Caput 12
Caput 12
Utrum in necessitate possit sacramentum emi ab eo qui non vult illud, nisi propter pretium, ministrare.
CAPUT XII. UTRUM IN NECESSITATRE POSSIT SACRAMENTUM EMI AB EO QUI NON VULT ILLUD, NISI PROPTER PRETIUM, MINISTRABE.
1. Prima opinio negativa. — Haec quaestio de omnibus fere rebus sacris tractari potest ; solet autem specialiter disputari de baptismo, quia in eo major necessitas inveniri potest, quam in aliis; nos autem illam extendimus ad omnia sacramenta , quia , ut videbimus, etiam in aliis potest locum habere, et ex resolutione data in omnibus sacramentis, facile poterit doctrina applicari ad similes casus in aliis actionibus, vel rebus sacris occurrentius. Sunt autem in hoc puncto variae sentenjae. Prima simpliciter negat licitum esse in eo casu, dare pecuniam sub illo colore vel titulo, ut sacramentum obtineatur pro quacumque necessitate, etiamsi sit spiritualis, et omnino extrema, qualis est in infante morti proximo, qui non potest nisi per baptismum salvari. Ponitur ergo casus in quo sola mater adest, quae vel non scit baptizare, vel trunca est manibus, vel aquam non habet, nec potest petere baptismum pro filio, nisi ab unico ministro qui solus aquam habet, et illam tradere non vult, nec baptizare parvulum, nisi pretio accepto. Ait ergo haec sententia, etiam in simili eventu, non licere dare pecuniam petenti, ut baptizet. Ita sentit D. Thom. , dict. q. 100, a.2, ad 1, et 4, dist. 5, quaest. 2, art. 2, quaest. 5, ad 2, et dist. 25, quaest. 3, artic. 2, quaest. 2, ad 3. Ilem Alens., 2 part., quaest. 169, memb. 8, artic. 1, dub. 2; Richard., dicta distinct. 25. artic. 3, quaest. 2, ad 8. Potest tamen non immerito referri pro contraria sententia saltem in casu pueri, quia licet prius dicat non licere tunc dare pecuniam, postea refert sententiam contrariam, et sensum ejus declarat et non reprobat. Expressius idem tenet Palud., 4. distinct. 5, quaest. 3, num. 17; Anton. vero, 2 part., titul. 1, cap. 5, 8 16, eodem modo quo Richard. loquitur. Turrecremat. etiam, in icapit. Gratia, 1, q. 1, idem quod D. Thom. asserit. Tenet Sylvest., verb. S'imonia, quaest. 8. Allegatur etiam pro hac parte Glossa ultima, in capit. Baptizandis, 1 , quaest. 1, licet letiam pro sententia contraria soleat adduci, nec immerito, quia revera contradictoria dicit ; prius enim absolute negat posse licite fieri, et postea subdit : Sed ego facerem, et bene, licet non deberem facere. Quod valde incontanter et imprudenter dictum est.
2. Fundamentum hujus opimonis. — Fundamentum hujus opinionis ex duobus principiis sumitur : unum est, esse intrinsece malum emere sacramentum, et ideo propter nullum lnem vel necessitatem iicere posse. Quae illa: io manifesta est ex illo Roman. 3: Non sunt facienda mala, ut inde veniant bona. Assumptum vero probatur, quia supra ostensum est simoniam contra jus divinum esse natura sua prohibitam, ac subinde intrinsece malam ; sed simonia haec, quae in sacramentis committitur, ?st contra jus divinum, ut ostensum est ; ergo. Et confirmatur, quia venditio sacramenti est intrinsece mala; ergo et emptio; nam haec correlativa sunt, et non possunt separari, nec po- test reddi major ratio de una, quam de alia. Aliud principium est, non posse in eo casu dari pecuniam petent illam ut baptizet, nisi emendo baptismum. Probatur primo, quia si posset alio titulo dari, maxime ad redimendam vexationem; at haec in eo casu non excludit emptionem ; ergo non excludit simoniam, nec honestari potest. Minor probatur, quia illa vexatio consistit tantum in negatione iniqua baptismi; ergo ablatio vexationis nihil aliud est quam collatio baptismi; ergo redimere vexa - tionem, nihil aliud est quam emere baptismum, ut cesset vexatio. Sicut si Episcopus nollet dare alicui beneficium, quod ex justitia distributiva dare tenetur (quia suppono solum illum esse dignum), vexationem illi faceret, et nihilominus si ille daret Episcopo pecuniam ad redimendam vexationem suam, plane emeret beneficium, quia ibi non tollitur vexatio nisi dando beneficium; ita ergo in praesenti. Unde sumitur confirmatio argumenti ab incommodo, quia alias sequitur, quoties simili modo fit vexatio in spiritualibus, negando id quod ex justitia debetur, posse dari pecuniam, ut reddatur tale debitum, quia redimitur vexatio, quod tamen falsum est, et viam aperit simoniis, ut infra videbimus. Et ideo in materia de beneficiis est regula communis, non licere ante acquisitum jus in re redimere vexationem ad obtinendum illud, ab eo qui illud collaturus est, etiamsi supponatur jus ad rem, sed ad summum licitum esse removere eum qui potest obesse, ut cesset ab impediendo, ut ad hoc propositum notavit Paludan. supra. At in dicto casu, licet infans habeat jus ad baptismum, non tamen habet jus in re, et non agitur de tollendo impedimento, sed de obtinendo ipso baptismo, ab eo qui collaturus est; ergo non est licita redemptio vexationis, quia revera est emptiorei spiritualis, per quam emptionem per se et directe vexatio tollitur, et non alio modo. Denique confirmatur, quia alias non solum in illa extrema necessitate liceret vexationem redimere, sed etiam quotiescumque alicui injuste negaretur sacramentum. Patet sequela, quia quotiescumque mihi negatur injuste sacramentum, vexatio fit mihi, et consequenter ego habeo jus expellendi illam vexationem, si possum ; ergo dando pecuniam, possum hicite illam expellere, etiamsi non occurrat alia necessitas recipiendi sacramentum, sed sola spiritualis utilitas; vel certe licet necessitas non sit extrema, sed gravis. Probatur haec ultima consequentia, quia non emitur sacramentum; si autem non emitur sacramentum, licita erit datio pecuniae etiam extra necessitatem aliam praeter ipsam redemptionem vexationis ad tollendam illam : consequens autem non admittitur etiam a dictis auctoribus; ergo.
