Caput 10
Caput 10
Utrum sacramenta omnia ecclesiae sint propria materia simoniae.
1. Sub sacramentis sacrificium comprehendi. — Post sanctificantem gratiam, proximum locum inter spiritualia, quae sunt materia simoniae, censentur habere sacramenta, sub quibus sacrificium comprehendi debet (etiamsi de illo expressa mentio non semper fiat, ut patet in D. Thoma, dict. quaest. 100, articulo secundo) , tum quia, et in sacrificio consistit cultus divinus, formalius ac principalius, quam in caeteris actionibus, ut dixit D. Thomas, prima secundae, quaest. 101, articulo quarto, et in tertio tomo de Sacrament. late diximus, et supra in primo tractatu ; tum etiam quia in lege nova sacrificium, et potissimum sacramentorum in eamdem rem coincidunt, nam sacramentum Eucharistiae sacrificando conficitur, et res oblata in illo sacrificio est ipsum sacramentum consummatum, et (ut vocant) in facto essc. De his ergo sacramentis breviter explicandum est quomodo sint materia simonia.
2. Ut autem possit uniformis et generalis esse doctripa, separemus Eucharistiam, ut est proprie sacramentum, habens esse suum permanens a caeteris sacramentis omnibus, quorum esse est transiens; consistit enim in actione quadam, vel passioue, sicut etiam consecratio ipsius Eucharistiae est actio sacramentalis transiens, seu sacrificauo, ut dixi. Et usus ejusdem Eucharistiae, id est, sacramentalis communio, sub his transeuntibus sacramentis comprehenditur, nam est dispensatio actualis cujusdam sacramenti. Illa ergo omnia sacramenta, quae consistunt in actione uanseunte, sieut habent majorem quamdam convenientiam et similitudinem interse, ita etiam facilius possunt generalibus regulis comprehendi; et ideo operae pretium visum est prius de Eucharistia, ut est sacramentum permanens, veram et claram doctrinam supponere, et postea de caeteris dicere.
3. Eucharistia est suprema materia simoni.— Igitur de Eucharistia certissimum est non solum esse propriam, sed etiam supremam et maximam materiam simoniae, nisi forte venditio ipsius dicenda sit detestabilius vitium, quam simonia. Probatur, quia hoc sacramentum est Christus ipse sub sacramentalibus speciebus contentus, et ut est panis vivus sacramentalis, vel sunt species consecratae, ut realiter continentes ipsum Christum (nam quod ad praesens attinet, parum refert uno vel alio modo loqui); ergo non potest vendi hoc sacramentum, quin Christus ipse vendatur; ergo talis venditio magnam irreligiositatem intrinsece continet. Ac propterea dixi videri posse peccatum hoc majus quam simoniam, quia videtur simile venditioni Judae, de qua diximus fuisse peccatum alterius rationis et gravioris. Aut fortasse verius est utramque malitiam comprehendere, nam quatenus est venditio sacramenti sensibilis, et ad usus humanos accommodati, est propria simonia, et summa ex genere suo: ut vero transit in gravissimam irreverentiam personae Christi, est irreligiositas gravioris rationis. juxta dicta de sacrile- gio, superioris libri eapite tertio. Imo, ut versatur circa ipsum sacramentum, ui tale est, potest interdum duplicem malitiam contra religionem participare, quia duobus modis possunt vendi sacrae illae species. Primo ad usum proprium sacramentalem, scilicet aü communicandum, et tune in venditione illa propriissime simonia committitur, de qua loquitur textus in cap.JVullus Episcopus, 100, 1, quaest. 1, et pro ratione redditur ibi, quia tunc gratia Spiritus Sancti venditur. Et addi possun: alue rationes, quia res maxime sacra temporali pretio commensuratur, et ita tractatur ac si esset sub dominio vendentis, quae sunt rationes malitiae simoniae. Nec ibi invenitur alia malitia per se, nam quod ibi conjungatur, vel indigna sumptio, vel indigna dispensatio Eucharistiae, est per accidens, et in rigore potest separari, interveniente ignorantia ex parte recipientis. Hic vero occurrebat quaestio, an iuterdum liceat emere Eucharistiam propter vitandam majorem ejus injuriam. Ui, verbi gratia, ad vindicandam illam de potestate haeretici, aut Judaei, vel idololatrae, qui illam rapuit, et quasi captivam retinet ; sed de hoc infra dicam in generali quaestione de hac re. Secundo modo vendi potest Eucharistia ad pravos et magicos usus, ita enim solet a malefieis irreverenter tractari, et tunc duo peccata intelliso committi ex parte vendentis : unum simoniae, quod jam explicatum est ; aliud horrendi sacrilegii, quatenus rem adeo sacram ad profanos usus convertit : tale enim sacrilegium committeret, si ad eumdem usum gratis illam daret; quamvis ergo vendat, non excusatur ab ilo, nec in aliud illud commutat, sed utrumque committit.
