Text List

Caput 9

Caput 9

An gratia sanctificans, vel dona et actus ejus possint esse materia simoniae?

CAPUT IX. AN GRATIA SANCTIFICANS, VEL DONA ET ACTUS EJUS POSSINT ESSE MATERIA SIMONIAE?

1. Altera divisio simonie es parte materic. —fSupernaturalia bona in tria membra diciduntur.—Potest ulterius simonia, prout nunc in Ecclesia committitur, dividi ex parte materiae, in eam quae circa propria bona spiritualia supernaturalia versatur, et aliam, quae cadit in res spiritualibus annexas: de quibus membris sigillatum et per partes dicendum est. Solent auiem priora spiritualia bona in tria membra dividi, ut videri potest in omnibus Summistis, verb. Simonia, praesertim Sylvest. et Angel., num. 1; Tabien., num. Jet T. Anton., 9 part. tit. 4. cap. 5; Paludano et aliis, A4, distinct. 25; Gloss., in Summ. , 1, quaest. 1, et ibi aliis doctoribus, et in Rubr. de Simon., et in cap. Consulere, eod., quamvis ibi Panormitanus, cum Joanne Andr.. plura membra distinguat, quae ad haec facile reducuntur. Quaedam ergo dicuntur spiritualia in se, seu per essentiam, ut gratia, et virtutes infusae, et dona Spiritus Sancti; et huc etiam spectant gratiae gratis datae, quasi in habitu consideratae, et character, et similia. Alia dicuntur spiritualia ex parte causae, per relationem ad spiritualem effectum, nimirum, quia sunt causae bonorum spiritualium, et supernaturalium prioris modi, et sic sacramenta sunt spiritualia bona causaliter, quia sunt causae gratiae, etc. Et ad haeec reducuntur sacramentalia omnia, et similia. Alia denique dicuntur supernaturalia et spiritualia ex parte effectus, seu per relationem ad spiritualem causam supernaturalem, a qua proxime et principaliter oriuntur, vel efhcienter, vel etiam finaliter. Sic actus prophetandi spiritualis est, quia et nascitur ex causa spirituali, et ad salutem, vel fidem Ecclesiae ordinatur, et sic de aliis. Si quis autem recte consideret, saepe haec omnia possunt in eamdem rem convenire, imo fere semper conjunguntur. Nam gratia et in se est spiritualis, et est causa multorum bonorum spiritualium, et est effectus proprius Spiritus Sancti supernaturaliter operantis, quae est causa maxime spiritualis. Item Sacramenta ipsa non solum sunt causae gratise, sed etiam effectus meritorum Christi, et institutionis a Christo factae, quae spirituale quid est; et in se etiam sunt bona quadam spiritualia et sancta, ut patet maxime de Eucharistia, et in caeteris suo modo, scilicet quatenus in se aliquo modo continent Christi gratiam, ut Concilium Tridentinum definit, sess. 7; et ita D. Thomas, artic. 1, ad 6, sacramenta ponit, inter ea qua sunt spiritualia secundum se. Actus etiam prophetiae sicut a causa spirituali procedit, ita in se superna*urale quid est, et vere spirituale, saltem prout est in mente prophetae ; et spiritualem effectum habet, nimirum fidem, seu cognitionem quam in aliis generat. Itaque distinctio illa accipienda erit sano modo, et ad doctrinam accommodato, quatenus unumquodque illorum membrorum denominatur ab eo, quod in ipso praecipuum essc videtur. Hic ergo de primo membro specialiter dicendum est.

