Caput 4
Caput 4
An in peccato simoniae sit tantum malitia contra religionem, an etiam contra justitiam.
1. Ratio dubitandi.— Ex dictis in duobus capitibus praecedentibus, et ex rationibus quibus malitiam simoniae declaravimus, nascitur occasio praesentis quaestionis, et ideo visa est hoc in loco necessario. Ratio autem dubitandi est, quia vendere rem alienam invito domino, non solum est contra religionem, sed etiam contra justitiam ; sed simonia est venditio rei alienae invito domino; ergo est contra justitiam. Item, qui vendit pretio rem non aestimabilem pretio, contra justitiam peccat; sed res spiritnalis non est pretio aestimabilis; ergo. Denique hac ratione usura est contra justitiam, quia mutuum pretio venditur, cum ipsum pretio aestimabile non sit ; ergo similiter simonia. Atque ita videtur sentire Soto, dicto libro 9, quaest. 5, art. 2, quem anqui moderni secuti sunt. Non est iamen facile praecipitanda sententia, quia hinc pendet resolutio eorum, quae de obligatione restituendi simoniace accepta infra tractanda sunt.
2. In simonia datur injustitia ad Deum, quee malitia est contra religionem.—bistingui ergo debet injustitia vel respectu Dei, vel respectu hominis, cui res spiritualis venditur. Quod ad Deum attinet, injustitia contra illum committitur; et hoe probatad summum prima ratio facta, quia res spiritualis, quam ego vendo, ncn est hominis cui illam vendo, sed est Dei; et ideo si aliqua est injustitia in tali venditione, quatenus est contra voluntatem domini, et ultra facultatem dispensandi talem rem ab ipso datam, solum est respectu Dei. Haec vero mali tia non est contra aliam virtutem praeter religionem, quia, ut supra ostendimus, justitia ad Deum non est nisi religio; nec intra hanc virtutem sunt ibi duae malitiae: una, contra venerationem et aestimationem debitam rebus sacris, et alia contra Deum, seu dominium ejus ; quia haec injustitia non tam est in alienatione vel destructione rei alienae, quam in modo. Unde injustitia haec non consistit in damno illato domino rei; Deus enim non privatur dominio ialis rei; nam cuicumque conferatur, semper illius est, et ipse non vetuit dare illam alteri, sed tantum dare tali modo, venditione scilicet, vel aequivalenti pacto. Et ita tota haec injustitia respectu Dei reducitur ad irreverentiam quae fit Deo, non debito modo utendo tali re, cui etiam rei derogatur per eumdem modum concessionis ejus; et ita tota ibi est una malitia, quae simul est contra Deum et rem sacram; seu contra Deum, per indebitum usum rei sacrae.
3. Solvitur primum argumentum.—Ekx hinc fit, ut hic modus injustitiae, tam ex parte ementis, quam ex parte vendentis reperiatur, licet ratio in objectione facta solum de vendente in rigore procedat ; nam qui potest rem alicujus domini accipere a dispensatore ejus si gratis illam donet, non facit injuriam domino ejusdem rei, si a dispensatore, nolente gratis eam dare, illam emat. Nam potius ipse qui emit, in hoc potest pati injuriam. Sic solent pauperes, quibus testamento legantur census , quando haeres vel curator animae negligens est vel iniquus, et ditfert solutionem, vel tergiversatur, remittere partem, ut aliquid sine difficultate accipiant ; quae remissio emptio quaedam est, nulli tamen est injuriosa, et tales esse possunt circumstantiae , ut non sit iniqua ex parte pauperum, licet sit injusta ex parte dispensatoris. At in proposito etiam emens rem sacram injuste agit contra Deum eodem genere injustitiae ; quia, licet non sit contra voIuntatem domini talis rei, ut talis persona illam accipiat et habeat, est tamen contra ejus voluntatem, ut accipiat tali modo, scilicet, per emptionem, et cum irreverentia, et vilipendio rei sacrae; tota vero haec injustitia, ut dixi, non transcendit rationem sacrilegii tali modo , et in tali specie commissi. Et ita responsum est ad primam rationem.