4. Materiam remotam Hucharistie vendi posse.— Materiam groaimam ncn posse vendi. — Et haec videntur sufficere de hoc sacramento, quia in eo nulla occurrit alia difticultas. Nec etiam hic habet difficultatem quaestio de materia hujus sacramenti, an vendi possit. Nam si sit sermo de materia remota, quae in hoc sacramento transiens appellatur, clarum est vendi posse, quia nihil aliud est quam panis et vinum, quae sunt res venales. Et licet petantur ad conficiendum ex illis sacramen - tum, non propterea gratis necessario dandae sunt, quia propter illam ordinationem extrinsecam petentis non efficiuntur res sacrae, ut de aliis sacramentis mox dicemus. Et hinc colligit Ugolinus, tractatu primo, capite trigesino nono, numero septimo, pro expensis factis in conficiendis hostiis, etc., vel illia emendis (publice enim vendi solent), posse aliquil exigi. Addit tamen illud esse peccatum ratione scandali; quod hahet locum, si talis compensatio statim peteretur a communicantibus. Imo tunc vix posset a simonia excusari, quia magis videtur sacramentum vendi, quam pura iila materia. At si separatim a communitate, et non a singulis communicantibus, petantur hujusmodi expensae, non est per se scandalosum, nec iniquum ; erit vero injustum, si vel petat, qui ex officio et beneficio obligatur ad illas, ut parochus, vel si ultra aequitatem petat. At vero si loquamur de materia proxima, illa nihil aliud est quam ipsamet species consecratae, de quibus jam dictum est vendi non posse. imo etiam, si quis velit ad valorem prioris panis respectum habere, postquam species consecratae sunt, non retinent illum valorem, sicut non continent antiquam substantiam. Nec habere possunt proprium antiquum usum mere materialem, sed novum et spiritualem ; nam, licet corporaliter sumendae sint, non tamen ad naturalem usum, sed ad spiritualem. Et licet corporaliter nutriant, postquam sumptae sunt, hoc veluti per accidens esse debet ad debitum usum illius coeles - üs panis, et illud ipsum sine interventu supernaturalis operis non fit, nam oportet Deum ibi iterum materiam panis recreare : et ideo quicquid in illo sancto sacramento est, extra humanam aestimationem, et supra omne pretium est.
b. Sacramentum, ut sic, esse materiam simonie juri naturali contrariam. — Venio ad caetera sacramenta, in quibus loqui possumus vel de ipso sacramento, ut includit totum quod est de ratione sacramenti, vel de materia ipsius. Voco autem nunc materiam totum illud signum sensibile, quantum ad rem totam, quae substernitur significationi, sive sit elementum, sive verbum. Quod ergo attinet ad sacramentum ipsum, regula generalis et certa est, sacramenia ut sic esse propriissimam materiam simoniae juri naturali contrariae. Haec est sententia conmunis omnium, quos referemus. Et vix indiget probatione, quia, licet sacramenta in actionibus quibusdam, vel passionibus circa res materiales consistant, nihilominus, ut sacramenta sunt, divina et supernaturalia dona sunt gratis collata nobis a Christo eorum auctore, et per respectum ad gratiam, quam conferunt, spirituala sunt. Imo D. Thomas, articulo primo, ad sextum, illa vocat secun dum se spiritualia. Cajetanus, vero verb. Simonia, ea vocat composita ex materiali et spi- rituali, in quibus spirituale praecipuum est, et quasi formale, et ideo spiritualium retinent naturam; nam revera supernaturalia sunt, et propter spirituale sunt instituta. Ergo eo ipso quod sunt talia, contra reverentiam illis debitam, et contra religionem, et contra verbum Christi : Gratis accepistis, gratis date, est illa vendere; est ergo simonia ex natura sua mala, et ideo prohibita. Habetur autem haec generalis prohibitio in cap. Cum in ecclesice, de Simon. ibi: Seu pro aliis sacramentis aliud exigatur. Quod vitium ibi appellatur horribile, quo verbo satis significatur esse contra divinum jus. Comparatur etiam cum peccato Giezi, quod fuit contra legem naturalem, ut vidimus. Ac denique dicitur contra hanc prohibitionem nullam posse praevalere consuetudinem, quod est etiam signum intrinsecae deformitatis. Praeter banc vero gencralem prohibitionem sunt aliae particulares de Ordinationibus, de Confirmatione, et Baptismo, et cap. 1, quaest. 1, cap. 2, 4, et multis sequentibus. Et in cap. Bapticandis, 99, cum multis sequentibus, in particulari prohibetur simonia circa Baptismum, Confirmationem, Ordinem et Communionem; de Poenitentia habetur in cap. Nemo presbyterorum; de Simon., et de Oleo sancto, id est, Extrema unctione, cap. ult., 1, quaest. 3.
