Caput 16
Caput 16
Utrum actus spirituales, soli operanti utiles, ut sic possint esse materia simoniae.
1. Hostiensis opinio impugnatur. — Abbatis sententia. — Quaestio est valde controversa inter Doctores, an sit licitum dare alicui pecuniam, vel quid simile, ut fiat Christianus vel religiosus, vel ut sacramenta frequentet, et similia. In qua quaestione varie loquuntur Canonistae, utunturque variis distinctionibus. Hostiensis, in cap. Dilectus, 2, de Simon., num. 1 et 2, distinguit inter necessaria ad salutem, ut est Baptismus, et alia non necessaria, ut religio. Et in prioribus dicit posse aliquid dari, etiam sub conditione et pacto, ut recipiatur Baptismus; in posterioribus negat. Rationem autem differentiae non reddit, nec videtur posse dari. Quia non minus est spiritualis et supernaturalis actus ad salutem necessarius, quam non necessarius, seu qui est in consilio; si ergo per illam dationem emitur vel venditur talis actus, in utroque erit aeque malum; si vero non emitur nec venditur, in nentro erit malum. Aliter distinguit Abbas, in dicto cap. Cum in Ecclesiee, num. 7. Nam si pecunia detur vel promittatur solum ad removendum obstaculum conversionis, licite datur vel promittitur; si vero detur ut illud sit motivum operandi, vel veniendi ad fidem, id non licet. Et hoc sequitur Gullielm. Redoan., 3 part., cap. 5, num. 23.
2. Declaratur prima purs hujus sententie, et approbatur. — Declaratur prius membrum, nam interdum infidelis non suscipit Baptismum, quia timet paupertatem, ut si derclicturus sit patriam, vel quia est Judaeus oneratus usuris, et timet restitutionem. In his ergo casibus, ait Abbas licitum esse, vel remittere usuras, si quis habeat ad hoc potestatem, vel offerre necessaria ad vitam, etiamsi patriam relinquat, vel offerre pecunias quibus solvat debita, et sic de aliis impedimentis. Quae opinio quoad hanc partem mihi valde placet, dummodo non fiat pactum, ut statim dicam, nam in reliquo, illud est opus magnae charitatis, et non habet umbram simoniae, quia nulla est ratio pretii ibi considerata, sed tantum tolluntur impedimenta. Nec etiam est ibi periculum fictae conversionis, nam supponitur quis affectus et dispositus ad conversionem , sed impediri ab executlione propter tale impedimentum:; vel certe licet non supponatur, prae- videri potest illam occasionem et timorem humanum impedire dispositionem ; licitum est ergo timorem illum auferre: nam, eo ipso quod datur aliquid ad tollendum obstaculum, satis declaratur illam non esse futuram rationem conversionis, sed aliam altiorem. Quoad hanc ergo partem, verissima est sententia Abbatis, et eam sequuntur ibi Felinus, et Archidiaconus, Turrec., in d. c. Quam pio, Augel., Sylvester, et omnes citandi. At vero divisio Abbatis, quoad aliud membrum, nec est adaequata, nec ratio ejus pertinet per se ad simoniam, ut patebit.
3. Duo modi, quibus aliquid dari potest intuitu conversionis, exmpenduntur. — Dico ergo duobus modis posse aliquid dari alteri intuitu conversionis ejus. vel ut aliquid pertinens ad suam spiritualem salutem faciat. Primo, dando iliud cum pacto expresso vel subintellecto: Do ut facias, ita ut qui recipit, promittat, et se obliget ex vi muneris. Secundo, dando simpliciter, vel eleemosynam faciendo, aut signa amicitiae ostendendo, ut alter paulatim bene affectus reddatur, et ad bonum faciendum facilius inducatur et inclinetur. Quando fit donatio hoc posteriori mcdo, licitum est allicere animum proximi ad conversionem, vel ad quodcumque exercitium virtutis, donis ac beneficiis. Et hoc expresse docuerunt Glossa. in dicto cap. Quam pio, et in cap. Debet, 23, quaest. 4 et in dicto cap. Dilectus, 2. de Simon. Quibus in locis consentiunt Doctores, et alii supra citati, et D. Thom. 2. 2, quaest. 100, art. 3, ad 4, et ibi Soto, et alii; et Medin., c. de Restit., quaest. 27, ad 4, et alii infra referendi. Et hoc probant jura in dicto c. Debet, ubi ait Augustinus unumquemque debere proximum ad Dei cultum adducere, non solum doctrina et disciplina, sed etiam beneficentiae consolatione, id est, donis et beneficiis. Idemque sumitur saltem a simili ex Gregorio. in cap. Qui sincera, dist. 45, et ex aliis infra rcferendis. Ratio vero est, quia hoc non potest esse simoniacum, quia ibi non intervenit pactum, nec ratio pretii vel emptionis, sed liberalis donatio, et acceptio : illa vero intentio dandi, ut alter invitetur facilius ad virtutem, optima est ; nulla ergo malitia, per se loquendo, hic intervenit.