2. An gratia unionis possit esse materia simonic. — Posset autem imprimis quaeri ar gratia unionis, quae maxime spiritualis et supernaturalis est, possit esse materia simoniae Et ratio dubitandi esse potest, quia potest ess materia venditionis et emptionis humana, e pro pretio temporali dan. Sic enim Judas vendendo Christum, vendidit gratiam unio nis. Et idem dici poterit de illo qui vendere Eucharistiam. Tali enim venditioni conve nit tota definitio simoniae, nam ibi interveni studiosa voluntas vendendi rem maxime spi ritualem; ergo illa gratia est materia simo niae. Confirmatur, quia ob hanc causam Jui das inter simoniacos connumerari solet. Si enim dixisse videtur Tarasius, relatus in cap HEos qui, 1, quaest. 1: Ut cerius dicam, Juda comparantur, qui Judeis Christum vendidit loquitur autem de simoniacis. Expressius Na zianzenus, ibidem relatus, cap. Qui studet prius dicit, multorum eaemplis, se velle os tendere quam detestabile vitium sit simonia et postea inter exempla ponit Judam, qu Christum omniun redemptorem vendidit. len Cyrillus Hierosoly mitanus, Catechesi 16, loquens cum simone Mago, ait: Alter tu Juda: argento te gratiam Spiritus Sancti emptu rum. eastimas. Sentit ergo Judam prius simt le vitium commisisse, et Simonem illum imitatum fuisse. Insinuat etiam Basilius, epist 116, ubi ad simoniacos ait: Ne ovelitis Judam sectantes, questus gratia secundo illum prodere.

3. Pars negativa vera resolvitur. — Nihilominus dicendum est gratiam unionis non posse esse materiam simoniae, nec Judam fuisse vere ac proprie simoniacum. Hanc posteriorem partem supponunt omnes communiter, dum Simonem ponunt ut primum simoniacum novi testamenti, nisi forte Judas numeretur inter homines veteris testamenti, quia ante Christi mortem et peccavit et mortuus est. Sed quidquid de hoc sit, nobiscum sensisse videtur Sot., dict. quaest. 5, artic. 1, in fin. primae conc. Et rationem indicat, quia Judas, licet Christum auctorem gratie vendiderit, non tainen vendidit tanguam donum ementibus utile, sed ut morte perimendum ; et ideo non est ab illo nomen hujus sacrilegi tractum. Ubi non aperte negat Judam commisisse hoc crimen, sed non esse ab illo nomen vitii desumptum. hatio etiam non videtur multum efficax ; nam quod venditio fiat ad peremptionem, non tollit veram rationem venditionis, nec obstaret pravitati simonia, si alias materia esset capax. Qui enim nunc venderet infideli oleum sanctum, ut sanctum est, id est, majori pretio quam oleum valeat, simoniacus esset, licet illud venderet ut fieret pabulum ignis, ubi perimitur. Et ratio est. quia hic finis est extrinsecus, et potest addere novam malitiam, non vero tollit illam quae ex materia sumi potest. Unde qui venderet Judaeo Eucharistiam, qui illam igni traditurus est, non solum esset cooperator ad maleficium, seu sacrilegium Judaei, sed etiam vere simoniacus, si sacrum iilum panem carius venderet, eo quod sacer est. Alii reddunt rationem, cur venditio Judae non fuerit simoniaca, quia respectu Christi non fuit commutatio voluntaria, sed injuriosa, et coacta actio. Sed non placet, quia simonia nunguam est voluntaria actio respectu materiae in quam cadit, seu ex parte rei veniitae, sed respectu alterius cum quo fit contractus, quod habuit etiam illa Christi venditio. Quod autem fuerit simul Christo involuntaria, non tollit aliam malitiam. sed auget; est enim illa circumstantia quasi per accidens, quatenus illa materia vendita rationalis erat, et capax voluntarii et involuntarii, ut statim aliis exemplis patebit.

