Text List

Caput 6

Caput 6

In lege natura habuerit etiam locum simoniae vitium, fueritque prohibitum?

CAPUT VI. IN LEGE NATURA HABUERIT ETIAM LOCUM SIMONLE VITIUM, FUERITQUE PROHIBITUM?

1. Pars negativa proponitur. — De illo antiquiori tempore potest esse nonnulla major dubitandi ratio, quia in eo non videntur fuisse spiritualia dona , de quibus tam facile possit per lumen naturale cognosci, illa vendere aut emere, intrinsecam malitiam continere. Unde hic etiam non desunt exempla quae oppositum suadere videantur. Nam Abraham sepulturam emit, Genes., 23, quae emptio nunc simoniaca est; et Jacob a suo fratre Esau sacerdotium emit, Genes. 25. Emit enim primogenituram, cui tunc erat sacerdotium adjunctum , ut est communis traditio. Joseph etiam, Genes. 40, post somnii interpretationem , dixit ad pincernam Pharaonis: Tanutum memento mei, cum tibi bene fuerit. Ubi videtur beneficium temporale postulasse pro actu interpretandi, qui propheticus erat et spiritua!is. Et cap. 41, principatum 7Egy pti acceptavit Joseph, quem videtur Pharao illi dedisse propter gratiam interpretandi somnia. Et coufirmatur, quia si in lege naturae fuisset hoc vitium, etiam nunc inter infideles esse posset, quia illi tenentur ad totam legem naturalem; consequens videtur falsum , quia in illis non sunt gratiae, nec supernaturalia dona ; quomodo ergo possunt simoniam committere ? Et simile argumentum sumi potest de homine creato in puris naturalibus , in quo naturalis ratio suam vim haberet, et ita haberet integram naturalem legem, et tamen in eo non haberet locum simonia propter eamdem rationem, quia non haberet supernaturalia dona.

2. Duplex acceptio status legis nature. — Priusquam respondeamus , oportet in memoriam revocare, statum legis naturae dupliciter accipi: uno modo, ut lex naturae dicit solam rationem naturalem puram, ut per naturale lumen intellectus dictari potest ; alio, ut dicit rationem ipsam ut elevatam per fidem, et prout sic elevata potest dictare de agendis vel vitandis per dictamina connaturalia ipsi fidei, et lumini supernaturali. Hoc ergo loco statum legis natuturalis hoc posteriori modo sumi- mus ; nam supponimus ut clarum in illo fuisse spiritualem materiam, circa quam solet versari simonia , nam in ilo fuerunt etiam gratiae gratis datae, ut prophetia ; fuit etiam sacerdotium, et aliquod sacramentum, et sacrificium , oratio, et aliae spirituales functiones. De statu autem legis naturae priori modo sumpto , seu puro, paulo inferius pauca dicemus.

3. In lege nature simonia potuit committi. —Hoc ergo supposito, dicendum est vitium simoniae committi potuisse in tempore legis naturae, prout fuit in hominibus fidelibus ante latam legem Moysi, vel etiam post illam, in his qui non erant de stirpe Abrahae per Isaac et Jacob. Nam in illo tempore (ut dixi) etiam erat materia spiritualis de se sufficiens ad hoc vitium; ergo ibi etiam committebatur tale vitium, si venditio vel emptio circa talem materiam fiebat, quia habebat eamdem malitiam, quae non positivo juri, sed divino ac naturali ex vi luminis fidei contraria esrt, Unde etiam nonnulla exempla simoniaca illius temporis communiter recensentur, quae breviter expendenda sunt.