4. Solum est cavendum ne tantus sit excessus in hujusmodi muneribus, ut tacite videatur alter ita moveri, ut principaliter trahatur ad fidem vel confessionem propter respectum humanum, aut ne videatur ingratus benefactori suo, vel ne careat illa commoditate: jam enim tunc per excessum posset in hoc peccari. Sic enim licitum est precibus aliquem attrahere ad baptismum, poenitentiam, vel religionem; tamen non debent esse preces adeo importunae, ut moralem vim cogendi habere videantur ; quia tunc exponitur alter, qui rogatur, periculo fictionis aut inconstantiae, et tunc posset esse actio peccami:osa, etiamsi proprie non esset simoniaca. Átque hinc etiam fit ut, licet is, cui talia munera donantur, intelligat quo fine et qua spe dentur ab alio, non peccet, nec sit simoniacus illa recipiendo, quia non accipit ut pretium, sed ut liberale donum, licet cum ea spe datum ; nam etiam illa spes simoniaca non est, ut bene notavit supra Medin.; et similitter, si ille qui recepit donum, postea operetur actum virtutis cum respectu ad donum, ut sit alteri gratus, vel ut ei obsequatur, vel certe cum spe doni, s: illud nondum recepit, nec est simoniacus ob camdem rationem, nec peccat, si non excludat proprium motivum virtutis, sed solum aliojuvetur.
5. An alius modus faciendi donationem cum pacto expresso illicitus sit. — Pars affirmans proponitur. — At vero quando fit donatio, vel promissio priori modo, cum pacto vel conditione expressa, est major difficultas et controversia. Nam tale pactum nunquam hlicere tradit Bonif., in d. c. Quam pio, ubi prius posita quaestione simili, anxium se et dubium ostendit, nec videtur ironice loqui, ut Glos. dicit, sed serio, ut patet ex illis verbis, Deum testiftcor, etc., quia hoc juramenti genus non bene cadit super locutionem ironicam. Vere ergo affirmabat se esse anxium, fortasse tamen non propter magnitudinem quaestionis, sed quia timebat illos contristare, et ideo de modo respondendi dubitabat. Tandem vero hujusmodi pacta improbat, dicitque se nunquam legisse, Apostolos hoc modo invitasse homines ad fidem ac religionem. Quod secundo roboratur ex generalibus regulis juris, quod omnia pacta, et exactiones, seu conventiones in matcria spirituali, reprobatae sunt, c. ultim. de Pactis, cap. Quaeesitum, de Rer. permut., et in eod., cap. Quam pio. Constat autem materiam hujus promissionis aut largitionis spiritualem esse, qualis est receptio Baptismi, vel ingressus religionis ; et eadem ratio est de caeteris operibus virtutum , solum ea spectando quatenus spiritualia sunt, et ad salutem proficua ; ita enim in casu proposito spectartur. Quod autem emantur in utilitatem operantis, vel alterius, non videtur referre, quia semper manent aeque spiritualia. Unde Pontifex, in dicto cap. Quam pio, sic in virtute argumentatur : Talis actus est donum descendens a Patre luminum; crgo qui pro illo munus accipit, donum Spiritus Sancti vendit; qui vero largitur munus, donum emit. In qua ratione etiam supponit ibi intervenire verum et proprium pactum, et patet, quia est promissio, vel largitio onerosa. et sub conditione : Dabo, si feceris, vel, do ut facias.
6. Tertio, si liceret hoc modo temporale donum alicui dare ut vellet baptizari, eadem ratione liceret dare ut vellet baptizare, et iia pesset omnis pactio simoinaca honestari. Sequela patet, quia tam spirituale opus est suscipere Baptismum, sicut dare. Unde si quis dicat in nostro casu illam non esse emptionem, sed liberalem donationem factam sub ea conditione, non ad emendum Baptismum, sed ad inducendam voluntatem, et invitandam ut velit baptizari, ita in administratione activa sacramenti, dicam me non emere sacramentum, sed doenare sub conditione boni operis, inclinando voluntatem alterius ad illud faciendum. Atque haec promissio posset fieri electori, si eligat Petrum, quem ego existimo esse digniorem; et electo, ut acceptet, si ego existimo praestiturum obsequium Deo, acceptando. Et sic de aliis inmumeris. Quarto, si hic contractus esset licitus, liceret etiam religioni cum aliquo pacisci, quod si religionem ingrediatur, dabit illi talia subsidia, vel tales honores, quod videtur expresse damnatum in dicto cap. Quam pio, ei prae se fert magnam inordinationem contra spirituahtatem illius status. Simihter posset Episcopus promittere alicui beneficium, si ordinari se permitteret, et similia; quae plane sirnoniaca reputantur. Sequela vero patet, quia in his omnibus dici potest dationem esse liberaiem ad inclinandum animum alterius ad opus virtutis, non ad emendum illud.
