Text List

Caput 5

Caput 5

An simoniae vitium sit proprium temporis legis gratiae, vel etiam in lege veteri committi potuerit.

CAPUT V. AN SIMONLIE VITIUM SIT PROPRIUM TEMPORBIS LEGIS GRATLE, VEL ETIAM IN LEGE VETEBI COMMITTI POTUERIT.

1. An in lege veteri simonia daretur.—Pars affirmativa. — Quaestio haec annexa est praecedentibus : si enim hoc peccatum contra jus naturale existit, sequitur in omni tempore et sub omni lege esse potuisse, quia lex naturalis in omni tempore obligavit. Consequens autem videtur dubium, tam de tempore legis veteris quam naturae, et ideo de priori hie tractabimus, de posteriori in capite sequenti. Quod ergo in lege veteri hoc vitium non fuerit, ostendi potest, quia Prophetae munus prophetandi propter pretium exercuisse videntur ; talem enim fuisse tunc consuetudinem, ex historia, 1 Reg. 9, colligi potest, cum Saul interregavit puerum: Quid feremus ad virum Dei ? et puer respondit: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram. Et 3 Reg. 14, Jeroboam misit uxorem ad Abiam Prophetam cum muneribus, ut sibi indicaret quid futurum esset de filio, qui eegrotabat ; et 4 Reg. 8, rex Syriae misit nuncium ad Eliseum cum magnis muneribus, ut ei praediceret an ab infirmitate sanandus esset, necne. Et licet in his locis Scriptura non dicat, Prophetas illos recepisse pecuniam, vel dona, non tamen dicit ipsos illa non recepisse, nec dicit illos reprehendisse ferentes ea, et usus ille videtur ostendere, et tunc fuisse frequens, et non fuisse reputatum illicitum, vel infame, quale est factum simoniacum, alias non fuissent ausi homines tam facile invitare sanctos viros et insignes ad simoniam committendam. Daniel etiam postquam somnium et interpretationem ejus Nabuchodonosor aperuit, praefectura, principatu et magnis muneribus donatus est, quae ron repudiavit, sed potius magistratum quemdam pro sociis posulavit, ut constat Daniel. secundo. Illud autem ad vitium simoniae pertinuisset, si tune malum esset. Et similiter capite quinto, magnam retributionem temporalem aceepit Daniel propter alterius somnii interpretationem.

2. Confirmatur. — Denique confirmari hoc potest, quia in tota lege veteri nulla fit mentio prohibitionis simoniae, seu venditionis et emptionis spiritualium rerum; signum ergo est non fuisse tunc prohibitum. Nec satis est dicere illam fuisse prohibitam, quia maa est; et ideo non oportuisse legem de illa ferri. Nam in lege veteri illa etiam prohibebantur, quae per se mala erant, ut patet ex praeceptis Decalogi in ea scriptis. Id autem duabus ex causis fiebat : prima et praecipua. quia obscuraia nimium erat naturalis ratio, et oportebat per legem illuminari et instrui ; altera ratio erat, ut poena pro delictis imponeretur. Utraque autem causa in hoc vitio maxime locum habebat : prima quidem , quia malitia hujus vitii minus clara est quam multorum aliorum, et ideo facilius poterat ignorari ; secunda vero, quia, ut supra dicebamus, natura valde proclivis est ad hoc vitium, et ideo maxime debet poenis coerceri. Ergo si illo tempore esset prohibitum, debuisset in lege explicari et puniri : hoc autem non fit ; ergo signum est non fuisse prohibitum.

