Text List

Caput 17

Caput 17

Utrum ingressus religionis ad habitum vel ad professionem sit materia simoniae.

CAPUT XVII. UTRUM INGRESSUS RELIGIONIS AD HABITUM VEL AD PROFESSIONEM SIT MATERIA SIMONLE.

1. Status quaestionis proponitur.— Quaestio haec annexa est praecedenti, quoniam ingressus religionis opus est virtutis, et valde spirituale, et ad perfectionem ipsiusmet personae operantis principaliter ordinatum, et ideo solet hoc loco tractari; a nobis autem breviter expedietur, quoniam alibi de illa disseruimus. In hoc ergo puncto, duae quaestiones distinguendae sunt. Una est, comparando ingressum religionis, ad monasterium ut ad vendens, et ad ingredientem ut ad ementem statum illum ; alia est, comparando ingressum, ad monasterium ut ad emens talem personam, ut sic dicam, ad ipsam vero personam ut ad vendentem seipsam ad talem statum. Ad hunc posteriorem- sensum videtur pertinere quaestio proposita Bonifacii Papae, in capite Quitam pio. Et ita communiter citatur, quia revera doctrina Pontificis al hunc etiam casum dirigi videtur. Propria vero quaestio il'ius textus alia fuisse videtur, quam ibi Glossa in hunc modum proponit: cum quoddam monasterium praelato careret, et ex alio monasterio ilium postularet, aliud monasterium nolebat illum concedere, nisi facta aliqua sibi recom pensatione. Et quidem ex textu bene colligitur tractari de vocanda et trahenda persona ad preelatiam, seu regimen monasterii; an vero illa persona vocaretur simul ad statum religiosum ex ecclesia aliqua saeculari, vel ex alio monasterio, ubi jam erat religiosus et praelatus, non constat ex textu, neque an ipsemet peteret subsidium pro se, vel pro ecclesia sua. Sed hoc non multum videtur referre ad quaestionis decisionem. Claritatis tamen gratia distingui possunt duae quaestiones: una est de praelatione ecclesiastica , alia de statu ipso religionis. Inter quas est similitudo, in hoc quod, sicut in una inquiritur de venditione scu emptione personae ad statum religiosum, ita ibi agebatur quasi de emptione personae ad praelationem spiritualem, seu abbatiam. Aliunde vero potest differentia considerari, quod monasterium postulans alium in abbatem, non vocati, sed suam utilitatem ct commoditatem quaerebat ; dum autem persona vocatur ad statum religiosum, ipsius vocati utilitas quaeri solet.

2. An sit simonia dare aliquid ad impetrandam personam ad praelaturam alicujus ecclesice? — Resolvitur questio pro parte affirmativa. — Hinc poterat esse nonnulla minor ratio dubitandi in casu illius textus, quia cum illa persona postularetur ad praelationem religiosam, et in utilitatem spiritualem postulantium, statim apparere poterat intrinseca malitia simoniase, quia emere propriam spiritualem utilitatem temporali munere, seu pecunia, simoniacum plane est. Aliunde videri poterat licita illa donatio, quia fortasse altera ecclesia, a qua praelatus postulabatur , ex carentia ejus magnum detrimentum patiebatur, et saepe contingit ut hoc detrimentum sit etiam in temporalibus, quia unus praelatus solet esse in his rebus utilior monasterio, quam alius, vel propter majorem industriam, vel propter majorem auctoritatem., seu benevolentiam erga populum, qui ratione illius largiores eleemosynas monasterio confert. Ergo aliud monasterium absque simonia poterat aliquam recompensationem postulare, non vendendo spirituale ministerium, vel alia dona spiritualia talis personae, sed aut ejus humanam industriam, vel certe potius se indemnem conservando. Nihilominus certum est in illo casu committi claram simoniam, si per modum pacti aliquid temporale detur pro impetranda persona ad praelationem ecclesiae, sive ipsi detur, sive alteri. Quia in eo casu procedunt omnia dicta in fine superioris capitis. Item, quia qui sic vendit vel locat suam personam ad tale ministerium, plane vendit ministerium ipsum, ut capite vigesimo latius dicemus; at vendere ministerium spirituale, simonia est. Alia vero consideratio de recompensatione damnorum est per accidens, et haberet quidem locum , si detrimentum esset omnino temporale, et nullo modo proveniens ex concomitantia, seu annexione ad spirituale. De qua re partim in capite vigesimo, partim tractando de beneficiis et praelationibus dicemus.