7. Pars negativa. — In contrarium esse videtur auctoritas ipsiusmet Dei paciscentis cum hominibus, se daturum temporalia bona, si servaverint praecepta ; tales enim sunt infinitae promissiones in veteri Testamento. Et honorantibus parentes longaevam vitam promitit, Exod. 12: Ut sis longevus, quam esse promissionem etiam vitae praesentis, explicuit Paulus, 1 Timoth. 4, siguificans illam promissionem etiam nunc durare. Secundo, fit idem argumentum ex comminationibus poenarum etiam temporalium, per quas Deus inducit homines ad opera virtutis ; nam poena, et praemium aequiparantur, et temporalis poena pretio aestimari potest. Unde haec eadem argumenta fieri possunt ex rebus humanis; nam licitum est parenti filium punire, si studiose non vivat, et illum per flagella et minas inducere ut operetur virtutem ; ergo etiam donis temporalibus et promissionibus eorum id facere licet. Imo nilil videtur frequentius in bonis parentibus, qui suaviter student inducere filios ad opera virtutis; promittunt enim illis dona, et interdum meliorem haereditatis partem. si obedientes sint, vel honesti, etc. Sic etiam interdum dominus promtttit servo libertatem, si velit converti ad fidem, et non reprehenditur , sed laudatur. Imo auctoritate publica interdum promittitur malefactori infideli vita, si baptizari velit; hunc enim usum refert et approbat Med., loco infra citando. Sic etiam fidelis potest promittere infideli, ducturum se illam in matrimonium, si convertatur ad fidem, quae concitio approbar videtur in cap. Non oportet, 18, quaest. 1. Item Gregorius, in cap. ult..23, quaest. 6, ait servum infidelem et obduratum onerandum esse laboribus, ut vexatio det ilh intellectum ; ergo etiam poterit allici muneribus ac promissionibns.
8. Ratio a priori. —lertio, argumentari possumus a priori, quia in hujusmodi pacto et promissione non est malitia simoniae, nec alia cum fundamento affirmari potest ; ergo. Minor, licet ad praesentem causam non referat, ut manifesta supponitur, quia intentio sic promittentis vel donantis bona est, ut constat ; medium etiam non est malum, quia ex objecto saltem est indifferens, et ex fine fiet bonum, quia ad illum est utile, et non est perniciosum ; et per illud non inducitur alius, vel ut ficte operetur bonum, vel ut principaliter id faciat propter temporale commodum, neque ut hoc accipiat tanquam pretium virtutis, sed solum ut hinc aliquo modo alliciatur, et excitetur ad virtutem operandam, prout debet. Probatur ergo major, quia ibi ex parte dantis vel promittentis non est emptio, quia ille nihil ab alio recipit, et nemo emit, nisi qui recipit aliquid a vendente : et eadem ratione non est venditio ex parte recipientis, quia nihil tradit danti, sed ipse sibi operatur. Et in hoc sensu videtur dixisse Sylvester, non esse hic periculum simoniae, quia qui promittit, non accipit fidem, sed infidelis ; et eamdem rationem late prosequitur Medin.; et Card. etiam illa utitur. Aliter potest explicari haec ratio, quia promissio vel donatio facta alteri sub conditionc, quae in solam utilitatem, et favorem recipientis cedit, non censetur onerosa, sed mere gratuita et liberalis : et consequenter non potest esse occasio simoniae; haec enim sine contractu oneroso non commitittur, ut dictum est. Antecedens commune axioma est juristarum, ut videre licet per Tiraquellum, et quos ipse refert in leg. S? unguam, in Gloss. Donatione largitas, num. 145; Hippolyt., in S 1, Instit. de Donat., num. 494; Menoch., cons. 154, num. 7. Et ratio sumitur ex praecedenti, quia quando conditio tota cedit in utilitatem alterius, cui fit promissio, promittens nihil recipit, et recipiens sibi tantum proficit ; ergo non potest dici datio onerosa. Item ex generali ratione liberalitatis id colligi potest; nam liberaliter fit quod gratia alterius quis facit, et non gratia sui; sed ita est in praesenti, licet promissio fiat sub conditione, quia conditio Ipsa est gratia alterius, non sui; ergo.
