casu necessitatis extremae potest sine peccato emi baptimus; ibrenim non limitatur materia venditionis, seu emptionis, quoad intrinsecas conditiones suas, sed solum accedit necessitas, quae extrinseca est. Secundo, objici potest, quia Papa potest dispensare in simonia, quae in venditione beneficiorum committitur, etiamsi juris divini sit, ut multi canonistae docent; ergo multo magis poterit Deus dispensare in quacumque simonia juris divini. Sed hae objectiones petunt longas quaestiones infra tractandas, et ideo ne methodum perturbemus, illas nunc remitto. Et ad primum, nego posse in illo casu emi baptismum ; an vero alio modo possit tunc licite pecunia dari, quae postulatur, infra dicam. Ad secundum, dicendum est vel illam simoniam esse tantum de jure positivo, vel Pontificem non posse in illa dispensare ; quid autem horum verius sit, infra dicam.
12. In secundo sensu iractatur quaestio, resolviturque posse Dewmn ita bona heec nobis donare, ut licite vendi possint. — In alio vero sensu quaestionis, probabile videtur posse Deum ita donare haec spiritualia bona hominibus, ut ex vi talis donationis liceat illis talia bona vendere, sine ullo sacrilegio vel irreligiositate. Primo enim posset dare homini absolutum et liberum dominium talium rerum; cur enim non poterit, cum sint res creatae, et ipse sit absolutus dominus earum, et ex hac parte possit eas dare cui voluerit? Et ex parte hominis non est incapacitas, cum possit habere liberum et expeditum earum usum. Deinde, etiamsi non tribuat dominium, potest dare facultatem dispensandi illa per venditionem, vel contractum onerosum in utilitatem vel ipsius dispensatoris, vel alterius, prout dispensator ipse concesserit. Sic enim dispensator, qui non est dominus, potest vendere rem domini, si facultas ab illo concessa ad hoc extenditur. Haec autem facultas non est dispensatio in praecepto, sed est mutatio :n materia, et est quaedam participatio dominii. Praeterea potest Deus aliquod hujusmodi dcnum cum dicta largitate concedere, non ut pertinens ad salutem animae, vel ad bonum spirituale aliorum, sed solum ad commoditatem humanam recipientis, vel etiam aliorum; et tunc cessare videtur omnis ratio malitiae in venditione illius gratiae quoad effectum ejus, vel etiam quoad ipsam potestatem, si Deus daret alicui potestatem transferendi illam in aium. Ut, verbi gratia, posset alicui dare gratiam sanitatis, ut ex usu ejus viveret, et temporales divitias acquireret, et idem est de prophetia, et similibus. Neque enim in hoc apparet aliquid per se indecens,aut repugnans divinae bonitati.
13. Declaratur. — Posito autem tali modo donationis, cessaret omnis ratio intrinseca malitiae, qua in simonia nunc invenitur. Quia tunc non venderetur res aliena invito domino, sed vel propria, vel sic dispensabiis ex voluntate domini. Nec tunc fieret irreverentia Deo, quia ipse est contentus, et juxta voluntatem ejus fit. Nec fit contra naturam talis materiae seu gratiae, quia non est de intrinseca ratione, et quasi naturali essentia ejus, ut gratis detur; haec etenim conditio extrinseca est, et pendens ex voluntate ejus qui jus habet vel potestatem dandi talem rem ; ipse enim uni potest gratis dare, alteri non nisi propter opus. Et similiter potest uni gratis dare, et cum dominio, vel facultate, ut ipse non gratis det, sed prout voluerit. Neque etiam tunc donum illud Dei haberetur ut sacrum, vel religiosum, quia nec ex se, nec ex intentione dantis ordinaretur vel ad specialem Dei cultum, vel proxime ad salutem animae, nisi eo modo quo dona naturalia scientiae vel prudentiae ordinantur ad Deum ut ultimum finem, quia in eumdem referendus est usus eorum, et omnis utilitas ab eis proveniens. Denique nec etiam tunc res spiritualis pecunia aestimaretur, ac si non plus valeret ; hoc enim sine dubio videtur continere intrinsecam deordinationem, et quasi practicum mendacium ; non est tamen id necessarium ad venditionem et quaestum temporalem, sed sufficit ut aliquid determinaretur humano arbitrio, quod licet de se esset inaequale, ex conventione hominum haberetur suffticiens; posset enim Deus etiam hanc taxandi potestatem homini tribuere.
14. Hac praecipue propono, quia deservire possunt ad explicandam amplius intrinsecam deformitatem illius simoniae, quae de se talis est, et prohibita est quia mala, et non e contrario. Quamvis enim fortasse haec malitia pendeat ex modo et fine quo Deus confert homini haec bona, qui modus, absolute loquendo, pendet ex libera voluntate Dei; talis enim est ille quem explicavit Christus cum dixit : Gratis accepistis, gratis date ; et Petrus, cum dixit : 7n alterutrum illam ad winistrantes (utique gratis) sicut boni dispensatores multiformis gratiee Dei- nihilominus non est malitia illa proveniens ex positiva prohibitione, sed ex ipsa lege naturae, quia ille modus accipiendi haec dona a Deo tenet se ex parte materiae et objecti hujus obligationis, quae intrinsece nascitur ex tali materia sic possessa et accepta. Sicut quando quis reponit apud alium vestem suam, solum in depositum et custodiam, depositarius ex justitia tenetur illam non vendere, quae obligatio naturalis est et intrinseca, licet ex parte materiae, seu fundamentaliter (ut ita rem explicem) pendeat ex voluntate tradentis vestem ; nam si ilie voluisset dare illam, non solum in custodiam, sed simpliciter ad omnes usus, cessaret illa obligatio ex justitia. Sic etiam obligatio voti est naturalis, licet materia ejus supponatur ex arbitrio voventis.
15. Hic modus, quo Deus modo confert res supernaturales honminibus , proportionatus est et connaturalis. — De potentia ordinaria non posse a venditione rerum spiritualium auferri malitiam. — Addo vero secundo, hunc modum concedendi hominibus usum supernaturalium donorum, adeo esse proportionatum naturae illorum, ut merito dici possit connaturalis ipsis, ideoque (quicquid sit de miraculis, et extraordinariis providentiis), simpliciter loquendo, talia dona ex naturali conditione sua secum afferunt obligationem non venden- di, nec procurandi illa per temporales commutationes. Et hoc declarant rationes adductae in praecedenti cap., idemque explicatum intelligimus per Christi verba, ut exposuimus. Atque hoc modo dicere posgsumus saltem de potentia ordinaria, et juxta providentiam consentaneam naturis rerum, non posse a vendiuone talium rerum separart malitiam, idque sat's esse ut simpliciter dicatur intrinsece mala.
16. Ultimo vero addo (esto possit Deus aliter conferre homini haec dona ad diversum finem, et cum magjori potestate, ita ut per mutationem materiae venditio desinat esse mala) non in omnibus gratiis habere hoc aequalem rationem. Nam in his virtutibus operativis, seu gratiis gratis datis, quae ad corporales actiones vel temporalia commoda immediate dantur, ut est gratia sanitatum, donum linguarum, et similia, minor indecentia involvitur. Alia vero sunt dona spiritualia, quae nonnisi indecentissime ordinarentur ad quaestum, ut est potestas remittendi peccata, concedendi indulgentias, et similia; et in his licet in rigore non appareat implicatio contradictionis, tamen videtur satis alienum a sapientia et excellentia providentiae divinae, quod ad illum finem, et cum tanta licentia seu libera facultate homini concedantur.
On this page