3. Attrahere ad statum religiosum per temporalia munera, quando sit simoniacum. — Simili ergo modo sentit Pontifex in illo textu, esse illicitum et simoniacum in alio casu (de quo nunc tractamus) de ingressu religionis, aliquem ad religiosum statum attrahere per temporalia munera. Sed intelligenda est responsio juxta resoluta in praeced. cap. Nam, si munera dentur simpliciter et absolute, vel sub conditione tantum invitante (ut sic dicam), vel facilitante conditionem religiosi status, sic licita est donatio, vel promissio. Si autem sit cum mutuo pacto et obligatione, sic est simoniaca. Et haec est decisio illius textus, et in ea fere omnes Doctores conveniunt, praesertim D. Thomas, dict. artic. 3, ad 4, et Quodlib. 4, articul. 23, in fin. corporis, et ad 17; Turrecrem., in dict. cap. Quam pio ; Panorm., et alii relati cap. praecedenti pro prima opinione. Auctores etiam praecipui secundae opintonis ibidem relatae, licet de baptismo aliter loqui videantur, de statu religionis non ausi sunt id concedere. Nec refert quod hic status ordinetur ad utilitatem recipientis; tum quia in hac ipsa utilitate spirituali potest intercedere emptio et venditio, ut supra declaravi; tum etiam quia saepe persona quaeritur, et attrahitur muneribus propter monasterit commoditatem, vel spiritualem, vel temporalem, vel propter honorem, etc. Et ideo in hoc ncgotio, etiam sine praedicto pacto, munera sunt valde periculosa et vitanda propter cavendum scandalum, fictionem, inconstantiam ; et quia illa media non sunt per se accommodata ad statum tam arduum et spiritualem, licet non sint intrinsece mala.

4. Ingressus religionis duplex. — Hic ergo praecipue tractamus quaestionem in priori sensu. In quo est ulterius advertendum, duplicem esse ingressum religionis, unum per susceptionem habitus ad probationem, alium per professionem, seu vota, per quae verus status religionis constituitur. Qui duo ingressus licet in multis differant, ut infra tom. 3 videbimus, quod ad praesentem quaestionem attinet, tanquam idem reputantur; tum quia ubi est unum propter aliud, ibi est unum tantum; ingressus autem prior totus est propter secundum ; tum etiam quia receptio ad habitum solum propter professionem potest habere aliquam aestimationem : et ideo si propter receptionem ad habitum aliquid recipitur, propter professionem accipitur; tum etiam quia uterque ingressus ordinatur ad saIntem animae et perfectionem charitatis, et Dei cultum, et per potestatem spiritualem fit; ideoque uterque est quid spirituale; tum denique quia illa duo se habent, sicut via et terminus, sicut praesentatio et collatio ad beneficium, et simile. Unde jura in hac materia de utroque ingressu inditferenter loquuntur, ut recte notavit Navar., cons. 86 de Simon. Et patet ex cap. Nullus, 1, quaest. 2, et in cap. Jon satis, e cap. De regularibus, et cap. Veniens, et cap. Quoniam, et cap. Audivimus, de Simon.; et in Extravag. 1, de Simon. inter Communes. Et in omnibus his locis prohibetur talis receptio ex parte monasterii ex pacto. In hoc vero puncto considerandum est, aliud esse loqui ex sola rei natura, aliud de jure positivo ; et ad utrumque expendendum consideranda sunt duo in ingressu religionis: unum est beneficium spirituale, quod fit religioso, dum consecratur Deo per professionem ad quam recipitur; aliud est onus quod monasterium suscipit alendi et sustentandi religiosum.

5. Ex natura rei est simonia accipere aliquem in religiosum vendendo illi talem statum. — Igitur ex natura rei, et ex vi juris divini, simonia esset recipere aliquem in religiosum, vendendo illi rehgiosum statum. Et hoc modo status, seu ingressus religionis, vera ac propria materia simoniae existit , quod est indubitatum apud omnes, ac fere per se notum, quia res illa maxime spiritualis est, tam ex parte principii , quod sine dubio est Spiritus Sanctus, quam ex fine proximo, et per se, qui est cultus Dei perfectus, et spiritualis profectus ingredientis.