6. In venditione sacramentorum praeter simoniam dari posse ctiam malitiam contra charitatem. — Addo praeterea, praeter malitiam simoniae, posse facile inveniri in sacramentorum venditione malitiam contra charitatem. Primo quidem, quia cum tali actu regulariter est conjuncta malitia scandali, maxime quando sacramenta communi populo ministrantur. Secundo, quia per hunc abusum arceri facile possunt pauperes a perceptione sacramentorum. Et utramque rationem tetigit Gelasius Papa, in cap. Baptizandis, 99, 1, quaest. 1, dicens : Et ideo uihil a predictis prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione revocati, redemptionis suge causas adire despiciant. Et notavit Gloss., in cap. Ielatum , 10, quaest. 3, et Panorm., in c. Cum sit, de Simon. Addo etiam interdum esse posse injustitiam, quando, scilicet, qui pretium exigit, tenetur ex officio et justitia gratis ministrare. Quod indicavit Gregorius Papa in dict. cap. Eelatum, 10, quaest. 3, admonens animarum rectores , ne per has exactiones, graves sipt subditis suis: est enim gravamen illud plane injustum.
7. Opinio asserens uatrimoniwmn posse ven- di sine simonia. — Neque circa generalem hanc regulam invenio difficultatem, aut opinionum diversitatem, praeter quamdam exceptionem, quam nonnulli Canonistae fecerunt. Dixerunt enim aliqui, excipiendum esse matrimonium ; nam illud vendere licet, et ita non est macreria simoniae. Ita sensit Glos., in c. Cum in Ecclesie, de Simonia, quae fatetur quidem matrimonium esse sacramentum, et nihilominus dicit posse vendi, quia in eo (ait) gratia non confertur , juxta c. Connubia , 32, q.2, et c. Nuptiarum, 11, quaest. 1. Idem tenet Glos. in Summa, et in cap. Quicquid, 201, 1, quaest. 1, et in cap. FVendentes, 1 , quaest. 3. Quae Glossae allegant d. cap. Quicquid, fortasse quia in eo dicitur pro his actibus, in quibus gratiae consolatio invenitur, non posse pretium recipi, vel fortasse quia ibi numerantur actus qui sunt materia simoniae, et inter illos non ponitur matrimonium. Allegant etiam cap. Zonorantur, 32, quaest. 2, solum quia ibi dicit Ambrosius: Honorantur parentes lebecce munerilus. Inde enim infert etiam ibi Glos.: Frgo pro matrimonio contrahendo potest emigi pecunia. Et infra eamdem rationem erroneam repctit. Et ab hac sententia non discordat Durandus, 4, distinct. 26, quaest. 3, ubi pro illa refert etiam Hostiens. in Sum., tit. de Sacram. non iter., S Tertia divisio. Et eamdem sequitur Alens., 2 part. , quaest. 169, num. 4, art. 1, dub. 1, in fine.