4. Ratio cur Judas simoniacus non fuit vendendo Christum. — Propria ergo ratio, quod ad Judam spectat, esse videtur, quia ille non vendidit Christum cogitans aliquid de spiritualitate quae in Christo erat, nec eo titulo aliquod pretium sumens, sed solum ratione humanae naturse quae erat in Christo, quasi res corporalis annesa rei spirituali ; in simili autem venditione non continetur intrinsece simonia, quando pretium non extenditur ad rei spiritualitatem, sed praecise datur propter materiale illud quod est in re, cujus aestimationem pretium non excedit. Dices, quamvis demus neque Judam, neque Pharisaeos aliquid cogitasse de persona vera quae sub illa humanitate latebat, tamen culpabiliter illam ignorasse, et ideo ejus injuriam nihilominus imputari, quam si illam cognovissent. Respondeo amputari quidem quoad ratiunem injustitiae et irreverentiae alterius rationis,non vero quoad malitiam propriam simoniae, quia haec pendet intrinsece ex cognitione spiritualitatis rei quae venditur ; alioquin venditio praecise fit de re materiali quae cognoscitur, et in alium transfertur. Potest tamen hic adjungi alia rauo sumpta ex dictis supra de irreligiositaie et sacrilegio, quod injuriae factaee in Christi personam sunt alterius speciei , et malitiae quasi alterius ordinis quam sint sacrile- gia, quae fiunt contra personas et res sacras pure creatas ; quia sunt contra excellentiam alterius ordinis, et contra adorationem alterius rationis illi debitam. Sic ergo, licet venditio Christi habuerit malitiam contra religionem, et reverentiam debitam tantae personae, illa tamen malitialonge altioris ordinis fvit quam simonia. Et haec ratio probat in universum priorem partem conclusionis, quod gratia unionis non possit esse materia simoniae, quia illa gratia est alterius ordinis ab omni re supernaturali pure creata, contra quam versatur propria simonia. Item applicari potest prior ratio , quia impossibile videtur , ut aliquis cognoscens gratiam unionis, seu (quod idem est) cognoscens aliquem hominem esse veram personam divinam, tentet illum vendere temporali pretio; non potest ergo talis venditio contingere, nisi ratione materialis natura , quae ad propriam simoniam non sufficit.

5. Solvuntur argumenta partis opposita. — Neque obstant in contrarium objecta. Ad rationem enim jam responsum est, negando assumptum, non est enim illa gratia talis res quae vendi possit etiam facto, et licet posset, non est ex rebus creatis, et ideo nec venditionis, nec propria simouia materia esse potest. Ad verba Tarasii, dico probare contrarium. Nam ibi etiam comparat peccatum Simonis cum peccato blasphemantium Christum, et tamen constat esse diversae speciei, et eodem modo statim adjungit comparationem cum peccato Judae, tanquam cum re diversa, habente tamen quamdam analogiam, seu proportionem ad illam. Et idem dicendum est ad Nazianzenum. Comparat enim in effectu et poena, non in specie malitia. Maxime quia textus ille in Nazianzeno non invenitur, sed videtur desumptus paucis mutatis ex epistola Tarasii, ut in Decreto Gregoriano notatur, et ideo in eumdem sensum trahendus est. Cyrillus autem, et Basilius apertius loquuntur metaphorice, et secundum quamdam umitationem gravioris peccati.

6. An gratia sanctificans sit mvendililis , et Jure, et fucto. — Superest ergo quaestio, an idem dicendum sit de gratia sanctificante, quod nimirum sit invendibilis, non solum jure, sed etiam facto, et ideo non possit esse materia simoniae. Ita enim multi doctores sentire videntur, quia, ut supra dicebamus, nemo potest gratiam, quam in se habet, in alterum transferre ; quomodo ergo potest illam vendere, etiam facto ? Panormitanus igitur, in cap. Consulere, numer. 3, distinguens spiri- tualia per essentiam, in incorporalia et corporalia, dicit priora, ut sunt gratia, et dona Spiritus Sancti, vendi non posse nec jure, nec facto, et ita non esse materiam simoniae. Citat Gloss., in cap. 1, 1, quaest. prima, quae revera id non dicit. Idem vero asseruit Angel., Simon. 1, num. 1, et Tabien., numer. 7. Idemque sentit Sot., dicto libr. 9, quaest. 6, artic. 1, et alii quos refert Ugolin., staiim allegandus. Et sumi potest ex cap. Salvator, 1, quaest. 3, ibi: Nec Apostolus emptionem Spiritus Sancti (quam bene fieri non posse noverat), sed ambitionem et avaritiam, etc., in Simone exchorruit. Et simile habetur in cap. Judices, verb. Poterat, 1, quaest. 1.