4. Ephron sepulturge locum Abrahee vendens simoniam non commisit. — Primum est de Ephron, qui Abrahae vendidit locum sepulturae, Genes. 23. Quod innuit D. Thomas, dicta q. 110, art. 4, ad 3. Sed de facto nullum ibi fuit vestigium simoniae ex parte Abrahae, nec forte ex parte Ephron. Tum quia non constat illum agrum fuisse ante deputatum ad sepulturam ; imo verisimilius est neminem antea fuisse ibi sepultum ; ideo enim Abraham locum illum elegisse videtur, ut haberet locum sepulturae separatum a sepulchris Gentilium, ut ibi notant expositores. Tum etiam quia, licet jam ille locus quoad speluncam esset ad sepeliendum destinatus, poterat ager vendi condigno pretio, habens adjunctam et quasi annexam talem speluncam. Tum etiam quia ipsamet spelunca potuisset emi et vendi pro valore ipsius terra, nulla habita ratione illius deputationis, vel quasi consecrationis; nam, ut infra dicemus, etiam nunc posset vendi, si per jus canonicum prohibitum non esset, sicut calix vendi potest ratione materiae. Dicit tamen Hieronymus, in quaest. Hebr. in Genes., ad cap. 23, Ephron, postquam victus est pretio, ut sepulchrum venderet argento, licet cogente Atraham, postea vocatum esse Ephran, significante Scriptura non fuisse consummate perfectaeque vtutis, qui potuerit memorias vendere mortuo- rum. Sed quicquid de hoc sit, non dicit Hieronymus ibi intervenisse peccatum. De possibili vero, seu ex hypothesi, addit D. Thomas quod, quia inter Gentiles loca sepulehrorum religiosa reputabantur, si Ephron intendit accipere pecuniam tanquam pretium pro loco sepulturae, peccatum commisit, utique simoniae, licet Abraham non peccaverit emens, vel quia non intendebat dare pretium nisi pro communi terra, vel quia redimebat suam vexationem. Sed certe si Ephron peccaret, vix posset excusari Abraham ; primum, quia ibi nulla erat vexatio ; poterat enim Abraham alium locum quaerere, ubi suum mortuum sepeliret; nec satis erat emere bona intentione, si alter simoniace vendebat ; non enim licebat cooperari illi, nedum illum inducere. Dicendum ergo videtur Abraham recte egisse, et nuliam habuisse rationem praesumendi in alio malam intentionem, quia solum petebat pretium quod terra ipsa valebat, nec augebat pretium propter solum titulum sepulturae. Unde licet inter Gentiles locus sepulchri sacer et religiosus haberetur, non ideo erat prohibitum vendere locum ipsum materialem justo pretio, quia neque id ex natura rei malum est, nec est cur fingatur tunc aliquo jure humano fuisse prohibitum, sed ad summum poterat esse malum augere pretium ex illo solo titulo, quod esset locus sepulturae, vel pretio vendere usum talis loci ad sepeliendum aliquem. Et hoc significat D. Thomas esse contra legem naturalem ; quod an ita sit, infra tractando de materiis simoniae videbimus, nam in casu de quo tractamus, non est talis excessus commissus, quantum ex textu Scripturae colligi potest.

5. An Esau primogenituram vendens simoniacus fuerit. — An primogenitura Esau habuerit annesum sacerdotium.—Aliud frequens exemplum est de Esau, qui primogenituram vendidit fratri suo Jacob, Genes. 25. Ita etiam sentit D. Thomas in dicta solutione ad 3, ubi accusat Esau tanquam simoniacum, excusat autem Jacob, quod suam redemit vexationem; nam jus primogeniturae ad ipsum pertinebat donatione divina. Non ergo acquisivit aliquod spirituale jus per illam emptionem, sed abstulit impedimentum, quod frater sibi objicera poterat, propter antecessionem pnativitatis. Hec fere D. Thomas, quae Cajetanus latius prosequitur, et praesertim dubitat quomodo possit excusari Jacob a culpa, si Esau simoniam commisit, quod- certe non parvam habet dubitationem, propter quam idem Cajetanus, Genes. 25, in dubium vocat totum fundamentum hujus quaestionis, nimirum, quod primogeuitura tunc haberet annexum sacerdotium, vel aliquid spirituale. Et Oleaster ibi, ulterius progressus, id negare non dubitavit, sumitque argumentum, ex eo quod Abel non fuit primogenitus, et tamen erat sacerdos, sacrificium enim obtulit. Hoc vero fundamentum parvi momenti est, tum quia Hieronymus, statim citandus, significat morem illum, quod primogenitus esset sacerdos summus, incepisse post diluvium; tum etiam quia non repugnabat secundo genitum esse sacerdotem, sed non summum ; tum denique quia non constat oblationem Abel fuisse proprium et publicum sacrificium ; potuit enim esse simplex oblatio et privata, quae a non sacerdote fieri potest.