8. Rejicitur prcposita sententia. — Fundamentum illius esse erroneum. — Nihilominus certum est non esse talem exceptionem admittendam. Nam secundum fidem cathohcam, matrimonium est verum sacramentum novae legis, et gratiam ex opere operato confert, ut in Concilio Tridertino, sess. 7 generatim, et sess. 24, can. 1, in specie de matrimonio definitum est. Unde consequenter sequitur matrimonium, quatenus sacramentum est, vendi non posse. Ita docet D. Thomas, d. quaest. 100, artic. 6, ad 2, cujus tempore non erat ita certum, matrimonium esse verum sacramentum, et dare gratiam, et ideo solum dicit contrariam sententiam non esse usquequaque veram : jam vero, sicut de fide est matrimonium dare gratiam, ita etiam est omnino certum esse materiam simoniae, ut sacramentum est, neque posse ut sic sine simonia vendi. Et ita docent omnes Theologi cum divo Thoma supra, et in 4, distinct. 25. Et juris interpretes super citata jura, et omnes Summistae. Fundamentum autem illarum OGlossarum erroneum cest, ut dixi, et nunc haereti- cum. Et praeterea male inferunt, quia ut matrimonium non possit vendi, satis est quod sit sacramentum ( ut ipsae fatentur, imo et esse maximum sacramentum, ut dicit Glos., in d. cap. Honorantur ), etiamsi gratiam non daret. Sed fortasse Glossae non intellexerunt esse sacramentum proprie institutum a Christo, sed lato modo, sicut fuit in statu innocentiae, teste Paulo, ad Ephes. 5. Et in omni lege fuit aliquo modo sacramentum , quia significavit conjunctionem Christi cum Ecclesia, et nihilominus vendi poterat. Sed licet in hoc sensu illatio posset sustineri, tamen in antecedente duplex error includeretur, scilicet et quod matrimonium non sit sacramentum speciale novae legis, et quod gratiam non conferat. Et sane Glos., in dict. cap. Quicquid, potius videtur sentire actiones sacras, quae gratiam non conferunt, posse sine simonia vendi, nam ex negatione illius effectus, tanquam ex negatione causae adaequatae, infert non esse simoniam vendere mairimonii sacramentum. Et e conyerso, de benedictione nuptiali, quae a sacerdote datur, ait dare gratiam et ideo esse materiam simoniae, sentiens illud esse necessarium fundamentum simoniae. Quae assertio etiam erronea est, quoniam certissimum est alias actiones spirituales , quae non dant gratiam, esse materiam simoniae, ut infra videbimus. Et de benedictione sacerdotis improbabile est dare gratiam cx opere operato, cum non sit forma sacramenti, sed sacramentale quoddam , ut suppono, ut eadem Glossa plane fatetur.
9. Solecuntur objecta contra ceram sententiam capit. Quicquid.—Neque alia jura, quae illae Glossae allegant, sunt ad rem. Nam in c. Quicguid generalis regula ponitur de omnibus sacramentis , sub quibus matrimonium comprehenditur , etiamsi non nominetur in particulari, quia nec ibi numerantur omnia, nec erat necessarium. Et ita ibi etiam non excluduntur aliae actiones, quae gratiam non conferunt, etiamsi illarum mentio non fiat. Là cap. autem Nuptiarum, nihil habetur ad praesentem causam pertinens. Capitul. autem un. non loquitur de sacramento , aut vinculo matrimonii, sed de usu et actu quo consummatur. Et deinde quod ibi dicitur, non adesse in illo actu praesentiam Spiritus Sancti, si intelligatur de praesentia per efficientiam gratiae ex opere operato, clarum est; si vero intelligatur de praesentia Spiritus Sancti auxiliantis, ut honeste et sine peccato fiat, vel etiam remunerantis per gratiae augmentum, si legitima intentione ac debita puritate fiat (quod magis videtur significare Origenes, qui est auctor illius textus, ) non est id universaliter verum, nam seepe potest fieri ille actus sancte et meritorie, quod non fit sine auxilio et praesentia Spiritus Sancti. Sed quia hoc rarum est etiam in justis conjugatis , ideo ita locutus est Origenes. Cap. autem Honorantur nihil ad rem facit ; tum quia in eo est sermo de conjugio Rebeccae, quod fatemur non fuisse sacramentum ; tum etiam quia illa donatio non fuit pretium, ut eadem Glossa ibidem fatetur, dicens: Talis donatio potius dicitur honor, quam pretium ; fuit enim quidam actus voluntatis, et gratitudinis, et amicitiae, non pretium.