7. Gratiam posse esse materiam simonim. — Sed nihilominus dicendum est hanc eiiam gratiam posse esse materiam simoniae. Eaec assertio sumi potest ex D. Thom., a. 9, quatenus ait gratiam sacramentorum non posse vendi sine simonia, supponens illam esse materiam simonia; gratia autem sacramentorum res est spiritualis per essentiam. Palud. etiam, 4, distinct. 25, quaest. 5, n. 15, aperte dixit spiritualia per essentiam esse materiam simoniae. Eamdem opinionem amplectitur UgoIin., de Simon., Tabul. 1, cap. 35; non recte autem illam defendit ac persuadet. Fatetur enim hujusmodi gratiam de facto vendi non posse, et nihilominus posse esse materiam simoniae, quia ad simoniam sufhicit animus et voluntas, seu desiderium vendendi rem spiritualem. Àt enim, quia si de facto nunquam posset talis gratia ab hominibus vendi vel emi, nec super illam acquirendam vel dandam possent fieri conventiones humanae sub pretio temporali, profecto nullus peccaret per solam voluntatem, vel affectum vendendi, vel emendi circa talem materiam: ergo dicendum potius esset illam non esse materiam simoniae. Nam circa materiam simpliciter impossibilem homini, non versatur studiosa voluntas, esto possit intelligi affectus simplex, vel conditionata voluntas vendendi, vei emendi talem gratiam, si esset possibile, hoc enim satis non est ut dicamus illam esse materiam simoniae. Quis enim dicat angelum esse materiam simoniae, quia potest homo habere affectum vendendi Angelum, si posset? Itaque licet malitia simoniae mentalis possit committi per solam voluntatem, tamen simonia proprie est peccatum, quod exteriori actione consummatur, et ideo matcria illius non dicitur, nisi illa circa quam possunt exteriores actiones vendendi et emendi inter homines fieri.

8. Gratiam posse vendi et emi. — Qui vendit pluris hominem quia Christianus est, simoniamn comm;ttit. — Ut ergo probetur asseptio, ostendendum est ipsammet gratiam posse vendi et emi. Probari autem hoc potest, tum de habitibus gratiae sanctificantis, tum de ac tibus. Primo ergo, ut gratia habitualis proprie vendi dicatur, non est necesse ut vendatur in abstracto sumpta, ut sic dicam, sed satis est quod vendatur in concreto, id est, ut vendatur homo gratus, qua gratus est, sicut venditur artificiosa figura, quando venditur arte factum, quod ratione figurae et artis pretiosum et aestimabile est, et sicut venduntur res aliae subsistentes, quatenus per quaedam accidentia vel pretio digna, vel certe majori pretio digna redduntur. Sed gratia vendi potest ab homine hoe modo; ergo id satis est ut sit propria materia simoniae; et cum gratia sit accidens, ut materia venditionis esse dicatur, satis est ut sit materia illius per modum accidentis, scilicet, quatenus afficit subj ecium, quia accidentia, sicut aliter non sunt, ita nec sunt aliter vendibilia. Probatur ergo minor, quia si Christianus captivus, verbi gratia, carius redimatur, solum quia Christianus est, profecto ex pa:te vendentis illa est simonia, ut bene notavit Ugolinus supra, capit. 36, numero tertio. Et ratio est, quia tunc venditur illa persona majori pretio quam valeat, solum ratione spiritualis gratiae , vel fidei, vel characteris quem in se habet; haec enim omnia nunc comprehendo sub ha- 4 bituali gratia; nam, si vendens calicem, augens preiium ratione solius consecrationis, est simoniacus, cur non magis, qui vendit Christianum, augens pretium, solum quia Christianus est.