3. Duobus modis posse hominem esse incapacem simonia. — Pro resolutione, advertendum est duobus modis intelligi posse hominem in aliquo statu hujus vitae mortalis esse incapacem simoniae. Primo, ex defectu materiae, nimirum, quia in tali statu non habet dona spiritualia quae possit emere vel vendere, nam ubi materia vitii deest, etiam deest possibilitas, ideoque merito dicetur homo incapax simoniae in tali statu. Quamvis enim interdum aliquis per desiderium peccet per furtum, verbi gratia , vel fornicationem , qui materiam peccandi non habet, quia neque occurrit aliquid quod furari possit, nec cum qua possit fornicari , tamen ubi deesset omnino in tota natura, vel in tota aliqua aetate, vel statu hominum, materia alicujus vitii, nec cogitatio, nec desiderium talis vitii posset moraliter ascendere in cor hominis, et ideo simpliciter dici potest homo incapax talis vitii in tali statu. Secundo modo, in statu alicujus legis incapax hujus vitii, si in illo haberet quidem propriam et veram spiritualem materiam , quam facto posset emere vel vendere, non tamen esset illi prohibita talis emptio vel venditio. Hic ergo non tractamus de priori sensu, quia nondum egimus distincte et ex professo de materia hujus vitii, et ideo sensum illum remittimus in caput octavum. In secundo ergo sensu ponitur quaestio. Unde, quod ad legem veterem spectat, supponimus in illa fuisse materiam aptam ad simoniam , si pro- hibitio non deerat ; nam erant spiritualia dona, quae constat esse materiam simoniae, etiam ex his quae circa definitionem breviter diximus Et ita solum superest quaestio, an fuerit etiam prohibitio in illa lege, ut hoc vitium ibi committi potuerit.

4. In lege veteri fuit prohibita simonia. — Dico ergo primo, simoniam repugnantem di-- vino juri, etiam in lege veteri fuisse prohibitam , et ita hoc vitium potuisse illo tempore committi, et de facto fuisse commissum. Haec assertio communis est. Propria vero ejus ratio est, quia in lege veteri fuit sufficiens materia simoniae ; ergo et vitium esse poterat. Antecedens jam declaratum est et constat, tum quia multae gratiae gratis datae erant tunc ejusdem rationis, cum his quae sunt in lege gratiae, ut prophetica interpretatio Scripturarum, etc.; tum etiam quia pontificatus, sacerdotium, sacrificium , sacramenta , templum, et similia, licet essent minus perfecta, erant tamen vere spiritualia, et ad divinum cultum, et ad spirituale bonum animarum suo modo ordinabantur. Consequentia vero probatur, quia facile poterant homines tunc vendere et emere illa spiritualia, quae in ea lege erant. Et quamvis daremus nunquam fuisse tale peccatum illo in tempore commissum, vel de illo non satis constare ex Scriptura , parum ad causam referret ; satis enim est, ut ex hypothesi verum sit, quod si talis venditio aut emptio tunc facta est seu fieret, haberet malitiam ejusdem speciei, cum ea quam nunc simoniam appellamus. Patet ex ratione in principio tacta, quia talis venditio et emptio circa talem materiam ex natura sua est sacrilega, et sanctitati materiae contraria ; ergo talis etiam tunc fuisset.

5. An in facto Giezi smonia fuerit data. — Ad majorem autem rei claritatem, et quia deserviet ad futuram doctrinam, examinanda sunt aliqua exempla, quae de hac simonia afferri solent. Primum et valde celebre est de Giezi, qui duo talenta argenti a Naaman accepit, postquam a lepra sanatus fuit ab Eliseo, 4 Reg. quinto. Nam ibi statim fuit punitus Giezi lepra propter peccatum simoniae, nam pro spirituali beneficio temporale pretium accepit. Ita sentit de facto Giezi divus Thomas, dicto articulo primo, ad quartum. Unde ait eos, qui actu vendunt spiritualia, licet in intentione imitentur Simonem, in facto imitari Giezi, et ideo non solum simoniacos, sed etiam giezitas dici posse. Alensis etiam, dicta quaestione 169, memb. 1, in principio , eamdem sententiam confirmans, ait ementes spiritualia proprie esse simoniacos, vendentes autem esse proprie giezitas, licet jam communi usu omnes simoniaci dicantur. Idem sentit Hugo Victor,, 2 de Sacram., p. 10, cap. 2, et in hoc consentiunt caeteri Scholastici , et Summistae, ac Canonistae. Nam in cap. Sacut pro certo, de Simoni., de vendentibus spiritualia dicitur: Omnino damnentur . et cun Samone et Gien condemnentur. Et in cgpite Hos, 21, 1, q. 1, hac ratione dicit Tarasius, venditionem hanc et emptionem in Actibus Apostolorum et in 4 Regum esse damnatam. Et in capit. Cito, 16, eadem quaest., in eodem sensu dicitur: Cito turpem sequitur lepra mercedem, etc., ex Ambrosio, lib. 4 in Lucam. Sic etiam dixit Cyrillus Hierosoly mitanus, catech. 16: Cum Eliseus gratis sanasset lepram Naaman . Giezi pretium ejus accegut , alien officii premium intercipiens. Et infra: FVendidisti curationem leprosi, et hereditans llus lepram. Implevi (inquit Eliseus) ego perfectionem allius , qui dicit mihi: Gratis accepistis, gratis date. Tu autem vendidisti hanc gratiam , suscipe ergo et pramiwmn istius venditionis. Uhi attente considerandum est quod Cyrillus ait, jam tunc audivisse Eliseum Christi verba, quia licet non audivisset ab ipso Christo, rem ipsam audierat per lumen fidei, et rectam rationem ab illo deductam.