6. Affirmativa pars vera resolvitur. — Cuapropter non est facile neganda antiqua traditio quam refert, eique fidem adhibet Hieronymus, epist. 126 ad Evagri., et in Tradit. Hebr.. ad cap. 14, 27 et 49 Genes. ; praesertim cum eamdem significet Clemens, lib. 8, Constit., cap. 5; et Augustinus, in Psalm. 46, quos fere omnes posteriores Doctores secuti sunt, ut D. Thomas supra, et ad Hebr. 12; Abul., Genes. 25 et 27, et ibi. Lippom. Et bene Benedictus Per., Genes. 25, disp. 8, qui id conatur probare ex 19 Exod., quia ibi dicitur: Sacerdotes qui accedunt ad Domimnnm, sanctificentur. Ex quo loco recte probatur fuisse sacerdotes in populo Dei ante institutum Leviticum sacerdotium, sed non probatur illos fuisse primogenitos. Potuerunt enim aliter esse electi a populo, vel designati per Moysen, ut ex cap. 24 Exodi potest conjectari. Et (quod caput est) irde non habetur illos fuisse summos sacerdotes, sed communes. Nam summus sacerdos tunc revera erat Moyses, ut ex c. 24, et aliis locis satis constat. Apparentius id probat idem auctor Paulo, de quo statim dicetur.

7. Esau simoniam commisisse, statutur ut probabile. —Hoc ergo fundamento posito, opinio D. Thomae proposita satis recepta est; et confirmari maxime solet ex Paulo, ad Haebreos 12, qui appellat Esau profammn, qui propter unam escam cendidit primitiva sua. Nam profanus idem est quod irreligiosus et res sacras non curans, et ideo in Scriptura profanus sa»cto contraponitur, Levit. 10: Ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanwm, inter pollutum et mundwmn. WNocans ergo Paulus profanum Esau, in hoc sa- tis indicat sacram rem violasse, vendendo primogenituram, ac subinde simoniacum fuisse. Et favet ibi Chrysostomus, homilia 31, nam Esau vocat gmundanum vendentem spiritualia; idemque indicavit Augustinus in dicta Enarrat., Psalmo A6, dicens, quod Fsau per gulam perdidit primogenita sua, nam plus anavit quod corporaliter concupierat, quam quod spiritualiter prius nascendo meruerat. Si enim primogenitura tantum esset quid naturale et temporale, ratione illius non posset dici Esau aliquid spiritualiter meruisse nascendo; dum ergo Augustinus dicit spiritualiter, significat rem illam fuisse spiritualem, et consequenter venditionem ejus fuisse simoniam.

S. Quo pacto ex ci legis naturalis venditio simoniaca fuerit. — Sed licet haec sententia probabilis sit, tamen quia hic non tam agendum est de accusatione vel excusatione personae, quam de ipso facto, et jure illius secundum se, sic non caret illa sententia difficultate, in explicando, quomodo ex vi legis naturalis venditio illa simoniaca fuerit, etiamsi eo tempore primogeniturae esset conjunctum summum sacerdotium. Et ratio difhcultatis est, quia negari non potest quin primogenitura secundum se sit tantum proprietas quaedam naturalis, seu naturalis dignitas, ut eam vocat Chrysostomus, homilia 51 in Genes. Cui conjunctae erant per ratiocinationem humanam, et quasi ex jure Gentium multae commoditates, seu praerogativae et honores, ac utilitates humana et temporales, plures vel pauciores, juxta varias consuetudines, vel leges humanas, ut indicavit Glossa, in cap. Quam periculosum, 1, quaest. 1. Et late Tiraquell., de Jur. primogen., in Praefauone, ubi specialiter, a num. 12, tractat de primogenitorum praerogativis in illis antiquis Patribus, et inter Judaeos ; et num. 17, et 18, addit munus sacerdotale, referendo Hieronymum, et alios. Supponebatur ergo primogenitura naturalis, et civilis seu humana, ut sic dicam, et illi conjungebatur jus sacerdotale, vel ex ordinatione divina, vel ex traditione populorum fidelium. Negari autem non potest quin jus primogenii, secundum se spectatum, et secluso adjuncto spirituali, habeat humanam aestimationem, secundum quam venale sit, et commutabile pro alio temporali bono; nam totum illud commodum primogeniturae, licet in naturali prioritate nativitatis fundatum sit, transferri potest in alium, quia non est necessario conjunctum cum naturali illa prioritate. Ttem est pretio aestimabile, quia simpliciter est temporale bonum; ergo est vendibile sine injustitia, vel alia intrinseea iniquitate, ut late etiam ostendit Tiraquel. supra, q.28 et 29.

