Text List

Caput 14

Caput 14

An omnia sacramentalia, tam in actione quam in termino, sint propria materia simoniae?

CAPUT XIV. AN OMNIA SACRAMENTALIA, TAM IN ACTIONE QUAM IN TERMINO, SINT PROPRIA MATEBIA SIMONIE?

1. Quae sacramentalia dicantur. — Sacramentalium nomine significari solent, vel caeremonia quaedam institutae ab Ecclesia ad oruatum sacramentorum ; vel generalius omnes caeremoniae, et benedictiones sacrae quae in Ecclesia fiunt, ut in 3 tom. tertiae partis, disp. 15, latius tractavi; et hoc posteriori modo nunc de illis loquimur. Potest autem distingui duplex sacramentalis actio: una, qua non habet permanentem effectum per consecrationem alicujus rei, ut benedictio nuptialis, exorcismus, etc.; alia, quae habet talem effectum, ut benedictio aquae, olei, calicis consecratio, etc. Quam divisionem attigit Cajet. 9 2, q. 88, art. 11, et ex illo Navar. in Commen. de Spol., S 18, n.9et 10; et hanc posteriorem vocant benedictionem constitutivam utique rei sacrae; priorem autem invocativam, quae, si privatim fiat, non est sacramentale quid, sed quando fit ex publica auctoritate et institutione Ecclesiae, ut infra constabit. Nos vero utramque benedictionem comprehendimus sub actione sacramentali, quod vocare possumus sacramentale transiens; rem autem sacram, quae interdum per benedictionem constituitur, appellare possumus sacramentale permanens. Et licet hic praecipue agamus de actionibus, simul dicemus de terminis, tum propter connexionem; tum quia per mutuam collationem melius singula intelligentur ; tum quia hoc modo fere totam materiam religiosi cultus comprehendemus, juxta doctrinam D. Thomse, 1. 2, q. 101, art. 4.

2. Sacramentalia omnia transeuntia, esse materiam simonia. — Primo ergo dicendum est sacramentalia omnia, etiam quae sunt in fieri, seu transeuntia, ut appellavimus, esse materiam simoniae. Hoc potest explicari imprimis in benedictionibus solemnibus Ecclesiae, quae sub sacramentalibus comprehenduntur. Proceditque imprimis in benedictionibus constitutivis, quae, ut sunt in fieri, transeuntes sunt, et de illis satis constat ex dictis, vendi non posse sine simonia, quia sunt ordinum functiones, ut patet de consecratione ecclesiae, calicis, benedictione aquae, vestimenti, etc. Idemque dicendum est de bene- dictionibus invocativis, etiamsi permanentem cffectum circa rei consecrationem non relinquant, ut patet in benedictionibus nuptiarum, et similibus. Advertendum vero est benedictiones has invocativas saepe esse mere privatas, quae a laicis etiam convenienter fiunt, ut benedictio mensae, benedictio paterna, quam pater dat filio, vel senex juveni, et potest etiam dari a presbytero; et hae hic non considerantur, quia per se non sunt actusordinum, nec ad sacramentalia pertinent; sed ad orationem potius privatam, de qua an vendi possit, infra attingemus. Aliae vero sunt benedictiones, quae licet rem proprie non consecrent, nec separent illam a communibus et profanis usibus, nihilominus fiunt speciali ritu a ministris Ecclesiae, et ex speciali ejus institutione ut habeant specialem effectum, saltem per modum impetrationis in nomine totius Ecclesiae, et ideo merito inter sacramentalia numerantur. Et tales sunt benedictiones nuptiarum, ut constat; item benedictio navis, vel domus, aut aliquorum ciborum, prout in Missali vel Pontificali habentur. Item ad haec sacramentalia transeuntia pertinent caeremoniae, quae in sacramentis solemniter conferendis fiunt, ut exorcismus, et catechismus in baptismo, et alia similia, quae in speeie potarunt Soto, q. 6, art. 1; et Navarr., c. 23, n. 99; et optime Guil. Red., de Sim., 3 p., c. 17, n. 18 et 19. De his ergo omnibus procedit conclusio, et ratio est eadem, quia hujusmodi actiones, et benedictiones omnes sunt actus ordinum ; nec enim possunt nisi a sacerdotibus feri; comprehenduntur crgo sub regula generali in principio capit. superioris constituta. Item sunt actus proprie spirituales, nam et a potestate supernaturali procedunt, et ad spiritualem finem ordinantur. Unde constat simoniam circa res hujusmodi esse contra divinum et naturale jus; licet etiam contineatur in jure canonico, vel sub generali prohibitione vendendi sacra ministeria, vel sub specialibus prokibitionibus benedictionum nuptialium, et similium.