3. Secunda sententia distinguens inter necessitatlem gravem et ectremam. — Secunda sententia distinguit inter extremam necessitatem simpliciter in ordine ad vitandam aeternam damnationem et necessitatem gravem, non tamen absolutam et extremam. Prior invenitur in infante in casu proposito; posterior inveniretur in adulto in simili casu, ille enim non est in absoluta necessitate salutis, quia per contritionem, et baptismum flaminis salvari potest. In hoc ergo posteriori casu de adulto, convenit haec sententia cum praecedenti, non licere tunc dare pecuniam ullo modo aut colore, et a fortiori pro obtinendis aliis sacramentis nunquam esse licitum dare pecuniam ministris petentibus, quia in aliis sacramentis nunquam est tanta necessitas, quia alia praeter poenitentiam non sunt media necessaria ad salutem ; poenitentiae autem sacramentum, cum non detur nisi adultis, semper potest quoad illam necessitatem suppleri, et recipi in voto per contritionem, quod ad vitandam damnationem satis est. At vero in casu de parvulo dissentit haec opinio a praecedenti, affirmatque in eo posse dari pecuniam petenti, ne parvulus pereat. Ita docuit Gloss., in d. c. Baptizandis, et idem sentiunt ibi Archidiac. et Domin. Idem tenet Panormitan., in d. c. Ciun in Ecclesie, n. 5, quem ibi alii sequuntur, et Gulliel. Redoa., tract. de Simon., part. c. 9 n S. et 3p., c. 5, n. 16. Ft ex Theologis docuit hoc Cajet., d. q. 100. art. 2. Citari possunt pro hac sententia Altisiod.. lib. 3 Sum., tract. 97, c. 29, q. 3, et Bonavent., 4, d. 5, art. 2, q. 1, ad ult., ubi dicit hoc magis consonare pietati et rationi. Illum videtur sequi Marsil., 4, q. 4, art. 4, dub. 14. Nam prius ponit priorem opinionem, quam dicit esse Holkot , et postea subjungit Bonaventuram docuisse contrarium, et pertransit. In his autem auctoribus, adverto expresse doceri partem affirmativam hujus opinionis, nimirum, quando baptizandus est iufans, licitum esse dare pecuniam in illo casu : de parte autem negativa in adulto, non ita loquuntur, sed vel tacent, vel potius insinuant se indifferenter loqui, et maxime Bonaventur., quem Marsil. sequitur. Et idem sentit Major, in 4, d. 5, quaest. unic., ad 3, ubi de parvulo expresse affirmat licere; de adulto vero solum dicit: Sufficit ei sua bona voluntas, qua baptisari vult ; non tamen dicit aliud esse illi prohibitum. Possunt etiam referri pro hac opinione Richard. et Anton., ut supra notavi. Ex Summistis eam sequitur Angel., Simonia, 2, n. 12; Tabien., num. 29; et idem sentit Navarr., d. cap. 23, n. 102, in fin., licet soleat in contrarium referri, quia ita incipit : Idem dicendum est, etc. Et si relativum idem, ad prosime praecedentem clausulam referatur, plane affirmat in eo casu committi simoniam dando pecuniam. Tamen sine dubio est referendum ad initium totius S Undecimo, in quo incipit agere de casibus, in quibus non corumittitur simonia apud Deum, licet exterius pecunia detur; et quod hic sit sensus, constat, quia allegat et sequitur Panormitan., et quia pro ratione affert, quod in necessitate etiam ab haeretico licet baptismum postulare.
4. Probatur prima pars lujus opinionis, affirmans ad baptizandum parvulum in extrema necessitate posse dari pecuniam. — Haec sententia, cum duas habeat partes, unam negantem de adulto, alteram affirmantem de parvulo, priorem non tam probat quam supponit, ex eo solum quod adultus non est in extrema necessitate. Unde totam rationem alterius partis sumunt auctores hujus sententiae ex privilegiis extremae necessitatis, ut late prosequitur Redoan. supra, non tamen multum ad causam, quia fere omnia quae adducit in exemplum, sunt ex his quae sunt mala quia prohibita, et non prohibita quia mala, de quibus facile intelligitur ordinarie licere in extrema necessitate. Unde illa fere eodem modo procedunt in necessitate adulti sicut parvuli, ut patet in exemplo quo usus est Navarr., quod liceat in necessitate sumere baptismum ab haeretico, nam hoc eiiam adulto licet, secluso periculo deceptionis. Tamen revera exempla nec de adulto nec de parvulo procedunt, quia sumus in materia per se ct intrinsece mala, quae vel nullo modo, vel difficilius cessat propter solam necessitatem etiam extremam. Unde duo exponere oportet in hac sententia. Unum est, quomodo malitia simonia cesset, quando necessitas est extrema, ut in parvulo ; aliud est, cur non cesset quando non est tanta, licet sit gravissima, ut est in adulto. Primum non aliter probatur, nisi quia curator parvuli potest dare illam pecuniam non animo emend;, sed tantum tollendi impedimentum, et satiandi avaritiam alterius, ut remoto isto impedimento, ille velit ministrare. Et ita non emitur baplismus, et cessat simonia. Ut autem pecunia possit tunc dari isto modo, necessitas exirema praebet facultatem, seu naturale jus vitandi damnationem pueri, quando sine hoc modo inevitabilis esset. Et declaratur haec ratio, quia quando datio pecunrae potest habere bonum finem necessarium per se, et distinctum ab emptione rei spiritualis, licet pecunia propter illum finem detur, non committitur simonia expressa, nec interpretativa ; ita vero est in praesenti : ergo. Major patet, quia intentio formalis non est emendi, ut supponitur, et ita non est simonia expressa; necessitas autem excusat ab interpretativa, quia non tenetur quis cum tanto damno proximi vitare illam externam apparentiam simoniae, quando revera et in animo talis non est. Minor autem jam satis patet ex dictis, quia dare pecuniam illi avaro, ut non tam graviter noccat proxi2mno, vel ut desistat ab illa prava voluntate non baptizandi, optimus finis est. Neque obstabit quod alius accipiendo peccet, quia qui dat, non cooperatur peccato illius, nec petit aliquid, quod sine peccato ipse facere non possit; sed permittit malitiam ejus, illaque bene utitur, sicut de solvente usuras constat.