9. Bene potest intelli à cenditio primogeniture Esau, quin venderetur jus spirituale. — Igitur, licet primogeniturae fuerit annexum sacerdotium , poterat vendi sine simonia, stando in jure naturali, ratione materialis per se spectati, non habendo rationem ad spirituale, in computatione vel aestimatione pretii. Quod facillime intelligetur in venditione Esau, nam pretium fuit tam vile, ut nec ad materiale solvendum per se sufficeret, ut statim attingam. Prior illatio infra est generaliter tractanda ; nunc breviter patet, tum ratione, quia materiale non amittit valorem suae commoditatis et utilitatis temporalis propter spirituale adjunctum ; tum exemplis, quia hoc modo sine simonia venditur calix ratione materiae , et venditur villa , seu fundus cui adhaeret jus patronatus, et non propterea venditur ipsum jus patronatus, licet cum fundo transferatur, nec per se vendi possit. Ita ergo recte intelligitur venditio primogeniturae sine venditione juris spiritualis. Et hoc exemplo illam declarat Lippoman., Genes. 25, et consequenter illam a labe simoniae excusat. Idemque habent Archid., Hug. et Laur., in dicto c. Quam periculosum, et certe Glossa idem sentit (quicquid ibi dieat Turrec. art. 5); nam, licet referat Gandulfum dicentem , Esau fuisse simoniacum , ipsa subdit : Sed est contra eum caput - Qui studet, 1, quaestion. 1, ubi Giezi dicitur fuisse primus simoniacus. Ad quod non respondet, sed transit; unde videtur objectioni succumbere, et a Gandulfo recedere.

10. Nec cap. Qui studet contemnendum est; nam, licet Turrecr. respondeat Giezi fuisse primum simoniacum in veteri lege, sed in naturali Esau fuisse primum, Nazianzenus tamen, in dicto capitul., non agit de veteri lege tantum, sed de toto veteri Testamento. Re tamen vera non dicit Giezi fuisse primum ; sed solum , probando malitiam simoniae ex utroque Testamento, adducit exemplum Giezi et Simonis ; et ita ex illo textu ad summum colligi potest argumentum negativum. Quod autem dicti canonistae negant, Esau vendidisse jus spirituale, non ideo est quia negent fuisse conjunctum cum primogenitura (ut Turrecr. eis imponere videtur); contrarium enim ex illis constat , et ex aliis multis, quos supra Tiraquell. refert; sed negant annexionem illius | juris cum primogenitura, sufficere ut vendita primogenitura censeatur venditum spirituale jus. ad quod Turrecr. non respondet , neque ad rationem factam. Et sic videtur dixisse Chrysostomus supra, Esau vendidisse dignitatem, quam a natura habebat. At sacerdotium non erat a natura, neque illius meminit Chrysostomus, non quia non esset, sed quia in venditionem non venit.

11. Probabilius est in facto Esau non fuisse simoniam.—Juxta hunc ergo dicendi modum, probabilius quidem videtur in illo facto, secundum se spectato, et in illo tempore, quando jure tantum naturali regulandum est, et non positivo , per se et intrinsece in tah facto non fuisse simoniam. Atque hoc modo facillime defenditur, quomodo Jacob non peccaverit petendo a fratre, ut primogenituram venderet, quod alias, ut Cajetanus dixit, Genes. 25, difficle esset, si venditio illa intrinseve simoniaca fuisset. Quia nunquam licet petere ab alio quod ipse sine peccato praestare non potest, nec talis petitio potest honestari quando is, a quo petitur venditio, moraliter non potest excusare simoniam, si faciat quod postulatur. Respondet tamen Cajetanus, in 2. 2, quaest. 100, art. 4, licet verba Jacob sonarent venditionem , tamen sensum non fuisse petendi veram venditionem , sed traditionem rei, quae sua erat, offerendo aliquid ad inducendam voluntatem Esau, quia aliter ab illo recuperare non poterat ; quam doctrinam ait Cajetanus extendi ad omnem redemptionem vexationis in hac materia. Sed de hoc videbimus postea : nunc solum assero mihi non satisfacere pro praesenti casu. Quia Esau pro tunc non inferebat injuste vexationem, nam habebat naturalem titulum, et possessionem primogeniturae, cum consensu et voluntate patris; unde illi non constabat illam pertinere ad Jacob, et se fuisse obligatum ex justitia ad transferendam, et quasi restituendam illam. Ex ideo in tali occasione , et cum talibus circumstantiis, Jacob petebat ab Esau rem quam sine peccato facere non poterat, quia per modum restitutionis, seu cessionis debitae primogenituram relinquere non poterat ; ergo cogebatur illam formaliter ac proprissime vendere ; ergo inducebatur ad malum , quod vitare non poterat.

