Text List

Caput 18

Caput 18

An functiones supernaturalis doctrinae sint materia simoniae?

CAPUT XVIII. AN FUNCTIONES SUPERNATURALIS DOCTRINJE SINT MATERIA SIMONLE?

1. Quae sit doctrina supernaturalis. — Docina supernaturalis hoc loco dici potest imprimis ipsa fides, ad quam reducuntur gratiae omnes, etiam gratis datae, quae, vel ad fidem propagandam, vel ad illam stabiliendam et confirmandam ordinantur. Sub quibus comprehendimus omnia dona spiritualia, quae conferre solet Deus, vel ad intelligendam Seripturam speciali modo, ut habuerunt Apostoli, vel ad non errandum in doctrina fidei, ut eisdem datum est, et in summo Pontifice, ut talis est, perseverat. Deinde dici potest sacra et supernaturalis doctrina scientia Theologiae, sive positivae, sive scholasticae, vel speculativae, vel moralis.

2. Fides quo pacto sit materia simonie. — Circa primum membrum nulla est difficultas, nam fides, quatenus est habitus, vendi non potest, ut constat. Ut vero est actus internus credentis , dupliciter considerari potest: primo, ut est perfectio ipsiusmet habentis, et ut sic magis habet rationem disciplina quam doctrinae, nam qui credit, audit a Patre et discit, ut dicit Christus, Joann. 6. Sic autem constat esse donum supernaturale inaestimabile pretio, ac subinde jure invendibile: vix autem potest etiam facto vendi; si vero aliquo modo vendatur, materia est simoniae. Potest autem intelligi dupliciter vendi de facto. Primo, si is qui crediturus est, pretium accipiat ut credat, juxta dicta in cap. 16, et tunc venditur potius ut disciplina, quam ut doctrina: ut si quis in opinione vel fide humana venderet alicui, quod ejus opinionem teneret ac defenderet, vel quod ejus dictis fidem daret. Secundo, potest is qui fidem alteri tradit seu docet, vendere fidem, vendendo doctrinam fidei, quatenus supernaturalis formaliter est. Censebitur autem vendi formaliter, quatenus supernaturalis est, altero e duobus modis. Primo, si vendatur quatenus ex supernaturali dono specialiter procedit, ut si Pontifex venderet resolntionem in aliquo puncto fidei tanquam infallihilem ; vel si scriptor canonicus venderet scripturam suam, eo quod infallibilis veritatis sit; vel si Propheta venderet occultorum revelationem ; vel si praedicator habens vim faciendi miracula ad confirmandam fidem, pretio venderet talem fidei confirmationem, et sic de aliis. Et ratio est clara, quia omnes istae functiones sunt divinae et spirituales, ut constat ex supra dictis. Secundo modo potest vendi doctrina fidei, ut spiritualis, seu supernaturalis, si particulari pretio aestimetur propter excellentiam fidei, quam habet in alio genere. Et hoc ultimum in sequentibus amplius explicabitur ; reliqua enim nullam ditlicultatem , vel obscuritatem habent.

3. An doctrina Theologie sit materia simonie ? — Quatuor Theologie functiones numerantur. — Praesens ergo quaestio maxime proponitur propter doctrinam Theologiae, quam addiscimus in scholis, deducendo conclusiones et veritates ejus ex principiis fidei, nostra industria, ingenio et labore discurrendo, et post illam comparatam, eadem utimur ad docendos alios. In hac ergo doctrina quatuor genera functionum distinguere possumus. Unum est, Theologiam docere ad instruendas mentes audientium in illa doctrina, quae functio, ut sic, non ordinatur ad probitatem morum ipsorum audientium, sed solum ad illuminandum intellectum modo humano, quomodo tota illa actio veluti speculativa dici potest. Et complectitur tam scholasticam doctrinam quam positivam, quatenus sistit in vera Scripturae sacrae intelligentia tradenda. Alia functio est, dare consilia ad forum conscientiae pertinentia, quae ordinantur ad instruendam mentem eorum, quibus consilia dantur, in ordine ad satisfaciendum conscientiae suae, vel servando praecepta, vel a malis abstinendo, et ita haec actio magis practica est quam praecedens. Tertia functio est concionari, et verbum Dei proponere, vel fideli populo ad confirmandum illum in fide, vel excitandum eum ad Dei timorem et amorem, sive infideli populo ad persuadendam illi fidem, et christianae religionis veritatem ac pietatem. Quarta functio addi potest (licet posset ad tertiam reduci), videlicet docere rndimenta fidei populo christiano, vel catechizare eos qui jam habent credendi voluntatem, et baptizari desiderant. De quibus omnibus sigillatim, ac breviter dicemus.

