Caput 15
Caput 15
Utrum divina officia sint propria materia simoniae. ubi de aliis virtutum operibus.
1. Quae sint divina officia, et de quibus hic agendum sit. — Divina officia (ut latius explicayi in 5 tom. tertiae part., disp. 34, sect. 3), in generali significatione, acius sunt sprirituales et ecclesiastici, et comprehendere possunt actus praecipuos potestatis ordinis, ut sacramenta, et maxime Missam. Hic vero solum loqui intendimus de actibus publicae orationis, quae in ecclesia fit, vel in horis canonicis, vel in exequiis mortuorum, vel in publicis processionibus, litaniis, et si qui sunt alii similes actus. Agimus autem de illis separatim, quia, licet haec officia a clericis proprie fiant, tamen non sunt proprie actus ordinum, nam sine ordinibus fieri possunt, imo et sub obligationem cadere, sicut moniales, religiosi nondum ordinati et beneficiati, ad horas canonicas recitandas obligantur, et in choro saepe assistunt qui clerici non sunt. Et ita de his possunt esse speciales dubitandi rationes, et difficultates quas hic explicare necessarium est.
2. Pars negativa proponitur.— Videri ergo potest divina officia non pertinere ad simoniae materiam. Primo, quia haec officia nihil aliud sunt quam orationes quaedam ad Deum : hae autem orationes natura sua vendibiles sunt; ergo non sunt materia simoniae. Major supponitur ex facto ipso, et ex dictis in materia de Interdicto, in d. disp. 34, nam, seclusis benedictionibus constitutivis, seu consecrationibus rerum sacrarum, reliqua, sive fiant per expressas petitiones, seu per modum benedictionum, omnia pertinent ad invocationem Dei, vel ad ejus laudem et gratiarum actionem, quae omnia ad orationem reducuntur. Minor autem patet, quia oratio tantum est quidam actus humanus, cujus homo est dominus, et in quo ponit suum laborem ct operam ; ergo natura sua est actus pretio aestimabilis, sicut alii actus humani. Et confirmatur primo, quia suffragia mortuorum et funeralia pertinent ad haec officia et orationes publicas, et tamen pro illis dari solent certa pretia ; sic enim et testamento relinqui solet quantitas pecuniae sub onere faciendi haec vel illa officia, et cum religiosis fiunt pacta, ut eant ad funera pro tanta vel tanta quantitate, et super hoc fiunt conventiones et exactiones, non minus quam inter emptorem et venditorem, locatorem et conductorem, et idem fieri solet in processionibus publicis, et aliis orationibus communibus. Confirmatur secundo : nam orationes privatae vendi possunt, ut videtur esse in usu; datur enim aliquid homini pauperi aut devoto, ut hoc vel illud recitet ; ergo in orationibus publicis idem fieri potest. Confirmatur tertio, quia alias pro nullo actu virtutis aut misericordiae exercendo posset pretium exigi, quia non est major ratio de hoc opere misericordiae spiritualis, quae est oratio, et de corporali opere sepeliendi mortuos, quam de omnibus aliis misericordiae operibus. Consequens autem est durissimum, et contra communem usum Ecclesiae, et contra rationem; nemo enim cogitur gratis exhibere beneficium. Contirmatur quarto, quia alias nec pro actionibus docendi, concionandi, et similibus, licitum esset pretium accipere, sed omnia haec essent materia simoniae, quod est valde rigorosum, et contra superius dicta c. 8, si hic cum proportione applicentur.