3. Sacramentalia permanentia similiter.— Secundo dicendum est : sacramentalia omnia permanentia, seu res specialiter ab Ecclesia consecratae, ut tales sunt, materia sunt simoniae, quae committitur etiam contra jus divinum, quoties res hujusmodi ut tales sunt, venduntur. Haec est etiam communis assertio, ut patet ex Theologis et Summistis, locis citatis, et ex Doctoribus Canonist., in cap. Cum in Ecclesig, de Simon. Ex quo textu conclusio pro- batur, quatenus ibi prohibetur venditio sepulturae, quae censetur esse ex his rebus hoc modo sacris. Et melius ex c. S$ quis objecerit, 1, q. 3, ubi generaliter statuitur, res, quae ex consecratione proveniunt, venales non esse, et exemplum ponitur in ecclesia, seu templo, et additur, aut tale aliguid, etc., et alia statim adducemus. Ratio autem est, quia hae res sunt vere sacrae; ideoque, si ut tales vendantur, irreverentia magna committitur, quae ad simoniam spectat. Item illud esse quod habent, quatenus sacrae sunt, qualecumque illud sit, sive physicum, sive morale, supernaturale est et spirituale : nam ex supernaturali institutione et potestate procedit, et ad spiritualem finem ac supernaturalem proxime ordinatur; ergo res illae, quatenus tales sunt, spirituales sunt, et materia simoniae. Unde fit, si carius vendantur ratione consecrationis aut benedictionis, quam antea valebant ratione suae materiae vel artis, simoniam committi, quia tunc jam venduntur quatenus spirituales sunt. Et sequitur hoc consequenter ex dictis : nam benedictio et consecratio talium rerum vendibilis non est, nec pretio aestimabilis; ergo nec pretium rei augeri potest ratione solius consecrationis, quasi permanentis in illa. Nam actio, et terminus ejus formalis (ut sic dicam) quasi ccrrelativa sunt, et proportionem servant. Nam si terminus esset pretio aestimabilis, etiam actio posset pretio aestimari; et e converso, si actio non potest aestimari pretio, nec terminus. Ut si artificium ut sic non esset pretio aestimabile, profecto neque actio artificis aestimanda esset; nunc vero, quia actio artificis pretio aestimatur, etiam artefactum crescit in valore ratione formae artificiatae. In praesenti ergo, cum consecratio non sit pretio digna, nec rem esse consecratam auget valorem ejus ; illa ergo ratione vendi non potest. 4. An res consecrate vendi possint ratione materie. — Sed difficultas est, an istae res consecratae vendi possint ratione materiae, non obstante consecratione, eo pretio quo vendi possent ante consecrationem. Primum enim videtur vendi non posse, etiam ratione materiae, ex d. cap. Si quis objecerit, et ex regula ejus; quia qui vendit id quod sine alio subsistere non potest, neutrum invenditum relinquit; sed consecratio illa esse non potest sine tali re materiali, nec res illa semel consecrata potest jam subsistere sine consecratione, quia manente re non potest auferri consecratio, etiam per Pontificem, ut notavit Cajet. 2. 2, q. 88, art. 11; et sequitur Navar. in tract. de Spol., 818; ergo non potest vendi unum sine alio; ergo nec res ipsa materialis. Et ita videtur concludi in d. cap. : imo hoc esse videtur intentum ejus, cum sic inchoat : S$ quis objecerit non consecrationem emi, sed res ipsas que ez consecratione provenunt, penitus desipere probatur. Secundo, in actionibus ipsis consecrandi, ministrandi, et conficiendi sacramentum, invenitur etiam materiale et formale: nam locutio illa, vel motio manus aut pedis, et similes, quae in his ministeriis, etiam sacramentorum, interveniunt, materiales sunt, ut constat, possentque fieri sine sacra institutione, et ut sic haberent valorem suum temporalem ; formale vero est illud esse, quod recipiunt ex institutione, et ex habitudine ad potestatem et finem spiritualem. Et nihilominus, postquam materiale fit ut conjuntum formali, vendi non potest, nec pretio estimari, ut supra dictum est; ergo idem dicendum est de rebus sacris permanentibus. Tertio, postquam res materialis bene dicta est et consecrata, jam non potest transferri ad communes usus talium rerum : agimus enim de benedictione constitutiva, quae in hoc differt a pure invocativa, quod transfert rem sic constitutam in alium ordinem, et ad alios usus tantum sacros ; ergo jam non potest res illa, etiam materialiter sumpta, pretio aestimari. Probatur consequentia, quia hae res materiales non aestimantur temporali pretio, nisi propter temporalem et communem usum. Et haec ratio saltem videtur probare rem illam non esse dignam tanto pretio, sicut antea, quia saltem non valet ad totum usum communem, et propter usum sacrum aestimari pretio non potest. Unde licet materia illa (ut calicis, verbi gratia), post confractum calicem ad humanos usus possit transferri, saltem calix, ut vas quoddam est arte factum, non poterit pretio vendi, etiamsi pondus illud argenti possit pretio aestimari. Quarto denique vel omnes istae res vendi possunt ratione materiae, vel aliquae tantum : neutrum dici potest ; ergo potius dicendum est nullas posse vendi. Prior pars, scilicet, non posse omnes vendi, sumitur ex d. cap. Cum in Ecclesie, ubi de sepultura id negatur, et ex d. cap. Si quis objecerit, ubi id negatur de ecclesia. Item ex c. Placuit, 102, et c. Dictum est, 105, 1, q. 1, ubi pro chrismate et pro balsamo aliquid exigi prohibetur, ubi per chrisma intelligitur sine dubio sacramentum confirmationis; per balsamum autem maateria ejJus, quam oportet esse consecratam, et ideo vendi prohibetur, ctiam ratione materiae. Idem ergo erit de oleo sancto, et de aqua benedicta. Unde facile probatur altera pars, quia nulla ratio sufficiens reddi potest, cur ex his rebus quaedam vendi possent, et non aliáe; ergo de omnibus negandum est.

5. Sententia Canonistarum.—In hac re communis sententia Canonistarum est, has res semel consecratas, quandiu consecrationem retnent, vendi non posse; sed, si quae sunt quae confractae aut scissae amittere possunt consecrationem, prius esse frangendas, et postea illam materiam vendi posse. Unde inferunt distinguendum esse inter res hujusmodi. Quaedam enim consecrationem recipiunt sub certa forma ariificiali, a qua tanquam a subjecto, vel necessaria dispositione subjecti, pendet consecratio , et de his aiunt materiam esse invendibilem, quandiu formam et consecraiuonem retinet ; si tamen illa privetur, jam vendi posse, nec esse materiam simoniae. Aliae sunt materiae quae sine respectu ad artificialem formam, quasi in sua substantia consecrantur, ut chrisma, oleum, aqua, panis, et similia; et de his aiunt amplius vendi non posse, etiam ratione materiae. Quia in his consecratio ita inest materiae per confusionem ( ut ipsi loquuntur), seu inseparabiliter, ut amplius non sit illa materia convertibilis ad humanos usus, ideoque vendibilis jam non est. Et haec sententia videtur suaderi rationibus a nobis pro dubitatione propositis, illamque indicat Glossa, in d. c. Placuit, 102; Gloss. etiam, in cap. Za qua, cap. Non satis, cap. In tantum, de Simon., ubi Doctores, qui ex eisdem juribus id colligunt, quatenus in eis prohibetur accipi pretium pro chrismate, quo etiam sumitur ex cap. Quicquid, 101 et sequentibus, 1, quaest. 1. In his tamen juribus advertendum est, in nonnullis illorum , sermonem esse de collatione chrismatis, quae fit per usum ejus in solemnitate Baptismi, vel in sacramento Confirmationis, aut in aliis ejus sacris usibus, de quibus in titulo de Sacra unctione. Et sic nihil probatur ex illis textibus, quia solum inde babetur, propter illam actionem ungendi vel chrismandi, non esse accipiendum pretium, quod fundatur in hoc, quod illa actio est sacramentalis, de qua est alia ratio, ut supra dictum est. Aliqua vero ex illis juribus loquuntur de ipsa materia olei, vel chrismatis manifeste; et illa videntur banc sententiam suadere. Et ita sensit Panormitanus cum aliis, in dicto cap. Ea qua, referturque Astens.. in Sum., lib. 6, tit. 55, art. 9; et idem sentire videtur Angel.. cap. Simonia, 1, num. 23 et 24; nam cum Panormitano sentit, et differentiam constituit inter yasa sacra, et liquorem balsami ; et Tabien., num. 39, 40 et 43. Nec ab hac sententia discordat divus Thomas, dicta quaestione 100, art. 4, ad 1, ubi non aliter putat posse vendi calieem, nisi prius conftringatur ; quia postea, inquit, non intelligitur esse vas sacrum, sed purum metallum.