5. Difficultas urgetur in adulto. — Verumtamen, licet hic discursus probabiliter procedat quoad hanc partem affirmantem, videtur tamen destruere alteram negantem de adulto. Cur enim non poterit adultus etiam illa intentione dare pecuniam, et ita non committere simoniam expressam? Cur etiam non exeusabitur coram Deo a simonia praesumpta seu interpretativa, cum etiam sit in gravissima necessitate? Quia difficillimum est habere contritionem, et ita licet non sit tam certum periculum damnationis, tamen noraliter magnum. est, quod in re tanti momenti sufficiens esse dehet, ut propter illud vitandum possit etiam contemni exterior illa apparentia simoniae. Et accedit quod, licet habeat quis contritionem, tamen moraliter loquendo integram remissionem culpae et poena non assequetur, nec volabit statim ad coelum, quod gravissimum nocumentum reputari debet; ergo pro iilo vitando habet jus utendi illa cautela, seu redimendi vexationem suam. Huc accedunt multae ex rationibus factis pro prima sententia, quae plane videntur probare, quod si in illo casu de parvulo non commitüitur simonia, quia revera non est emptio rei spiritualis, eadem ratione non erit emptio in necessitate adulti, si intentione simili, et ad eumdem finem tollendi impedimentum, detur pecunia, ac subinde etiam in eo casu non esse peccatnm illum dare.
6. Opinio Soti asserens in extremu necessitaie pcsse emi sacramentum. — Quapropter Sot., lib. 9 de Just., q. 6, a. 1, licet cum praecedenti secunda opinione in utraque parte, et affirmante de parvulo, et negante de adulto. conveniat, tamen longe aliam rationem reddit in casu de parvulo, juxta quae et tertiam et novam opinionem constituit, et novam rationem differentia inter utrumque casum reddere potest. Ait ergo ideo licere in eo casu de parvuio pecuniam dare, quia licet tunc sacramentum emere, quae emptio nunquam licet, nisi in extrema necessitate. Priorem partem probat primo, argumentis supra factis pro prima opinione, quia redemptic vexationis in praesenti casu esse non potest sine emptione sacramenti ; nam medium unicum ad redimendam vexationem est emptio sacramenti; tune autem non est mala emptio, quia non propter se fit, nec propter temporalem finem, sed propter spiritua'em gravissimam et extremam necessitatem. Quod si objicias, quia actio intrinsece mala ex objecto non potest unquam honestari ex bona intentione finis, respondet consequenter, emptionem sacramenti non esse intrinsece malam. Et in hoc constituit differentiam iuter emptionem et venditionem sacramenti, quod venditio est intrinsece mala, non emptio; cujus nullam rationem reddit, sed declarat tantum exemplo- usure, in qua vendere mntuum intrinsece malum est, non vero emere. Deinde vero subjungit esemplum non esse sumendum in omnibus, nam solvere usuras licitum est etiam extra extremam necessitatem in gravi; emere autem sacramentum, non licet nisi in extrema necessitate. Et ideo (inquit) non licet adulto in illo casu dare pecuniam. Cujas aliam non reddit rationem. nisi quia in spiritualibus multo major est adhibenda cautio, et ideo solum in extrema necessitate permittitur emptio, ne si minor sit necesstas, videatur quis, dando pecuniam, alterius iniquitati consentire.
7. Impugnatur opinio Soti, dicentis emptionem sacramenti non esse intriusece malam. — Sed haec non videntur dicta cum fundamento solido, nec cum consequentia doctrinae. Primum enim assertio illa, quod emptio sacramenti non sit intrinsece mala, expresse est contra D. Thomam et omnes Theologos et juristas. ut constat ex omnibus allegatis in utraque opinione, et in aliis quos infra referemus. Unde Bonaventura, 4, dist. 25, dub. 3, circa lit. ubi Magister ait : Utrique eadem sen- tentia percelluntur, scilicet ementes et vendentes, ipse Bonaventura addit : Quantum ad genus peccati est uniformitas, quia uterque gratie Spiritus Sancti facit injuriam. Deinde Soto nullam affert rationem, cur venditio sacramenti sit intriusece mala, et non emptio; nam exemplum de usura nihil probat, quia in usura non oritur malitia ex aliqua excellentia ipsius mutui, sed potius ex eo quod nullius pretii est, et consequenter tota malitia ejus consistit in injustitia, quia venditur res quae non est digna pretio, quae injusutia solum est ex parte vendentis, non ex parte ementis, seu petentis mutuum, quia ille non potest sibi facere injuriam, sed potest cedere juri suo. Unde etiamsi absque gravi necessitate cum communi petat mutuum a parato, non peccat. Imo, licet sine ulla rationabil causa patat, vel etiamsi inducat non paratum, etsi peccet ratione inductionis, et cooperationis ad malum alterius, nunquam proprie peccat in eo quod est emere mutuum, quia (ut dixi) cedit juri suo, nec potest sibi facere injuriam. At malitia simoniae oritur ex excellentia rei spiritualis, cui gravis fit irreverentia, et injuria , dum pretio temporali comparstur ; haec autem aeque fit emendo ac vendendo, neque emens potest cedere (ut sic dicam) juri rei spirituali, magis quam vendens. Est ergo in utraque parte aeque intrinseca mahtia.