4. Opinio asserens simoniam esse, pretium accipere pro docenda Theologia. — Circa primam ergo functionem duplex est opinio: una, non posse pro docenda Theologia pretium recipi sine simonia, ac subinde doctrinam Theologiae, quantum ad hanc fun-tionem, esse materiam simoniae. Hanc opinionem a fortiori tenent omnes, qui de naturalibus scientiis ita oyinantur, quos supra retuiimus cap. S. De Theologia vero specialiter id docuit Palud., 4, distinct. 95, quaest. 5, num. 20, quem sequitur Anton., dict. cap. 5, S 7, notab. 6, in fin.; idem Sylvest., verb. Simonia, quaest. 10, cum duplici limitatione. Una, quod quis doceat Theologiam tanquam ex officio, ut magister; alia, quod doceat ex pacto: sed haec posterior conditio pertinet ad actum simoniae, non ad materiam ejus, de qua nunc agimus; et ita etiam supponimus sermonem esse de hac ma- teria in ordine ad venditionem, vel aequivalentem contractum. Prior autem conditio videtur continere peculiarem rationem, et fundamentum hujus sententiae, ut mox explicabimus. Et hanc sententiam videtur sequi Hostiens.. in cap. Quia nonnullis , de Magistris, licet obscure satis loquatur.

5. Fundamentum hujus sententie. — Fundari potest haec seutentia, primo ac praecipue, quia doctrina Theologiae supernaturalis est, tum ex parte principii, tum ex parte termini proximi, ad quem per se ordinatur; ergo est proprie spiritualis, prout ad materiam simoniae requiritur. Consequentia tenet ex superius dictis circa definitionem simoniae. Antecedens autem quoad primam partem declaratur : nam doctrina Theologiae procedit ex fide, tanquam a proprio principio; fides autem supernaturalis est. Dices illud esse remote seu mediate, proxime vero procedere a scientia acquisita. Sed contra, nam etiam Theologia vera et perfecta est in se et in suo esse supernaturalis, et ab illa saltem procedit Theologica doctrina; ergo. Major latius probatur in principio primae partis, et in materia de fide; nunc declaratur breviter. Quia certitudo Theologica (juxta veriorem D. Thom. opinionem) certior est quam naturalis scientiae, unde certitudo ejus supernaturalis est : sed talem certitudinem necesse est procedere ex supernaturali motivo; ergo consequenter necessarium est ut actus scientiae Theologicae habeat supernatura!em speciem ab illo motivo supernaturah. Est ergo talis scientia supernaturalis in se, et ab illa proxime procedit doctrina Theologiae ; ergo est supernaturalis ex parte principii proximi, et ita est supernaturalis quoad eftectum, non minus quam actus credendi vel prophetandi. Altera vero pars de termino patet, quia illa doctrina tendit proxime ad generandam in discipulo scientiam ejusdem rationis cum ea, quae est in magistro; sed ostencum est illam esse supernatu"alem et spiritualem; ergo ordinatur proxime ad supernaturalem terminum.