3. Resolvitur, divina officia esse materium simonice. — Nihilominus dicendum generaliter est, officia divina, prout in ccclesia fiunt ex ejus institutione, et per ministros ecclesiasticos, materiam propriam esse simoniam; ita ut illa vendere vel emere simonia sit, contra divinum et naturale jus. Haec est sententia communis omnium Doctorum in locis saepe citatis, et praesertim D. Thommee, dicto art. 3; et colligitur etiam ex generalibus prohibitionibus juris canonici, cap. Ad nostram, de Simon., ubi pro ministerio ecclesiastico aliquid recipi prohibetur : constat autem haec divina officia, ecclesiastica ministeria esse; ergo. Et similes prohibitiones sumi possunt ex cap. Cwun in Ecclesie, cap. Non satis, eod., et alias speciales statim afferemus, ex quibus etiam potest universalis colligi ; tum quia non est major ratio de quibusdam quam de aliis; tum etiam quia non prohibentur, verbi gratia, exequia mortuorum, quia tala sunt, sed propter spiritualitatem quam habent, quae omnibus divinis officiis communis est. Ratio ergo generalis est,quia haec officia sunt quid spirituale, fere omnibus modis quibus spiritualitas potest in materia simoniae reperiri; nam imprimis fiunt ex principio, ac potestate spirituali supernaturali, nam fiunt nomine Ecclesiae, per potestatem ministerialem ab ea concessam et quasi delegatam, et ex suo genere requirunt fidem, et gratiam Spiritus Sancti, ut recte fiant. Unde etiam possunt talia opera dici in se spiritualia; nam, licet sensibili voce vel gestu fiant, informantur fide ac religione, et verum ac supernaturalem Dei cultum in se continent, et inde habent suam aestimationem et valorem, non temporalem, sed altioris ordinis. Denique etiam sunt suo modo causae spirituales, quia ordinantur ad satisfaciendum Deo pro peccatis hominum, et impetrandam ab eo gratiam et alia beneficia, et ad excitandos ac disponendos animos fidelium ad virtutem. Est ergo haec materia valde spiritualis, ac subinde natura sua invendibilis, et hoc est esse materiam simoniae.
4. Solvuntur argumenta.—Hsaec autem veritas magis elucescet descendendo ad particularia, quod fiet discurrendo per ea quae in rationibus dubitandi tanguntur. Ad principalem ergo rationem respondemus, illam communem esse et sacramentis et sacramcntalibus, quatenus in actionibus humanis consistunt. Nihil ergo obstat quod actus humani, si spirituales sint, et opera vel instrumenta divinae gratiae, inaestimabiles pretio sint, quia elevantur ad supernaturalem ordinem, et principaliter sunt ab Spiritu Sancto, et ad spiritualem effectum ordinantur. Quod vero in illa ratione tangitur de labore et opera, in cap. 21 expendetur. . 5. Suffragia mortuorun vendi non possunt. — Ad primam confirmationem, dicendum est etiam suffragia mortuorum esse officia divina et ecclesiastica, et in eis habere locum, generalem regulam propositam, imo hoc exemplo illam optime confirmari. Nam haec suftragia vendi, vel pro eis pretium dari, maxime prohibitum est in cap. Ad Apostolicam, et capit. Suam, de Simon. Et colligitur ex cap. penult. de Simon., cum Gloss. ibi, et Doctoribus communiter, tum ibi, tum in dicto capite Ad Apostolicam ; S. Thom., dicta quaest. 100, art. 3; Anton., dieto cap. quinto, S 22; Sot., d. quaest. 6, art. 9. Sylvester, Tabien., etc. verbo Simonia ; Redoan., part. 1, cap. 30, num. 6, et 3 part., cap. 16, num. 34, cap. 18, a princip. Ratio est eadem, quia haec snffragia spiritualia sunt, et ecclesiastica officia. Oportet tamen advertere, quod in principio capit. 8 admonuimus, nos nunc solum definire hoc officium esse materiam simoniae, ita ut pretio illud aestimare simoniacum sit. At vero aliquid in illo vel pro illo accipere, honesto modo, et titulo, per se malum non est. Et hoc modo intelligenda sunt fieri, quae in objectione proponuntur. Et si aliter fiant, non licent, vel quia simoniaca sunt natura sua, si ratio pretii pro orandi officio interveniat, vel quia esse possunt alias prohibita, vel injusta.
