Text List

Caput 11

Caput 11

Utrum materiae sacramentorum secundum se spectatue vendi possint, vel sint materia sinoniae.

CAPUT XI. UTRUM MATERIAE SACRAMENTORUM SECUNDUM SE SPECTATUE VENDI POSSINT, VEL SINT MATERIA SINONLE.

1. An pretium possit exigi pro re quae est materia sacramenti. — Haec difficultas nascitur ex his quae proxime diximus superiori cap. de matrimonio. Videtur enim ex dictis sequi, quando fit sacramentum, licitum esse aliquid per modum pretii exigere pro re illa, quae est materia sacranienti, seu quae substernitur illi rationi spirituali, quae est in sacramento, scilicet sacrae significationi, et virtuti causandi gratiam, licet secundum hanc formalem rationem non possit vendi nec pretio aestimari. Probatur autem sequela, quia in matrimonio corpora contrahentium, et contractus est materia sacramenti; et praesertim contractus ipse r est illud materiale sensibile, quod ad sacram siguificationem et effectionem elevatur; et nihilominus vendi potest haec materia, non vendito sacramento; ergo idem poterit in materiis aliorum sacramentorum ; nam etiam sunt entia materialia natura sua aestimabilia pretio; possunt ergo per sese spectari, et ut sic asstimari, et vendi vel emi, non vendendo sacramentum. Quod videtur fieri, quoties non pluris venditur illud materiale, eo quod sit illi adjuncta ratio sacramenti, quam perse vendi juste posset. Et confirmatur, quia res aliae sacree, ut calix, et similia possunt hoc modo vendi quoad materiam, ut infra videbimus; ergo idem dicendum videtur de materiis sacramentorum.

2. Materia sacramenti duples est, proxima scilicet et remota.— Materia remota vendi potest. — In hoc puncto advertendum est materiam sacramenti duplicem esse, scilicet remotam et proximam; remota solet esse elementum aliquod, vel aliquid proportionale, ut aqua, oleum. chrisma, vinum, panis, eic. Proxima est actio aliqua, vel lotio, unctio, et quoad formas, verborum prolatio (jam enim diximus sub hoc materiali formas etiam in hac disputatione comprehendi). Quod ergo attinet ad materiam remotam, nulia est quaestio, nam illa, ut antecedit actionem sacram, et ut est res quaedam permanens, sine dubio vendi potest, ut supra etiam dixi, quia est res mere materialis. Solum adverto hanc materiam interdum esse consecratam, aut benedictam, ut est chrisma, oleum sanctum, et solet etiam in baptismo esse aqua benedicta; et tunc eadem est ratio de tali materia, ut benedicta seu sacrata est, quae de aliis rebus permanentibus consecratis, de quibus dicturi sumus cap. 14. Vendere autem illas ratione solius materiae, non est simonia jure naturae; ubi autem fuerit prohibitio specialis Ecclesiae, servanda est.

3. In materia procima duo spectari posse.— Actus ipsos vendere simonia est. — In materia vero proxima, quae semper consistit in aliqua hominis actione, duo spectari possunt : unum est actio ipsa corporalis, in qua ratio sacramenti fundatur, ut est ablutio, signatio. prolatio verborum, et similes ; aliud est labor, quem esse contingit in hujusmodi actione, ut defatigatio confessionis in audienda confessione, vel in missa dicenda, et sic de aliis; et huc etiam spectant aliqua incommoda temporalia, quae intrinsece comitantur talem occupationem, ut temporis jactura, et cessatio ab aliis lucris et operibus, et similia. Haec posterior consideratio communis est ad omnes aciiones sacras, quae per corpus exercentur, et ideo de omnibus simul commodius hoc tractabitur in cap. 15. Sclum ergo hic superest dicendum de actibus ipsis. De quibus dubitanter dicendum est esse materiam simoniae, quae plane committitur, si vendantur. Ita docet aperte D. Thom. , d. quaest. 100, artic. 2, praesertim in solut. argum., ubi Cajetan., Sot. et omnes id docent ; Anton., 2 part., titul. 4, cap. 5, 8 16; Durand. b^ne, 4, distinct. 15, quaest. 3; PaIu$., quaest. 5; Richard., Argent., Angel., Tabien., Sylvest., Cajet. et alii Summistae, verb. Simonia. Et commumtor Canonistae in cap. Cum in Ecclesim, de Simon., ex quo textu id sumitur, et ex omnibus quae de hac materia habentur, 1, quaest. 1, cap. Bapiizandis, uln Glossa, et ex similibus: Nam illa non solum dicunt esse simoniam vendere saeramenta, sed etiam vendere actionem saeramentorum, vel in universum sacra ministeria, quae constat consistere in ipsis materialibus et corporalibus actionibus sic institutis. Nec hujusmodi venditio prohibetur in jure canonico, ut per talem prohibitionem iliicita fiat, sed potius reprobatur et punitur tanquam per se mala, et contraria verbis Christi : Gratis accepistis, gratis date. Item haec est communis Eeclesiae traditio et sensus. Unde contra hanc prohibitionem nulla consuetudo praevalere potest, ut dicitur in eodem cap. Cum in Ecclesie. Est ergo idcontra jus divinum. Denique ab incommodo argumentatur Durandus, quia si actiones ipsas vendere liceret, ridiculum esset et inutile prohibere venditionem sacramentorum, quia non aliter possunt vendi quam vendendo actiones. Sed ad hoc responderi posset longe aliter vendi, si actiones ipsae carius vendantur propter rationem sacramenti. Sed nihilominus moraliter rem spectando, ratio est urgens; tum quia saltem hoc titulo posset colorari omnis talis simonia; tum maxime quia actiones illae per se spectatae exiguae aestimationis sunt, unde non possent moraliter vendi sine respectu ad sanctitatem, quam habent.