8. Responsum Soti refellitur. — Praeterea hoc declaratur ex facto Simonis, cujus factum ut per se malum et gravissimum Pe:rus reprehendit ; et tamen ille emere tantum tentavit. Respondet Sot. illum voluisse emere ad vendendum. Sed contra, nam, licet hoc verisimile sit, tamen hoc neque est aeque certum, cum ex Scriptura non colligatur aperte, neque a Petro redditum est pro causa, sed tantum dixit: Quoniam donwn Dei egistimasti pecunia possideri. Ergo hoc sufficiebat ad delictum, quicquid sit de alia intentione, nec indubitatum delictum sol intentioni occultae tribuendum est. Unde Chrysostomus, homil. 13 in Marc., ponderat Christum non tantum ejecisse de templc vendentes, sed etiam ementes (quo facto significatos esse simoniacos ex sententia Patrum supra ostendimus ): Quia non solum ( inquit ) cendere malum est, sed etiam emere ; et subjungit : Denique Simon Magus non quia vendidit, sed quia emere voluit, dumnatus est. Infelia est qui vendit, infalia est qui emit, gratia enim Christi auro et argento non potest comparari. Sic etiam Taras., in epist. ad Adrian., in c. Fos qui, 21, 1, q. 1, dicit peccare illum, qui vendit Spiritum Sanctum, quia vult illum habere tanquam servum : Similiter (subdit) et qui emit , domintus ejus volens esse quod emerit, per pretium pecunic illud acquirit ; ubi non ponit rationem culpae, in hoc quod Spiritus Sanctus emitur ut vendatur, sed in intrinseca ratione emptionis, quae per se infert injuriam Spiritui Sancto, quia ita tractatur, ac si ejus dominium per temporale pretium posset obtineri. Et potest hoc confirmari ex multis aliis decretis in tota illa quaest. 1, in quibus utraque pars aeque dampatur. Item in definitione simoniae aeque ponitur, quod sit voluntas emendi aut vendendi. Item sicut est intrinsece malum vendere rem alienam invito domino, et ita etiam emere. Item sicut est contra dignitatem rei pretio inaestimabilis illam vendere, ita etiam emere, quia per utramque partem pecuniae aequiparatur. Item qui ab aliquo emit rem, facto ipso protestatur illam esse vendentis, et csse materiam aptam ad talem contractum, et similes rationes possunt facile multiplicari, ut in sequentibus etiam dicemus.
9. Non loqui Sotum consequenter. — Praeterea non loquitur Soto consequenter ; nam, si emptio sacramenti non est intrinsece mala, ergo inrigore est de se indifferens, quia sinon est intrinsece mala, de se non habet malitiam, unde cum nec bonitatem habeat, ut constat, erit indifferens; et ad summum erit vel male sonans, vel ad malum urgens, nisi aliunde honestetur : ergo non solum in extrema necessitate parvuli, sed etiam in gravissima necessitate adulti poterit licere. Nam ea quae non sunt intrinsece mala, multo facilius et frequentius honestari solent ex optimis, et gravissimis, ac moraliter necessariis causis, etiamsi extrema necessitas non intercedat. Quod autem respondet Soto, in spiritualibus esse majorem cautionem adhibendam, ne videaturquis alterius simoniae consentire, si extra necessitatem extremam pretium tribuat, valde frivolum apparet, quia non agimus hic de specie culpae coram hominibus, sed de existentia illiius coram Deo, apud quem si intentio sit sana, et medium non sit malum, actio non erit suspecta, nec habebit ullam rationem cooperationis ad malitiam alterius, quia ille se offert, et non solum est paratus, sed cogit. Ergo tractando de veritate, et non de suspicione, nullo modo ille videri potest peccato alterius consentire, qui suam tantum quaerit salutem, et utitur illo medio ab alio coactus, solum ne se in grave periculum damnationis conjiciat, de sua contritione et dispositione non sats confidens.
10. Adde quod nec etiam apud homines potest ibi esse suspicio collusionis, vel consensus in peccatum alterius; haec enim suspicio merito praesumitur, quando quis per illud spirituale, quod data pecunia obtinet, aliquod emolumentum temporale consequi potest, ut contingit in simonia in ordine, in beneficio, in absolutione a censuris, et in similibus; at ubi solum spirituale propter se quaeri potest, cessat omnis suspicio; ita vero est in praesenti, nam desiderium baptismi, et praesertim in articulo mortis, non potest esse propter temporale lucrum, sed tantum propter spiritualem salutem, et ideo sacri canones facilius permittunt dare aliquid sponte, et accipere sic oblatum in baptismo, quam in ordine, ut infra videbimus. Ergo ex hac parte nulla est suspicio in emptione baptismi, si alias ipsa per se mala non est, et necessitas mortis urget in adulto. Quae enim irreverentia tunc fit sacramento? Aut enim per emptionem, et hoc non, juxta dictam sententiam, quia non est per se mala, et fit propter altiorem finem, et urgentissimam causam ; aut in venditione, et haec non imputatur ementi, ad quod satis est ut propter gravissimam causam et necessitatem emat, etiamsi non sit extrema. Nam cur non, cum utatur jure suo, et medio de se non malo? Quin potius addo, ex illa opinione Soti, ut ab ipso traditur, sequi, in minoribus necessitatibus licitum esse emere spiritualia, quia si actio de se non est mala intrinsece, multo facilius honestari potest coram Deo, secluso scandalo et suspicione mala apud homines.