6. Ad sustentanda onera temporalia non est simoniacum ex natura rei, aliquid recipere. — Nihilominus tamen ad sustentanda onera iemporalia, quae religio in se suscipit cum tali persona, non est ex natura rei simoniacum, aut malum aliquid recipere, ut aperte docet D. Thomas supra, et sequuntur omnes, quos statim referam. Et constat, quia ibi uon accipitur temporale pro spirituali, sed pro temporali, ut constat ex dictis supra in simili de matrimonio carnali. Sicut enim matrimonium et est sacramentum, et humanus contractus, et sub hac posteriori ratione habet annexa onera temporalia et incommoda , qua non possunt sine temporalibus bonis sustentari, et ideo licitum est ut uterque conjugum aliquid ad hoc conferat: ita professio religiosa et est status quidam spiritualis, et oblatio quae fit Deo, et quoddam genus consecrationis talis persona ad cultum Dei; et praeterea est contractus quidam humanus inter religionem et religiosum; nam religiosus se tradit religioni, se totum in illam transferendo; et religio acceptando illam se obligat ad sustentandum illum, et ita in se suscipit omnia onera temporalia, quae ad sustentationem talis personae necessaria sunt. Licet ergo ille status priori ratione spectatus spiritualis sit, et ideo vendi non possit, nec temporali pretio compensari , tamen sub posteriori ratione onus illud pretio aestimabile est, vel (ut castius loquamur) indiget temporali subsidio et adjutorio; et ideo non est contrarium, nec alienum a ratione naturali, ut qui religionem ingreditur, temporale aliquod subsidium secum afferat, quo ad ipsum sustentandum religio juvetur. Sic etiam Ecclesia, licet pro sacramento Ordinis nihil reciri permittat, nihilominus praecipit ut nemo c;.inetur, qui beneficium non habeat, aut aliunde habeat temporalia bona ad suam sustentationem clericatui decentem sufficientia, quae postea alienare non possit, donec beneficium ecclesiasticum sit adeptus, ut patet ex Concilio Tridentino sess. 21, cap. 2, de Reform. Sic ergo licet status religiosus vendi non possit, congruam sustentationem a persona requirere, non est per se malum.

7. An hoc sit prohilVitum jure ecclesiastico. Pars negativa. — Ex his autem duabus partibus, prior, quam de jure divino esse diximus, jure etiam canonico roborata est et aucia, ut constat ex juribus supra citatis. Circa alteram vero partem, quam diximus non esse prohibitam jure divino, dubitari solet an sit prohibita jure ecclesiastico. In quo dubio communis sententia est, non esse simpliciter prohibitam jure ecclesiastico. Ita sentit divus Thomas, dicto artic. 3, ad 4, nam dicit simpliciter hoc esse licitum, quod non diceret, si crederet jure positivo esse prohibitum, aliquid recipere ab ingrediente ad sustentationem. Quod si tempore divi Thomae non erat talis prohibitio, neque nunc est; nam jura quae videri possunt hoc prohibere, jam eo tempore lata erant, ut bene advertit Navarrus infra citandus. Idem divus Thomas expressius in 4, distinctione vi- gesima quinta, quaestione tertia, articulo tertio, quaestione 1, ad argument. ; ubi Paludanus idem sequitur, quaestione 5, numer. 20; et Cajetanus, in dicto articulo tertio, et in Summ., verb. Excommunicatio, cap. 13; Anton., 2 part., titul. I, cap. 5, S 18; Sylvest., verb. Simonia , quaestione 15; Angel., verb. Simonia, 4, per totum; Tabien., numer. 63, cum sequentibus; Sot., lib. 6 de Justit., quaest. 6, artic. 2. Idem sentiunt Glossae, in cap. Non satis, et in cap. Quoniam, de Simon., quas ibi Abbas, et alii frequentius sequuntur. Et Turrecrem., 1, quaest. 2, in principio, et ibidem alter Card. Alex., qui plures antiquiores refert. Item Anania in rubr. de Simon. Allegatur etiam Bart., in leg. T'itio centum, S 1, ff. de Condit. et demonstrat. Sed ibi Bartol. potius videtur sentire contrarium, et ibi in quodam scholio varia loca ejus inter se contraria referuntur, et auctor scholii in hanc partem inclinat, quod nimirum hoc liceat quando monasterium indiget, etiam cum pacto, ut infra dicam. Navar. tandem idem approbat, licet dicat oppositum esse melius, in tract. de Reddit. ecclesiast. , quaest. 1, monit. ultim., num. 2.