4. Ratio a priori. — Ratio vero a priori hujus veritatis est, quia tota illa actio, vel passio , quae est materiale sacramenti, est actus ministerii, et potestatis spiritualis, et supernaturalis , et ideo ipsamet materialis actio gratis etiam conferenda est ; ut. verbi gratia, cum Christus dixit : Euntes docete omnes genLes, baptizantes eos in nomine Patris, exc., simul et eodem modo praecepit Apostolis, ut circa baptismum actiones illas corporales et sensibiles baptizandi, et proferendi formam cum invocatione Trinitatis, facerent super credentes, et ut ilias facereni ad salutem eorum, et ad lavandas eorum animas, seu (quod idem est) ut eas facerent cum intenticne faciendi sacramentum. Totum ergo illud ad quoddam esse divinum et supernaturale elevatum est, ct ita super totum illud cadit praeceptum alibi datum : Gatis accepistis, graLis date. Et haec ratio locum habet in omnbus sacramentorum materiis, seu actionibus. Et ideo fortasse dixit divus Thomas, dicto art. 1, ad 6, quod, sicut anima vivit secundum seipsam, corpus vero secundum animanm , ita quaedam sunt spiritualia secundum seipsa, inter quae principaliter ponit sacramenta, dis- tinguens illa ab aliis, quae sunt spiritualia quasi extrinsece, seu ut adhaerent spiritualibus. Nam, licet actiones sacramentorum realiter et physice materiales sint, tamen secundum suum esse materiale elevatae sunt ad supernaturalem ordinem , nam ipsaemet sunt ministeria sacra, et signa, et causae gratiae, et ideo jam sic institutae et elevatae, perinde reputantur et aestimantur, ac si in suis entitatibus essent spirituales et supernaturales. Et confirmatur, quia illemet actus sacramenti, qui in suo esse materialis et naturalis esse videtur, factus ad sacramentum conficiendum, supernaturalis est, ei spiritualis ex principio et fine, quia procedit a quadam supernaturali potestate a Christo data, neque alter fieri potest, et tendit ad dandam spiritualem salutem alteri ; ergo impossibile est astimare illum actum sic factum, ut mere materialem ; ergo nullo modo vendi potest. Tandem confirmatur, quia istae actiones sacramentales, prout in sacramentis fiunt, non habent utilitatem humanam, seu naturalem et materialem, sed solum spiritualem, et religiosum cultum Dei; et sihoc non haberent, essent vanae ac inutiles superstitiones; ergo non possunt jam aestimari pretio, ut temporales sunt. Unde in illis habet locum quod Pascha. Papa, in cap. S quis, 1, 1, quaest. 3, significavit, cum in his materiale sine spirituali nihil proficiat : Quisquis horum alterum vendit, sine quo nec alterum provenit, neutrum invenditum derelinquit.

5. Solvitur instantia de matrimonio.— Ad instantiam vero de sacramento matrimonii, responderi potest facile ex supra dictis, nec sacramentum, nec contractum vendi proprie, cum aliquid temporale in matrimonio accipitur. Nam si illud temporale sit dos, nullam Aabet rationem pretii, sed subsidii ad onera matrimonii sustentanda. Si vero sit per modum recompensationis, sic datur vel pro materia remota sacramenti matrimonii, id est, pro corpore alterius contrahentis tanquam partiale pretium ejus ; corpora enim contrahentium sunt materia remota illius sacramenii, et nullum est inconveniens ut materia remota sacramenti ematur, sicut diximus. Vel certe nec corpus ipsum proprie emitur, sed aliqua ejus conditio, ut nobilitas, peritia in aliqua arte, vel quid simile; vel e converso recompensatur nocumentum, vel incommoditas, quae alteri contrahentium ex aliquo defectu alterius provenit.

6. Differentia notanda inter matrimonium, et alia sacramenta.— Addo etiam differentiam notandam inter hoc sacramentum et alia, quod in matrimonio totum id, quod est materia proxima illius sacramenti, est mere naturale, habens suum finem proximum, et utilitatem moralem, scilicet, mutuam obligationem conjugum, et morale vinculum ordinatum ad honestum finem naturae, secundum quam rationem, et a potestate naturali progreditur, et ad tinem materialem et naturalem tendit. Hanc autem materiam Christus integram reliquit,nec illi addidit caeremoniam aliquam essentialem illi sacramento, sed solum significationem sacramentalem, et causalitatem gratie. Et ideo illa materia et contractus eamdem utilitatem et aestimationem habet, quam antea habebat. Quapropter nullum inconveniens est, quod secundum se maneat vendibilis, nulla habita ratione ad esse sacramenti, secundum quod invendibilis est. In aliis vero sacramentis, tota materialis actio sacramenti supernaturals est secundum institutionem suam, et non habet aliam utilitatem, nec alium finem, nisi caeremoniae sacrae, et causae gratiae; propter quod fieri rite non potest nisi ex supernaturali potestate, et ideo in ea non est separabile materiale ab spirituali, nec secundum se vendibile manet. Et ita ad alteram partem argumenti, nego has actiones sacramentorum esse aestimabiles pretio secundum se; tum quia omnino sunt ex institutione divina et supernaturali; tum etiam quia revera non habent alium usum humanum, propter quem possint pretio aestimari. Et similiter ad confirmationem sumptam ex aliis rebus sacris permanentibus, negatur consequentia ; nam est longe diversa ratio, quia in eis materiale est valde extrinsecum, et habet semper suum valorem, et aestimationem, ut postea videbimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11