Caput 7
Caput 7
Sitne aliqua simonia solo humano seu ecclesiastico jure prohibita.
1. Pars negativa proponitur. — Omnia quae hactenus diximus, pertinent ad prius membrum divisionis propositae, quod erat simonia contra jus naturale ; nunc de altero membro simonise contra jus positivum dicendum est; non enim deest circa illud contreversia. Nam Durand., in 4, d. 25, quaest. 5, num. 9, con| tendit nullam esse simoniam soli juri positivo contrariam. Probat primum, quia id quod est tantum contra praeceptum positivum, solum habet malitiam inobedientiee, quia in talibus | tota ratio malitiae est pracceptum, cui sola inobedientia opponitur; ergo si venditio vel emplio solum est mala quia prohibita, erit tantum inobedientia, non simonia. Majorem videtur divus Thomas docere 2. 2, quaest. 104, art. 9. ad 1, ubi ait quaedam esse, quae ad nullam aliam virtutem nisi obedientiae pertinent, ut patet in his quae ideo sunt mala, quia prohibita; eteamdem probat Durandus cxemplis, quia qui in die jejunii pluries comedit, solum contra obedientiam peccat, et sic de aliis. Secundo argumentatur, quia vel res, quae vendi prohibetur, est sacra, vel non est sacra: si est sacra, non solum erit simonia, quia prohibita, sed ex natura rei, talis erit, quia omnes rationes facte ad probandum dari simoniam contra jus naturale, probabunt idem de tali simonia. Si vero res non est sacra, etiamsi jure humano vendi prohibeatur, venditio ejus npon erit vera simonia, quia prohibitio illa non mutat rerum naiuras, et ita nec facit ut sit res sacra, quae non erat, nec ut simonia vera in alia materia versetur, quam in re sacra. Ne autem videatur Glossis et doctrinis Canonistarum contradiceTIe, exponit solere hujusmodi contractus proibitos per Eeclesiam ( quando, licet alias de se mali non sint, nihilominus sub poenis simoniae prohibentur), simonias appellari largo modo et in ordine ad poenas, non quia revera pravitatem simoniae contineant.
2. Propriam simoniam dari posse, solo ecclesiastico jure prohibitam. — Nihilominus dicendum est, non tantum illo metaphorico modo, sed vere ac proprie dari posse simoniam etiamsi contra jus tantum ecclesiasticum et positivum sit. Ita sentiunt Glossae, et Canonistae relati cap. 2, qui hoc defendunt specialiter contra Durandum : Palud., 4, dist. 25, q. 4, art. 2 ; Sot., lib. 9 Just.. quaest. 5, art. 2. Qui auctores solum quibusdam exemplis declarant, ubi, quando et quomodo haec simonia tantum positiva inveniatur. Sed exempla non sufficiunt, tum quia fere omnia possunt esse dubia, et Durandus dicet, in multis illorum esse simoniam quoad poenam, non quoad culpam; tum etiam quia oportet assignare regulam ad cognoscendam materiam hujus simoniae et prohibitionis ; nam ex tali regula judicandum est de exemplis, et sine illa, doctrina est incompleta, et insufficiens ad particulares quaestiones definiendas. Ut ergo res breviter declaretur, et solvantur objectiones Durandi, adverto, duobus modis posse intelligi aliquam simoniam esse de jure humano. Primo, quia res spiritualis, quae venditur, licet vere sacra et spiritualis sit, tamen totam spiritualitatem suam habet ex jure humano, et Ecclesiae institutione , ut sacramentalia omnia sunt spiritualia de jure humano. Secundo, quia immediate ipsa venditio talis rei, vel commutatio pro alia, ex pacto, et obligatione mutua, de se non est mala, jure tamen humano prohibita est intuitu religionis; ut, verbi gratia, officium oeconomi (quod gratia tantum exempli dictum sit) Ecclesia per se spectatum non est res sacra, et ideo vendere illud non est de se simoniacum : si autem Ecclesia illud vendere prohibuit intuitu reverentiae rerum sacrarum, erit venditio simoniaca jure positivo Ecclesiae, et non divino. Multi ergo Doctores videntur priori modo interpretari hanc simoniam juris humani. Ita docet satis aperte Major, in 4, distinct. 25, quaest. 3, ad 41; et supra Palud., ad 2 Durandi ; quem imitatur Turrec. ; et ita explicare videntur sententiam suam Glos., licet non satis clare in dicto capit. Ex parte. Idemque significant ibi Felin., n. 1; Dec., num.7; et alii, tum ibi, tum in dicto cap. Latorem, 4, q. T, et in c. 1 de Simon.