9. Qui vendit sacerdotem intuitu sacerdotii, simoniacus est.—Idem dicendum de vendente servum pluris, quia sanctus est. —Simili modo, si quis venderet sacerdotem in mancipium, si idfaciat intuitu sacerdotii, simoniaeus est, quia vendit characterem ipsum sacerdotalem. Dico autem intuitu sacerdotii, quia si venderet hominem illum eo modo quo solent servi vendi, in ordine tantum ad corporaiem usum , et juxta aestimationem communem servorum, tunc non esset simonia, quia mere materialiter se habet ibi character (sicut paulo ante de venditione Christi dicebamus , sd esset et injustitia, et sacrilegium contra canonem Si quis suadenie. Ai vero si spocialiten aestimaret illum ratione sacerdotii, et augeret illo titulo pretium ejus, vel si tota ratio pret esset illa dignitas, tunc dico vendi intuitu sacerdotii, et committi simoniam, ut ratio facta probat, quia venditur consecrattio talis personae, et consequenter forma ipsa, et character, per quem consecratur. Simili modo, existimo fore simoniacum, si quis habens servum justum et sanctum, illum venderet cariori pretio quam valeat, ut servus est, solum quia sanctus est, et in gratia esse ac vivere creditur. Dices interdum fieri posse ut, ratione bonitatis moralis, servus sit fidelior et aptior ad serviendum, et hoc titulo illum majori pretio aestimare, nec simoniacum esse, nec injustum. Respondeo verum hoc esse, nec de hoc titulo nos loqui, sed de puro titulo spiritualis sanctitatis, quamvis illum non reddat aptiorem ad munus serviendi, sed solum quia creditur Deo magis gratus : pam hoc titulo illum carius vendere, sine dubio contra rationem, et contra dignitatem gratiae est, et tunc dicimus vendi gratiam. Sicut quando dixit Christus : Qui recipit prophetam in nomine prophetae, ibi intellexit venerari prophetiae donum ; qui ergo venderet Sanctum Prophetam propter excellentiam sanctitatis et prophetiae, ingens pretium pro illo postulans, spiritualem illam dignitatem plane venderet, et simoniam committeret ; sunt ergo vel de se possunt esse haec materia simoniae. Posset etiam hoc ex actibus gratiae confirmari, quia illi actus etiam sunt in essentia spirituales et supernaturales. Sed de illis infra dicendum est.

10. Explicatur aliter assertio.— Alio item modo explicari ac probari potest assertio, respondendo simul ad difficultatem in principio positam. Quia non solum venditur res, quam aliquis jam possidet, et in alium transferre potest, ut illum afficiat, vel ab illo possideatur ( est enim hic certus quidam venditionis modus, quem fatemur non habere locum in his donis abstracte consideratis ). Ille tamen modus nec est necessarius, nec unicus, et ideo consecutio valida non est; tum quia jam ostensum est quomodo possit vendi gratia cum suo subjecto, et cum illo transferri in possessionem alterius, quasi redigendo illam in servitutem alterius, quantum est ex parte vendentis ; tum maxime quia non tantum solet vendi res quae possidetur transferendo in ementem, sed etiam potest res de novo fieri, et tradi alteri ; quod si hoc fiat, propter pretium res illa vendi dicitur et emi. Ut pictor vendit imaginem quam facit, et ideo si fingeremus posse pictorem dare alicui pulchritudinem, pingendo, vel coloribus afficiendo faciem ejus, si id faceret propter pretium, vere diceretur vendere illi pulchritudinem. Et qui pingit domum alicujus pretio, vendit illi figuras illas, licet nunquam fuerit illarum dominus, sed tantum actionis, per quam illas fecit. Sic ergo vendi etiam potest gratia, quatenus per unum hominem in alio fieri potest ; ut sacerdos, vendens absolutionem, vere dicetur vendere gratiam, et ordinans alium propter pecunias vendit illi characterem ordinis, et gratiam sacramentalem, quantum est ex se, nam illam confert pro pretio, si alius non ponat obicem, quod potest contingere, quando ipse ignorat, et bona fide accedit.

