Text List

Caput 13

Caput 13

Utrum omnes actus potestatis ordinis sint materia simoniae.

CAPUT XIII. UTRUM OMNES ACTUS POTESTATIS ORDINIS SINT MATERIA SIMONIAE.

1. Omnes actus procedentes a potestate ordinis sunt materia simoniae. —Post sacramenta occurrebat statim disputatio de sacramentalibus : quia vero sacramentalia vel in aliquibus actibus ordinum consistunt, vel per illos conficiuntur , oportet prius hoc fundamentum praemittere. Regula igitur generalis sit: omnes actus procedentes a potestate ordinis, in quocumque ejus gradu seu ordine, materia sunt simoniae, ita ut illos emere aut vendere, simoniacum sit. Est certa et communis sententia, quam tradit D. Thomas, d. q. 100, art. 3, ubi dicit, vendere aut emere id quod spirituale est in his actibus, esse simoniam. In quo loquendi modo insinuat, aliquid esse spirituale quod vendere non licet, et aliquid materiale seu temporale quod vendere licet ; et eodem modo loquitur Sot., d. q. 6, a.3, conc.2, quod postea videtur explicare, quamdam constituens differentiam inter actus ministrandi sacramenta, et alios sacri ministerii, de qua postea dicemus. Nunc loquendo praecise de actibus potestatis ordinis, ut ab illa sunt, simpliciter dicendum est non posse emi aut vendi, etiam quoad substantiam talium actuum, id est quoad totum illud ministerium, quod per hos actus exhibetur sensibiliter ac visibiliter. Loquor autem nunc de ipsis actibus, non de labore : nam de hoc postea dicam. Et ita exposita assertio est communis in 4, d. 25, ubi maxime Durand., Palud., Rich., Arg. et Maj., quaestionibus saepe citatis. Item Alens., Altis. ; Sylvest. etiam, verb. Simon. , quaest. 9; Angel., Simon., 1, in principio. Et communiter juris canonici interpretes, in c. Consulere, de Simon., et aliis locis supra citatis, in quibus distiuguunt tria membra spiritualia rerum quae sunt materia simonia, et unum vocant quoad effectum, ut supra exposui, et sub hoc collocant ministeria ordinum, qua vocant spiritualia quoad effectum, quia procedunt a potentia spirituali et supernaturali, et ideo simpliciter dicunt esse spirituale, et materiam simoniae. Imo addit divus Thomas ( quod et nos supra notavimus, c. 9, in principio) hac ministeria etiam esse spiritualia quoad causam, quia disponunt aliquo modo ad spiritualem fructum vel salutem, vel conferunt aliquam consecrationem , vel sanctificationem, quae suo modo spiritualis est, ut videbimus. Addo denique etiam hos actus censeri posse in se spirituales, non quia physice immateriales sint, sic enim etiam sacramenta spiritualia non sunt, sed quia habent quoddam esse morale ex institutione Spiritus Sancti, aut immediate, aut mediante Ecclesia, secundum quod esse ad supernaturalem or- dinem pertinent, et hoc totum hic spirituale vocatur, ut supra dictum est. Et hinc habent ut ad supernaturalem Dei cultum et religionem infusam per se pertineant, et ut simpliciter procedant a potestate quadam spirituali et supernaturali, qualis est character ordinis.

2. Atque hinc constat ratio conclusionis; nam totus hic ordo actuum supernaturalis est, et ad salutem animae per se et proxime ordinatus; est ergo materia simcniae. Et eadem ratio concludit totam actionem necessariam ad hoc ministerium, etiamsi in suo esse materialis videatur seu corporea, invendibilem esse tanquam moraliter (ut sic dicam ) spiritualem. Quia tota illa ritu facta est ex supernaturali et spirituali institutione, et est a potentia supernaturali, et ita quoad hoc (servata proportione) nulla est differentia inter hos et actus sacramentorum , nisi quod in sacramentis gravior est simonia, quia illa sacratiora sunt: inreliquis vero rationes factae de sacramentis, de caeteris functionibus ordinum procedunt. Et ita loquuntur jura canonica; nam cap. Ad nostram, de Sim., absolute loquitur de manisterio ecclesiastico, et prohibet pro illo pecuniam accipere ; manifestum autem est omnes functiones ordinum ad ministerium ecclesiasticum pertiuere. Et in capit. Cum in Eccles., 9, et in cap. Suam, 29, eod., in particulari est sermo de benedictionibus nubentium, et mortuorum exequiis vel suffragiis, quae sunt functiones ordinum , et similia jura sunt frequentia in illo titulo, et 1, quaest. 1, cum sequentibus. Et de aliquibus actibus in particulari aliqua statim afferemus.