J. Impugnatur primus modus exuplicandi si- 654 moniam, contra solum jus positivum. — Hic vero modus explicandi hanc simoniam probari non potest, si proprie loquamur, et vis non fiat in verbis, ut recte notavit Victor., in Relect. de Simonia, num 12 et seq. Nam primo pluris vendere aquam benedictam ratione benedictionis, simonia est contra jus divinum; et idem est in similibus rebus sacris, ut infra videbimus. Et tamen res ipsae sacrae factae sunt per institutionem positivam Ecclesiae. Secundo haec duo, videlicet , benedicere aquam ad tales effectus spirituales, et prohibere ne vendatur, valde distincta sunt, ut per se notum videtur. Ponamus ergo Ecclesiam instituisse benedictionem aquae, ut fecit, et non prohibuisse in particulari venditionem ejus, nec comprehendisse venditionem sub aliqua generali lege sua , hoc posito, nihilominus venditio illa simoniaca erit, si, ut aqua benedicta est, vendatur, id est, majori pretio ratione benedictionis, quam per se vendi possit; igitur talis simonia non est de jure humano, sed ex ipsa rei natura. Non est enim tunc mala quia prohibita jure humano ; ponimus enim nullum esse tale jus prohibens; est ergo prohibita quia mala, ac subinde jure naturae prohibita. Tertio, ostendimus supra, traciando de sacrilegio et de immunitate templorum, sacrilegium, quod committitur utendo profane vasis sacris, esse contra legem naturae, et similiter profanationem templi, et similia, licet talium rerum sanctitas sit de jure humano; ergo similiter simonia, quae necessario sequitur ex rei consecratione, est contra jus naturale, licet ipsa consecratio non sit de jure naturali. Tandem in ipsis sacramentis simile quid invenitur, nam institutio eorum est de jure divino positivo ; sacrilegium autem quod committitur indigne illa sumendo, vel conculcando, vel ( quod idem est) vendendo, est contra jus divinum naturale. Ergo non recte explicatur membrum dicto modo, nisi de nomine ( ut dixi) sit contentio, et dicatur esse de jure positivo in radice, quod fortasse negasset Durandus, quamvis in hoc etiam satis diminute loquatur. Verumtamen nec modus ille loquendi probandus est, quia revera non declarat rem, et illa appellatio tantum in illo sensu declarata nihil ad moralem quaestionem confert, ut in sequentibus videbimus
4. Quando simonia aliqua sit solun de jure positivo.— Dicendum ergo est, tunc simoniam aliquam esse de jure positivo, quando immediate habet talem malitiam ex vi prohibitionis Ecclesiae vetantis venditionem, aut pactum onerosum circa talem rem, intuitu religionis, seu reverentiae debitae rebus sacris, ita ut talis actio illam malitiam non haberet, seclusa Ecclesiae prohibitione, etiamsi res tam spiritualis vel sacra esset, sicut nunc est. Probatur, quia revera hoc est necessarium ut actio aliqua dicatur esse mala in aliqua specie vitil ex vi solius prohibitionis Ecclesiae. Quod imprimis declaratur exemplo, sumpto ex Concilio Tridentino, sess. 24, cap. 18 de Refor., ubi de examinatoribus ad beneficia dicit: Caveant ne quicquam prorsus occasione hujus emuminis, nec ante, nec post accipiant. Quam prohibitionem constat esse positivam; et etiam subjungit: Alioquin Simonis vitium, tam ipsi, quam alii dantes incurrant. Quae verba non possunt nisi nimis violenter de sola peena explicari, praesertim cum postea poenam subjiciat. A simili etiam potest hoc confirmari, quia nunc contrahere matrimonium cum consanguineo in tertio gradu