6. Objectio. — At enim dicet aliquis, licet in facto Giezi statim appareat gravissimum peecatum, et turpis avaritiae et injustitiae, ac plani furti ac latrocinii, non tamen ita apparere malitiam simoniae, nec ex Scriptura colligi posse ob talem malitiam esse punitum. Primum quidem patet, quia Giezi, nomine Elsei petiit quod ipse non petebat, nec acceptare voluerat, in quo cóntra Naaman injustitiam et furtum commisit; nam illum decepit, et per deceptionem ab eo rapuit quod alter dare nolebat illi : unde revera non dedit, neque in illum dominium transtulit, et consequenter nec ipse Giezi, quod acceperat, juste poterat retinere. Unde Chrysostomus, Enarrat. in 3 cap. Isaiae, factum illud vocat furtum. Peccavit deinde gravissime contra Eliseum, nomine illius petendo quod ipse non petebat, et quantum in se erat, illum infamando, in quae crimina ex turpissimo avaritiae affectu inciderat. Et ita Chrysostomus, hom. in illum locum, in fin. 1 tomi, vocat saepius delictum illud perfidiam et mendacium : Perfidia (inquit) attulit penam. At vero simoniae macula, aut venditio rei spiritualis non ita ibi apparet ; nam imprimis gratia jam erat gratis facta, et deinde Giezi non petiit aliquid quasi debitum, vel quasi pretium pro sanitate restituta, sed petiit ex amicitia et benevolentia ; hoc autem modo petere aliquid ab eo cui spirituale beneficium factum vel donatum est, non est vendere gratiam jam factam, nec est simonia, ut constat ; ergo. Minor supponatur nunc ; infra enim tractanda est late: sumi vero potest ex cap. Quam pio, et cap. Sicut Episcopum, 1, quaest. 2. Major autem ex ipsa historia colligitur ; nullum enim verbum Giezi protulit, quod exactionem pretii aut rei debitae indicaret. Et confirmatur : nam si Eliseus recepisset illa dona a Naaman quando illa offerebat, in rigore non committeret simoniam, esto non tam perfecte et sapcte ageret, sicut fecit ilia respuendo. Probatur ex dictis juribus, quia gratia jam erat facta sine ullo pacto vel umbra illius, et donatio illa erat liberalis gratitudinis, ut ostendunt verba illa : Obsecro te, ut accipias benedictionem a servo tuo. Unde Chrysostomus, in loco proxime citato, introducit Naaman dicentem : Accipe munera qu«ee offero, non enim pretium curationis est istud, mec sanitatem perceptam isto munere redimo ; quippe cum sanitas ista, quam erui, nec pretio poterit redimi, nec ullo munere inveniri. Ergo nec Giezi postea commisit propriam simoniam accipiendo, etiamsi alias peccaverit. Patet consequentia, quia non aliter petiit, quam veluti acceptando nomine Elisei priorem oblationem sibi factam, et ex nova occasione mutando priorem voluntatem.