11. Declaratur aliter Soti opinio. — Eaplicatwr quomodo dici possit non esse simoniam in extrema necessitate emere sacramentum.— Ahter vero posset haec Soti opinio declarari, confitendo (ut plane videtur necessarium) simoniam, quae est in emptione sacramenti, esse intrinsece malam, et addendo nihilominus in extrema necessitate desinere esse malam, non quia actio intrinsece mala solum propter finem bonum possit licite fieri (hoc enim repugnat verbis Pauli supra inductis et rationi, quia repugnat esse malum et licere), sed quia posita extrema necessitate mutantur conditiones ex parte materiae necessariae ad illam malitiam. Sicut furtum intrinsece ma'um est, et nihilominus in extrema necessitate licitum est accipere alienum, invito domino, quia tuuc non est rationabiliter invitus, vel quia tunc non tam res aliena quam communis ac- cipitur. Sic etiam dicebamus supra, posse Deum iia dare alicu: spiritualem gratiam, ut det illi licentiam vendendi illam, et tunc cessare malitiam simoniae in illa actione, non quia talis venditio nunc non sit intrinsece mala, sed quia jam non esset similis venditio, nec cum eisdem conditionibus. [ta ergo in praesenti dici potest malitiam hanc simonise, licet intrinseca sit, nihilominus ex parte materiae multum pendere ex voluntate illius qui dixit : Gratis accepistis, gratis date. Hinc ergo fit ut hac prohibitio nunquam cessare possit ex parte dantis sacramentum, si vendendo dare velit, quia nunquam potest hoc facere, ex praesumpta voluntate domini, quia nunquam potest occurrere causa vel necessitas, quae talem praesumptionem inducat, nec fingi potest casus, in quo dominus ipse talem licentiam dedisse credatur. Quia collatio sacramenti semper pendet ex libera voluntate dantis, et semper potest libere dare, et ideo semper voluntarie irrogat injuriam sacramento, si vendat, neque potest habere rationem praesumendi, dominum gratiae de tali venditione esse contentum. At vero ex parte ejus qui recepturus est sacramentum. non semper est in voluntate ejus habere -acramentum gratis, et alicquin potest esse in extrema necessitate gratiae. Tunc ergo merito prasumitur dominus dedisse illi facultatem ut habeat sacramentum, quomodo potuerit, ctiam emendo, si aliter non potest ; nam propter hoc maxime instituit sacramenta, ut indigentes gratia, illam recipiant per sacramenta, et cupit maxime necessitatibus indigentium providere. Et ita ex parte voluntatis ejus merito creditur tunc non fieri contra illam; et ex parte gratiae vel sacramenti etiam cessat irreverentia, quantum spectat ad ementem, quia non emit ex irreverentia, nec ex vili gratiae aestimatione, sed solum ex necessitate, ut non privetur tanto bono. Et hoc modo fit mutatio in eo casu ex parte materiae, quia pro illo censetur datum ex parte Dei sacramentum cum hac amplitudine, et ita cessat malitia. Et consequenter potest hoc modo reddi apparens differentia inter necessitatem extremam et minorem, quia illa praesumptio et mutatio materiae habet locum in extrema necessitate, et non in minori, sicut malitia furti cessat in extrema necessitate, non vero in alia.
12. Impugnatur. — Sed neque isto modo censeo illam sententiam sustinendam esse quoad priorem partem, nec satisfacere quoad posteriorem. Primum patet, quia non potest emptio sacramenti separari ab emptione grause, quia propter illam emitur, et propter quod wnwnquodque tale, etc., ut supra etiam dictum est:emptio autem gratiae nunquam potest separari ab emptione Spiritus Sancti, ut dixit Tarasius, quia et ab illo et cum illo infundi debet; nec dari potest gratia, nisi etiam ipse Spiritus Sanctus detur : emptio autem Spiritus Sancti intrinsecam continet injuriam ejus. Unde nunquam praesumitur Christus dedisse nobis sacramenta cum jure emendi illa, si aliter habere non possimus, quia non vult nos illa accipere cum Spiritus Sancti contemptu et injuria. Accedit quod revera nunquam est necessaria emptio magis quam venditio, nisi fortasse in casu illo quem finxit Soto, in quo cogatur quis jurare se dare pecuniam ut pretium sacramenti, in quo infra ostendemus esse omnino pravum illam dare. Extra illum vero non esse necessarium sacramentum cemere etiam in extrema necessitate : probatur, quia potest aliter dari pecunia quam emendo, ut secunda opinio sufficienter declarat, et respondendo ad argumenta amplius exponetur; ergo nulla est ratio praesumendi Christum, in hoc negotio aliquid speciale concessisse pro necessitate extrema. E: hinc facile probatur altera pars, quia jam nulla superest differentia quoad hoc inter parvulum et adultum. Adde quod, si illa praesumptio et mutatio ex parte materiae haberet locum in casu de parvulo, nulla sufficiens ratio reddi posset cur non deberet extendi ad adultum, quia Christus non solum extremis, sed etiam gravibus necessitatibus subveniri voluit, praesertim spiritualibus, et cum tanto periculo aeternae mortis. Unde etiam necessitas illa adulti potest dici extrema, quia est necessitas mortis cum gravissimo periculo aeternae salutis, licet non sit necessitas tam desperata (ut sic dicam), sicut est necessitas parvuli.
13. Opinio asserens posse dari pecuniam non ad emendum sacramentum , sed ad removendumn impedimentum. — Hec opinio quoad priorem partem de gueris vera judicatur. — Est igitur quarta sententia, quae cum secunda convenit in asserendo licitum esse, in eo casu dare pecuniam, non ut pretium sacramenti, sed ut removentem impedimeutum pravae voluntatis et avaritiae ; differt tamen, quia non solum in parvulo, sed etiam in adulto affirmat hoc licere. Hanc opinionem habet expresse Albert. Magn., 4, d. 5, articul. 1, ad fin., ubi utrumque casum expresse distinguit, et dicit in utroque posse aliquem redimere vexationem vel pro se, si ipse indiget, vel pro parvulo, si filium vel alium habet quem vult baptizari. Eamdem sententiam tenet supplementum Gabr., in 4, d. 25, q. 2, art. 7, prop.7 ; docet late et optime Adrian.. Quodlib. 9, art. 3, ad 2 confirmationem tertii argumenti. Et solet referri Major, sed in loco citato non id aftirmat de adulto, licet neque neget ; in dist. autem 25 quarti, q. 5, ad 3, videtur magis favere, quia, licet affirmando de parvulo taceat de adulto, tamen ratio quam affert, et consequentia doctrina videtur utrumque postulare. Et eodem modo allegari possunt pro hac parte Bonavent. et Marsil., ut dixi. Quin potius addit Adrian. in eo casu teneri adultum, baptismum obtinere, etiam oblata pecunia, quia tenetur curam suae salutis gerere, et baptismum recipere, si potest illum obtinere sine emptione illius, removendo avaritiam alterius data pecunia; et in hanc partem inclinat Ugolin., tab. 1, cap. ;6, n. 7. Continet ergo haec sententia duas partes : una est, dare pecuniam iniquo ministro sacramenti petenti illam, et nolenti aliter sacrameutum ministrare, non semper esse emptionem sacramenti, sed posse intentione dantis, habentisque ad hoc jus, ex necessitate urgente separari. Et in hoc convenit haec sententia cum secunda. Et est valde pium, potestque sine magna ditficultate sustineri, quamvis prior opinio, quae D. Thomae fuisse videtur, probabilitate non careat. Tamen, omnibus pensatis, haec pars eligenda est, quia nulla ratio sufficiens occurrit, cur illud non sit in hominis potestate, vel cur actus externus dationis pecuniae imputari homini debeat apud Deum tanquam emptio, contra intentionem suam, cum alias habeat gravem, tamque honestam causam sic operandi, et permittendi malitiam alterius. Et hoc apertius constabit ex solutionibus rationum prioris sententia.