12. Sed ait Cajetanus, quod, licet Esau scivisset divinam ordinationem, non cessisset, sed in sua detentione perseverasset. At hoc divinare est, et parum refert, quia illa conditionalis de futuro nihil ponit nunc in esse, nec reddit hic et nunc culpabilem Esau in non restituendo; ergo nec reddit inculpabilem Jacob in petenda venditione, non prius instruendo fratrem de jure suo. Ut si nunc aliquis bona fide haberet meum beneficium, non liceret statim offerre illi pretium ut restituat, sed oporteret prius illi ostendere quomodo beneficium non sit suum, sed petentis. Eo vel maxime quod non constat Jacob eo tempore habuisse jam jus in re, sed ad rem; nam Deus tantum dixerat: Major serviet minori, quae erat promissio de futuro, quae non dabat jus in re, donec translatio majoratus cum effectu fieret; redemptio autem vexationis non habet locum, donec sit jus in re acquisitum, imo fortasse nec ante possessionem adeptam, de quo postea. At vero si illa venditio non erat simoniaca intrinsece, cessat facile omnis difficultas, sive Jacob praeviderit non fuisse faciendam ab Esau sine gravi peccato, sive non; nam satis erat quod fieri posset moraliter sine peccato ; nam Jacob utebatur jure suo, et malitia alterius erat per accidens. Sicut etiam facile excusatur Jacob vel ab injustitia, quod tam vili pretio rem tantam emere voluerit, vel a crudelitate, non subveniendo gratis fratri in tanta necessitate constituto; nam ille utebatur jure suo, et rem sibi debitam postulabat; et ut sine injustitia illam peteret pro vili pretio, satis erat quod sibi de jure suo constaret, etiamsi alius ignoraret. Et eadem ratione non tenebatur dare gratis pulmentum, maxime quia Esau non erat in vera necessitate, sed in intemperantissima cupiditate.

13. Quo pacto peccaverit Esau. —Quod vero spectat ad peccatum Esau, mihi curae non est de illo excusando ; potuit enim ex prava intentione esse simoniacus, volens vendere etiam ipsum spirituale jus, et hoc satis est ut intelligatur, etiam in illo tempore potuisse aliquam simoniam committi. Contendo tamen pactum illud, bona intentione factum, potuisse esse non simoniacum, et ideo potuisse a Jacob simpliciter peti. Et quod ad generale jus pertinet, contendo venditionem temporalis rei non fieri simoniacam jure naturae, eo quod sit antecedenter annexa ad jus aliquod spirituale, si pretium est commensuratum rei temporali, et pro illa tantum detur. Addo etiam nihil esse quod in rigore cogat dicere, Esau commisisse propriam simoniam. Peccavit quidem per excessum gulae, ut omnes Sancti tradunt, et maxime Gregorius, 3 Moral., cap. 27, et Augustinus, 16 de Civit., cap. 37, ubi ait excessisse per immoderantiam cupiditatis ; et in dicto Psalm. 46, ait per gulam perdidisse primogenita. Idem Chrysostomus, homil. 31 in ad Hebr., et ibi Theoph., et D. Thom. ibi etiam exponit, profanwm, id est. gulosum, non tam proprietatem vocis, quam causam venditionis considerans. Praeterea peccavit Esau ut prodigus et vilis, prore vilissima, nobilissimum naturae donum et valde honorificum, victus cupiditate, commutans, ut recte notavit Lippom., adducens alios in Caten. Genes.