4. Solvitur secundum ar gumentum.— Probatur in simonia nulli fieri injyurium ab emente. — Secunda vero ratio procedit de injustitia propria et commutativa, quae est respectu hominis. Ad quam imprimis dico malitiam injustitiae non semper conjungi seu involvi cum malitia simoniae. Hoc patet imprimis ex parte ementis : ille enim vere ac perfecte simoniacus est, et tamen nulli homini facit injuriam (loquor enim ex sola rei natura, seclusis legibus positivis, de quibus infra), et sic videtur res per se clara, quia vel ille facit injuriam alteri, cum quo contrahit, vel alicui tertio; hoc posterius dici non potest, quia non necessarium intervenire tertiam personam, vel damnum ejus; et si id contingat, erit per accidens ad rationem simoniae. Primum etiam non est verum, quia recipiens ab altero rem spiritualem tali modo non facit illi injuriam, quia alter voluntarie dat rem illo modo, et est contentus tanto pretio; volenti autem non fit injuria. Et in hoc potest considerari convenientia et differentia inter usuram et simoniam. Nam in usura qui emit, non est injustus, nec vocatur usurarius, nec per se loquendo est iniquus ; potest enim nihil peccare solvendo usuras; quod si interdum peccet cooperando, vel inducendo ab malum, erit contra charitatem, et per accidens. At vero in simonia emens non peccat quidem contra justitiam respectu vendentis, in quo convenit cum usura ; simpliciter tamen, et per se peccat proprio peccato simonias, unde simoniacus vere dicitur. Signum ergo est malitiam injustitiae non involvi necessario, nec per se, cum malitia simoniae.
5. Idem probatur ex parte vendentis. — Probatur vero ulterius assertio etiam ex parte vendentis, quia saepe dando rem spiritualem alteri, privat seipsum commodo suo, vel quoad temporalem utilitatem, vel quoad honorem et dignitatem, vel certe quoad voluptatem, ornatum, vel quid simile, ut patet | in concessione beneficii, officii, eic.; hoc autem incommodum proprium est pretio aes- timabile, humano modo loquendo ; ergo, licet alias causa religionis non liceat recompensationem pecuniae pro illo incommodo accipere, si tamen fiat. non peccatur contra justitiam, sed contra religionem. Item, licet interdum corporalis res propter annexionem ad spiritualem fiat invendibilis ex obligatione religionis, nihilominus illa secundum se suum valorem retinet ; ergo, quamvis contra prohibitionem religionis, secundum illum valorem vendatur, non peccatur contra justitiam, quia in re datur res materialis aequivalens pretio, per pactum ex utraque parte omnino voluntarium. Atque haerationes saltem probant injustitiam non esse necessario conjunctam cum venditione simoniaca ex sola rei natura. Neque contra hoc procedit secunda ratio dubitandi supra posita, quia licet res spiritualis secundum se non sit aestimabilis pretio, ac proinde neque vendibilis, nihilominus ejus alienatio potest habere conjunctum aliquid aestimabile pretio, et ratione illius poterit vendi. Sicut in mutuo potest aliquid ultra sortem accipi ratione damni emergentis, vel lucri cessantis. Solum est differentia, quod in mutuo separari id potest non solum ab injustitia, sed etiam ab omni malitia, quia. seclusa injustitia, nulla alia malitia in usura reperitur. In praesenti vero, seclusa injustitia, manere potest malitia simoniae, quia sine injustitia ad hominem, potest fieri irreverentia Deo et rei sacrae.
6. An ea natura rei possit omnis simonia separari ab injustitia proaimi. —bajor difficultas est. an ex natura rei omnis simonia possit ab injustitia proximi separari, quando proximus alias non tenetur ex justitia dare rem spiritualem, quam vult vendere. Nam ubi praecedit obligatio ex justitia, clarum est aliam exactionem esse injustam ; ut si parochus, qui ex officio tenetur sacramenta ministrare, velit illa vendere; sed id accidentarium est, quia non provenit per se ex venditione rei sacrae ut sic, sed quia agit contra priorem justitiae obligationem. Propria ergo dubitatio est, quando aliquis non tenetur ex justitia spiritualem rem conferre, vel actionem efficere. Et ratio dubitandi esse potest, quia vel illa venditio est injusta, quia res, quae datur, non est pretio aestimabilis, et ideo est invendibilis; vel quia vendens non est dominus talis rei, et voluntas domini est, ut talis res gratis donetur, et non vendatur. Neutra autem ratio videtur efficax; ergo. Probatur minor quoad priorem partem; quia res spiritualis est inaes- timabilis temporali pretio, non per defectum, sed per excessum, quia, scilicet, pluris aestimanda est quam pecunia; quando ergo pecunia aestimatur, non fit illi injuria, cui propter pecuniam datur, quia aliquid majus ei datur, quam sit ejus pecunia; ergo ex hac parte non est inaqualitas respectu illius, sed potius respectu dantis. Et quoad hoc non est simile exemplum de usura : nam usura est iniqua, quia mutuatio pecuniae est invendibilis per defectum, quia nihil valet, nisi quantum valet pecunia; per se autem nullius aestimationis vel valoris temporalis est. Potest confirmari a simili : nam, ut infra dicitur, scientia acquisita etiam Theologiae pretio vendi potest sine injustitia, imo sine peccato; et tamen in illa etiam verum habet, quod Sapiens dixit, Proverb. 