6. Opinio asserentium res sacras vendi posse ratione materig. — Alii nihilominus indifferenter aiunt, has res sacras vendi posse ratione materiae, sive sint res artificiales, ut vasa; sive naturales, ut oleum, vel simplex, vel mixtum balsamo, quod chrisma dicitur. Ita tenet Soto, dicta quaest. 6, art. 1, ubi multa incunctanter approbat, quae non parva indigent consideratione, ut quod possit calix locari : NNam locatio illa (inquit) longe antecedit ad sacramentwm ; item, quod possit unus ehrisma emere in uno loco, et vendere in alio; et quod una ecclesia possit alteri vendere oleum sanctum pro justo valore olei. Addit tamen, pro illa particula olei, vel chrismatis. quae in sacra unctione consumitur, non posse pretium postulari, etiamsi alias esset tali rei proportionatum. Nam priores contractus sunt antecedentes ad sacrameutum, et ita ad illud accidentaliter se habent; illul autem oleum, quod consumitur in ipsa unctione sacramenti, vel sacramentali, est de intrinseca ratione ejus, et ideo non est similis ratio. Et haec opinio, quod hae res vendi possint, videtur esse communis ; nam illam indicat D. Thom., d. art. 4, ad 1, 2et 3, si attente legatur; et clarius in 4, dist. 25, quaest. 3, art. 2, quaest. 3, ubi tam de rebus mobilibus, quam de immobilibus sacris, dicit non posse vendi ut sacrae sunt. tamen posse vendi ratione materiae ; et de calice ait, quod etiam integer potest vendi alteri ecclesiae. Interdum vero addit lim tationem aliquam, quae non pertinet ad vitandam simoniam, sed ad debitum modum alienandi res sacras, ita ut nec alienentur ab ecclesia sine causa, nec ad usus profanos convertantur. Consentiunt ibi Durand., Palud., Richard., et idem Rich., Quodlib. 2, quaest. 24; Navarrus, dicto cap. 23, num. 108; Anton ,2 part., tit. 1, cap. 5, 823; Sylvest., verb. Simonia, q. 12; Cajet., verb. Simonia, regula 1, et favet in tertia, quamvis haec rem magis reddat dubiam, ut dicemus ; Gullielm. Redoa., 3 p., c. 16, in princ., et c. 17, n. 6et sequentibus. 7T. Hi vero auctores fere omnes loquuntur de vasis aut vestibus sacris, non vero de liquoribus, oleo, chrismate; tamen indifferenter loquuntur, nullam differentiam assignantes inter hujusmodi res, et in hoc favent huic parti. Item, in hoc quod pro generali regula constituunt, haec omnia, quae sunt antecedenter annexa spiritualibus, id est, quae secundum se antecedunt spiritualitatem. vendi posse secundum se spectata; nam tale est oleum, balsamum, aqua, etc.; ergo in illis etiam procedit regula. Item, quia dicunt unam ecclesiam posse alteri vendere sacras vestes et vasa integra, etiamsi ad usum sacrum vendantur; ergo eadem ratione poterit vendere oleum sanctum absque simonia. Item specialius favent dicentes posse emi aquam benedictam, seu consecratam ad baptizandum, dummodo non benedictio, sed elementum ematur. Ita Archid. in cap. Baptizandis, 4, quaest. 1, et sequitur Guilliel. Redoa., 3 p., cap. 5, num. 20; et Tabien., Baptis nus, 6, numero quarto. Est autem eadem ratio de aqua et oleo, quia etiam in illo non pendet consecratio ex aliqua figura. Ratio denique pro hac sententia esse debet, quia res illa, ratione suae substantiae, et naturalis conditionis, est aestimabilis pretio, et non amittit valorem ratione consecrationis, licet novum non acquirat. Quod autem posita consecratione non possit converti ad profanos usus, est accidentarium, pertinetque ad reverentiam rei sacrae, non tamen propterea res ipsa amittit valorem suum. Àc denique (quod maxime urget) multa sunt in hoc genere usu recepta, quae non possunt aliter honestari, ut solvendo argumenta dicetur melius, simulque amplius hoc confirmabitur.

8. Duae limitationes generalis regule a Cajetano posite. — Prima. — Duae vero limitationes ad hanc generalem regulam colligi possunt ex Cajetano. In dicta regula tertia verb. Simonia, prima est, nisi alicujus talis rei venditio per Ecclesiam sit prohibita, quae quidem ex suppositione vera est in suo sensu. Nos tamen hic non agimus de simonia quia prohibita, sed ex natura talis rei; illa vero tunc esset solum quia prohibita. Deinde Cajetanus non declarat an de facto sit aliqua talis prohibitio; non enim adducit exempla de rebus sacris, sed de officiis quibusdam quae vendi prohibentur, de quibus est longe diversa ratio, ut infra videbhimus. Quidam autem existimant, ad hanc exceptionem pertinere chrisma, seu balsamum; nam ob specialem prohibitionem Eeclesiae in juribus citatis, putant vendi non posse. Ita sentit Ugolin. Tabien., 14, cap. 375,8 3; sentit tamen illam prohibitionem esse in foro fori, seu externo, non in foro poli, seu conscientiae. Verumtamen ex illis capitibus non colligitur universalis prohibitio, et ea quae colligitur, sine dubio in foro conscientiae obligat ; imo fortasse est fundata in jurc naturali, suppositis aliis institutionibus Ecclesiae, ut infra exponemus. Aliud exemplum esse potest de sepultura, de qua infra dicetur.

9. Secunda limitatio. — Impugnatur utraque limitatio. — Altera limitatio ex Cajetano in secunda regula est, nisi in tali re composita ex materiali et spirituali minus principale sit, id quod se tenet ex parte materiae ; nam tunc id quod praecipuum est, trahit ad se quod minus est. Duabus itaque regulis omnes casus in hac materia occurrentes voluit concludere CaJetanus. Una est, quando materiale in re sacra praecipuum est, tunc rem sacram vendi posse ratione materiae, ut calicem, templum, etc. Quando vero materiale est minus principale, tunc non posse vendi etiam ratione materiae. Sed imprimis, si recte res expendatur, nunquam in re composita ex materiali et spirituali, videtur esse principalius materiale quam spirituale: nam semper spirituale est altioris ordinis, et inaestimabile pretio temporali; cujus etiam signum esse potest, quia, quantumvis temporale sit magnae aestimationis, semper per spirituale transfertur ad alticrem dignitatem, et abstrahitur a communibus usibus humanis. Secundo, difficilius est habere regulam ad discernendum quando in tali re, principale sit materiale vel spirituale. Unde cnim talis comparatio metienda est? Non enim ex valore materiae secundum se, alias in calice aureo materiale esset praecipuum, et in stanneo esset minus principale. Et in aqua benedicta, aqua esset minus principalis, et vendi non posse:; in chrismate vero materiale esset praecipuum, et ideo vendi posset ; quae constat dici non posse. Quod si ex qualitate vel valore materiae secundum se illa differentia sumi non possit, non apparet unde sumenda sit. Tertio, et'am illa divisione admissa, non apparet cur non semper possit res sacra materialis vendi ratione materiae, co modo quo ibi reperitur, scilicet, vel simpliciter, si principaliter ibi fuerit, vel secundum quid, si minus principalter. Unde Cajetanus, in 2regula, nunquam dixit, quando materiale est minus praecipuum, rem non posse ullo modo vendi, sed ncn posse vendi absolute, id est, tractando absolute de tali re quando venditur; quia sic intelligeretur tractari de re sacra, ut sacra est: Unumquodque enim (ait Cajetanus) cum absolute tractatur et judicatur, censetur tractari secundum id quod in eo principale est. At ponamus, cum talis res venditur, non simpliciter de illa tractari, sed cum restrictione de materia illius eo modo quo ibi est, cur ergo sic non poterit vendi? tunc enim non procedit dicta ratio.