8. Fundamentum hujus opinionis. — Fundamentum hujus sententiae est, vel quia nullum est decretum, quod talem prohibitionem generalem sufficienter ostendat, quod an ita sit, statim expendemus; vel si est, contraria consuetudine derogatum est: nam, cum esset mere humana prohibitio , potuit contraria consuetudine derogari; constat autem de facto esse, et servari talem consuetudinem, et experimento constat, praesertim in monialibus. Add etiam potest conjectura, quia moraliter fieri non potest ut plures personae in religionibus recipiantur, nisi possit ab eis recipi unde sustententur; sed non est verisimile voluisse Ecclesiam praecludere viam tot personis ad statum perfectionis; ergo non est verisimile hoc prohibuisse, sed solum id quod contra spiritualem rationem illius status committi potest.

9. Expenditur prima moderatio adhibita ab auctoribus hujus sententiee, ut, scilicet, monasterium egeat. — Opinio Soti rejicitur. — Multi autem ex auctoribus hujus sententiae quasdam moderationes adhibent, quae attente sunt expendendae. Prima est, ut revera monasterium egeat, ita ut non habeat redditus sufficientes ad sustentandum plures religiosos, quam habeat. Hanc conditionem supponit aperte D. Thom. , cum dicit : Zicet recipere aliquid pro sustentatione persone quae recipitur, si ad hoc non sufficiant monasterii opes. Idem tenet ct declarat Cajetanus ibi, et fere alii Doctores citati in hoc conveniunt. Solus Sot., quaestione sexta, articulo secundo, negat aperte hanc conditionem esse necessariam, ductus ea ratione, quod ea, quae recipiuntur ad sustentationem, recipi pessunt etiam a divitibus, qnia nunquam recipiuntur ut pretium rei spiritualis, ut patet in clericis divitibus, qui nihilominus sine simonia vel injustitia de altari sustentantur. Et inclinat in eamdem sententiam Sylvest., num. 15; ait enim, si monasterium sit dives, esse simoniam praesumptive tantum quoad forum externum, non vero in conscientia, si debita intentione in sustentationem recipiatur. Sed haec opinio Soti nullo modo probanda est, ut late dixi tom. 5 de Cens., ubi ad hoc probandum, sententias canonum et dicta Doctorum ponderavi. Et rationem a priori declaravi, maxime supposita institutione Ecclesiae. Nam bona monasterii redditus ecclesiastici sunt, ideoque expendi debent gratis in his operibus, ad quae sunt ab Ecclesia destinata; Ecclesia autem vult u: talia bona in religiosis alendis liberaliter consumantur, et praecipit etiam ut quaelibet persona idonea ad tale institutum, et ad illud a Deo vocata, ex eisdem bonis gratis alenda sit, si ad id sufliciant, non obstante religiosorum numero praeexistente; ergo tunc aliquid ad sustentationem exigere, est vendere quod gratis dandum est.

10. Subterfugium pracluditur.—bici vero potest inde solum concludi illam esse injustitiam, non vero esse simoniam. hespondetur primo fortasse ex natura rei ita esse, et tunc ad summum habere locum, quod Sylvester dicit de simonia prassumpta ; tamen; supposita prohibitione Ecclesiae, etiam esse veram simoniam. Quia Ecclesia prohibuit illam receptionem non tantum ratione injustitiae, sed maxime intuitu religionis, et ne status ille adeo spiritualis et sanctus venundari videretur; nam lex ecclesiastica, prohibendo praesumptam simoniam intuitu religionis, facit illam esse veram, ut supra dictum est. Et ita intelligunt multi decisionem textus, in cap. T'ua nos, de Simonia, praesertim quoad illa verba: Si clerici qui illum in fratrem admittunt, non essent eum, nisi commode temporalia perciperent, admissuri. Exponunt enim Raimun., Cardinal., et alii, illam decretalem loqui, quando ecclesia seu monasterium abundat, et tunc dicit committi simoniam. Addo etiam posse optime sustineri. ex natura rei hanc esse veram simoniam, etiam- si supponat aliquam ecclesiasticam institutionem ; sicut supra dicebamus de calice, et aliis rebus habentibus consecrationem ex institutione Ecclesiae, et infra dicemus de beneficiis ecclesiasticis. Ita enim hic de institatione Ecclesiae est, quod religiosi habeant jus ut de bonis monasteri: gratis sustineantur, quod jus spirituale est. Et, licet in his qui jam sunt religiosi, sit jus in re (ut sic dicam), in his qui volunt ingredi legitime, est aliqua participatio ilius juris, quasi ad rem, seu est proxima capacitas acquirendi illud gratis. Ergo petere ab eis aliquid intuitu sustentationis, est vendere illis jus, quod ingrediendo monasterium acquirere possunt et debent, ad suam sustentationem ex bonis Ecclesiae; hoc autem est vera simonia, non solum quia prohibita, sed per se, et ex natura rei. Sicut si Episcopus nollet ordinare habentem benefieium ad titulum ejus, sed ad titulum patrimonii, cogendo illum ad applicandos fructus beneficii vel patrimonii ad alia opera pia, vel ad sustentandos alios clericos, sine dubio simoniam committeret. Ita ergo est in praesenti: nam qui vult ingredi monasterium opulentum, habet quasi beneficium ab Ecclesia, ut ad titulum divitiarum monasterii consecrari debeat religiosus; ergo exigere ab illo patrimonium, ut bona monasterii ad alios usus applicentur, vel certe ut ipsamet bona patrimonii in alios usus expendantur, et tune, qui illa dedit, alatur ex bonis monasterii, simonia est et injustitia. Haec ergo conditio nobis valde probatur, et si consuetudo illi contraria est, et non potest aliquo justo titulo reduci ad veram indigentiam monasterii, probanda non est; quia non est consuetudo rationabilis, sed corruptela reprobata in ipsis juribus, ut videbimus. Quomodo autem possit hoc salvari ex vero titulo necessitatis, non obstante opulentia monasterii, in citato loco satis explicui.