3. Hanc simoniam non esse malam qua prohibelur, sed e contra prohübita est quia mala. — Advertendum est autem hanc simoniam , licet jure canonico prohibeatur, non esse malam quia prohibita est, sed e converso prohibitam quia mala est ; quia materia ejus vere est sacra, spiritualis et supernaturalis, et ideo ex natura sua habet ut vendi non possit, in eaque procedunt rationes omnes quae de simonia contra naturale jus supra adductae sunt. Et ideo de simonia etiam in hac materia dicitur in dicto capit. Cum in Fcclesie, non posse per consuetudinem honestari talem venditionem, quia nimirum consuetudo non praevalet contra jus naturae, quod etiam advertit Sot., dicio art. 2. Denique in hac simonia, etiam prout est contra jus naturale, locum habet regula cap. $4 quis objecerit, 1, quaest. 3: Qui unum vendit, quod sine altero subsis- tere nequaquam potest, nihil invenditum derelinquit ; hac enim ratione simonia committitur , et contra jus divinum est, non solum vendere carius hos actus, quia spirituales sunt , quam materialiter sumpti vendi aut eestimari possent, sed etiam simpliciter ipsos actus vendere quocumque vero pretio, quia supposita institutione, ac modo quo fiunt tales actus, omnino efficiuntur divini ordinis, et secundum id totum quod sunt, ab spirituali potestate procedunt, et ut sunt, nec utilitatem habent, nec aestimationem, nisi in ordine ad spiritualem finem, et ideo omnino invendibiles sunt. Quae omnia inter doctores sine controversia recepta sunt.

4. Explicatur quo pacto simonia detur in lhis actibus. — Superest vero ut declaremus quomodo haec regula ad singulos actus ordinum ecclesiasticorum applicanda sit, et quinam sint isti actus, vel quomodo fieri debeant ut sint materia simoniae, si emantur aut vendantur. Ad quod breviter explicandum, adverto quosdam esse actus tam intrinsece et essentialiter postulantes potestatem ordinis, ut sine illa nec recte seu religiose, nec rite ac valide fieri possint. Alii vero sunt qui, licet, ut fiant ex officio et quasi ex intrinseca potestate, orlinem aliquo modo requirant, tamen alio modo magis privato fieri possunt sine ordine, vel sine tali ordine. Praeterea priores actus subdistingui possunt, sunt enim duphces. Quidam, qui ex divino jure certum ordinem requirunt, et aliter rite fieri non possunt. Et hujusmodi tantum esse videntur sacramentorum functiones, et actio sacrificandi, nam haec tantum habent divinam institutionem. Et hujusmodi sunt in sacerdote consecrare , absolvere, extremam unctionem dare, et inter Deum et populum sacrificium offerendo intercedere in ipso sacrificio, vel extra illud pro toto populo et vice ac nomine ejus orationes publicas fundendo. Quamvis in aliis etiam constitui possint ministri ad publicas orationes fundendas, qui sacerdotes non sint, ut constat ex usu Ecclesiae, et infra de horis canonicis dicemus, nihilominus aliquid peculiare in hoc habet sacerdos : nam est principalis minister in hoc munere , praesertim quando preces conjunguntur cum saerificio et oblatione , teste Paulo, ad Hebr. 5 et 8. Et ita Isidorus inter sacerdotales functiones ponit orationem ad Deum, c. 1, dist. 25. Alia eiiam duo sacramenta, scilicet confirmationis et ordinis, essentialiter requirunt potestatem ordinis, nam jure ordinario pertinent ad Epis- copum (cujus consecrationem , ordinem esse supponimus, cive sit distinctus ordo a sacerdotio, sive quoddam illius augmentum, quod ad praesens non refert ) ; per Pontificem vero possunt aliquando committi simplici sacerdoti, non vero inferioribus clericis. Et ita haec etiam duo ministeria essentialiter sunt a potestate ordinis, vel pontificalis per se, vel sacerdotalis ex commissione Summi Pontificis. Reliqua vero duo sacrmaenta quoad substantiam suam non requirunt ordinem , tamen ratione sui semper sunt materia simoniae, a quocumque ministrentur , ut supra dictum est. Specialiter vero baptismus , quando solemniter ministratur, proprium munus est sacerdotis, etiam quoad accidentales caeremonias ejus. Sicut etiam dicendum inferius est de benedictionibus nubentium ; nam substantia sacramenti matrimonii nunquam potest a sacerdote fieri proprie loquendo. De his functionibus manifestum est esse materiam simoniae, quasi duplici titulo, scilicet, et quia sacramenta sunt, et quia actus sunt omnino proprii potestatis ordinis in gradu perfecto, qualis est sacerdotalis vel pontificalis. Neque de illis occurrit aliquid addendum. Quibus autem titulis aut modis aliquid in his functionibus, seu pro illis dari possit aut recipi, ut pro missa, pro ordinatione, etc., dicemus generaliter circa tertiam divisionem simonia , ubi de pretio, et quid ad illud requiratur, agendun: est.