10. Aliorum distinctio de materia rei sacre, quando, scilicet, est magni vel parvi caloris.—Impugnatur.— Aliter alii distinguunt, quia vel materia rei sacrae est moraliter magni valoris, et prudenter ita aestimabilis, aut est res exigua, quae moraliter quasi pro nihilo reputatur. Quando est prioris generis, dicunt vendi posse ratione materiae, non vero quando est posterioris rationis, quia tunc moraliter censeretur vendi ratione consecrationis. Ita sentit Valent., 3tom., disput. 6, quaestione 16, part. 2, dub. 5. Et quoad primum membrum ponit exempla de sacris imaginibus, vestibus, calice, etc.; de oleo sancto aut balsamo nihil dicit; quoad secundum vero membrum, ponit exempla in jure patronatus, jure praesentandi, et similibus, quae certe non sunt exigua, nec parvae aestimationis, sed de illis nunc non agimus, quia non pertinent ad sacramentalia, nec ad effectus eorum, seu res consecratas per actiones sacramentales; infra vero videbimus an illa sint invendibilia natura sua, vel ex prohibitione Ecclesiae. Addit vero alia exempla in illo secundo membro de aqua benedicta, et agnis Dei, quas res dicit non posse vendi sine simonia. Sed de aqua benedicta contrarium communiter docetur, ut vidimus ; agni etiam Dei, ratione materiae, sine scrupulo a viris timoratis venduntur, ut saepe vidimus etiam Rommae, et viri etiam docti et timorati illos emunt, neque hoc habet multam difficultatem ex natura rei; de jure autem positivo videri posset hoc prohibitum per constitutionem secundam Gregorii XIIL, quae incipit : Omni certe studio, ubi prohibet agnum Dei depingi, miniari, aut vendi. Sed iMla constitutione directe videtur prohibita depictio agnorum, et venditio illorum depictorum, quae occasione picturae fieri solebat. Et ita est intellecta communiter illa constitutio, et consuetudo illam interpretata est, nam agni albi postea vendi consueverunt, non ut sacri, sed ratione materiae, vel potius laboris, ut paulo post dicemus.

11. Distinctionem positam non bene fundari.—Seclusa prohibitione positiva lue res possunt vendi ratione materiue. — Vraeterca distinctio non videtur in re fundata, sed jn prae- sumptione ; hic autem non de praesumptione agimus, sed de veritate coram Deo. At vero hoc modo si servetur proportio, eadem est ratio de re magni vel exigui valoris temporalis; pam licet utraque consecretur, utraque vendi poterit adaequato pretio, illa magno, haec exiguo. Ut, verbi gratia, aqua exigua ad communem usum bibendi, juste interdum venditur exiguo pretio, asse, verbi gratia, vel dipondio. Cur ergo erit simonia tanti vendere aquam benedictam ejusdem quantitatis ? Item lieet unus agnus Dei parvus videatur habere materiam exiguam, tamen centum vel mille habent aestimabilem materiam; ergo ita simul sumpti poterunt vendi pretio proportionato materiae; ergo, licet postea sigillatim distrahantur, poterit pro rata aliquid pro singulis exigi, quia in his eadem est ratio totius et partis, servata proportione. Nam ubi est eadem ratio totius et partis, quae de toto dicuntur, de parte dicta intelliguntur, ut sensit J. C. in leg. Quae de tota, ff. de Rei vendi. Solum ergo potest illa consideratio materiae deservire ad prassumendum in rebus exigui momenti, si vendantur, communiter committi simoniam, quia carius venduntur ratione consecrationis. (uod quidem si ita sit, et talis sit intentio vendentis, clara erit simonia. Si autem non sit haec vendentis intentio, sed solum vendere carius materiam illam, quia alius est affectus ad illam, vel quia potest illum decipere, erit quidem sic vendens injustus; sed de simonia dubitari potest, quia ille revera non intendit vendere carius rem ratione spiritualitatis. Nihilominus tamen non videtur excusandus, tum quia de se praebet specimen simoniae, quod vitandum est; tum quia est contra reverentiam rei sacra, etiam illo modo illam inique vendere. Loquendo ergo de his rebus ex solo jure naturali, et seclusa Ecclesie probibitione, non oportet distinctionibus uti, nec limitationem adhibere, sed simpliciter dicere, has res vendi posse ratione materiae secundum se spectatae et nulla habita ratione consecrationis. Quia quod aliquae vendi possint, tam ex his quae requirunt certam formam artificialem, quam ex his quae illam non requirunt, dubitari non potest, et nulla conveniens ratio differentiae inter has et alias ex sola rei natura reddi potest. Et rationes etiam factae pro secunda opinione hoc confirmant, et ex solutionibus argumentorum res magis elucescet, et ibi etiam dicemus an ex jure positivo aliqua exceptio facienda sit.