6. Pro lis stipendium licet accipere, non cero pretium. — Discrimen ntandum ànter clericos qui exw officio tenentur, et alios qui non tenentur. — Unde etiam distinguere necesse est inter stipendium et pretium : nam illud licet. hoc non licet, ut infra suo loco explicabitur. Item distinguendum est inter id quod exigitur, vel quod sponrte offertur, et inter id quod ex consuetudine offerendum est, vel quod ultra consuetudinem postulatur. Spontaneae enim oblationes non prohibentur, sed iniqua exactiones. Consuetudines etiam piae observari praecipiuntur in dicto capite Ad Apostolicam. Modus autem petendi oblationes ctiam consuetas praescribitur, ut ab omni specie mali abstineatur. De quibus oblationibus et de modis illas petendi, supra, tra-tat. 2, lib. 1, dictum est. Item distinguere oportet inter parochos, seu clericos omnes qui ex officio, vel ratione beneficii, tenentur funeralia. defuncte exhibere, et alios adventitios qui vocantur, cum alias ibi inservire non teneantur. Prioribus enim non solum est prohibitum, pretium postulare, sed etiam novum stipendium vel sustentationem, praeter consuetas oblauones, debito tempore et modo. Unde si ahquid aliud exigant, graviter peccant, et simoniam committere praesumuntur, quia non habent rationem petendi, et ileo mercedem propriam videntur postulare ; et quamvis non intendant formaliter pretium, a maliiia simoniae non excusantur, propter irreverentiam quam per illammet exactionem faciunt divinis officiis, et quia exterius speciem simonia indebite praebent, ac denique quia jura haec prohibent tapquam simoniaca. Et praeterea peccant contra justitiam , quia injustum stipendium ab inyitis exigunt. Alii vero clerici adventitii, seu voluntarii, licet pretium exigere non possint, stipendium tamen vel congruentem sustentationem petere possunt, nec peccant illam petendo antequam ministrent, nec fortasse de illa paciscendo, ut infra dicetur: haec enim doctrina de omnibus his ministris generalis est.
7. In funere, quidam actus sunt spirituales, alii non ita: pro spiritualibus non potest accipi pretium, pro aliis potest. — De confraternitatibus quid dicendum. — Denique in funeribus distinguere oportet varios actus, qui non omnes spirituales sunt, et pro his qui spirituales non fuerint, licitum erit pretium exigere, ut verbi gratia, deferre corpus defuncti non periimet ad ecclesiasticum officium, nec ad spirituale ministerium. Item corpus ipsum sepulturae tradere, cooperire, et similia, corporalia sunt potius quam spiritualia; haec igitur pretio aestimari possunt. Huc etiam spectant omnia quae ad pompam funeris mere humanam ordinantur, ut tumulum facere, et ornare, mqseundare, etc. Spiritualia vero sunt omnia, quae ad orationes vel ecclesiasticum officium pertinent, et quae suffragiorum ecclesiasticorum nomine comprehenduntur, ut sunt psalmodia, litaniae, lectiones, et antiphonae, ac orationes, etc. Item huc pertinere videntur omnia quae spectant ad pompam (ut ita dicam) spiritualem, ut est processio clericorum, quae fieri solet a domo defuncti ad ecclesiam, cum tota illa sit per modum suffragii et spiritualis auxilii; et ideo etiam cierici et religiosi non possunt per modum pretii aliquid accipere, secus per modum stipendii, aut etiam pro extraordinario labore, juxta ea quae dicemus cap. 21. Et idem cum proportione censeo dicendum de confraternitatibus, quae comitari solent corpus defuncti; nam, licet personae earum laicaesint, tamen ad spiritualem actionem ibi concurrunt, et ad auxilium animae potius quam ad honorem humanum, ct ideo quicquid reci- piunt, spirituali modo debent recipere per modum congruae sustentationis, vel eleemosynae, non per modumi pretii. Juxta haec ergo moderanda sunt quae in secunda confirmatione objiciebantur, alias licita non erunt.