vel quarto, est sacrilegium contra jus naturale; fornicari autem cum illo est incestus contra jus positivum. Ratio autem discriminis est, quia matrimonium cum consanguineo non tantum est illicitum, quia immediate est contra legem Ecclesia prohibentem illud, sed etiam est sacrilegium contra legem divinam naturalem, vetantem facere sacramenta irrita, quae obligatio ex natura rei sequitur, eo ipso quod personae factae sunt inhabiles ad contrahendum, etiamsi haec inhabilitas jure humano introducta sit. At vero copula illicita cum consanguinea accipit specialem cireumstantiam incestus ex lege prohibente immediate, quia per illam legem immediate constituitur talis circumstantia ut necessaria ad debitam honestatem inter personas in tali gradu conjunctas. Ita ergo intelligi potest et debet in materia praesenti; nam si actus fiat simoniacus ex institutione Ecclesiae, solum mediate, quatenus res sacratur, vel spiritualis fit ex institutione Ecclesiae, et inde ex natura rei resultat ratio simoniae, tunc simonia non est mala quia prohibita, sed prohibita quia mala, et contra jus naturae; at vero si contingat immediate ex sola prohibitione resultare simoniam, non aliter mutata materia in ratione rei sacrae, vel annexae rei sacrae, quam per prohibitionem, illa erit propria simonia de jure positivo. Quod autem hic modus possibilis sit, ostenditur ratione supra insinuata, quia lex positiva praecipiens aliquem actum in aliqua materia virtutis, intuitu honestatis illius virtutis, habet vim constituendi materiam illam ut necessariam ad honestatem talis virtutis; et e converso, lex prohibens aliquid intuitu alicujus virtutis, eo ipso constituit actum prohibitum in specie vitii contrarii illi virtuti, quia habet vim constituendi medium, et quasi tasandi illud in materia virtutis; unde fit ut actus, prohibiti iutuitu ejusdem virtutis, excedant vel deficiant a medio necessario talis virtutis, et consequenter habeant malitiam tali virtuti contrariam.
5. Hoc autem principium supponitur ut manifestum, ex materia de legibus; et fundamentum ejus est, quia qui habet potestatem legislativam, habet etiam potestatem dirigendi actus subditorum in unaquaque materia virtutis, juxta exigentiam ejus, quod maxime est universaliter verum in potestate divina, et suo modo in potestate ecclesiastica, quae immediate ad internam animae salutem ordinatur; et ideo generalius potest praecipere in omni materia virtutis, quam lex civilis. Sic ergo in materia religionis potest lex ecclesiastica aliquam actionem emendi aut vendendi rem sacram, aut annexam rei sacrae, de se non malam, prohibere intuitu religionis tantum, et ob reverentiam rerum sacrarum, ac subinde constituere immunitatem a tali contractu, ut necessariam ad servandum debitum medium in honestate religionis, et cultum debitum rei sacrae. Tunc ergo actio illa erit immediate mala ex prohibitione Eeclesiae, et illa malitia erit in specie simoniae, quia prohibitio fit in materia capaci illius malitiae, et intuitu sacri cultus, cui malitia simoniae opponitur; sicut in superioribus dicebamus, immunitatem loci sacri a negotiationibus et forensibus judieiis, et a violenta extractione delinquentium, qui ejus custodia se committunt, licet ex jure ecclesiastico sit, facere ut actus contrarii sint sacrilegia talis speciei contra locum sacrum ; ita ergo in praesenti prohibitio facit, ut talis venditio sit sacrilegium tale. quod est simonia.