11. Secunda moderatio expenditur, quod, scilicet, pactum non intercedat. — Impugnatur.—Alia conditio, quam dicti auctores, non omnes, sed aliqui praesertim juristae adhibent, est. ut pactum non intercedat. Ita Glossa, in dicto cap. JVon satis, quam ibi Abbas, Mari., Soci., et alii sequuntur. Dicit tamen posse praelatum monasterii protestari, se paratum esse ad recipiendum gratis petentem habitum, tamen non habere unde illum alat; et ideo, 3i velit ingredi, oportere ut secum afferat unde vivat, e tunc illum recipiet gratis, et sine ullo pacto. Idem fere habet Glossa in di- cto capit. Quoniam, ibi etiam ab interpretibus probata. Verumtamen Cajetanus, Navarrus, Soto, ac fere alii, talem conditionem non admittunt, nec divus Thomas illam posuit. Et plane videtur destruere positionem ipsam: nam imprimis stando in jure naturali, non est illicitum deducere in pactum, quod licitum est ita petere, ut, nisi detur, opus non fiat, ut recte sentit Cajetanus, quem alii sequuntur, et infra etiam cap. 20, et de sustentatione clericorum dicetur. Et ratio est, quia si petitio et acceptio pro sustentatione non est simoniaca, pactum cadens supra talem rem, ut subsidium sustentationis, non cadit in materiam simoniae; ergo non habet unde ex natura rei sit prohibitum, cum alias constet essc justum. At vero in praesenti, illimet auctores supponunt jus canonicum non prohibere petitionem sustentationis necessarie, quam jus naturae non prohibet; ergo nec pactum prohibebit, nec est cur prohibeat.

12. Videri impossibile concedere aliquo modo factum, et prolbere pactum. — YImo videtur impossibile concedere factum, eo modo quo moraliter fieri potest, et prohibere pactum. Quid enim est quod dicitur, non esse prohibitum jure cau .::co? Aut enim non prohibetur recipere id, quod mere voluntarie et sponte offertur a volente ingredi, etiamsi religio paratam se ostendat ad recipiendum illum, etiamsi nihil temporale secum afferat; et hoc nihil profecto est, quia nemini unquam venit in mentem hoc esse prohibitum, vel prohiberi posse; quia hoc esset prohibere opera virtutis et eleemosynae, et privare religionem honestissimis subsidiis sine causa. Unde tantum abest ut hoc prohibeatur, ut expresse approbetur in dicta Extravag. de Simon., et sumitur ex cap. 7ua nos, et cap. Dilectus, 2, de Simon., et ex c. Si quis, in fin., 1, quaest. secunda. Aut jus canonicum non prohibet quin religio possit denegare receptionem ad habitum, nisi aliquid temporalc detur sufliciens pro sustentatione personae recipiendae, quod plane videntur concedere dictae Glossae, etiam in illo modo quo explicant hanc dotem esse petendam. At vero illud est pactum piusquam implicitum, et ere explicitum; quid enim aliud fit in petenda dote pro matrimonio carnali? Item ex illo modo petendi sequitur aperte, illum, qui dat, non sponte dare, sed ex quadam necessitate, quia alias non recipietur; unde si non statim dat, saltem obligatur ad dandum, etiam civiliter, et per publicum instrumentum ; et religio hac ratione suscipit tale onus; est ergo vera pactio; si ergo tale factum licet, etiam pactio non est prohibita; est ergo supervacanea illa conditio.