6. Confirmatur.—Confirmatur primo, quia ofticium Doctoris Theologi non est tantum deducere conclusionem ex principilis creditis, sed etiam ipsa principia fidei roborare, illustrare, et credibilia facere, et ab hostibus fidei defendere, ut sumitur ex Augustin., 14 de Trin., cap. 1. At haec omnia supernaturalia sunt, et de se ad finem valde spiritualem ordinata: imo aliqui volunt talia esse, ut nonnisi per auxilium speciale datum propter Christi meritum fieri possint ; ergo sunt materia simoniae, si pretio vendantur. Confirmatur secundo, quia inter ministros ecclesiasticos numerat Paulus Pastores et Doctores, 1 Corinth. 12. et Ephes. 4. At vero supra ostendimus esse simoniam vendere ecclesiastica ministeria ; ergo et in universum vendere sacram doctrinam , quacumque ratione tradatur, simonia est. Confirmatur tertio, quia non possumus satis probabili ratione distnguere inter unum et alium modum tradendi hanc doctrinam, ut unum asseramus esse vendibilem , alium negemus: aftirmare autem omnes vendi posse, improbabiie est, ut de concione statim dicemus ; ergo tutius est, omnes in universum negare vendi posse. Tandem accedunt rationes Palud. et Sylvest. ; ille enim sic colligit : Vendere licentiam docendi Theologiam, simoniacum est, capit. 1 et 8 de Magist.; ergo multo magis vendere ipsam doctrinam. Sylvest. autem argumentatur, quia gradus magisterii in Theologia spirituale quid est ; ergo docere in virtute illius est etiam spirituale, atque adeo materia simoniae. Alii argumentantur, quia onus docendi Theologiam interdum annectitur ecclesiastico beneficio ; ergo signum est esse spirituale munus, ac subinde vendi non posse.

7. Pars opposita proponitur. — Probatur primo. — Contraria sententia est hodie communis recepta in scholis. Eam tenet Adrian., Quodlib. 9, art. 1, in fine; Cajetan., dict. art. 3; Vict., dict. Relect., num. 6; Sot., lib. 6 de Just., quaest. 5, art. 1, et quaest. 6, art. 2, ad 2. Tenuit etiam Gioss. in cap. Vendentes, 4. quaest. 3, verb. Debitam, in particulari loquens de Theologo Doctore, nam generalius de omnibus id affirmat in cap. Qui studet, 1, quaest. 4, verb. Sanitatis, et in cap. De quibusdam , 31, d. verb. Magisiri. Et ita etiam loquuntur Durand. et multi ex Doctoribus, quia ita sentiunt de scientiis naturalibus, inter quas solent Theologiam computare. Probari solet primo, quia non minus Theologiae lectoribus sua salaria assignantur, quam Doctoribus aliarum facultatum, et interdum beneficium confertur propter docendam Theologiam, ut constat ex cap. 1, 2, 4et ultim. de Magist., et ex Trident., sess. 23, cap. 1S8, de heform. Sed haec probatio non cogit ; quia dici potest haec dari in congruam sustentationem, non in pretium. Sic etiam pro officio praedicandi designatur praebenda, et interdum salarium certum, quod non est pretium, sed stipendium sustentationis.

8. Probatur secundo. — Secundo, possumus argumentari ex Vict. et Sot. a posteriori, quia dare alicui beneficium, quod non habet adjunctum onus docendi, cum pacto et obligatione docendi Theologiam, esset simonia; ergo signum est, docere Theologiam esse quid temporale, et pretio aestimabile ; nam ideo collatio illa beneficii simoniaca est, ut dicti auctores tanquam certum sumunt, et docent etiam Navar. in Man., cap. 25, num. 58; et Tab., verb. Magister, num. 9. Verumtamen neque hoc cogit ; nam dicetur illam pactionem esse simoniacam, non quia beneficium detur pro temporali, sed quia in datione beneficiorum omnis pactio prohibita est. Sicut esset simoniacum dare beneficium cum onere audiendi confessionem , quando beneficium de se simplex est, et non habet tale onus annexum. Sicut autem possunt alia onera annecti beneficiis vacantibus, ita etiam munus docendi. ut jura prius adducta probant, et usus habet, unde videtur potius sumi argumentum, quod hoc onus spirituale sit. Tertio argumentatur Victor., quia si non liceret vendere doctrinam Theologiae, neque etiam liceret vendere labores in docendo hanc scientiam, quia ubi actio vendi non potest, nec etiam labor ejus, ut infra videbimus. At illud admittere durum est ; cur enim, si cantor Ecclesiae, etiamsi in publica oratione cantet, potest vendere laborem suum, et advocatus similiter etiam in spirituali causa, et Theologus non vendet suum laborem, etiamsi annexus sit spirituali doctrinae? Sed idem argumentum fieri poterit de concionatore. Responderi ergo poterit, cantare esse actionem maxime corporalem, et laborem illum esse accidentarium ad orationem ; patrocinium advocati esse mere temporale, licet materia remota (ut sic dicam ) sit spiritualis ; at vero hic ipsam actionem docendi esse mere spiritualem, et supernaturalem, ut priora argumenta probare videntur ; et ideo mirum non esse quod labor ille intrinsecus vendi non possit, neque inde sequi aliquod incommodum, quia per stipendium sustentationis satisfit sufficienter tam justitiae titulo, quam necessitati docentis.