6. Objectio. — Responsio. Tripliciter fieri hanc prohibitionem. — Dices: quomodo potest fieri talis prohibitio, quae pertineat ad materiam simoniae, nisi supponatur fieri circa rem sacram ? Si autem res supponatur sacra, jam supponitur venditio ejus ex se simoniaca absque supperaddita prohibitione positiva; nunquam ergo potest haec malitia immediate oriri ex prohibitione positiva. Respondeo tripliciter posse id intelligi, juxta tria quae in simonia intercedunt, scilicet res vendita, pretium et con- tractus. Potest ergo haec simonia intelligi, primo ex parte actionis vendendi vel emendi, etiamsi circa rem vere et proprie sacram sit. Secundo, ex parte rei quae vendi prohibetur. Tertio, ex parte pretii. Quando fit primo modo, oportet ut contractus, vel datio et acceptio rei quae prohibetur, non sit propria emptio et venditio, et ideo ex solo jure naturae non sit prohibita etiam circa rem sacram, et nihilominus lex positiva illam prohibeat intuitu religionis, quia est pactio aliqua habens magnam affinitatem cum emptione et venditione, et consequenter magnam speciem seu apparentiam ejus, et ideo expedit prohiber! ad majorem puritatem religienis, et ad tollendam omnem occasionem et suspicionem simoniae. Tunc ergo actio sic prohibita erit simonia positiva, quia licet res, circa quam versatur, sit vere sacra, nihilominus ipsa de se non erat mala; talis tamen erat ut potuerit prohiberi intuitu religionis, et (ut ita rem explicem) ad majorem immunitatem rei sacrae ab omni labe simoniae, ideoque talis prohibitio constituit illam materiam in specie talis vitii, quod est simonia. Exemplum sit: si Ecclesia prohibeat ut in actuali administratione alicujus sacramenti nihil recipiatur etiam sponte oblatum, agere contra illam prohibitionem, esset simonia positiva. Quia illa acceptio de se non erat propria venditio, tamen ab Ecclesia ita prohibetur ac si esset venditio. Item beneficiorum permutatio, propria auctoritate facta, fortasse non est propria venditio sufficiens ad simoniam ex natura rei ; Ecclesia tamen prohibitio facit illam simoniacam. Item compositio litis beneficialis per solam conventionem partium ; et alia similia exempla peti possunt ex c. Quam pio. c. Quesitum, et c. Cum olim, de Rer. permut., et c. Cum pridem, c. Cun clerici, de Pactis, et c. Constitutus, cum aliis de Transact. De quibus infra ex professo dicemus ; nunc enim solum ut probabilia exempla haec ponimus ad rem explicandam, quicquid sit de eorum veritate ; generaliter autem manifestum videtur hunc modum prohibitionis et simoniae esse possibilem.
1. Secundus modus.— Alio modo fieri potest, ut venditio, quae prohibetur, vera et propria sit; res autem circa quam prohibetur, non sit ita sacra, ut ex natura rei sit irreligiosa ejus venditio; et nihilominus Ecclesia illam prohibeat, non instituendo circa rem talem novam aliquam consecrationem, aut benedictionem, sed immediate faciendo talem prohibitionem intuitu solius religionis, et ob majorem im- munitatem rerum sacrarum ab omni labe simoniae; tunc enim etiam illa materia constituetur ex vi legis ecclesiasticae in materia religionis, quantum ad abstinentiam ab illa actione, et consequenter contrarius actus constituetur in materia simoniae. Hic autem modus non potest contingere circa rem in se vere sacram, ut ratio supra facta probat ; potest tamen contingere in re annexa aliquo modo rei sacrae; potest enim esse tam remota annexio (ut sic dicam), ut ex natura rei non sufficiat ad materiam simoniae, et nihilominus sufficiat ut per legem positivam compleatur. Sicut de incestu supra dicebamus, quod, licet conjunctio sanguinis in tertio gradu ex sola rei natura non sufficiat ad incestum, vel ad irritandum matrimonium, est sufficiens fundamentum ut per legem humanam possit prohiberi intuitu castitatis, seu honestatis inter consanguineos; ita ergo in praesenti cum proportione. Exemplum autem esse potest in officio oeconomi. aut thesaurarii rerum ecclesiasticarum ; habent enim aliquam connexionem et affinitatem ad res sacras, non vero tantam ut ex natura rei sit simonia vendere tale officium: accedente autem Ecclesiae prohibitione, erit simonia, juxta c. Salvator, 1, q. 3.
8. Tertius modus. — Tertio modo, ut pro re spirituali non detur temporale pretium, sed spirituale, et nihilominus permutatio prchibeatur sub hac specie, ut cum dicto exemplo de permutatione beneficiorum, et ex discursu materiae constabit. Nam discurrendo per singulas materias vel actiones simoniae, applicabimus hanc veluti regulam, ad explicandum quis modus simoniae in unaquaque reperiatur. Nunc brevis ratio regulae reddi potest, quia in simonia, quae per se talis est, illa tria requiruntur, scilicet materia, quae est res sacra, pretium temporale, et pactio seu venditio, quae est actio sacrilega ; ergo ut actio, quae ex natura sua talis non est, per prohibitionem talis fiat, oportet ut servet proportionem vel in materia, vel in pretio, vel in pacto, ad aliam quae per se talis est, ut intuitu ejusdem religiosae honestatis prohiberi possit, et de facto prohibeatur; omnibus autem modis explicatis, potest servari proportio in prohibitione, si illo intuitu fiat; ergo in ordine ad rectam rationem inducit tale praeceptum honestatem ejusdem rationis intra latitudinem illius virtutis.