12. Solvitur primwn argumentwm opposilum factum. — Ad primum ergo ex capite Si quis objecerit, Bonav., in 4, d. 25, dub. 5, circa litteram, dupliciter exponit textum illum, quem ibi Magister summatim retulit; nunc vero secundam expositionem omittimus, quam infra resumemus, quia prima sufficit, et maxime servit intentioni nostrae, si possit textui accommodari. Ait ergo aliud esse loqui de temporali, cui annexum est spirituale, et aliud de temporali, quod est annexum sgpirituali: priori modo, jus patronatus est annexum fundo, posteriori modo praebenda est annexa spirituali muneri. In his ergo posterioribus dicit procedere regulam, ut non possit temporale vendi, quin spirituale vendatur, quia cum ibi tempcrale sit quasi consequens ad spirituale, et aliter transferri in alium non possit, non potest etiam vendi quin spirituale vendatur. In prioribus autem non tenet regula, quia fundus vendi potest, non vendito jure patronatus, quia fundus secundum se est prius. Quae doctrina verissima est, ut infra tractando de rebus spiritualibus annexis videbimus, et ad nostrum propositum optime servit, quia hae res materiales, de quibus tractamus, non sunt proprie annexee spiritualibus, sed potius spiritualia annectuntur eis; nam praesupponunt illas, et eis quasi adjacent, et ideo temporalia semper possunt secundum se vendi, licet cum illis transeant spiritualia sine ullo pretio. Et in idem redit quod communiter dicitur, in his rebus temporale esse annexum spirituali antecedenter, et ideo vendi posse. 13. Difficultas proponitur et dissolvitur. — Accommodatio vero hujus doctrinae ad textum illum habet difficultatem , quia inde infert Paschas. ecclesiam non posse vendi; at vero ecclesia est res sacra, in qua spirituale annectitur temporali, et non e contra. Haec vero objectio facile excluditur juxta veram lectionem illius textus, quae ex originali integro adducitur in Gregoriano decreto. Ubl enim Gratianus sic habet : Nam cum corporalis ecclesia, aut Episcopus, aut abbas, aut tale alaquid sine rebus corporalibus in nullo proficiat, legendum potius est : Cum corporalss ecclesiee Hpiscopus, vel abbas sine rebus, etc. Et sic cessat objectio, nam ibi non agitur de materiali ecclesia, an possit vendi necne, sed de dignitate Episcopi, vel abbatis; et eadem est ratio de officiis, quae, licet spiritualia sint, cum sint ad gubernandam corporalem et visibilem Ecclesiam, indigent corporalibus, ut sibi annexis, et ideo in his verum est, quod, qui vendit corporale annexum, nihil invenditum relinquit. Et ita quadrat optime expositio Donavent.. a qua non dissentit D. Thomas, d. quaest. 100, art. 1, ad 6. Intelligit enim illum textum de his temporalibus quae censentur spiritualia, quia spiritualibus annexa sunt. Et clarius in 4, d. 25, circa lit., Mag. dicit, hoc debere intelligi de illis quorum unum, quod venditur, ordinatur ad alterum , quod sub pretio cadere non potest, sicut beneficia ecclesiastica sunt ordinata ad ministrorun Ecclesiee sustentationem, et ideo (ait) non potest instari de jure patronatus, etc. Eadem autem ratio est de similibus. Et sine dubio dicta lectio illius textus est legitima, et consentanea discursui Pontificis, et illis verbis quae in objectione ponuntur : Si quis objecerit non consecrationem vendi, sed res ipsas qua em consecratione proveniunt. Loquitur ergo de rebus temporalibus, quae consequuntur ad consecrationem, et illi sunt annexae, non de his qua supponuntur absolute. Nomine autem consecrationis intelligit vel ordinationem sacram, ut Glossa exponit, vel cujusvis spirituahs dignitatis collationem, ut episcopatus, abbatiae, ut statim exemplis declarat. Si quis autem velit adhaerere litterae Gratiani, dicat ibi esse sermonem formalem de ecclesia ut ecclesia, sicut est sermo de Episcopo ut Episcopo, et de abbate ut abbate, quo modo vendi non potest, quia utrumque includit, spirituale scilicet et materiale.

14. Secundum argumentum solvitur. — Ad secundum negatur consequentia; possetque hic pro ratione applicari distinctio Cajetaui, quia in actibus ipsis sacris, spirituale est id quod praecipuum est ; in his vero sacramentalibus permanentibus , materiale est praecipuum, et ideo in prioribus materialis actio invendibilis est; in posterioribus autem materiale subjectum est vendibile secundum se. Sed in hoc non quiesco, propter objectiones supra factas, quia sunt membra valde obscura, et praebent occasionem aliis difficultatibus et obscuritatibus. Melius posset explicari haec doctrina ex proxime dictis ad primum in acuonibus ipsis, materiale non esse antecedens ad spirituale, sed concomitans, et quasi ita inirinsece permixtum cum illo, ut totum fiat quasi intime, et secundum se spirituale. In his vero rebus permanentibus, materiale supponitur, ut subjectum cui postea annectitur spirituale. Etenim si quando spirituale antecedit, et habet annexum et consequens id quod temporale est, hoc temporale vendi non potest, quia virtute venderetur illud quod supponitur, cur non magis id dicemus de temporali intime in suo fieri et esse permixto spirituali? Quod tamen non habet locum in rebus sacris, quae secundum suum esse naturale vel aruficiale supponuntur, et non habent tantam permixtionem vel connexionem cum spiritualitate. Et hanc differentiam indicavit divus Thomas, d. quaest. 100, art. 1, ad 6, cum sacramenta vocavit spiritualia secundum se ipsa; cadem enim ratio est de sacramentalibus quoad actiones ipsas. Magis vero hoc mihi es-- plicuit Bonav. in dicto dub. 5, in secunda ex-- positione quam supra huc remisi. Dicit enim tunc materiale non posse vendi, quin vendatur spirituale, quando ita est conjunctum cum spirituali, ut ipsummet materiale teneat locum spiritualis, non vero quando res materialis suam temporalitatem retinet, etiamsi illi sit annexa aliqua spiritualitas, sicut contingit in fundo et jure patronatus. Ita ergo in prasenti, assero functiones has sacras, licet organis corporalibus fiant, ita esse elevatas per institutionem, ut locum spiritualium teneant, et ipsae moraliter consideratae intime sint spirituales; nam ipsaemet materiales actiones continent intrinsecum cultum Dei, et impetrationem ac spiritualem valorem apud Deum, et ideo fiunt omnino invendibiles. At vero in his rebus sacris materia semper manet secundum se temporalis, et ideo non ita fit invendibilis, quin secundum se spectata suam retineat temporalem aestimationem.

15. Tertium argumentum enodatur, resolvitu-que vendi calicem, et similia. — Ad tertium, dico imprimis propter illud videri posse non improbabilem opinionem Canonistarum, quatenus ait vasa sacra (ut calicem, verbi gratia) vendi non posss integra permanentia, et consecrationem retinentia. Quod si verum esset, etiam inter ipsas ecclesias vel personas ecclesiasticas asserendum esset, quia etiam inter illas non potest calix deservire, nisi ad usus sacros, et ideo si vendatur, videtur vendi ut sacer, et consequenter simonia committl. Hoc autem est contra communiorem sententiam, ac fere omnium, et contra communem consuetudinem, ita enim passim fit sine seru. - pulo. Et merito, quia ibi non venditur consecratio, cum ratione illius vas illud non carius vendatur ; nec venditur usus, quia hic est valde remotus, et qui calicem emit, ex vi emptionis non obligatur ad illum usum ; solum ergo venditur illud quod est materiale in caliee, aut alia re simili. Quando autem calix vendi- tur laico, dixerunt multi prius debere frangi, et tunc jam non vendi calicem, sed argentum. Ita admonent D. Thomas supra ; Argent., 4, dist. 95, etalii supra relati propter sententiam Ambrosii in cap. Aurum, 12, quaest. 2. Et habetur etiam in cap. Ea enim, S Hoc jus, 10, quaest. 2. Sed advertendum est hoc non esse necessarium ad vitandam simoniam, sed ad vitanda sacrilegia, si res sacrae ad usus profanos transferantur, contra regulam juris, Semel dicatun, etc., et contra canones decernentes ut sacra a laicis non contrectentur, in cap. 7n sancta, cap. Festimenta, cum similibus, de Consecr., dist. 1. Unde si nullum sit talis saerllegii periculum, et constet laicum emere calicem ut per sacerdotem in sua capella, vel oratorio, illo ad rem sacram utatur, etiam poterit illi integer vendi, quia id nec per se malum est, cum omne periculum abusus cesset; nec invenitur in jure prohibitum. Et ita docent Palud., Redoan. et ali.