13. Sententia asserentium saltem jure ecclesiastico esse prohibitum omne pactum in ingressu. — Propter hanc vero causam, alii Doctores fatentur esse prohibitam talem exactionem, saltem de jure ecclesiastico, quia putant esse prohibitam omnem pactionem in ingressu religionis pro sustentatione necessaria, etiam in paupere monasterio. Pro hac sententia citatur Innocent., in capit. 7'ua nos, de Simon. Sed ille, licet referat opinionem , non videtur in illa firmari, nam subjungit : Alii dicunt quod talis euceptio non est simoniaca, argument. cap. $4 quis, 1, quaest. 2. Et transit, nihilque amplius dicit. Illam vero sententiam probat Archid., 1, quaest. 2, in principio, et latius eam sequitur Ugolin. Tab., 1, cap. 4, S 1, num. 16, qui etiam addit prohibitionem illam nunc esse in suo vigore, et non esse consuetudine derogatam. Prohibitio autem affertur primo, ex cap. ullus, 1, quaestione secunda ; sed ibi non aliter prohibetur pretio vendi et cum pacto ingressus religionis, quam ordinatio, et similia. Unde suffticienter intellicitur ibi prohiberi id, quod jure divino prohibitum est, scilicet, venditionem ipsiusmet rei spiritualis. Et similis omnino prohibitio est, quae habetur in cap. Non satis, de Simon., et quae accipi potest ex cap. Cum in Bcclesie, et ex cap. leniens, eodemn. Et clarius habetur in cap. De regularibus, eod., in quo supponitur ingressum fuisse simoniacum, et de poena tractatur; non explicatur autem in quo simonia posita sit; intelligendum ergo est consistere in venditione ipsius ingressus. Unde ibidem dicitur : Cum super hoc, id est super detestationem simoniase, auctoritates multee reperiantur expresse, quae non sunt nisi illae quae habentur 1, quaestione 1, ut ibi Glossa notat ; in illis autem praecipue damnatur simonia, quae mala est de se, non vero fit specialis prohibitio, circa hunc ingressum, dere quae de se mala non sit. Et eodem modo intelligitur optime cap. Dilectus, 2, eodem, ubi eadem simonia damnatur. In cap. autem Audivimus, eodem, prohiberi videntur omnes hujusmodi exactiones, non solum quae vere sunt malae, et contra jus divinum, sed etiam illae quae habent speciem mali. Sed ibi non agitur de dote, quae postulatur tantum ad sustentationem ejus qui ingreditur, sed de pitantiis, seu propinis quae solent exigi pro singulis religiosis. et non vi- detur damnari tam contributio, quam modus exigendi , quia difficultates (inquit Pontifex) ingerunt ei malitias , donec aliquid muneris manns contingat eorum. Qui modus exactionis valde reprobatus est, ut supra disputando de oblationibus diximus, et infra attingemus.

14. Magis movere potest capit. Quoniam, eod. Quoniam ibi specialiter de monialibus fit prohibitio, ne pecunia pro earum ingressu exigatur, etiaum paupertatis preteztu. Sed ut ibi Glossa indicavit, et in dicto loco de Censur. notavi, tunc dicitur aliquid vere ac proprie exigi praetextu paupertatis, quando monaste-- rium revera pauper non est, et nihilominus illo titulo et colore aliquid exigit. Et sic ad summum colligitur ex illo textu, quod supra contra Sot. dicebamus, ibi esse prohibitum monasteriis opulentis, ne sub eo colore aliquid recipere valeant. Vel certe potest recte intelligi ibi prohiberi venditionem ipsius ingressus, quae praetextu paupertatis fieri potest a monasteriis, ctiam vere pauperibus. Nam sub specie recipiendi aliquid ad sustentationem multo plus exigunt ratione ipsius ingressus. Et ita intelligitur ctiam hoc modo ibi esse prohibitum aliquid, quod ex natura rei malum est. Nam, ut recte dixit Navar. supra, ex paeto nihil potest recipi, nisi quod alendae uni personae est necessarium, quodque monasterium ob paupertatem non possit tribuere ; et si aliquid ultra petatur, illicite fit, quod etiam ego dixeram in citato loco de Censuris, num. 19. Nam quando plus exigitur, quam quod ad unam personam sustentandam commode juxta exigentiam talis status sufficit, non apparet qua ratione aut titulo honestari possit. Nam, etiamsi fiat praetextu paupertatis, titulus est coloratus, et non verus. Et hoc videtur reprobatum in d. cap. Quoniam. |