10. Quo pacto detur et accipiatur dos in matrunonio sine simonia. —Sed adhue superest difficultas circa usum Ecclesiae. Videmus enim in matrimoniis pecuniam semper dari, et multa pacta intervenire priusquam fiant. In qua difficultate responsio communis est, hoc non esse pretium matrimonii, sed dotem necessariam ad onera matrimonii sustentanda. Ita communiter jurisperiti citatis locis, praesertim in dict. c. Cum in Ecclesie, ubi Panormit., num. 2, et Thom. de Argen., in 4, distinct. 95, quaest. 1, art. 4, dub. 2, ad 1; Anton., 2 part., tit. 1, c. 5, S 16; Sylvest., Tabien. et alii. Et sumitur ex cap. Per vestras, de Donat. inter vir. et uxor., et leg. Pro oneribus. c. de Jur. dot. Quae responsio optime satisfacit, quantum ad dotem spectat ; nam et ecclesia , quae res sacra est, sine dote consecrari non debet, juxta cap. Cum sicut, de Consecr. eccl., et cap. 1, prima quaest., 2. et cap. Nemo, de Consecr., distinct. 1; imo nec aedificari, ut ibi notant Glos., Panorm. et alii. Sed difficultas semper superest de aliis contractibus, qui circa matrimonium frequenter fiunt, qui non videntur posse excusari a venditione et emptone matrimonii. Solet enim, quando personae non sunt aequales in nobilitate, vel alia similitudine, inaqualitas illa ad quamdam equalitatem reduci per pecuniam, ut constat ex usu. Tunc non potest dici id fieri ad sustinenda onera matrimonii, nam ad hoc sufficeret competens dos; tunc vero fit haec additio ultra sufficientem et abundantem dotem. Et interdum fit sub conditione, ut, si contingat mori sine filiis conjugem minus nobilem, alter superstes sit necessarius haeres tantae pecuniae, vel tallum bonorum. Et confirmatur ex cap. De illis, de Condit. appos., ubi dicitur validum esse contractum hunc: Ducam te in uxorem, si rem talem mihi donaveris; ibi autem intervenit pactum asequivalens venditioni; nam ille sic contahens vendit matrimonium ex parte sua pro re quam postulat. Nec ibi habet locum excusatio de dote, quia conditio ponitur de absoluta donatione praeter dotem.
11. Fera responsio. — Videtur ergo dicendum, mairimonium, quamvis sit sacramentum, simul esse contractum humanum, in quo communicatio materialis, ut sic dicam, id est rei corporalis pro corporali manifeste intervenit. Nam in matrimonio conjuges invicem tradunt et acceptant corpora sua, unde unus tradit se alteri, quia alter tradit se illi, ete contrario. Igiturex parte hujus contractus nihil repugnat quod in matrimonio aliquod pretium interveniat. quando ad aequitatem contractus necessarium visum fuerit. Et tunc non emitur ant venditur sacramentum, nec aliquid spirituale, sed venditur vel materialis contractus, vel potius quodammodo emitur quasi partialiter corpus ipsum materiale, quod est materia sacramenti. Nihil enim repugnat corpus humanum emi ad usum matrimonii, sicut emitur ad servitutem. Nam, sicut corpus unius conjugis pro corpore alterius commutatur, ita si non sint moraliter aequalia, potest commutari corpus unius, pro corpore et pecunia alterius; hoc enim nec contra justitiam est, nec cum simonia habet commercium.
12. Declaratur aliter. — Potest hoc etiam aliter declarari, quia per hujusmodi peeuniam semper compensatur aliqua conditio temporalis, in qua aiter contrahentium alterum excedit, et ita semper fit commutatio temporalis pro temporali, non pro spirituali. Ut, verbi gratia, quando alter contrahentium est nobilis et alter dives, sicut corpus pro corpore commutatur, ita nobilitas pro divitiis; et si unus est senex dives, alter juvenis pauper, gravamen illud et periculum, quod suscipit juvenis, pecunia compensatur. Et s:e de aliis conditionibus pulchritudinis, aut deformitatis, hebetudinis, vel facilitatis ingenii; et similibus judicandum est. Et hoc totum videtur comprehendisse D. Thom., d. art. 2, ad 6, dicens, matrimonium non solum esse sacramentum . sed etiam naturee officium, et ideo licet pro sacramento non possit pecunia dari, pro matrimonio, ut est officuum naturme, licitum esse pecuniam dare. Nam sub ila ratione ofticii naturae includuntur omnia quae ad aequalitatem contractus, ut talis est, necessaria videbuntur, ut bene explicavit Richard., 4 distinct. 25, art. 3, quaest. 1. ad. 4. Et idem sentit Panorm., in cap. Cums in Ecclesie, de Simon., num. 3, eitans Bart., in leg. S ita stipulatus, S 3, etinleg. Sidivorlio, tf. de Verb. oblig. Et idem Guillel. Redoan., tract. de Simon., part. 1, cap. 11, num. 4; qui tamen in eo cavendus est, quodnon videtur recte sentire de matrimonio, ut sacramentum est, sed in opinionem Glossarum damnatam inclinare, sine ulla necessitate ad praesentem resolutionem. Quia, licet matrimoniuni sit perfectissimum sacramentum, non abstulit rationem contractus, neque alia quae ad aequitatem ejus, et ad officium natura necessaria sunt. Et hinc etiam est, ut in contrahendo matrimonio licitum sit pecunia procurare consensum alterius, et dare aliquid vel parentibus puellae ut consentiant, vel internunciis ut illud procurent, quia haec omnia immediate ad contractum et officium naturae ordinantur.
On this page