11. Quando venditur actio, per quam gratia fit, venditur ipsa gratia.— Et hoc modo venditur ipsa gratia non cum subjecto, sed secundum se, quamvis non vendatur nisi ut terminus actionis, quae est aliquo modo in potestate, et dominio vendentis. Nihil tamen obstat quominus simul cum ipsa actione vendatur effectus ejus, imo ille principaliter, quia propter quod unuwmquodque tale, et illud magis. Tunc autem tota aestimatio, et valor talis actionis ab effectu sumitur ; ergo effectus ipse est, qui tunc maxime pretio aestimatur. Et hoc modo dicunt sape Sancti, Simonem Magum voluisse ipsum Spiritum Sanctum et gratiam ejus vendere, et ideo voluisse donum ejus, id est, potestatem conferendi gratiam, emere: peccavit ergo volens emere gratiam quasi gratis datam, seu propriam potestatem ministerialem, et volens vendere gratiam sanctificantem. Imo Sot., dicta quaest. 5, artic. 1, in principio, dixit voluisse emere ipsum Spiritum Sanctum, et gratiam ejus gratum facientem ; proprius autem id dicitur de voluntate vendendi, quamvis emere potestatem dandi gratiam, quodammodo etiam sit illam emere. Hic autem modus venditionis non tam proprie habet locum in actibus gratiae, praesertim internis et spiritualibus, quia non est in hominibus potestas ita efficax horum actuum in alio, sicut gratiae habitualis, vel characteris permanentis. Potest tamen esse altero e duobus modis. Primo, si ego venderem meum supernaturalem actum, quatenus potest alteri afferre aliquam utilitatem spiritualem vel meriti de congruo, vel impetrationis, vel satisfactionis. Nam ita possunt vendi opera, etiamsi ipsamet realiter non transeant in alium ut ab illo possideantur, sed satis est quod gratia illius fiant, vel ad arbitrium ejus; nam hoc ipsum aestimabile pretio esset, si qualitas, et dignitas operis non repugnaret cum pretio. Alio modo potest id intelligi quatenus unus homo potest cooperari ad fidem, et similes actus alterius, saltem plantando et rigando, nam qui hanc cooperationem vendit, merito censetur alteri vendere fidem quam concipit, vel similes actus, quia illa cooperatio non cersetur aestimari illo pretio, nisi ratione illius termini, seu effectus, sicut in actione pingendi explicavimus.

12. Respondetur doctoribus oppositum senLiuntibus.—Ad doctores autem qui oppositum sentire videntur, duo dici possunt. Unum est, illos solum fuisse locutos de donis habitualibus, vel quae per modum habitus permanentis dantur, et de iliis tantum voluisse docere, non posse de facto vendi, ut nude spectata et secundum se, quod verum est, quia semper venduntyr ut conjuncta vel subjecto aliqua ex parte materiali, ut homo, vel conjuncta alicui actioni per quam fiant, quae ordinarie etiam est materialis, et homini sensibili accommodata. Vel secundo dici potest illos nihil aliud voluisse, nisi quod insinustur in juribus quae allegant. Dicunt autem illa decreta, Spiritum Sanctum nec vendi posse, nec emi, non quia homo non possit de facto gratiam ejus vendere, cum possit pro pretio illam offerre, et cum effectu dare, non obstante pretio, si actionem rite exerceat, et ex parte recipientis non sit obex, sed quia tunc etiam non datur Spiritus Sanctus ex vi venditionis vel emptionis, nec ex vi voluntatis pravae, qua venditur, sed ex vi suae promissionis et institutionis. Et hoc modo vocatur ibi talis venditio potius simulata quam vera, scilicet quoad eflicaciam et dominium voendentis, quamvis quoad externam conventionem et pravam intentionem vera sine dubio sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9