15. Ultimo, haec prohibitio solet probari ex dictis Extravag. primae de Simon., ubi Urbanus Papa severissime prohibet sub excommunicatione ipso facto incurrenda, et Papae reservata, ne ab his, qui ad religionem recipiuntur, exigatur aliquid, vel petatur, aut exigatur directe vel indirecte, nec recipiatur quicquam, praeter id quod personae ipsae pure, et sponte, et plena liberalitate, omnigue pactione cessante, dare vel offerre voluerint. Ex addit: Sed eas potius cum omnimoda pietate vecipiant, ac in victu et vestitu sicut alias personas suarum ecclesiurum, monasteriorum, prioratuum, et locorum sincera charitate pertractent. Ex quibus verbis colligi videtur, voluntatem Pontificis fuisse, ut etiam ad sustenta- tionem gratis admittantur, et consequenter ut etiam titulo sustentationis nihil ab illis exigi possit. Et in principio illius textus reprobatur omnis talis consuetudo illi prohibitioni contraria, et corruptela vocatur, unde irrationabilis esse significatur.

16. Resolvitur non dari talem prohibitionem. — His vero non obstantibus, existimo non esse ibi factam talem prohibitionem, supposita conditione verae paupertatis et indigentiae ex parte monasterii. Quod aperte tenet Navar. supra , et in Manual., cap. 27, num. 106, allegaus Cajet.; et idem sentit Sot. et multi alii ex allegatis. Et ultra ea quae in d. tom. 5, de illo texiu dixi, nunc expendo nullam novam prohibitionem ibi fieri, sed tantum renovari antiquam, et addi censuram. Hoc enim expresse declaratur in ipso textu: tum in principio, cum proponitur factum, ubi dicitur : Detestalilis a canonibus reprobata servatur abusio ; proponit ergo puniendam rem jam antea per canones reprobatam ; tum inferius, cum Pontifex ait: Nos igitur luc morbo pestifero cupientes congruam adhibere medelum, et aliis panis in talia presumentes inflictis a jure in suo rohore duraturis, penam adjicere graviorem. Non ergo aliquid de novo prohibet ant punit, quod antea non esset prohibitum et punitum, sed rei prohibitae censuram adjungit. Unde inferius iterum per parenthesim interponit : Quamvis sit a jure inhibitum ; ostensum est autem antiquiora jura non prohibere sustentationem recipere vel dare, quando monasterium vere est pauper ; ergo nec in illa Extrav. hoc prohibetur. Deinde, ex verbis quibus factum refertur et damnatur, magna conjectura fit non esse sermonem de necessaria sustentatione, nam illius receptio, nec per se adeo detestabilis apparet, nec in sacris canonibus reprobata. lgitur ibi solum probibentur exactiones illae, quae sine vera necessitate fiunt, et onerosum reddunt, et moraliter valde difficilem religionis ingressum, et occasiones sunt multorum scandalorum : quae omnia in veram ac necessariam sustentationem non conveniunt. Hunc autem sensum plane indicant illa verba: Quoscumque pastus , seu prandia , pecunias (utique per modum distributionum ), jocalia, aut res alias , ctium ad usum ecclesiasticum, seu quemtis pium usum deputata, cel depulanda, etc., id est, munuscula, et dona quae pro sacristia, valetudinario, vel aliis similibus usibus extorqueri solent. Haec enim et similia non pertinent ad personae sustentatio- nem ; haec ergo si necessaria sit, ibi non est prohibita.