9. Fundamenta Durandi enervantur. — Ex his facile est respondere ad fundamenta Durandi. Ad primum, dicitur falsum esse assum- ptum, nam transgressio legis positivae non est tantum inobedientia, imo nec est formaliter inobedientia, nisi Pat ex formali intentione, et contemptu praecepti aut legislatoris ; alioquin solum generali ratione, et quasi materialiter, inobedientia est; formaliter vero et specifice est tale vitium, qualis est materia legis, et modus prohibitionis ejus. Quod eisdem exemplis. quae Durandus adducit, probamus. Nam comedere carnes in die prohibito intemperantia est, et non tantum inobedientia; et similiter comedere pluries in die jejunii ; violare etiam immunitatem ecclesiae , aliquem violenter extrahendo, sacrilegium est, non tantum inobedientia, et sic de aliis. Ad D. Thomam autem ibi citatum respondet Cajetanus in eodem loco, quando divus Thomas dicit, ea, quae sunt mala solum quia prohibita, talia esse, ut ad nullam virtutem pertineant praeter obedientiam, intelligendum esse cum addito secunduam se. Sic enim, ait, multa cadunt sub humanum preceptum, quee secundum se ad nullam spectant virtutem. Sed hoc etiam non videtur verum, quia aliud est non pertinere ad virtutem, aliud non cadere sub obligationem virtutis, ut ex D. Thoma in eodem loco constat, ubi dicit non omnia opera virtutum cadere sub praeceptum, ac subinde multa pertinere ad virtutem, et non ad obligationem virtutis. Hlla ergo quae sunt mala quia prohibita, talia sunt, ut eorum opposita secundum se non sint de necessitate et obligatione alicujus virtutis, ut per se constat ; nihilominus etiam secundum se possuni pertinere ad virtutem aliquam, ut jejunare ad temperantiam pertinet, etiam quando non praecipitur, et audire missam, et similia. Imo videtur hoc necessario esse praesupponendum ad legem humanam, quia non potest praecipere nisi honesta, nec praecipiendo facit honesta in specie virtutis determinata praeter obedientiam, sed supponit esse honesta, et facit necessaria.
19. Interpretatur D. Thomas. — Quare possemus interpretari D. Thomam, cum ait, ad nullam virtutem talia pertinere, intelligere non pertinere quoad obligationem, et necessitatem, non tamen excludere quin possint pertinere quoad honestatem. Et fortasse Cajetanus non aliud voluit. Adde vero, ulterius interdum posse praecipi id, quod secundum se ad nullam virtutem pertinet, et per praeceptum constitui non solum in necessitate virtutis, sed etiam in honestate virtutis. Ut Ecclesia prohibet, verbi gratia, jejunium in die Dominico, et tamen abstinere a jejunio in illo die secundum se non pertinebat ad virtutem, sed erat quid indifferens ; et hoc satis est ad legem humanam, potest enim actum de se indifferentem praecipere. Et licet semper praecipiat illum propter honestum finem, pon tamen cadit sub praeceptum finis legislatoris, sed tantum actus praeceptus. Et ita non repugnat aliquem transgressorem alicujuslegis humanae habere tantum malitiam inobedientiae, quando, scilicet , materia ejus ad nullam aliam specialem virtutem pertinet praeter obedientiam , quod fortasse voluit indicare D. Thomas. At vero quando materia praecepti pertinet ad specialem virtutem, vel ex vi praecepti in illa collocatur, tanquam necessaria ad honestatem illius virtutis, tunc transgressio habet specialem malitiam contrariam illi virtuti, et non tantum obedientiae ; et ita est in praesenti, ut declaratum est.