14. Quoad secundam partem de adulto ctiam approbatur hec opinio. — Altera pars hujus sententiae est, hoc non tantum habere locum in extrema infantis necessitate, sed etiam in gravissima adulti; in quo differt haec sententia a secunda, et mihi videtur multo magis consequenter loqui : tum quia nulla sufficiens ratio differentiae redditur, ut supra ostensum est ; tum etiam quia illa datio pecuniae potest per intentionem dantis denudari omnino a ratione emptionis; ergo etiam in adulto indigente baptismo, et in extremis posito, poterit denudari. Et tunc est honestissima ratio sic operandi, nec intervenit ulla irreverentia sacra- menti, nec ibi fit aliquid contra rationem gratiae, vel diguitatem ejus, nec contra absolutum dominium Pei in omnibus hujusmodi aonis; ergo non minus tunc licet, quam in casu parvuli. Accedit quod major est obligatio uniuseujusque ad subveniendum sibi in spiritualibus, quam proximo ; si ergo licet uti hoc medio ad subveniendum proximo extreme indigenti, cur non licebit unicuique pro se ipso? Potest quidem responderi quod non est aequalis necessitas. Sed dico imprimis excessum necessitatis in parvulo compensari ex majori obligatione et inclinatione charitatis ad curandum de propria salute spirituali, et ideo merito concedi, ut possit adultus pro se facere quod potest pro alio, etiamsi necessitas propria minor aliquantulum sit. Addo deinde necessitatern esse satis magnam, et suo modo extremam, et periculum esse gravissimum in re magni momenti, et hoc satis esse, licet non sit aequalitas omnimoda. Et declaratur, quia illa necessitas peccatoris adulti tanta est, et moraliter adeo aestimatur , ut teneamur ex charitate subvenire proximo sic indigenti, etiam adulto, cum periculo vitae corporalis, ut alibi dictum est; ergo signum est necessitatem illam spiritualem reputari moraliter extremam ; ergo illa sufficit ut juste separari possit per intentionem datio pecuniae ob alios fines honestos ab emptione; si autem separatur, jam non est simonia, et ideo actio est licita.
15. Quid dicendum si non solum pecunia petatur, sed etiam in pretium petatur. — Si juramentum petatur, quod pecunia detur in pretium sacramenti, quid sentiendum. — Sed quid si improbus homo non solum pecuniam petat, sed etiam petat ut detur sibi in pretium ? Respondeo, si non amplius urgeat, non cogi eum, qui dat pecuniam, dare juxta intentiopetentis, sed posse dare in sustentatiou , vel eleemosynam, vel ad tollendum impedimentum ; vel certe si sit persona ignorans, satis est si intendit eo modo dare, quo licite potest, et non juxta pravam intentionem petentis. Ulterius vero restringi potest casus, in quo iniquus homo velit ut das dicat, ac protiw et juret se dare pecuniam illam in pretium sacramenti, et non in pretium aquae, aut laboris, nec tantum ad redimendam vexationem, aut alio simili modo. Et in hoc casu, 5si ille id faciat in injuriam vel irrisionem sa- cramenti, vel religionis christianae, etiam Soto fatetur non posse fieri, sed potius esse relinquendum parvulum mori sine baptismo, quam ita dare pecuniam , quia tunc inseparabilis est a tali datione pecuniae injuria religionis; talis autem injuria est intrinsece mala ; unde fieri non potest, etiam pro salute spirituali proximi, vel propria. Tunc autem si agatur de salute adulti, salvari poterit per contritionem, et sperare potest sibi non defuturam ex auxilio Dei necessario ad resistendum illi tentationi, et privandum se illo remedio, ne Deum offendat.
16. Soti opinio rejicitur. — At vero si intentio petentis non sit tam prava, sed solius avaritie, vel cdii privati, ut faciat alium consortem et participem sui criminis, tunc ait Soto licitum esse dare pecuniam in pretium, et afrmare cum juramento hac intentione dari ; et loquitur consequenter. Tamen est judicio meo improbabilis assertio, et horrenda, quia sine dubio illa prefessio est valde injuriosa rebus divinis et sacramentis, nec est talis injuria separabilis, etiamsi ab iniquo exactore formaliter non intendatur. item fundamentum etiam est omnino falsum, scilicet, quod emptio sacramenti non st intrinsece mala. In illo ergo casu omittenduin est sacramentum; et hoc saltem convincunt argumenta primae sententiae, quia non sunt facienda mala ut eveniant bona. Et ita etiam supponunt omnes auctores etiam secundae et quartae sententiae ; omnes enim ante omnia, supponunt removendam esse intentionem emendi. Quod si intentio haberi non potest, etiam non potest exterius fingi; nam si cum juramento fiat, erit perjurium ; si absque juramento, erit mendacium perniciosum, et sacrilegium contra reverentiam debitam sacramento. Et ita in specie, sic urgendo casum illum, docuit Major, 4, distinct. 5, ad 3, et ex Modernis, Ugolin., tab. 1, cap. 6, num. 5 et S, qui addit posse quem piam in eo casu verbis amphibologicis uti, accommodando illa ad suam mentem, et non ad mentem petentis, et ita intelligit Sotum. Sed ille longe aliter sensit, ut explicui, cum etiam intentionem emendi approbet. Tamen, remota hac intentione, si verba possunt proferri in sensu aequivoco, posset ille etiam a malitia excusari. Casus autem urgetur, quando quis cogitur expresse jurare, et affirmare se dare tali intentione emendi, et tradendi pretium, et tunc non est dubium quin res sit intrinsece mala. Et opinio Soti singularis est, ideoque inre tam gravi non potest censeri pro- babilis. Valentia vero, punct. 3, negare videtur hunc casum esse possibilem, sed non video qua ratione id possit negari.