9. A quibus auctoribus defendatur pars, que negat licere hanc donationem per modum pacti. —lIHn hoc puncto, juxta contrarias rationes pro utraque parte pos:tas, ita diversae sunt opiniones. Prima simpliciter negat licere dare aliquid, vel accipere hoc modo per viam pacti, Do ut facias, vel, Promitto sub tali conditione, ut fias religiosus, et non aliter, etc. Ita tenet divus Thomas, dicto artic. 3, ad 4, ubi Cajetanus tacendo consentire videtur, sicut et Sot. et Aragon. Valent. vero clarius adhaerere videtur (licet in generali), disput. 6, quaest. 106, punct. 2, dub. 3; idem D. Thom. 2. 2, quaest. 189, articul. 9. Tenet hoc etiam expresse Panorm. cum aliis, quos refert in cap. Dilectus, 2, de Simon., num. 7, ubi idem sentit Felin., num. 2, referens Anton.; et idem tenet Anchar., et alii ibi; Archid. et Turrecrem., in dicto cap. Quam pio ; Anton., 2 part., titul. 1, cap. 5, S1S, et titul. 12, cap. 2, 84; Angel., Simonia, 3. num. 29; Sylvest., quaest. S, dicto 3; Tabien., num. 28 et 61; Armil., num. 30. et num. 50. item Sylvest.. verb. Heligio, 2, quaest. 2. Et hanc partem amplexus est Bart., imo tanquam certam supponit in leg. T'fia, ff. de Verb. obligat., num. 12. Ubi alii Legistae idem sequuntur. Medin. etiam, inco. de Restit., q. 27, in fine (licet moveri vidcatur aliquibus rationibus, ex his, quas secundo loco posuimus), non audet contra hanc opinionem proferre sententiam, sed concludit : Sed quia hec alterius negotii sunt, et ad maleriam de simonia pertinent , cum his que communiter dicuntur, transeamus.
10. Auctores partis opposite.—Contrariam sententiam indicat Gloss. in dicto cap. Quam pio, verb. Interventu, 4, quaest. 2; clarius in cap. Debet., 23, quaest. 4, ubi concludit : Zcite fit pactio ubi agitur de comversione alicujus ad fidem ; indicat tamen in ingressu religionis non licere, quia religio non est necessitatis, sicut haptismus vel fides; per hoc enim respondet ad cap. Quam pio. Idem sentit quantum ad conversiorem ad fidem Gloss. 1, in d. cap. P'lectus, 2, dc Simon., et non negat de religione et aliis actibus. Idem sentit Adrian., Quodlib. 9, artic. 3, ad 3 principale, saltem de baptismo, de aliis vero actibus obscure loquitur; tandem vero idem sentire videtur, citatque Card. Alex., in cap. 2, d. 4. Item Card., in dicto cap. Dilectus, 2. num. 35 amiliter Sylvest., verb. Gabella, 5, quaest. 2, pro conversione ad fidem, admisit fieri posse pactionem. Id autem retractasse videtur in verb. Simonia, ubi eodem modo loquitur de fidei et status religiosi susceptione. Refertur eiiam pro hac sententia Navar., in capit. 7aLer verba, concl. 5, illat. 1, n. 20. Sed 1bi in editione ultima latina nihil habet de pacto, sed de simplici datione, ut convertatur ad fidem. Refertur etiam Angel, in 2 p., in materia de Rest., quaest. Quis teneatur rest., art. 2 Quis a restit. sit liber., diff. 15, ubi ait sicut precibus, ita et pretio aliquem ad bonum allicere, licitum esse, sed nihil de pacto; et nomen pretii improprie videtur sumptum pro quocumque dono temporali, aperte enim tractat de liberali donatione. Eamdem opinionem videtur sequi Molin., tract. 2 de justit., disput. 93, conclus. 4, ubi expresse approbat indnctionem per donationem vel promissionem, etiam sub expressa conditione: Si hoc feceris, etc. Si tamen attente legatur, non recedit a communi sententia, ut statim declarabo. Hanc item sententiam late et sine distinctione ulla defendit Sancius, lib. 1 de Sponsal., disput. 39; et Leonard. Lessi., lib. 2, cap. 35, dub. 12, tractans specialiter de ingressu religiouis, dicit non esse simoniam aliquem inducere pecuniis ad religionem, etiamsi intendam obligare illum; dicit tamen esse illicitum, quia scandalosum, et propter periculum inconstantiae, et maxime propter cap. Quam plio.