11. Lex licet non posset mutare res in esse physico, potest tamen mutare quoad esse morale. — Hnoe actiones simoniacee non sunt solum in pana, sed etiam in culpa. — Ad secundum arcumentum Durandi jam est responsum, quod potest esse res sacra, et actio non simoniaca ex sola rei natura. et fieri simoniaca ex vi prohibitionis ; potest item esse res annexa rei sacrae, sed non tam arcto vinculo, ut sufficiat ad naturalem simoniam, per prohibitionem autem possit fieri. Cum vero Durandus ait legem non posse mutare rerunm naturas, respondemus verum esse non mutare illas in esse physico, seu reali, nihiiominus tamen mutare illas quoad esse quoddam morale, et quoad necessitatem vel medium virtutis. Sic enim lex justitiaa taxans pretia rerum mutat valorem earum, et mutat medium justitiae in earum commutatione servandum; et sic etiam potest praescribere tempus et locum, et modum necessario servandum in operatione, ut studiose fiat etiam in proprio genere virtutis; et talis mutatio est, quae in praesenti fit. Neque satisfacit Durandus intentioni jnrium et Canonistarum., cum actiones sic prohibitas simoniacas appellant ; tum quia vitium non est simile alteri in ratione, neque in nomine, propter similitudinem poenae, ut patet de homicidio ; et in praesenti, alienatio rerum ecclesiasticarum solet puniri eisdem poenis quibus simonia, et tamen simonia non est; tum etiam quia in ordine ad confessionem, multum interest uno vel alio modo loqui de tali actu. Nam si sententia Durandi esset vera, non oporteret in confessione exprimere simoniam probibitam ab Ecclesia, sed sufficere dicere, fuisse quamdam inobe- dientiam in materia gravi, quia adjectio paeenarum, vel sola denominatio analoga ob similitudinem poenarum, non sufficit ad obligationem confessionis, ut constat. At certum est talem simoniam esse confitendam in specie et ut simoniam, ut constat ex consensu et praxi totius Ecclesiae. Est ergo illa simonia non solum quoad culpam, sed etiam quoad poenam.
12. Hanc simoniam positivam solum esse propriam legis gratie. — Atque hinc constat simoniam hanc, quam positivam appellare possumus, propriam esse temporis legis gratiae; nam in statu legis natura non constat nobis fuisse hujusmodi prohb:tionem positivam, licet illam fuisse non repugnaverit ; quia non deerat potestas legislativa, et prohibitio poterat esse conveniens. Minus autem erat tunc neecessaria, quia non erant tot spiritualia dona, nec etiam tot res temporales spiritualibus annexae; et ita ibi sufficere poterat ipsa naturalis legis direetio. Imo etiam in lege scripta non invenimus de hoc speciale praeceptum, sed tantum sub communi voce muncrum, et magis ad judices quam ad sacerdotes; licet a fortiori omnes comprehenderit, maxime quia sacerdotes tunc etiam erant judices in multis et praecipuis rebus. Illa tamen prohibitio pure moralis videtur fuisse, et naturale jus proponens, ac declarans. Quare etiam in illa lege nulla videtur fuisse propria simonia positiva.
13. Simoniam positivam esse mortalem oi swe materie. Tlandem colligitur ex dictis, hoc peccatum simoniae, etiam quando est contra legem positivam, mortale esse ex vi suae speciei et materiae; nam revera ejusdem speciei est cum simonia contra legem naturalem, quia diversitas praeceptorum quoa eflficienies causas eorum non variat speciem peccaii, quando in materia ejusdem rationis versantur, et eamdem virtutis honestatem respiciunt; quia species, tam praecepti quam virtutis, ex objecto et motivo sumitur, et consequenter species vitii sumenda est per recessum ab his, seu per carentiam honestatis debitae, quae eadem est, etiamsi ex diversig praeceptis debeatur. Est ergo haec simonia ejusdem speciei cum simonia naturali jure prohibita, ac subinde ejusdem est gravitatis substantialis. Ac denique in illam conveniunt omnia quae de hac gravitate diximus in cap. 3, his exceptis quae pertinent ad intrinsecam connexionem malitiae cum tali materia, vel actione secundum se spectata; illa enim in hac simo- nia non reperitur, ut satis declaratum est. Et hactenus de hac prima divisione simoniae.
On this page