17. An liceat inflectere pecunia illum qui ea odio non vult dave baptismum ? — Pars affirmativa approbatur. — Tandem quaeri potest quid sit dicendum, si ille qui baptismum in eo casu dare non vult, non petat pecuniam, neque id faciat ex affectu avaritiae , sed ex odio, vel ex alio pravo affectu; numquid licebit invitare illum pecuniis ad vincendam duritiam ejus? Videtur enim nullo modo iicere, quia illud est inducere ad malum ; nam ille imprimis non est paratus ad dandum sacramentum propter pecuniam, ut in casu supponitur; quandoquidem illam non petit nec expresse, nec tacite. ut praesupponendum est ; ergo tunc qui petit, non utitur malitia ejus, sed illum inducit. Deinde ille non potest licite dare sacramentum accepta pecunia; ergo petitur ab eo id quod sine peccato praestare non potest ; ergo est inductio ad malum formaliter. Hoc attigit ex citatis auctoribus Adrianus, et intrepide respondet posse fieri, quia ex parte petentis non committitur simonia, quia, ut supponimus, non offert pecuniam animo emendi, sed tantum auferendi impedimentum, et redimendi vexationem. Nec etiam inducit ad malum, sed ad minus malum, quia minus malum est, accepta pecunia baptizare extreme ipdigentem, quam illum sine remedio necessario ad salutem relinquere. Unde ille, qui sic offert pecuniam, non simpliciter petit ab alio ut accepta pecunia baptizet, sed quasi sub conditione tacita, vel expressa, si non vult aliter desistere a gravissimo peccato et nocumento non baptizandi. Confirmat hoc Adrianus, quia possumus licite minis et incusso juste timore talem hominem compellere ut baptizet , quoniam alias deferetur ad judicem, et poenas luet; ergo etiam possumus blanditiis et beneficiis illum inducere, et consequenter etiam data pecunia, quia non est major ratio cur liceat inducere per timorem quam per concupiscentiam, cum supponatur utraque inductio esse ad bonum finem, et ad majus malum vitandum. Potest etiam confirmari : nam qui offert pecuniam in illo casu, petit ut propter pecuniam remittat offensionem, aut odium, vel vindictae appetitum, quod per se bonum est, et pecunia redimi potest; inde autem consequenter speratur ut ille, deposito furore, baptizet. Unde, non obstante acceptione pecuniae ex alio titulo, possei sacramentum gratis ministrare, et ita non petitur ab illo aliquid, quod sine peccato fa- cere non possit. Atque haec sententia mihi videtur pia, et valde probabilis, nec invenio novam rationem qua possit solide refutari.
18. Idem dicendum de confessionis sacramento. — In aliquibus sacramentis hoc etium aliquando admittendum. — Atque ex dictis sequitur, id quod dictum est de baptismo, extendi posse et debere ad sacramentum poenitentiae, si homo sit in extremis constitutus, et conscientiam habeat peccati mortalis ; nam si unicus adesset sacerdos, et ille nollet audire confessionem vel absolvere, nisi accepta pecunia, posset illi dari, quia hoc sacramentum est tantae necessitatis respectu peccatoris baptizati, sicut baptismus respectu adulti non baptizati ; quod ergo dictum est de baptismo respectu adulti, dicendum est de poenitentia in illo casu. Et ita in specie notavit Ugolin., dicto c. 6, n. 1, c. 40, S 1, ubi addit ad nullum aliud sacramentum hoc esse extendendum, quia non sunt tantae necessitatis. Sed licet fortasse hoc ita sit per se loquendo, tamen in casu posset esse aequalis necessitas in ordine ad salutem aeternam, et tunc idem erit judicandum. Ut, verbi gratia, si contingeret hominem subito amittere loquelam, sensum, et non posse recipere sacramentum' poenitentiae, posse tamen recipere extremam unctionem, sacerdos autem nollet illam dare, nisia circumstantibus vel habentibus curam infirmi pecunia detur, tunc dico, eadem probabi- : litate dici posse licite dari, non ut pretium, sed vel ut honestum stipendium, vel ad removendum impedimentum. Idem necessitatis modus posset in eucharistia accidere, praesertim si nullus esset sacerdos, sed tantum diaconus, et ille nollet eam deferre infirmo, non prius accepta pecunia; est enim eadem ratio necessitatis, quia per quodlibet sacramentum i potest homo fieri ex attrito contritus, si bo- | na fide illud recipiat, et ideo in magno peri- | culo constituitur, si in his casibus sacramentis privetur ; ad quae etiam jus habet, et ideo potest facile vitari emptio sacramenti, qua sublata, nulla relinquitur probabilis ratio cur non possit hoc fieri in tali necessitate.
19. Proponitur eadem quaestio in eucharistia : sumenda per modum viatici. — Quin potius non sine causa verti potest in dubium, an ne- i cessitas recipiendi eucharistiam ut viaticum i sit ad hoc sufficiens ratio, etiamsi homo sit | jam confessus, vel non habeat conscientiam peccati mortalis. Quia probabile est eucharis- tiam esse necessariam ad salutem necessitate medii, quod debet in re adhiberi, quando commode potest procurari sine propria culpa; tunc autem potest procurari sine emptione sacramenti, utendo debita intentione, ut explicatum est. Et eausa illa videtur honestissima, et siifficiens ad utendum illo medio et intentione, nam malitia alterius non debet me privare tanto bono, quando ego habeo jus, et possum uti bene malitia illius sine ulla cooperatione cum illo. Potestque ita explicari : nam vel eucharistia est jam consecrata, et in ecclesia servata pro intirmis, vel est consecranda de novo. In priori casu, illa hostia consecrata ex dono Dei est mea quoad usum, maxime pro illo articulo, magis quam panis communis sit meus in extrema necessitate, etiamsi alias esset sub dominio alterius. Ergo sicut in extrema necessitate possum accipere panem alterius, etiam per vim repellendo vim, si alius obstiterit, ita hic possum exigere ad meum usum per modum viatici consecratum panem, et removere omnem vexationem et vim, quocumque modo possim, sive per vim, sive per pecuniam, quia habeo jus in illa re, et tanquam meam ad illum usum mihl eam vendico. In posieriori autem casu non tam clare apparet jus in re; est tamen aliquod, ut in solutionibus argumentorum dicam; et ita possum etiam redimere vexationem ; velcerte (quod facilius est) possum invitare sacerdotem ad missam, oblata pecunia ex parte mea per modum eleemosynae, vel sustentationis, non curando qua intentione ipse illam accipiat; nam ego ad illam intentionem non cooperor, nec teneor illam vitare cum tanto meo incommodo. Videtur ergo hoc etiam probabile, sed quia nullus auctor expresse id asseruit, aliis judicium remitto ; tamen, si attente legantur quae À drian. et Albert. in priori puncto scripserunt, non inveniuntur alieni ab hac sententia; nam rationes quibus utuntur, hic habent eamdem vim: quia si evitetur emptio sacramenti, ut facile potest, sicut declaratum est, nulla ratio intrinsecae malitiae superest ; quod si haec non obstat, nihil videtur esse quod obstare possit in tam gravi necessitate, quominus quis utatur jure suo. Item quia tunc posset sacerdos per honestam coactionem vel comminationem cogi ad dandam eucharistiam ; cur ergo non per aliam inductionem non inirinsece malam ?