14. Cur Esau profanus appelletur. — Opiniones he quomodo possint concordari. — Tandem propter proprietatem vocis profanus, qua utitur Paulus, fatemur peccasse etiam Esau tanquam profanum, carentem religionis spiritu et affectu, et contemnentem jus primogeniturae. Itaque licet illud non vendidisset, prout spirituale erat, sicut explicuimus, contempsit tamen, et pro nihilo habuit, et ideo profanus fuit. Quamvis enim jus illud tantum esset anhexum primogeniturae, tamen ratione tantae dignitatis (licet non debuerit aestimari ut res digna temporali pretio), debuit haberi in majori aestimatione spirituali, et consequenter non ita contemni ; merito ergo profanus dicitur, qui ita illud comtempsit. Quod enim illam contempserit, ex verbis Genes. apertecolligitur, dum ita concluditur: Abiit, parvi pendens quod primogenita vendidisset, ubi Lippom., id est, vilipendit primogenituram, juxta septuaginta et Chaldaicum , et in hoc ait ezaggerar peccatum Esuu, quod primogenita nihil faciebat. Et Theophyl.: Hoec, inquit, est profanatio contemptus divinarum rerum. Et de Esau ait: Est helluo, vorag, mundanus, spiritualia profanans et conculcans. Et hoc modo tacite interpretatur verbum cendens , quo Chrysostomus usus fuerat ; et ita etiam recte inteliigitur quod Augustinus dixit, plus amasse corporalem cibum, quam spiritualia. Ex his denique etiam praesumi potest , omnia, qua cum primogenitura conjuncta erant, vendere voluisse, nec inter spiritualia et temporalia, seu naturalia differentiam fecisse, quod est propriissime fuisse profanum. Et ita facile possunt concordari opiniones, quantum attinet ad personale factum, dummodo pro regula non sumatur, omnem venditionem similis materiae necessario esse simoniacam ex vi naturalis juris.

15. An possit dari simonia in homine creato in puris naturalibus. — Ex his ergo satis constat.inlege naturae potuisse simoniam committi, quando res spirituales directe et secundum se vendebantur, vel pro temporalibus commu- tabantur. Hinc vero ulterius supererat dicendum de lege naturali pura, id est, vel qualis esset in homine creato in puris naturalibus, vel qualis nunc intelligi potest in republica humana invincibiliter ignorante totum ordinem gratiae, et colente aliquo modo Deum. Sed haec quaestio pendet ex majori declaratione objecti seu materiae circa quam versatur simonia; nam hypothetice, seu sub conditione dicere possumus, quod si in illo statu inveniri poterat materia simoniae mere naturalis, ut sic dicam, etiam vitium inveniri posset aliquo modo, quia naturalis ratio haberet suam vim prohibendi negotiationem rerum sacrarum. Si autem e converso verum est, ut multi voIunt, in illo statu non inveniri maieriam simonisae, etiam est clarum, neque tale vitium potuisse in illo statu locum habere. Quid autem de tali materia sentiendum sit, melius in capite octavo definiemus.

16. Solvuntur rationes quee afferebantur in contrarium.— Denique ex dictis solutae fere sunt rationes dubitandi in principio posita. Negamus enim in lege naturali, prout fuit in hominibus fidelibus inventa, non esse supernaturalia dona, quae possent esse materia simoniae; nam (ut dixi) tunc etiam erant supernaturalia dona gratiae, et ministeria, de quibus dubitari non potest quin sint sufficiens materia simoniae. Ad exempla autem de Abraham et Jacob, satis jam responsum est. Joseph autem sine causa adducitur in exemplum, nam quando petiit misericordiam a pincerna Pharaonis, nullum contractum cum illo fecit, nec aliquid per modum debiti exegit, sed gratis omnino somnium interpretatus est ; deinde vero pium opus ab ipso misericorditer et benevole efflagitavit. Et ita notat ibi Abulens. nihil pro interpretatione postulasse Joseph, sed solum quasi eleemosy nam postulasse, sicut illam postulare posset, etiamsi nullum beneficium alteri contulisset. Ille ergo (ait Abul.) non exigebat debitum, quamvis pincerna teneretur ex gratitudine beneficium beneficio compensare. Augustinus vero, serm. 80 de Tempore, indicat nonnihil defecisse Joseph a firma in Deum spe, petendo auxilium ab homine impio, in quo illum a culpa veniali non excusat; de vestigio autem simoniae illum non accusat, quod nobis satis est. Credo tamen nec per diffidentiam venialiter peccasse, quia non est contra debitam et pertectam fiduciam in Deum, uti mediis humanis moraliter occurrentibus, et accommodatis ad propriam miseriam sublevandam, seu ad vim et injuriam propulsandam ; hoc autem in eo facto egit Joseph. In alio vero loco, evidentius est Joseph nihil temporale postulasse, sed regem ipsum Pharaonem propria sponte dixisse : Jum invenire poterimus talem virum, eic., et elegisse illum ad illud munus, non propter acceptam gratiam, sed propter hominis virtutem et sapientiam. Merito ergo potuit Joseph dignitatem acceptare, imo et debuit, quia non ignorabat illam fuisse Dei voluntatem. Ad ultimam confirmationem de homine in puris naturalibus, jam responsum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6