8. Processiones habent rationem officii ecclesiastici, nec pro illis pretium potest accipi. —dAtque idem dicendum est de aliis ecclesiasticis processionibus, quae publice fieri solent, vel ad venerationem festorum aut Sanctorum, vel ad impetranda a Deo auxilia pro communibus necessitatibus, prout fiunt vel in ordinariis diebus litaniarum, vel interdum extraordinarie, juxta occurrentes necessitates. Omnes eumm illae processiones habent rationem ecclesiastici offieii, et ideo ministri earum suas spirituales actiones vendere non possunt, nec aliquid exigere, si ex officio ad id tenentur; si vero non tenentur, possunt quidem ex altari edere, non tamen aliquid tanquam pretium accipere propter eamdem causam, quia tota illa actio spiritualis est. Idemque dicerdum est de omnibus qui aliquem concursum ad illas actiones habent, sive deferendo crucem, sive thronum, in quo reliquiae vel imagines Sanctorum ponuntur, et multo magis si ipsum corpus Dominicum deferatur: quia omnia haec spiritualiter fiunt, et ad finem spiritualem vel excitandi fideles ad devotionem, vel honorandi Deum et Sanctos, et auxilium ab eis impetrandum, ordinantur.
9. Quomodo oratio privata sit materia simonic. — In secunda confirmatione, petebatur an orationes privatae sint materia simonisae. Ad quod breviter dicendum est, si oratio consideretur ut est vel impetratoria, vel satisfactoria, vel meritoria de congruo pro eo pro quo funditur, esse materiam simoniae, ita ut si sub ea ratione vendatur, aut pretio ematur, committatur simonia. Haec est sententia Div. Thomae, art. 3, ad 2, quam omnes recipiunt. Et probatur, quia sub illa considerationc est res mere spiritualis ; nam et a divina gratia procedit, et in sua utilitate et efficacia, in illa omnino nititur, et ad effectum spiritualem pertinentem ad bonum animae ordinatur. Habet ergo omnia quae in materia simoniae omnino propria desiderari possunt: unde quoad hoc eadem ratio est de his orationibus, quae de publicis. Nam, licet jura canonica de his orationibus privatis, quoad hanc partem nullam faciant mentionem vcl prohibitionem, quia non erat ita necessaria, sicut in publicis ministeriis ecclesiasticis, nihilominus quod spectat ad jus divinum et naturale, idem omnino in utrisque invenitur, ut ratio facta probat. Unde ad illam confirmationem, dicendum est illam consuetudinem, ut honesta sit, ita esse intelligendam, ut id quod datur, non sit per modum pretii, sed per modum eleemosynae, quae ad sustentationem orantis aliquid juvet, vel etiam per modum stipendii, maxime si oratio diuturna sit.
10. An actus virtutum vendi possint. — Simile modo expediendum est quod in tertia confirmatione petitur, an virtutum actus vendi possint, quatenus ab uno in alterius utilitatem fiunt. Duobus enim modis possunt actus virtutum fieri in alterius utihtatem , scilicet vel in utilitatem spiritualem, vel cerporalem; quae duplex consideratio non habet locum in oratione, et ideo non fuit in illa necessaria. Nam, licet oratio possit ordinari ad obtinendam a Deo aliquam temporalem vel corporalem utilitatem, nihilominus ipsa oratio non confert ad obtinendum illum effectum, nisi spiritualiter, et ut donum gratuitum, et ideo nec dicitur corporaliter juvare, nec sub illa ratione pretio aestimari potest. At vero per opera misericordiae possumus juvare proximum corporaliter, non impetrando, sed praestando illi beneficium, seu servitium corporale: per eadem vero opera, ut sunt apud Deum aliquo modo meritoria, et per opera temperantiae, ut jejunii, vel per alia opera poenitentiae, ut satisfactoria sunt, possumus spiritualiter proximo prodesse. Priori ergo consideratione possunt talia opera pretio aestimari, ut per se notum est, et constat ex usu et ratione, quia sunt bona corporalia et temporalia, alias nullae actiones humanae pretio essent aestimabiles. Item talia opera ut sic per vires naturae fiunt, et per easdem conferunt utilitatem ob quam pretio aestimantur, unde nec ex parte principii, nec ex parte termini, nec in suo esse habent spiritualitatem. Quod vero contingat ab operante fieri in gratia, et ex gratia, ac modo supernaturali ex parte actus interni, est per accidens, nec immutat corporalis operis naturam. Posieriori autem modo talia opera erunt materia simoniae, si vendantur, quia ut sic sunt spiritualia, et iu eis omnino procedit eodem modo ratio de oratione facta. Alia, quae in ultima confirmatione tanguntur, infra, vap. 18, tractabuntur.
On this page