5. De aliis actibus qui immediatam institutionem suam habent ab Ecclesia. — Praeter has vero sunt quaedam alise functiones sacrae, habentes immediatam institutionem suam ab Ecclesia, et non a divino jure, ut sunt multarum rerum consecrationes, calicis, altaris, templi, chrismatis, et agnorum Dei. Item etiam aliae simpliciores benedictiones, ut aquae benedictae, vestimentorum sacrorum, corporalium. Et hae omnes functiones ex instituto Ecclesiae a nullo fieri possunt infra sacerdotem, et quaedam illarum sunt ita propria Episcoporum, ut aliis inferioribus non communicentur, ut sunt cahcis, arae et templi consecratio, et similes. Aliae vero sunt, quae, licet jure ordinario pertineant ad Episcopos, tamen ex privilegio conceduntur interdum aliquibus inferioribus praelatis, ut benedictio corporalium et vestimentorum, etc. Aliae denique sunt, quae jure proprio sacerdotibus etiam competunt, ut sunt benedictiones nubentium, benedictio aquae et salis destinati ad sacros usus, incensi, cerei paschalis, candelarum pro die Purifica- tionis, cinerum pro die primo Quadragesimae. Et de his omnibus actionibus est etiam res manifesta , quod sunt materia simoniae. Et constat ex multis decretis, quae in specie de his loquuntur, praeter generalia supra adducta. Ut de benedictionibus Abbatum, c. Sicut pro certo, de Simon.; de consecration. ecclesiae., 1, 1. q. 1, c. Cum sit Romana, de Simon., ubi excipitur id quod datur pro procuratione, de qua quid sit, et quomodo intelligatur, infra suo loco dicetur; de consecratione altarium, c. ult., 1, q. 3; et de benedictionibus nubentium, in c. Cum in Ecclesie, et c. Suam, de Simon. Et ex his intelligendae sunt omnes similes, etiamsi in jure non expresse ponantur. Atque ita sumitur ex D. Thoma, d. q. 100, art. 9, et ibi Sot., in lib. 9 de Just., q. 6, art. 1; Anton., 2 part., tit. 1, c. 5, S16; Sylvest., q. 9; Tabien., n. 33; Navar., d. c. 23, n. 99; Glos. et Doctores, d. c. ult., 1, quaest. 3; item Glos., in Clement. ult., de Stat. mon., verb. Denedici ; Panormitanus et alii super dicta jura de simonia. Neque in his esse posest ulla ratio dubitandi, cum omnes rationes factae in his maxime procedant. Parum enim refert quod haec sint de institutione Ecclesiae, nam illa sufficit ut haec omnia sint vere sacra et spiritualia. Item non obstat quod etiam ex Ecclesiae ordinatione sint hae functiones annexae his ordinibus, nam satis etiam est quod de facto sint actus solius potestatis ordinis. Eo vel maxime quod, licet Christus non instituit in particulari has actiones, tamen in generali dedit Ecclesias potestatem instituendi illas, et ex illarum institutione, quasi uaturali ac divino jure sequitur, ut earum effectio ad ministros sacros, et non profanos pertineat. Ác subinde, eo ipso quod Christus Dominus Episcopos et sacerdo:tes instituit, eisque supremas consecrationes commisit respective , consequenter eodem divino jure eos fecit idoneos, ut eis tanquam propriis ministris committendae essent reliquae benedictioues, vel consecratiopes, quae per Ecclesiam instituerentur , quamvis peculiarem modum assignandi ministros talium actionum ipsi etiam Ecclesiae commiserit, exceptis materiis sacramentorum, quae ab ipsomet Christo peculiariter institutae sunt, ut alibi tractatum est. Sic ergo omnes istae functiones dici possunt propria horum ordinum aliquo modo ex divino jure; sunt ergo omnes materia simoniae.