7. Abulensis sententia.— Hanc quaestionem tractat Abulens., 4 Reg. 5, quaest. 29, et tertio. Et in summa respondet Giezi commisisse simoniam, non conventionalem, ut constat, quia nullum pactum inter eum et Naaman praecessit, sed realem cum intentione simoniaca, quia petiit pecuniam pro sanitate divinitus collata, et sub eadem intentione illam recepit. Nec refert ( ait) quod sanitas jam esset collata, et non per Giezi, sed per Eliseum, quia simonia committi potest, si pecunia petatur pro spirituali jam dato, etiamsi prius gratis datum fuerit; quia veluti retractatur prior liberalis voluntas, et in onerosam seu vendibilem commutatur, quantum est ex parte sic petentis, quod sufficit ad simoniam mentalem et realem, etiamsi conventionalis non praecesserit. Quod autem Giezi non dederit sanitatem, sed Eliseus, nihil refert, nam petiit nomine Elisei, quod perinde est. Verumtamen licet doctrina, quantum ad jus attinet, sit ve- ra, supposita illa intentione quae Giezi attribuitur, tamen nec illa intentio probatur, nec ab ipso Giezi fuit expressa, nec ex facto satis colligitur ; quia etiam potuit Giezi illud postulare, solum quia videbat Naaman fuisse paratum ad donandum gratis et liberaliter, non tapquam satisfactionem et compensationem pro sanitate offerenda, sed supposito heneficio gratis accepto in significationem animi grat, vel ad subveniendum gratis necessitatibus Elisei, vel in religionem et obsequium veri Dei, quem ex beneficio recepto cognoverat. Sicut ergo in Naaman haec potius intentio quam alia praesumitur, et ideo excusatur ab omni simonia, non solum quando Eliseo obtulit pecuniam, sed etiam quando dedit Giezi, quia et eadem pia intentione dedit, et credidit ab Eliseo pie etiam et honeste peti, ita etiam ex parte Giezi potuit factum illud fieri sine intentione simoniaca, inhaerendo, ut dixi, liberalitati Naaman, quae, licet per occasionem orta sit ex sanitate, non propterea erat mala nec simoniaca.

8. Dici ergo imprimis posset, speculative loquendo, hoc non repugnare, nihilominus in tali persona, et cum talibus circumstantiis, merito praesumi simoniacam intentionem in tali facto. Quia quando temporalis pecunia statim post beneficium datum postulatur, magna praesumptio est pro illo postulari, et non liberaliter peti. sed exigi ut quasi necessitate quadam alter dare compellatur. Et haec praesumptio major est, quando persona est iniqua, et in facto ipso ostendit immoderatum affectum extorquendi pecuniam, quocumque illicito modo possit. Hac ergo ratione praesumitur simonia in Giezi, et non in Naaman. Et quod ad rem nostram spectat, hoc satis esse posset. Nam saltem Supponunt Doctores omnes factum Illud, etiam illo tempore et sub illa lege, fuisse prohibitum. Addi vero ulterius potest, factum illum fuisse revera simoniacum, quia omnino vitandum erat propter speciem simoniae, quam prae se ferebat. Propter quam causam probabile est ipsum Eliseum noluisse acceptare illa dona. non solum ex consilio, sed etiam ex obligatione, ne in factum, quod prae se ferebat I speciem simoniae, consentire videretur. Quod significavit Jansen., in c. 55 Concord. Evang., dicens : Non conveniebat gratuita dona accipere, ne pietas converteretur in questum, et ae gratia Dei vilesceret. Et ita plane sentebat sanctus Hilarius apud Hieronymum, in Vita ejus, quando Orionus nobilis, a quo ipse legionem daemoniorum expulerat, post nonnullos dies ad ipsum rediit dona offerens. Cui Sanctus : Non legisti quid Giezi, quid Simon passi sint, quorum alter accepit pretium, alter obtult, ut ille venderet gratiam Spiritus Sancti, hic mercaretur? Cumque Orionus flens diceret - Accipe et da pauperibus, respondit : Tu melius potes tua distribuere. Et subjungit inferius : Noli contristari, fili ; quod facio pro me, et pro te facio, si enim haec accepero, et ego offendam Dewmmn, et ad te legio recertetur.