17. Objectio. —Sed objicitur praeterea, quia jura prohibent ne recipiantur in monasterio plures personae, quam ex redditibus monasterii possint sustentari, ut patet ex cap. unic., S 1, de Stat. regul., in 6, et in Concil. Trident., sess. 25, capit. 3, de Reform. regular.; ergo supponunt haec jura nihil posse recipi pro sustentatione ingredientis, sed deberi ex redditibus monasterii sustentari. Sed ad hoc respondimus in dict. 5 tom., Concilium Tridentinum vel ampliasse, vel declarasse illam legem , dum addidit : Vel ex redditibus propriis, cel ex consuetis eleemosynis , nam sub his eleemosyuis comprehendi possunt dotes, quas secum afferunt moniales, cum recipiuntur. Unde Navar., in dicto Monito ultim., definiens esse licitum recipere cum competente dote aliquam.in monialem, ultra numerum qui ex redditibus sustentari potest, ait, tam jus antiquum, quam novum, exponendum esse, ne plures recipiantur indotatae , cum dotibus tamen recipi possint, ita ut non gravetur monasterium.

18. Non est prohibitum jure aliquid recipere, et de illo pacisci ad sustentationem. — Concludo igitur cum communi sententia, non esse prohibitum jure canonico in vero casu necessitatis aliquid recipere, et de illo pacisci, explicando illud esse ad necessariam sustentationem. Et licet hoc esset prohibitum jure canonico, certe consuetudo fuisset sufficiens ad derogandum illi. Quia illa esset prohibitio mere humana, quae per consuetudinem derogatur. Neque talis consuetudo potest dici corruptela, aut irrationabilis, sed potius laudabilis, quam servandam esse dixit c. Ad Apostolicam, de Simon. Est autem laudabilis, quia necessitati animarum et monasteriorum egentium per illam subvenitur, alias, vel haec monasteria gravanda cssent, vel multae virgines privandae essent remedio et religioso statu; et ideo praelati Ecclesiae, videntes et tacentes, illam consuetudinem approbant tanquam convenientem, et moraliter necessariam, et nihil contra jus divinum obtinentem, et interpretantem potius quam derogantem ecclesiasticum jus, ut bene sensit Felin., in dicto cap. Quoniam, num. 12. Haec autem quae diximus, non ita facile applicantur ad prandia, distributiones, seu propinas, et alia dona quae a monialibus exiguntur , et quasi vi extorquentur ; nam baec videntur valde reprobata in illis juribus, paaesertim in cap. Audivimus, cap. Quoniam, capit. Tua nos, et maxime in dict. Extravag. Quapropter in his moderatio adhibenda esset, ut saltem si propter consuetudinem recipiuntur, non negarentur spiritualia, nisi illa darentur, sed servaretur modus petendi illa, praescriptus in d. capit. Ad A postolicam. Sed si qui excessus in hoc committuntur, non sunt contra jus divinum, et consuetudine tolerari possunt, praesertim quia possunt aliquo modo ad necessariam sustentationem reduci, ut in citato loco tom. 5 dixi.

19. Confirmatur vera sententia. — Denique potest haec nostra sententia confirmari ex Concilio Tridentino, sess. 25, cap. 16, de Regular., ubi tria circa bona ingredientium religionem disponit. Primum est, ut non fiat eorum renunciatio nisi ex licentia Episcopi, et duobus mensibus ante professionem, et aliter facta non valeat. Secundum, ut pro anno probationis possit religio suscipere de bonis novitii necessaria ad victum et vestitum ejus. Tertium, ut ante professionem nihil amplius de his bonis detur monasterio. De prima igitur et tertia parte hujus decreti dicemus infra, tractando de statu religioso. Nunc secunda est, quae ad nostrum propositum spectat, in qua Concilium permittit aliquid recipere pro sustentatione novitii pro tempore probationis. Verum est, Concilium non loqui de pacto, nec de modo recipiendi, id est an possit monasterium ita illam sustentationem exigere, ut sine illa nolit reeipere novitium. Tamen cum hoc Concilium non prohibeat, per rationem naturalem et alia jura id regulandum est: at ex vi rationis id non est malum, nec per alia jura est prohibitum, saltem quando monasterium eget; ergo etiam illo modo licita est exactio. Onod si pro sustentatione in novitiatu id licet, cadem ratione licebit pro sustentatione totius vitae, si ex parte monasterii eadem est cum proportione indigentia. Et ita ibidem in tertia parte proposita satis insinuat Concilium, posse monasterium a tempore professionis bona religiosi accipere et possidere; quod ego intelligo, vel ipso libere donante, quando monasterium dives est, vel monasterio exigente saltem necessaria ad sustentationem, quando vere indiget.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17