11. Judicium auctoris. —lIn tanta varietatc difficile est ferre judicium, et mihi quidem in re tam gravi durum videtur a communi recedere sententia , quam praecipui doctores Theologiae, canonum et legum secuti sunt, D. Thom., Panormit. et Bart., cum multis sectatoribus, praesertim cum in dict. c. Quam pio, et in aliis juribus magnum habeat fundamentum ; adeo ut D. Thomas (sicut notatur in Decret. Gregor. )sola illius capit. auctoritate suam sententiam constituerit, et nisi illa sententia D. Thomae in aliquo sensu verum habeat, vix credo posse illi textui responderi. Aliunde vero insolentissimum esset omnia facta damnare, qua ex communi praxi afferuntur, et habent quamdam hujus pacti imaginem, vel speciem, et a piis fidelibus, doctis et indoctis sine scrupulo fiunt. Praesertim cum multa ex illis, vel aquipollentia inveniantur in jure probata, ut in secunda parte argumentorum propositum est. Mea crgo resolutio est, licitum quidem, per se loquendo, esse dare aliquid temporale alteri, ut aliquod bonum effticiat ad suam spiritualem salutem, sive sit opus necessitatis, sive consilii , dummodo talis elargitio non includat veram rationem pacti, mutui et onerosi, ut interdum potest ; nam tunc illicita, et in materia praesenti simoniaca erit pactio. Hanc resolutionem aliquibus propositionibus explicabo, quae facilius intelligentur, distinguendo inter largitionem de praesenti sub conditione faciendi in futurum, et promissionem postca dandi, si prius tu feceris hoc vel illud. Nec distinguo inter opus consilii vel necessitatis . quia, ut dixi, haec distinctio nullum fundamentum habet, praesertim in ordine ad simoniam. Imo (si ita loqui licet) honestius fit hoc ex parte recipientis in opere consilii, quam in opere necessario tanquam medio vel praecepto: quia in opere consilii magis liber est homo a debito operandi, et ideo plus videtur de suo conferre, quando velse obligat ad faciendum, vel se inclinat, et ideo videtur habere honestiorem causam recipiendi. Ouamvis ex parte dantis videatur magis ex misericordia moveri, quando necessitas proximi major est, et minus cogere illum, quando jam supponitur obligatus ad opus. Sed, ut dixi, haec parum referunt ad committendam vel vitandam simoniam, imo nec ad aliud genus peccati committendum, ut supra tactum est, et magis ex sequentibus patebit.
12. Dare aliquid de presenti proaimo, ut opus spirituale fuciat, quomodo honestum sit. — Dico ergo primo: donare aliquid de praesenti proximo, petendo ab illo ut aliquid spirituale faciat in bonum animae suse, sive vitando peccata, sive praecepta exequendo, sive opus consilii vel supercrogationis faciendo, uon est malum, sed est sanctum et honestum, quando donatio fit absolute: ita ut, licet ille, qui donum vel pecuniam recipit, statim rem ipsam acquirat , non statim maneat simpliciter obligatus ad religionem suscipiendam, vel aliud simile opus spirituale faciendum; erit autem talis donatio ex tunc valida, quia, licet apponatur conditio, non est proprie conditio, sed modus, et talis modus qui non inducat obligationem, etiamsi non impleatur. Ita expiieat suam sententiam Molin., ut patet ex ultimis verbis illius disputationis. Ex in eo casu est conclusio clarissima, et procedit optime juxta illam secunca sententia, et non est contra primam , quia tunc revera non est pactum. Atque ita potest hic applicari ratio facta superius, quod actio illa non est mala ex objecto, quia est donatio liberalis cujusdam doni de se indifferentis ; nec ex fine mala est, imo est bona, cum sit honestus finis, nec ex modo est mala, quia donum illud non datur ut pretium, cum pactum et obligatio mutua non interveniat ; ergo non habet unde sit mala vel simoniaca. Et ad hoc juvare possunt rationes secundae sententiae, et multa ex exemplis quae ibi adducuntur.
13. Mater licite dat filio munera, ut pia opera exequatur. — Hoc enim modo existimo dari filio a matre munuscula quaedam, aut vestes, etc., petendo ab illo ut confiteatur, vel missam aut concionem audiat, etc. Et licet interdum dicat se dare cum tal conditione, non intendit apponere propriam conditionem, sed modum, vel potius finem suum et intentionem explicare. Et eodem sensu licita erit talis donatio, si ordinetur ad invitandam filiam ad religionis ingressum, vel ad invitandum infidelem ad fidem : dummodo aliunde vitetur periculum, ne aliquid horum fiat ab alio vel nimis involuntarie, ob reverentiam donantis, vel animo ficto, aut non satis religioso. Dixi autem ita ut non maneat sunplici - Lor, id est, determinate obligatus ad religionem, quia non videtur inconveniens ut maneat obligatus sub disjunctione, vel ad implendam conditionem, vel ad reddendum quod accepit, si donator ita suam voluntatem explicuerit. Nam hoc videtur clare colligi ex cap. 2, de Condit. appositis, quod paulo post tractabimus, et rationem reddemus in puncto sequenti. Potest tamen practico casu explicari, quia licitum est alere pauperem in studio ad hunc finem, ut ad religionem ingrediatur, etiam declarando illi conditionem, non tamen absolutam imponendo obligationem. At sub conditione seu disjunctione licitum erit obligare illum, ut vel iugrediatur religionem, vel expensas restituat. Quamvis enim Medin. supra videatur in hoc dubitare, mihi tamen non videtur dubium, quia ibi nulla est simonia neque coactio, sed liberalitas limitata pro arbitrio donantis, non inique, nec injuste, sed caute ; quod facere potest, ut magis patebit ex puncto sequenti.