9. Examinatur factum Balaam.— In eo non fuisse simoniam resolvitur.—Secundum exemplum affertur de Balaam, qui prophetandi munus vendebat, ut ex Num. 22 colligi potest, nam mercede conductus ibat ab maledicendum Israel, quod notavit Hugo de S. Victor., lib. 2 de Sacram., part. 10, c. 2, et Adrian., Quodlib. 9, art. 2, ubi ait aliquos Doctores ob hanc causam vocare simoniacos Balaamitas. Hoc etiam exemplo utitur Victoria, dicta Relect.. num. 11, et ad hoc afferunt verba Petr., 2 Epist., c. 2: Derelinquentes rectam ciam, erraverunt, secuti viam Baalam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit ; et illa Judae: Errore balaam mercede effusi sunt. Verumtamen in illo facto et in his testimoniis nullum vestigium simoniae invenio. Nam Balaam non fuit vocatus ut propheta Dei. sed ut ariolus, nec ad veritatem aliquam revelandam, vel gratiam conferendam, sed ad maledicendum populo Dei, utendo maleficiis et invocatione daemonum, qui Dii falso putabantur. Ergo non magis fuit simoniacus, quam possint nunc simoniaci dici malefici, qui operas suas ad auguria vel maleficia facienda turpissime vendunt. Fuit ergo in Balaam praeter idololatriam et vitium ariolandi, auri et argenti magna cupiditas, et propter hanc cupiditatem, licet semel esset correptus a Deo, et prohibitus ne iret ad maledicendum populum, nihilominus iterum ire tentavit, et Deus iratus contra illum, eum ire permisit. Et fortasse hanc ejus cupiditatem rex Dalaac praenoverat, et ideo quamvis semel repulsam ab illo passus fuerat, iterum eum invitavit, et majora dona promittens tandem eum corrupit. Haec ergo peccata ejus in Scriptura clare indicantur, et reprehenduntur, et notantur ab Augustino, quaest. 49 in Num., et serm. 103 de Tempore, et ab Anast. Nicaen., quaest. 32. De alio autem simoniae vitio nullibi invenio illum reprehensum. Nam verba Petri et Judae valde generalia sunt. Amare enim mqercedem inigwtatis, de quocumque vere dicitur, qui mercede conductus ad iniqua perpetranda inducitur ; nam de Juda dixit idem Petrus, quod possedit agrum de mercede iniguitatis. Et eodem modo optime dicitur Balaam mercede effusus, non quia spiritualia vendidit, sed quia summam iniquitatem, et conatum maledicendi per falsas artes vendidit. Ibi ergo nec invenitur simonia, nec reprehensio ejus; nec Abulensis, Num. 22, 23 aut 24, illam notavit. Et alibi, 4 Regum 5, quaest. 35, ait, de nullo alio ante Giezi legi, quod fuerit simoniacus, sed illum fuisse primum, et ideo fuisse graviter punitum, cum tamen praecessisset Balaam ; in illo ergo tale vitium non agnovit.

10. Factum Jeroboam non fuit simoniacum. — Tertium exemplum adduci solet ex lib. 3 Regum 13, ubi de Jeroboam dicitur : Fecit de novissimis populi sacerdotes eacelsorum ; quicunque volebat , implebat manum suam et fiebat sacerdos emcelsorum, et propter hanc causam peccavit domus Jeroloam, et deleta est. Et fortasse propter hunc locum dixit Tarasius, in dicto cap. Eos, simoniam esse damnatam in 3 Regum, sicut in 4. Estque valde considerandum, quod illi sacerdotes, quos Jeroboam faciebat, non erant veri sacerdotes, sed falsi, sacrilegi et idololatrae ; et tamen ex suppositione falsae apprehensionis et conscientiae erroneae, venditio illa reprehenditur. Sed in hoc exemplo supponitur Jeroboam vendidisse illa sacerdotia, et videtur colligi ex verbis illis: Qui volebat, implebat manum suam, id est, manum Jeroboam implebat pecunia; sicque multos Sanctos exposuisse, refert Abulensis ibi, quaest. 41. Ipse vero longe alium putat esse sensum, quia non est sermo de manu Jeroboam, sed de manu sacerdotis, seu ejus qui volebat fieri sacerdos; dicitur autem implere manum, non quia pecuniam acciperet, sed quia consecrabat et initiabat manum suam, applicando illam ad sacrificia, juxta suos falsos ritus. Qui sensus mihi valde placet. Et videtur aperte declarari 2 Paralipom. 13, ubi Abia exprobrabat Israelitas, dicens : Hjecistis sacerdotes Domini, et fecistis volis sacerdotes, etc. ; declarans autem modum addit : Quicumnque venerit, et antiaverit manum suam in tauro de bobus. et in arietibus septem, sit sacerdos eorum qui non sunt Dii. Hoc ergo exemplum nihil etiam probat.