20. Posse dari pecuniam tyranno, qui eucharistie sacramentum quasi caplivum habuerit. — Addo denique alium casum quo omnia dicta confirmantur, nimirum, si sacrosanctum eucharistiae sacramentum quasi captivum teneatur a tyranno, vel haeretico, vel judaeo, qui vehit illud conculcare aut comburere, nec possit aliter ab illa injuria vindicari, nisi pretio daio. Assero enim tunc posse dari pecuniam, si tyrannus illam petat, et sponte offerri, etiamsi non petat, ut cesset ab injuriis, et sacramentum fidelibus restituat. Probatur, quia tunc non emitur sacramentum, nec quni dat pecuniam, hoc intendit, sed redimitur vexatio, quae fit sacramento ipsi et Christo; nam quilibet homo potest redimere vexationem quae fit proximo suo ; ergo multo magis illam quae fit Christo. Redimitur etiam vexatio quae fit Ecclesige, quae sola habet jus retinendi, et utendi eucharistia. Item redimitur (ut ita dicam) ipse tyrannus a malitia quam committit; licitum enim est dare alicui pecuniam ut a peccando desistat, et ex omnium sententia, licitum est dare pecuniam alicui ne simoniam committat, quam facere volebat, ut infra videbimus. Ergo licitum est illi tyranno dare pecuniam, ut cesset injuriam irrogare sacramento; et consequenter ut illud restituat fidelibus; nam quandiu apud se retinet, in hoc ipso gravissime delinquit. Denique consimili ratione, licitum est reliquias Sanctorum pretio redimere ab haereticis, et infidelibus indigne illas tractantibus, licet alioquin simonia sit illas vendere vel emere, ut paulo post dicemus; ergo illa redemptio non est emptio rei sacrae, et consequenter nec in eucharistia erit. Antecedens videtur constare ex usu omnium piorum; fundari autem debet eisdem rationibus, et in specie asseruit Ugolin.. cap. 38, num. 5; et sumitr es Anton., d. c. 5, S 13.
21. Respondetur ad fundamentum prime sententig. — Ad fundamentum ergo primae sententiae, respondemus posse in illo casu separari dationem pecuniae ab emptione sacramenti, quia si sit sermo de emptione formali, haec pendet ex intentione operantis, quae libera est; unde si non habeatur talis intentio, non erit formalis emptio. Si vero sit sermo de emptione imputata moraliter seu interpretativa, haec nulla sufficienti ratione probatur, vel convincitur. Nam ego utor jure meo dando illam pecuniam alia intentione, et ita mihi non imputatur quicquid inde sequitur. Dices: quantumvis des proxime et immediate ad redimendam vexationem, vel ad tollendum avaritie impedimentum, satiando illam, semper hoc totum ordinatur ad hoc, ut ille ministret sacramentum, et ita per pecuniam intenditur sacramentum , saltem mediate, et hoc est emere. Respondeo : etiam quando ego do stipendium vel eleemosynam sacerdoti , intendo quidem immediate sustentationem ejus, illam tamen non intenderem, nisi etiam intenderem ut ille faceret sacrum, et ita aliquo modo per pecuniam intendo sacrum, et tamen non ideo emo nec intendo emere, etiam mediate, quia nunquam intendo dare pecuniam ut pretium sacrificii; ita ergo est in praesenti. Et ratio est, quia ut sit emptio, non satis est ut detur pecunia, sed oportet ut per se ordinetur ad obtentionem rei sacra, tanquam pretium ejus. Hic autem nec per se ordinatur, sed per accidens, in quantum ordinatur ad removendum prohibens ; nec datur ut pretium sacramenti, sed vel ut extinguat avaritiam, vel etiam dari posset ut pretium pro depositione odii, irae, aut appetitus vindictae, si inde nasceretur illa renitentia in dando sacramento.
22. Solvitur primum argumentum.—Fa ita patet solutio ad formam argumenti primi, quia tollere vexationem, hic non est tollere immediate carentiam, seu negationem sacramenti, sed est tollere illum affectum pravum, ex quo sequebatur denegatio talis sacramenti. Quando autem et quomodo haec redemptio vexationis habeat locum in beneficiis, et quid in hoc sit de jure naturae, quid vero de jure positivo, infra dicetur; unde ad primam confirmationem de jure acquisito, vel acquirendo, respondetur, in ordine ad sacramenta obtinenda, praesertim quae necessaria sunt ad saiutem, fideles habere jus acquisitum ex Christi institutione et donatione; deinde, unuumquemque habere jus acquisitum ne injuste opprimatur, argum. c. Dilectus, de Sim. Et maxime habet jus unusquisque ne damnari cogatur. Ad ultimam confirmationem, respondeo in extrema et quasi extrema necessitate concedi hanc facultatem redimendi vexationem propter salutem animae perpetuam, non extendi tamen ad alios casus ordinarios ; tum quia non censetur esse tunc propria vexatio; tum quia potest aliis modis vitari, et habenda est ratio sacramenti, quia facile hoc modo daretur occasio irreverenter illud tractandi, et simoniam committendi, si haec licentia extenderetur.
On this page