16. Calix vendi potest, non solum juzta argenti pondus, sed etiam communem artificii estimationem. — Addo ulterius propter ea quae in argumento tanguntur, tunc calicem vendi posse non solum juxta argenti (verbi gratia) pondus et valorem, sed etiam juxta communem operis, seu artificii aestimationem , quod obiter attigit Ugolinus Tabien., 1, capit. quadragesimo quarto, S2, num. 10. Aii vero anctores licet expresse non tradant, non tamen id excludunt, sed potius virtute affirmant, dum asserunt posse vendi juxta aestimationem ipsius rei secundum se, et prout supponitur consecrationi, solumque cavent ne propter consecrationem augeatur prctium ; at figura et opus solent communiter conferre ad valorem , et distinguuntur a consecratione, et ad illam supponuntur; ergo. Item in vestibus sacris hoc maxime necessarium est, quia snum valorem praecipuum saepe habent, magis ex opere et artificio, quam ex materia ; et tamen constat vendi, etiam postquam benedictae sunt, secundum valorem quem habent opere computato. Item in imaginibus. quatenus res sacrae sunt, id manifestum est; nam si opus excludas. parum valoris habent, et tamen secundum condignum valorem picturae et perfectionis ejus venduntur, cum tamen etiam in illis observandum sit ut sanctitas non vendatur. Non enim carius vendi potest imago eo quod sit sacra, quam profana, id est eo quod sit personae sancta, potius quam alterius; nec imago Virginis carius vendi potest quam S. Francisci, propter majorem per- sonae representatae sanctitatem ; hoc enim esset vendere id quod est sacrum in imagine, et ita in simoniam vergere. Perfectionem antem figurae et artis vendere licet; idem ergo est in aliis rebus sacris artefactis. Quin potius, quod supra dicebamus, agnos Dei vendi solere, non tam ratione materiae quam operis justificari potest : materia enim illa cerae, licet secundum se vendibilis sit, tamen prout est in ecclesia, non creditur vendi posse; quia Pontifex, cum agnos Dei consecrat, totam illam materiam suis expensis facit, quam postca gratis donat, et consequenter virtute vult gratis duri. Quando ergo venduntur, solum est ratione alicujus laboris et operis, quod in reficiendis seu conficiendis agnis postea ponitur, et ideo cavere debent, qui illos vendunt, ne ultra hanc aestimationem pretium augeant; alias a simonia excusari non potcrunt. Opus autem et industria vendi possunt; idem ergo est in omnibus similibus artefactis. Ratio denique eadem est de opere, quae de materia ipsa ; nam ita est aestimabilis pretio, et ita supponitur ad benedictionem seu consecrationem. Neque contra hoc obstat ratio facta, quia quod res «avra, quandiu in illo esse permanet, non possit nisi ad sacrum usum assumi, accidentarium est ad valorem rei materialis secundum se spectata nam hic non consideratur, nisi secundum communem rei aestimationem, considerando vel expensas quae in tali re fieri solent, vel communem aestimationem quam habet, postquam sic confecia est. Non potest tamen negari quin materia sacrata, quando amplius jam non est convertibilis ad humanos usus, minus aestimetur in suo valore materiali, quam antea, cum erat omnino libera, ut sic dicam. Et eadem ratione, quando rei consecratio pendet ex figura, et artificio quo confecta est, parvam inde habet aestimationem, sed hoc totum pendet ex usu et communi aestimatione ; res autem ipsa secundum se pretio aestimabilis est.

17. Respondetur ad quartum argunentum. —Ad quartum, jam dictum est generalem statuendam esse regulam, nec admittendam esse exceptionem , nisi qua ex jure ecclesiastico constiterit. Unde ad primam instantiam de sepultura , respondetur breviter idem esse de illa dicendum ex natura rei, servata proportione. Primo enim vendere terram communem ad sepulturam, seu ut ibi sepulchrum constituatur , non est simonia, ut supra capit. sexto tactum est, et tradit Divus Thomas, dicta quaest. 100, art. 4, ad 3; Glossa, Panormit, et alii in cap. Abolendee, de Sepult. ; Anton. supra, S 22; et omnes Summistae, verb. Simonia, et verb. Sepultura ; Gullielm. Redoan. late, 3 part., cap. 16, num. 14 et sequentibus, ubi alios refert. Idemque aperte supponit Ambrosius, in cap. Aurum, 12, quaest. 2. Ratio vero clara est, quia etiam ad sacramenta conficienda licet vendere materias remotas, ut supra visum est; ergo multo magis ad sepulturam. Item quia terra illa de se pretio aestimabilis est, et res mere temporalis ; quod autem emens velit illam ad illum usum, est per accidens. Unde etiam ad ecclesiam aedificandam potest fundus pretio vendi, ut etiam supponit Ambrosius in dicto cap. Aurum, et Gregorius, in cap. Comperimus, 14. quaest. 6, et clarius constat ex lib. 7, epist. 54, ad Fantinum.

18. Cuemeterium ad sepulluram benedictum non potest vendi respectu habito ad benedictionem. — Secundo, postquam terra aliqua, vel coemeterium ad sepulturam fidelium benedictum vel publice dicatum est, certum est non posse vendi respectu habito ad benedictionem. Hoc etiam docent omnes, et constat ex dictis, quia illa benedictio est etiam constitutiva, et locus ille sacra res habetur in Eeclesia ; ergo in illa etiam habet locum regula posita: et hoc etiam docent omnes auctores supra citati. Tertio, si quis habeat sepulchrum proprium suis sumptibus emptum, vel aedificatum pro se vel suis, non est materia simoniae si vendatur quoad proprietatem juxta valorem fundi, et respectu ad solas expensas in eo aedificando factas. Hoc constat ex dictis de aliis rebus sacris; nam procedit eadem ratio, quia ibi non venditur benedictio, nec proprium jus sepulturae, sed materiale illud ad quod alia sequuniur. Et ita sentit Sylvest., verb. Smonia, q. 12, verb. Tertio ; et affert D. Thomam dicentem, in d. art. 4, ad 3, terram ubi fuit ecclesia, posse in necessitate vendi, sicut potest vendi calix. Unde similia loca jure haereditario transferri solent a parentibus ad filios, ratione temporalitatis quae in eis est; nam in spiritualibus non poterat esse per se successio; ergo eodem modo possunt per venditionem in alium transferri, quatenus temporalia sunt. Neque hoc invenio specialiter ab Ecclesia prohibitum, ut statim dicam. Quod etiam sensit Ugolin., cap. 44, S8 2, num. 10.

19. Quando locus sacer est communis ad fidelium sepulturas prohibitum est ab Ecclesia sepuituram alicui ibi vendere.—CQuarto, quando locus aliquis sacer communis est pro se- pulturis fidelium, prohibitum est ab Ecclesia sepulturam ibhi alicui vendere, vel sine certo pretio aliquem ibi non admittere ad sepeliendum. Hoc constat expresse ex d. c. Abolende, de Sepultur. ; ibi etiam sic narratur talis consuetudo : INVon prius permittatur effodi sepultura, quam pro terra in qua sepeliendi sunt, certum pretium ecclesie persolvatur. Et statim non solum pro benedictione, sed etiam pro terra id fieri prohibetur. Idem habetur in cap. Questa est, cum tribus sequentibus, 13. quaest. 2. Et idem sumitur ex cap. Audivimus, de Simon. Unde non est dubium quin hoc sit malum quia prohibitum ( quidquid dicat Tabien., verb. Simonia , num. 83), quia haec jura sine dubio loquuntur de exactione aliqua pro usu sepulturae in illa terra, absolute et simpliciter, sive exigatur pro terra, sive pro benedictione terrae ; nihil enim in hoc distinguunt, nec alio modo satis impedirent abusum quem vitare intendunt.