11. Jasonis factum simoniacum fuit. — Quartum et certum exemplum sumitur ex seeundo Machab. 4, ubi refertur Jasonem ambiisse summum sacerdotium, et pro illo obtinendo cum aliis facultatibus et praerogativis, obtu- lisse regi Antiocho multa talenta argenti. Et deinde additur multa mala inde evenisse, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus. Et postea refertur Menelaum quemdam, aucta promissione majoris pretii, sacerdotium obtinuisse, ejecto Jasone. Illud autem factum sine dubio ibi narratur ut pravum et sacrilegum, ac subinde ut habens veram pravitatem simoniae, et ab eo tempore creditur hoc vitium percrebuisse inter Judaeos, et usque ad Christi tempora durasse ; indeque ortum esse, ut summum sacerdotium, quod antea perpetuum erat, annale esse incoeperit, sicut ex Evangelio colligitur; nam Joann. 11 et 18, Caiphas dicitur Pontifex anni illius ; et Lucae 3, dicuntur Annas et Caiphas principes sacerdotum, quia alternatim per annos pontificatum administrabant, quem largitionibus a Romanis obtinuerant, ut sentit Abul., 4 Reg. 5, quaest. 39, ubi ait Romanos ob majorem quaestum fecisse, ut summum sacerdotium per annos administraretur. Quod colligi potest ex Joseph., libr. 18 Antiq., cap. 3, alias 4. Quamvis enim ibi non faciat expressam mentionem venditionis pontificatus, refert tamen frequentem mutationem factam auctoritate Praesidum Gentilium, quam verisimile est non fuisse factam sine munerum largitione. Unde refert Isidor. Pel., lib. ult., Epist. 315, Caipham emisse pontificatum. Hllae vero emptiones non sine magno scelere fiebant, quia erant contrariae legi praecipienti, ut summum sacerdotium in his Aaron permaneret jure perpetuo. Qucd autem illud peccatum esset etiam proprium scelus simonise, ex lege naturali probatur ; quomodo autem ex lege etiam scripta colligi possit, statim videbimus. 12. Solvuntur objectiones supra positge. — Ad objectiones ergo in principiosumptas ex Scriptura, respondet Gratianus in cap. Judices, 93, 1, quaesst. 1, ex Hieronymo Micheae 3, non sanctos, sed malos prophetas solitos fuisse pretium pro suo munere postulare , illosque valde reprehendi in eadem Scriptura, ut paulo post dicemus. Ad illud vero dictum Saulis, et pueri ejus, respondet imprimis Hieronymus, licet inter se ita confabulati fuerint, postea vero ausos non fuisse aliquid offerre prophetae; quin potius Samuelem liberaliter illos hospitio excepisse , et non solum gratis respondisse, sed etiam ad coenam invitasse. Deinde addit, etiamsi prophetae datum fuisset tale aliquid quale illi cogitabant, illud non potuisse ut pretium offerri; fuisset enim vile pretium, et indignum tanto propheta ; fuisset ergo per modum piae oblationis pro templo, ut Hierouymus ait, vel per modum stipendii, seu eleemosynae sicut nunc datur sacerdoti missam dicenti. Simili modo respondet ibi Gratianus sub nomine Hieronymi , ad factum uxoris Jeroboam, attulisse illa muuera non in pretium, sed per modum eleemosynae, ad sustentationem prophetae. Haec tamen responsio in Hierony mo non legitur. Quia ille absolute respondet prophetam non accepisse illa munera, sed potius feminam corripuisse. Et probabiliter conjectat illam, ex prava consuetudine deferendi similia munera ad augures et divinos, cogitasse etiam sanctum Prophetam illis fuisse movendum ad revelandum quod illa desiderabat.