14. Quando licitum sit promittere aliquid sub expressa conditione, si fides accipiatur, el quid simile fiat. — Ratio assertionis. — Dico secundo: promittere aliquid sub conditione expressa, Si fidem susceperis, vel, Si fueris religionem ingressus, aut si quidpiam simile spirituale feceris, intendendo spirituale bonum operantis, e intendendo se obligare ad implendam promissionem, adimpleta conditione, et non aliter, licitum est, nullamque habet labem simoniae, quando ex parte ejus cui fit promissio, nulla oritur obligatio ad ingressum religionis, vel quidpiam simile. In hoc etiam approbamus secundam sententiam, et extendimus illam ad opera supererogationis, et ut locum habeat, non solum quando fit promissio illo modo ad tollenda impedimenta, quod magis indubitatum est, sed etiam quando fit per se ad inducendam voluntatem ; nec putamus hoc esse contra primam sententiam, quia ibi revera non intercedit pactum, ut explicabimus. Ratio ergo assertionis est, quia tota illa promissio sic facta non excedit donationem liberalem ordinatam ad inclinandam voluntatem alterius ad tale opus virtutis ; ostensum est autem talem donationem esse licitam; ergo. Probatur major, primo, quia supra ostensum est licitum esse aliquid donare bac formali intentione conciliandi affectum alterius, ut ita possit facilius inclinari ad spiriiuale opus amplectendum, quod ab illo desideratur ; ergo etiam est licitum hane intentionem verbis aperire, quia per hoc non mutatur ratio vel modus donationis ; sed hoc solum fit per illam promissionem illo modo explicatam, ut constat; ergo. Secundo, ostensum etiam est, quod licet donatarius intelligat intentionem dantis, et spem ejus, quam verbis non exprimit, nihilominus licite accipit, nec ideo simoniam mentalem committit ; ergo, licet verlis cxprimatur, ut in casu positae conclusionis fit, non erit simonia id accipere; ergo nec dare. Tertio, multa exempla ex adductis hoc confirmant, et illud maxime, quia, juxta veriorem et communiorem sententiam, validum ct lieitum est legatum sub propria conditione: Si Petrus fuerit religiosus, lego illi centum aureos quotannis in alimentum, vcl pro libris, aut quid simile. Idem optime confirmatur ex cap. 2, de Condit. appos., ubi manumissio servorum facta sub hac conditione, Do eis libertatem, dummodo monachi fiant et in monasterio perseverent, et non aliter, valida esse declaratur, et servari praecipitur. At libertas res temporalis est, et pretio aestimabilis; ergo licita est similis promissio sub conditione, etiam ad hunc finem, ut alter religionem ingrediatur.
15. Confirmatur exemplo servi, cui libertas promittitur , ea conditione ut sit religiosus. — Quarto, est optima ratio, quia ibi nec est simonia, nec coactio aut obligatio ingrediendi religionem, vel quid simile ; sed est quaedam optio, qua homini gratuito offertur, ut hoc vel illud eligat pro suo arbitrio, ut, in proximo casu, de mancipiis sub illa conditione libertate donatis, eis datur optio, ut vel religiosi vel servi manere debeant, et inter haec eligant. In quo nulla eis fit injuria, quia servi jam erant; imo fit gratia, cum honesta via evadendi servitutem illis proponitur, si religionem eligere velint. Et ita etiam nulla eis infertur vis, quia servitus jam inerat, et in eorum electione manet tam religio et libertas, quam servitus. Quod autem ad illa duo membra restringatur electio, non est vis, sed gratia, quia neque talis electio illis debebatur, cum essent addicti servituti. Quod vero illis non fiat major gratia, nec detur simpliciter libertas, non est vis nec injuria, ut constat. Praeterea, nec simoniae umbra ibi intervenit, quia nulla venditio fit, nec pactum quod inducat obligationem ingrediendi religionem ; tam liber enim manet ille ad non ingrediendum, sicut antea erat; unde non datur libertas in pretium professionis religionis, sed est quaedam liberalis concessio libertatis ad illum finem bonum,;, et non ad alium, vel sub ea conditione, et non absolute. Sicut si conditio a domino posita fuisset, Si ego ingressus fuero religionem, dono tibi libertatem, optima esset conditio; idem ergo est de alia, nam solum differunt, quod una conditio pendet ex voluutate ejusdem servi, alia non : quae differentia non refert, imo juvat, ut prior manumissio conditionata liberalior sit, et magis posita in potestate servi.