20. Peccatum contra prohibitionem supra positam simoniam esse, contra Ugolimuwm vesolvitur.— Deinde, non dubito quin peccatum contra illam prohibitionem sit simonia, saltem quia prohibita, in quo, mea sententia, non loquitur consequenter Ugolin. supra, dicens prohiberi propter avaritiam vel iuhumanitatem, et ideo peccatum illud non esse simoniam ; nam imprimis illa possunt esse motiva extrinseca praecepti, tamen materia sit religiosa, et prohibitio directe sit intuitu religionis, ne locus sacer negotiationi exponi videatur. Unde in d. cap. Abolende, absolute fit prohibitio, et oppositum appellatur perversitas consuetudinis, quae exaggeratio magis simoniae convenit, quam aliis vitiis. Et in d. cap. Audivimus, sub titul. de Simonia, et cum alus simoniae vitiis hoc numeratur, idemque fit in d. cap. Cum in Hcclesice, clarius in c. Fa que, eod. ibi: Quia vero hoc simoniacum esse cognoscitur, etc., et in cap. In Ecclesiastico, 13, quaest. 2, in confirmationem adducitur illud: Giratis accepistis, gratis date. igitur prohibitio illa est intuitu religionis, et ita materia illa materia simoniae effecta est.

21. Explicatur praecedens doctrina, discurrendo per personas quae sepulturam vendere possunt. — Potest autem haec prohibitio esse, vel respectu clericorum in ordine ad loca sacra in communi deputata ad sepulturam fidelium. Et hoc modo loquuntur jura frequentius, et sic videtur simoniae ratio habere magnum fundamentum, etiam ex natura rei, quia clerici non sunt domini illius loci, etiam ut quae- dam terra est, unde non habent jus vendendi illam, et ideo cum usum sepultura vendunt, solum id quod spirituale est, vendere censentur. Unde D. Thom., 4, dist. 25, quaest. 3, art.2, quaest. 3, ad 2, dixit, sepulturam non posse vendi ratione consecrationis, ut scilicet aliquis pro pecunia ibi sepeliatur. Intelligit ergo esse simoniam, quod magis certum est, facta ab Ecclesia prohibitione. Quando vero locus deputatus pro sepultura non est communis, sed proprius alieujus, ut certa capella cum toto loeo subterraneo, tunc ex natura rei non videbatur prohibitum patrono, ne posset aliquid accipere pro licentia sepeliendi ibi aliquem extraneum, nec in eo apparet tam clara simonia ex natura rei; nam videtur illa esse quasi locatio quaedam ipsius terrae, quae non videtur per se mala. Et in illa specie, dubitari potest an prohibitio Ecclesiae ad illum casum extendatur. Existimo tamen factam esse cum hac extensione, praesertim in d. cap. in Fcclesiastico ; nam verba ejus generalissima sunt: Interdictum sit omnino Christiamis, eic., faciuntque ad hoc confirmandum , quae notat Abb. in capit. Quanto, de Jud., num. 10, ubi ait laicum habentem jus sepulturae in loco sacro, non habere dominium, nec propriam possessionem, sed quamdam tolerantiam, ex benignitate et honestate Ecclesiae. Sed hoc alibi examinandum est, nam est incertum, ut constat ex Glossa et Innocentio ibi. Et videri potest Felin., in c. 4d audientiam, 2, de Rescrip., n. 9. Sed ad rem praesentem non refert: nam, etiamsi illud jus sit verum ac firmum, est annexum rei spirituali, et ideo non licet vendere usum ejus, seu facultatem per illud datam, ut aliquis ibi sepeliatur ; hoc enim merito prohibitum est.

22. Simonia est aliquid accipere pyo honoratiori loco sepulture. — Et hinc a fortiori colligitur esse simoniam aliquid accipere pro honoratiori loco sepulturae, ut quod sit intra ecclesiam, et non in coemeterio, vel, ut intra ecclesiam sit propinquior altari, etc. Ita sentiunt Anton. supra, S 22, et Sylvest., quaest. 11. Et est res clara, quia ibi tota ratio preiii est sanctitas loci, vel quidam respectus ad majorem sanctitatem, etiamsi fortasse motivum remotum sit honor humanus. Non desunt tamen Theologi, qui dicant hoc esse licitum, quia solum ibi venditur honor quidam humanus, qui non est spiritualis, sed tantum in hominum apprehensione consistit; ut si quis emat sedere in honoratiori loco, vel quid simile. Sed non est admittenda sententia, quia, ut di- xi, licet fortasse hoc sit motivum ementis, tamen quod venditur sacrum est, et ille honor est veluti quid annexum consequenter ad talem rem spiritualem, sicut est honor humanus annexus dignitati aut beneficio. Nam etiamsi quis propter illum honorem moveatur ad emendum beneficium, simoniacus est; ita ergo est in prasenti. Unde cum fundamentum hujus honoris sit major sanctitas loci ex majori propinquitate ad altare majus, vel ad Domini corpus, videtur etiam ex natura rei simoniacum esse, vendere locum propter illum respectum; certius vero est esse comprehensum in ecclesiastica prohibitione. Secus vero erit, si quis velit onerare ecclesiani, et ita possidere in illa jus sepulturae in aliquo certo loco illius, ut non possit alius ibi sepeliri. Tunc enim videtur illa obligatio ex parte clericorum posse vendi, saltem auctoritate praelatorum Ecclesiee, cum circa hoc non inveniatur facta prohibitio, nec contineatur in superiori; quia aliud est vendere sepulturam, quod ibi prohibetur ; aliud vendere obligationem non sepeliendi ibi alium, ut per se constat. Unde neque tunc venditur aliquid spirituale, nec spirituali per se annexum ; illa enim obligatio est onus accidentarium, od aestimabile pecunia est, ut generalter infra videbimus.