13. Daniel nullam simoniam commisit. — De Daniele nulla est difficultas : nam ex c. 5 satis colligitur quam liberum haberet animum ab his muneribus et honoribus humanis: nam regi Balthasar multa offerenti respondit : Munera tua sint tibi, et dona domus tuee alteri da; Scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam. Et nihilominus, jubente rege, post auditam interpretationem, dndutus est Daniel purpura, et circumdata est torgues aurea collo ejus, et predicatum est de eo quiod haberet potestatem tertius in regno suo. Aliud est ergo dona recipere quasi in pretium vel commutationem prophetiae, quod Daniel non fecit ; aliud propter magnam personae existimationem et admirationem conceptam ex sapientia , et responsis ejus, elevari quasi per potentiam regiam ad excellentem dignitatis gradum, cum muneribus et honoribus illi convenientibus, quod Danieli contigit. sieut de Joseph postea videbimus. Eodenr ergo modo accipienda sunt quae cap. 2 narrantur; ibi enim nulla promissio donorum ex parte regis praecessit. et ideo nec ex parte Danielis potuit refutatio illorum praecedere ; ita tamen locutus est, ut nihil sibi attribueret, et consequenter ut nihil etiam sibi appeteret, dicens: Est Deus iu celo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rer, qua ventura sunt, etc.; et iufra: Mihi, non in sapientia quae est in me pus quam in cunctis viventibus , sacramentum hoc revelatum est , sed ut interpretatio regi manifosta fieret. Quibus verbis satis ostendit ad hoc sibi fuisse datam illam cognitionem, ut eam revelaret, et nihil aliud in eo facto quaesisse , nisi divinam voluntatem implere. Poslea vero rex non quasi recompensans beneficium, sed ex cognitione veri Dei concepta, et admiratione personae, Danielem sublimavit at- que ditavit. Quod sicut non fiebat sine speciali Dei providentia, ita etiam verisimile est vel fuisse factum a rege cum tanto imperio et potentia, ut Daniel resistere non potuerit, vel certe Danielem ex divina inspiratione intellexisse id tunc fuisse conveniens ad Dei gloriam, et sui populi consolationem et levamen; et ex eodem principio existimo ortum fuisse , ut Daniel pro tribus sociis apud regem intercesserit. Quae omnia consona sunt his quae D. Hieronymus ibi contra Porphyrii calumnias commentatus est.

14. In lege veteri satis hoc vitium fuisse prolibitum.—Ad rationem, imprimis dicimus, vitium hoc sufficienter fuisse in lege prohibitum , cum Exod. 23 dicatur : Non accipietis munera qua escecant etiam prudentes , et subvertunt verba justorum. Deinde cum Deus in illa lege tam copiose providerit, ac deputaverit bona ex quibus sacerdotes vivere deberent, ut decimas, primitias, et alias oblationes et sacrificia, satis hoc praecepit eis, ut sine pretio et mercede spiritualia ministrarent ; imo virtute illis prohibitum erat, ut nec alia, neque aliter exigerent, quam per legem institutum erat. Et ideo, 1 Reg. 2, gravissime reprehenduntur filii Heli, quia venientes ad sacrificandum in templo, cogebant carnem crudam dare, vel aliter quam lex disponebat. Et Christus, Matth. 15, reprehendit Seribas et Pharisaeos, eo quod munera acciperent, et approbarent, per traditionem hominum, contra legis mandatum. Denique hac de causa gravissime reprehenditur hoc vitium in illa lege per prophetas, Michaeae 3, ubi prius ad principes et duces populi (sub quibus etiam sine dubio sacerdotes comprehenduntur) dicitur Qui comederunt carnem poguli mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, etc. Quibus verbis exactiones iniquae judicum, et sacerdotum reprehenduntur. Quod bene Chaldaeus sine figura dixit : Violenter facultates populi ab eo rapientes , et pecunias eorum tollentes , ut ibi Bibera notavit, afferens similia loca Ezech. 34, Jerem. 23, Zach. 11, quae de sacerdotibus loquuntur ; in his ergo reprehensionibus a fortiori simonia comprehenditur. Et clarissime in eodem loco Michaeae de Prophetis additur : S1 quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praluum ; ct infra : Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant , et prophete ejus in pecunia divinabant. Ac denique, kzech. 22 Prophetae reprehenduntur , eo quod opes ei pretium acceperunt. Satis ergo constat quam fuerit detestabile hoc vitium in illa lege ; et quo minus expresse in illa lege prohibebatur, eo evidentius constat, quam fuerit divino ac naturali juri contrarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5