6. De aliis actibus, qui non semper ordinem requirunt. — Hpistolam in choro a laico dictam esse materiam simonie, probabile est.— Praeter has vero dantur functiones inferiorum ordinum, quae non omnes videntur adeo sacrae, nec semper ordinem requirere, et ideo aliquam majorem declarationem vel limitationem postulant. Inter has ergo actiones, primum locum tenent functiones diaeoni, quae sunt maxime sacrae; proprium enim munus diaconi est Episcopo vel sacerdoti sacra solemniter facienti ministrare, et in illa missa Evangelium cantare. Quae munera valde sacra sunt et spiritualia, et ad illa specialiter diaconus ord:natur, et ideo non est dubium quia totum illud ministerium sit materia simoniae, vendique non possit, neque emi. Interdum etiam committitur diacono divinae eucharistiae dispensatio in absentia sacerdotis, necessitate urgente, et olim, quando sub utraque specie dabatur sacra communio, diaconus sanguinem dispensabat. Et hoc etiam convenit illi ratione talis ordinis, pertinetque ad sacramentorum ministerium, unde non est dubium quin sit materia simoniae.:Denique interdum etiam committitur diacono sacra concio in absentia sacerdotis; sed de hoc actu infra specialiter dicendum est, quomodo sit materia simonise, esi enim maxime proprium Episcopi, et post illum sacerdotis. Simili modo judicandum est de functionibus subdiaconi, nam habet etiam ex vi sui ordinis in solemni missa suum peeuliare ministerium, et sacrae Epistolae lectionem, quae a non ordinato cum ea solemnitate et ex officio dici non potest, alias fieret irregularis, juxta ea quae diximus in 5tom., disp. 49, sect. 4. Est autem in hac actione advertendum, quod, licet solemniter fieri non possit nisi ex potestate ordinis, tamen extra missam fit interdum a non ordinato, ut solet cantari Epistola in choro ab aliquo laico. Et tuuc potest dubitari an illa actio sit materia simoniae, quod attigit Ugolin. Tabien., 1, c. 43, S5. n. 4. Sed dico imprimis non comprehendti sub regula quam tractamus, quia revera ille non est actus ordinis, ut constat, cum sine ordine legitime fiat, ut usus Ecclesiae probat. Nihilominus addo probabile esse, non posse talem actionem vendi sine simonia, quia est valde spiritualis, ct aliquo modo est sacrum ministerium, et quasi pars celebrationis mis8ae; est ergo ex natura rei invendibilis actio illa, quia ut sacra et spiritualis tractari debet. Et licet ex natura rei esse posset aliqua dubitatio, ex jure ecclesiastico non videtur dubitandum, tum propter communem sensum, et usum Ecclesiae, et propter generalem prohibitionem vendendi sacra ministeria; tum quia Ecclesia prohibet vendere officium ceconomi, et similia, quae minus annexa sunt spiritualibus ; ergo a fortiori hoc prohibet.