23. Quid dicendum de emptione balsama, chrismatis. — Aliud exemplum erat de templo seu ecclesia, ex dicto c. Si quis objecerit; sed jam ad hoc responsum est, vel male textum illum allegari, quia mendose legitur apud Gratianum, vel certe intelligendum esse de ecclesia, ut benedictionem includit. Mihi tamen prior responsie eligenda videtur, quia nititur veritat, et alia videri posset aliquantulum coacta, littera illa retenta. Tertium exemplum erat de balsamo, in quo breviter supponimus illud per se spectatum, ut antecedit confectionem chrismatis, vendi posse, etiamsi ad illum finem ematur; hoc enim satis constat ex dictis. Deinde chrisma jam confectum solet ab Episcopo distribui pro suis ecclesiis, seu parochiis et locis religiosis. Et sic ex natura rei non esset simonia expensas factas circa materiam chrismatis simul distribuere, et se indemnem servare, nec fortasse ex natura rei esset injustum; hanc tamen exactionem specialiter prohibent jura canonica, et facta prohibitione, credo esse simoniam jure prohibitam, et simul credo esse injustitiam , quia jam Episcopi tenentur gratis et suis expensis dc illa materia suis ecclesiis providere. Constat autem ex dicto cap. Placuit , prohibitionem esse factam intuitu religionis, et ad vitandum specimen vel periculum venditionis rei sacrae. Et ideo non dubito quin illa sit respectu Episcopi simonia, quia prohibita. Denique potest considerari illa quantitas olei, vel balsami, aut chrismatis, quae expenditur in ipsamet unctione sacramen - tali, et haec videtur esse invendibilis jure divino, et non ex natura rei, quod etiam sentit Scotus, quia ut sic est pars sacramenti et materia proxima ejus. Quod si quis dicat antecedenter posse peti a fidelibus, ut emant res necessarias ad hujusmodi materias conficiendas, nam hoc simoniacum non est, respondetur, jam hoc satis esse provisum per decimas et primitias, aliosque ecclesiasticos proventus, et ita sublatam esse omnem occasionem palliandi talem simoniam.

24. Reliquie Sanctorum non possunt vendi sine simonia. — Per haec ergo satisfactum est difficultatibus omnibus, et ex dictis facile est judicare de alus rebus sacris, quae sine speciali benedictione aut consecratione Ecclesiae sanctae esse censentur, et inter spiritualia numerantur. Hujusmodi sunt imagines, de quibus aliquid teiigimus. Item rehiquiae Sanctorum, quae etiam sunt res sacrae, et invendibiles, ut a fortiori constat ex cap. ult. de Rehq. et vener. Sanct., et ibi notant Gloss., Abbas, et ali, et Sylvester, verb. Reliquie. Prohibetur enim ihi ne reliquie exponantur venales, ubi non solum prohibetur ne pretio transferantur in alterum, sed etiam ne cum illis fiat venalis quaestus, ostendendo illas propter pretium, respectu habito ad ipsas reliquias (quia nunc non agimus de labore, postea enim de illo generalter tractabimus). In reliquiarum autem venditione non potest moralter distingui materiale a formali, tum quia materiale non est aestimabile pretium secundum se spectatum, nec per relationem ad sanctam animam aestimari potest ; tum etiam quia, sicut supra dicebamus de actibus sacramentalibus, ita ipsae reliquiae non possunt dici antecedenter annexae rebus spiritualibus, sed secundum se esse suo modo spirituales, quia partes sunt sancti hominis, qui fuit templum vivum Spiritus Sancti. Quando vero contingit ipsas reliquias esse ornatas argento et auro, et ita donantur, clarum est absque simonia vendi totum illud ornamentum, quia illud materiale est, et extrinsecum valde ipsis reliquiis, et nihilominus cum proportione observarc oportet, ne carius illud tabernaculum vendatur, propter habitudinem ad rem quam continet; sicut non liceret ven- dere carius rosarium, eo quod per contactum ad varias reliquias videatur quodammodo sanctificatum , quia per hos omnes respectus venditur quod spirituale est. Denique in hoc ordine poni possunt libri Evangeliorum, Antiphonarum, et similes res, quae sacrae censentur, quatenus deputatae sunt specialiter divino cultui ; nam materialiter vendi possunt, ut per se constat, nunquam tamen augendo pretium propter spiritualem respectum, ut saepe dictum est.

25. Licentia vendendi res sacras ratione materice non est extendenda ad profanas negotiationes. — Denique propter ea quae ex Soto retuli, non omittam advertere, hanc licentiam vendendi has res sacras ratione materiae, non esse extendendam ad profanas negotiationes. quae sanctitati talium rerum injuriosae sint ; nam cum haec sit praecipua ratio simoniae , non poterit ab illius labe talis excessus excusari. Hinc, moraliter loquendo, censeo non esse licitum has res sacras locare, quamvis non inveniatur prohibitum speciali jure positivo, quia per se loquendo magnam habet indecentiam, et aliqualem similitudinem habet prohibitio vendendi sepulturam in sacro; nam illa videtur esse quasi locatio quaedam talis loci ad illum usum. item alias posset parochus aliquid exigere, ut permittat aliquem facere sacrum in sua parochia, quasi locando illam ad eum usum : id autem turpe profecto esset. Similiter indecentissimum est locare calicem pro pretio ad sacrum faciendum, quia hoc est virtute vendere usum sacrum illius calicis. Nam locatio venditioni comparatur, quia in ea, licet non vendatur res, vendi tamen censetur usus rei; si ergo locatur res sacra, cum non possit locari nisi ad usum sacrum, venditur sacer usus. Atque ita sentit etiam Ugolin. Tabien., 1, cap. 44, S I, num. 3, verb. Quoad primun casum ; addit vero limitationem dicens, habito respectu ad ipsam materum, que ust conswnitur , posse aliquid emigi ; quod ad summum esset verum potius per modum reparationis damni provenientis, quam per modum locationis. Ut ergoid locum habeat, oportet ut revera per talem actum res ipsa materialis, quae sacra est, deterioretur, et aliquantulum consumatur, alioquin falsus esset titulus exactionis, et fictus. Moraliter autem non contingit tale detrimentum propter usum calicis, etiam saepius repetitum ; in aliis autem vestibus sacris posset contingere, si frequens esset usus ; pro uno autem vel alio actu considerabile non est.

26. An sacriste possint aliguid esigere. ul pretiosiora vel mundiora vestimenta prebeant.—Vtem non censeo approbandum, quod sacristae aut thesaurarii aliquid exigant, ut pretiosiora vel mundiora vestimenta, vel calices meliores praebeant ad sacrificandum, si illud exigant per modum pretii pro usu rerum sacrarum, secus si pro labore non debito, vel pro expensis quas in lavandis lineis vestibus faciunt, id petant ; et adhuc isto modo procurandum est ut vitetur, quia semper habet speciem mali. Et similiter esse censeo contra sanctitatem talium rerum, ex illis negotiationem facere, emendo, verbi gratia, ah una ecclesia vestes sacras, ut alio eas portando carius vendantur, et similia, quae licet non sint aperte simoniaca, non possunt omnino excusari, quatenus illo modo res sacrae profanantur, et datur moralis occasio ad simonias committendas. Saepe etiam in his actionibus poterit committi sacrilegium alterius rationis, etiamsi proprie simonia non sit. Ut si fur surripit ab ecclesia chrisina vel oleum sanctum, et illud vendit pretio proportionato ipsi oleo, non erit simoniacus ; erit autem sacrilegus, quia ad hoc sufficit injuste vendere rem sacram materialiter, licet non vendatur, ut sacra est, quod proprie ad simoniam spectat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14