16. Aliis exemplis illustratur assertio. — Atque idem judicium est de aliis casibus supra insinuatis. Ut quaudo damnato ad mortem conceditur vita, si velit religiosus fieri, non cogitur ad religionem, nec venditur religio, sed optio illi datur ut inter illa duo eligat, in quo fit illi gratia, quia minus malum hoc est, quam cogi ad moriendum. Multo vero facilior est alius casus de contrahendo matrimonio cum infidel, si convertatur. Nam ibi etiam datur infideli libera optio eligendi, vel manere in infidelitate sine tali conjugio, vel ad fidem venire, et matrimonic copulari , et qui sic promittit, habet jus et obligationem non aliter consentiendi in tale matrimonium. Postulat ergo justam conditionem, ct quasi idoneitatem personae necessariam ; nuila ergo est ibi umbra simoniae. Sicut etiam , si juvenis ineruditus religionem postulet, recte potest ab eo postulari ut se disponat per doctrinam, et studeat, ut sic recipiatur, ut aixit Anton. supra, et alii; sic ergo licitum est viro vel feminae fideli, ab infideli petere ut se per baptismum disponat, nam sic cum illo contrahet, et non aliter. Simili modo, justum est et sine simoniae specie , quod supra ex Gregorio referebamus, oneribus affligere servum infidelem, ut vexatio det illi intellectum; intelligendum enim id est de oneribus justis, et tunc dominus utitur jure suo, et quasi optionem tribuit servo, ut si vult favorem sentire, suscipiat fidem, non emendo illam, sed eligendo id quod sibi commodius est. Et ita satis constat, priora argumenta principio proposita non procedere contra has duas assertiones.
17. Dare vel promittere temporale sub pacLo, ut alter obligatus maneat ad fidem, vel alquid simile, simonia est. — Dico tertio : dare vel promittere temporale sub pacto et conditione, ut alter obligatus maneat determinate ad fidem, vel religionem, vel sacramentum aliquod suscipiendum, vel quidpiam simile, licitum non est, et simoniae vitio non caret. In hoc sensu intelligo priorem sententiam, et sic illam veram esse existimo. Et videtur sufficienter probari argumentis in principio factis. Et magis declarabitur et persuadebitur, ostendendo posteriora argumenta non habere vim contra hanc conclusionem. Et imprimis argumentum a promissionibus Dei nullum est ; tum quia, ut significavit D. Thom. 2.2, quaest. 122, artic. 5, ad A, promissiones Dei temporales semper habent spiritualem conditionem adjunctam, si temporalia bona ad spiritualem salutem futura sunt utilia, sic enim cadunt etiam sub meritum; tum etiam quia Deus non imponit obligationem ratione promissionis, sed per sc potest imponere obligationem praecepti, et liberaliter adjungit promissionem, Et idem est suo modo de commi- natione : nam obligatio, quae est in praecepto, non nascitur ex comminatione , sed supponitur; et alia tantum est quaedam inductio ad vitandum malum ; et quoad hoc, idem est de comminationibus vel poenis humanis. Praeterquam quod illa est quaedam optio quae datur homini, proponendo illi ignem et aquam, ut ad quod voluerit porrigat manum. Alia vero exeinpla omnia ibi adducta proecdunt juxta praecedentem conclusionem ; in nullo tamen eorum intercedit proprium pactum inducens definitam obligationem, ut explicatum est.