7. De actibus quatuor ordinum inferiorum. — Major est dubitatio de actibus quatuor inferiorum ordinum, quia non sunt adnodum spirituales, et saepe per laicos fiunt fere eodem exteriori mo:lo. Sed inter hos actus exorcizandi videtur esse maxime spiritualis, et supernaturalis, et in divina virtute niti, ordinarique ad salutem spiritualem energumeni; unde non est dubium quin sit materia simoniae, non minus quam actus gratiae gratis datae, cui ille simillimus est. De actu vero, seu ministerio acolythi, si fiat ex officio, et cum solemnitate qua fieri solet, etiam constat esse materiam simonia, quia etiam est sacrum ministerium, et valde conjunctum cum divino sacrificio. Delaico vero ministrante missae privato et ordinario modo, quo a pueris et communibus laicis fieri solet, non immerito dubitari potest, quia minister ille non exereet actum ordinis, nec tenetur illud exhibere gratis, cum ex officio ad id vocatus non sit, nec specialiter gratiam ad id receperit. Sed nihilominus. eo ipso quod voluntarie cooperatur tali ministerio sacro, et suam actionem cum illo conjungit, qui sacramentum efficit, debet illam cum debita reverentia exhibere, et consequenter gratis, et non venali modo , licet pro ob'igatione, vel sustentatione, vel alis titulis possit aliquid accipere, ut postea generaliter trademus. Idemque cum proportione dicendum censeo de functione lectoris, quae est sacram lectionem veteris et novi Testament in ecclesia legere, ut in matutino, iu capitulis horarum, etc. Et magis constabit ex his quae de divino officio et concione infra in particulari dicemus. Denique ostiarii munus minus sacrum esse videtur: ad illum enim solum pertinet res et fores ecclesiae custo lire, et dum aguntur sacra, excludere eos qui adesse probhibentur, juxta cap. 1. d. 21, et cap. 4, d. 25. Nihiloninus apud Deum ministerium hoc sacrum reputatur et sanctum. Unde Malac. 1, ait Dominus: Quis est in vobDis, qui clawdat ostium, et incedat altare meum gratuito ? Quae interrogatio intelligi potest, vel quasi reprehensionem continens, quod Levitae haec ministeria tunc venderent; vel, uti Hieronymus indicat, continet querimoniam Dei de ingratitudine Sacerdotum et Levitarum, nam cum nec minimum ministerium gratis agerent, id est, pro quo non acciperent a Deo condignum stipendium deci- marum, et aliorum spiritualium proventuum, nihilominus res divinas et Dei cultum indigne tractabant. In utroque autem sensu supponitur ministerium illud spirituale esse. Igitur ministerium illud, quatenus in ecclesia nunc fieri potest potestate et auctoritate ordinis, spirituale est, ac proinde materia simoniae. Si vero aliter fiat, prout laico committi potest, non videtur de materia simoniae.

8. Praedictos actus esse materiam simonie, sice ab ordinato, sive a laico administrentur. —Ezx hoc ergo discursu non solum constat actus omnium ordinum, prout ab illis procedunt, et cum habitudine ad illos fiunt, materiam esse simoniae, sed etiam eosdem actus spectatos, quatenus aliquando fieri possunt a laico per Ecclesiae commissionem, regulariter esse ita spirituales, ut vendi non possint, sed sint materia simonia, ex divino ae naturali jure. Dico autem regulariter, quia interdum potest esse actus tam materialis secundum se, ut nisi accedat prohibitio Ecclesiae, non sit materia simoniae, si non ut actus ordinis, sed prout a laico fieri potest, exerceatur, ut dictum est de officio ostiarii, maxime quatenus ad eum spectat res mobiles Ecclesiae custodire. De officio item cantoris idem dici potest, sed illud non est proprium alicujus ordinis, ut infra videbimus. De prima vero tonsura nihil dicere necesse est, quia illa nec est ordo juxta veriorem sententiam, nec habet proprium munus activum, sed solum est quasi potentia passiva, seu dispositio quae ad ordines, vel beneficia, vel aliqua ecclesiastica ministeria proxime idoneitatem confert. Hoc tamen satis est ut ipsa tonsura spirituale aliquid sit, ac subinde materia simoniae ; nam revera per collationem ejus aliquo modo sanctificatur persona. et specialiter Deo dicatur, et in sortem ministrorum Dei seu cleri annumerari incipit, et ita ejus collatio quoad hoc comprehenditur sub prohibitione, qua ordinationes emi et vendi prohibentur, argum. cap. Cum contingat, de ZEtat. et qual., ubi tonsura ordo appellatur, in lata et favorabili significatione. Denique quoad hoc eadem est ratio de hac tonsura, quae de aliis sacramentalibus, quae vendi non possunt, ut videbimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13