3, de sapientia, pretiosiorem esse cunctis opibus, quod non obstat quominus pretio possit vendi sine injustitia; ergo simihter in praesenti. Similiter potest aliquis vendere famam suam pecunia sine injustitia, quamvis sit longe majoris aestimationis; et virgo vendendo virginitatem snam, licet sit impudica, non est injusta, et sic de aliis; ergo ex hoc capite non apparet injustitia; neque etiam ex alio. Primo, quia illud ad summum videtur procedere, quando quis tenetur ex officio dare spiritualia ; qui vero absolute non tenetur dare, licet ratione religionis teneatur dare gratis, si dare vult, tamen, cum liber sit ad nolendum, et absque injustitia possit nolle dare talem rem, potest etiam sine injustitia non concedere talem rem, vel non exercere talem actionem, nisi pretio. Ut, verbi gratia, licet ego, si eligo, tenear eligere digniorem, tamen, si sum liber ad eligendum vel non eligendum, non videtur injustitia ( ex natura rei loquimur, et secluso positivo jure) nolle eligere nisi pretio accepto. Et praeterea voluntas illa Dei non videtur obligare ex justitia, quia non id prohibuit intuitu commodi temporalis proximi, sed intuitu religionis, et ne res sacrae vilescant ; ergo ex illa lege, seu conditione rerum sacrarum non videtur oriri obligatio vel materia justitiae.
7. Aliquando dari injustitium in simonig. —Roegula generalis.—Haec pars fit satis apparens hujusmodi discursu ; nihilomiuus tamen probabilius videtur, non semper venditionem simoniacam esse immunem ab injustitia, posseque generalem regulam constitui, quotiescumque ratione solius spiritualitatis rei aliquod temporale pretium accipitur, injustitiam committi. Ut, verbi gratia, si quis vendat ca- licem consecratum, pluris quam valeat argentum, opus, seu effectio, et omnis alia temporalis expensa in eo consecrando facta, sed solum ratione consecrationis, venditio non est tantum simoniaca, sed etiam injusta quoad illum excessum. Unde, quia parum aquae vel nullo, vel exiguo pretio aestimatur, si quis illam aquam benedictam vendat pretio majori, et simoniacus et injustus est ; et juxta hanc regulam, et cum proportione ad haec exempla judicandum censeo. Ratio autem est, quia ratione solius spiritualitatis res non est pretio ae:timabilis , et consequenter nec cst magis eestimabilis , quam ratione materiae valeat ; imo quodammodo videri posset minus aestimabilis, quia ratione spiritualitatis est magis limitata, et coarctata quoad usum, quia solum ad usus sacros assumi potest ; satis vero est, quod saltem non crescit in temporali valore propter solam spiritualitatem, licet crescat in quadam veluti dignitate et reverentia. Hoc autem probari potest ex communi hominum consensu et aestimatione, ex qua pretia rerum maxime pendent. Constat enim hanc esse communem apprehensionem et aestimationem Christianorum omnium ; praeterquam quod leges etiam per quas solent pretia rerum venalium taxari, non solum in tali materia illam non adhibent, sed omnino prohibent talem aestimationem seu appretiationem fieri.
8. Secundo est optima illa ratio, quod res spiritualis , ut sicj, invendibilis est secundum temporalem aestimationem , sive hoc proveniat ex dignitate taum rerum per se spectata, sive adjuncto modo et circumstantiis, ac praesertim fine, cum quibus talia bona sunt collata hominibus, et eorum usui ac dispensationi commissa. Et ideo parum refert quod haec exemptio et quasi immunitas talium rerum ab aestimatione pecuniaria, sit propter excessum dignitatis ; nam hoc satis est ut valor temporalis rei, cui spiritualitas adhaeret, non crescat ratione solius spiritualitatis, ac subinde ut non possit solo illo titulo, vel exigi pretium, vel augeri. Exempla autem quae in contrarium adducuntur, vel sunt de rebus quae, licet digniores videantur quam pecunia, nihilominus secundum usum et apprehensionem hominum , pecunia taxari ac aestimari possunt prudenti arbitrio; vel sunt de rebus quae in se revera non venduntur nec emuntur, sed ratione alicujus actionis pretio aestimabilis, ut infra de scientia dicemus. Et per haec satis responsum est ad rationem dubitandi in contrarium ; caetera enim facilia sunt, et ideo haec pro nunc sufficiant de hac quaestione; nam in discursu materiae, et maxime tractando de restitutione, omnia clariora fient.
On this page