18. Satisfit tertie rationi in oppositum adductee. — Ad emptionem simoniacam, non est opus ut emens aliquid recipiat ab alio. — Tertia vero ratio principalis, quam multi magni faciunt, mea sententia, non est efficax. Nam imprimis si efficax esset, probaret spiritualem actionem propriam, vel receptionem sacramenti, soli operanti velrecipienti utilem, non esse posse materiam simoniae respectu alterius, qui illam fieri vult pretio dato. Consequens est falsum ; ergo. Sequela patet, quia in illo casu semper procedit illa ratio, quod dans temporale nihil spirituale recipit. Minor autem patet, tum ex ipsismet auctoribus secundae opinionis ; ita enim approbant conditionem illam, ut semper excipiant, dummodo temporale non detur in pretium; ergo supponunt ibi esse posse venditionem et emptionem. Item omnes supponunt ingressum religionis posse emi ex parte religionis, vel alticujus tertii, et vendi ex parte ingredientis, quamvis ingrediendo nihil spirituale alteri donet, sed recipiat. Item si frater minor natu, a primogenito pretio emat ut religiosus fiat, eo fine ut ipse in haereaitate temporali suecedat, sine dubio esset simoniacus, et vere emeret rem spiritualem, licet illam non recipiat. sed tantum temporalem. Dico ergo, ad emptionem non esse necessarium, ut emens aliquid recipiat ab alio quasi materialiter, sed satis esse quod emat ab alio voluntatem ejus (ut sic dicam) et illius effectum, id est, ut faciat quod emens vult, sive illud maueat in agente, sive transeat in alium, sive sit utile ementi, sive alteri. Possum ergo proprie emere commodum alterius, ut patet respectu tertii; nam possum tertio emere baptismum, et ero simoniacus, licev in me nihil spirituale recipiam. Ita ergo possum emere baptismum ipsimet recipienti, et ab ipso, quatenus ab illo pendet ; nam quod ego intendam meam utihtatem, vel alterius, vel ipsius vendenus, extrinsecum est ad rationem emptionis. Et ea- dem ratione. etiam ipsemet qui recipit spirituale, vendere potest illud, si pretio faciat, quia vendit suum consensum, et effectum illius, et hoc spirituale quid est. Addo praeterea, quod, sicut est simonia vendere spirituale pro temporali, ita est simonia emere temporale per spirituale : ille autem qui recipit, verbi gratia, temporale donum pro suo ingressu in religionem, quasi emit temporale donum, commutando pro illo ingressum religionis; alter autem vendit temporale donum, quod dat pro re spirituali, licet id faciat in altcrius commoditatem.
19. Unde ad alteram ejusdem rationis declarationem in hoc axiomate fundatam, quod promissio, sub conditione apposita intuitu ejus eni fit donatio, vel promissio, non est onerosa, sed liberalis, respondeo : hoc est verum. quando optio relinquitur libera ei cui fit promissio; si autem inducat absolutam et determinatam obligationem ad aliquid difficile et arduum, etiamsi illi proficuum et utile sit. et licet haec ntilitas intendatur, nihilominus contractus erit onerosus, et poterit esse vera commutatio spiritualis pro temporali, atque adeo emptio et venditio. Et licet verum sit eum, qui sic obligat alterum ad spirituale aliquid faciendum soli operanti utile, quoad hoc ultimum intendere bonum alterius spirituale, et ex hac parte facere opus liberalitatis et purae benevolentiae spiritualis, nihilominus, quatenus dat temporale praemium, illum cogendo, et obligando ad tale opus, revera non facit donationem temporalem liberalem, sed onerosam, et ideo id non obstat quominus illa sit vera simonia. Ex quibus rationem concludo, quia in eo genere conventionis indigne tractatur res spiritualis, dum per pretium fit, ut talis res spiritualis in rerum natura fiat (ita enim me declaro); ergo non potest honestari illa pactio, ex eo quod in hujus vel alterius, propriam vel alienam utilitatem spiritualem talis conventio fiat. S1 enim dato temporali pretio, possum alium obligare ad orandum in suam utilitatem, cur non in meam? Nam si illa commutatio secundum se non est mala, ordinare illam ad proprium spirituale eommodum, non erit malum ; imo, caeteris paribus, magis videtur unicuique concessum suam spiritualem utilitatem quaerere, quam alienam.
20. Objectio. — Satisfit. — Dices tunc non dari pretium pro re spirituali, sed pro obligatione ad actum spiritualem: obligatio autem vendi potest sine simonia, licet actus spiritualis vendi non possit. Respondeo hic non esse separabilem obligationem ab actu quoad emptionem et venditionem, quia illa obligatio ad nihil aliud tendit, nisi ut actus fiat, nec alia ratione est pretio aestimabilis, nec inducit alia incommoda, vel onera temporalia et accidentalia, ratione quorum possit pretio aestimari: nam solum in tali eventu potest obligatio ad spiritualia vendi, ut inferius dicetur. Denique per sese satis potum esse videtur, esse inordinatum, et contra sanctitatem religiosi status, obligare aliquem pretio, ut teneatur religionem ingredi, et idem est de baptismo, et similibus. Et potest retorqueri argumentum, quia, si hoc liceret quia non emitur actus, sed obligatio, etiam posset emens in propriam utilitatem id emere, ut religio posset emere religiosum, vel praelatum sibi utilem, quia diceret se non emere actum, sed obligationem. Consequens autem est expresse contra cap. Quam pio, et alias aperitur janua ad omnem simoniam; est ergo inanis hic praetextus.
On this page