9. Primam opinionem defendi posse ; secun- - dam tamen in rigore veram esse judicatur. —- Fundanentum. — Unde fateor sententiam priorem posse et facile et pie sustineri, et habere congruitatem in hoc, quod de docirina sacra decentius hoc modo loquimur. Nihilominus in rigore vera est haec posierior sententia. Fundamentum autem ejus esse debet, quia licet doctrina ipsa Theologiae in se supernaturalis sit, nihilominus actiones magistri illam docentis naturales sunt, et naturali modo cooperantur ad hoc, ut auditores discant, sive in eis generetur naturalis assensus , sive supernaturalis, quia non venditur ipse assensus, sed solum labor, et opus quod in alio juvando et illuminando ponitur. Sic ergo actus docendi Theologiam non est proprie supernaturalis ex parte principii. Unde divus Thomas, quodlib. 3, art. 9, dixit ad docendam etiam Theologiam sine periculo spirituali, sufficere peritiam de qua homo certus esse potest, etiamsi non habeat charitatem. Unde significat sufficere peritiam naturalem : non est ergo illa actio, per se loquendo, supernaturalis ex parte principii. Nec etiam est proprie supernaturalis ex parte termini; tum quia illa actio docendi per se non ordinatur ad spiritualem salutem audientis , sed solum ad manuducendum intellectum ad quamdam intelligentiam, sine qua potest esse salus , et cum qua potest esse carentia salutis : tum etiam quia illa doctrina per se non movet voluntatem ad aliquem affectum supernaturalem (sine quo affectu nihil supernaturale in discipulo generari potest), sed solum dirigit discursum intellectus, quatenus ab illo naturaliter fieri potest, et per artem vel per industriam hominis juvari potest. Ergo munus hoc docendi Theologiam, sive scholasticam, sive interpretationem Scripturae, non est ex illis functionibus spiritualibus et supernaturalibus , quae sunt materia simoniae. Et hoc magis constabit respondendo ad argumenta.

10. Solvitur argumentum pro opposita parte adductum.—Ad primum, multi negant actum Theologiae, vel habitum qui ex illis generatur, esse supernaturales, vel per se dependentes a principiis fidei, ut creditis per veram fidem infusam. Nam possunt manere in haeretico, quoad ea omnia quae suae haeresi non repugnant. Quo posito tota argumentatio ruit, quia, licet doctrina Theologiae quasi objective sumpta supernaturalis sit, quia nisi per revelationem haberi non poterit, tamen supposita revelatione , negotiatio mentis (ut sic dicam) circa illam potest esse mere naturalis, et independens per se ab auxiliis gratiae supernaturalis, ac subinde quoad materiam simoniae manet in eodem ordine cum aliis scientiis naturalibus. Et in hoc sensu videtur dixisse Victor., doctrinam Theologiae non magis esse donum Dei quam philosophicas disciplinas, et ideo non magis esse materiam simoniae. Soto vero dixit quod , licet fides et arcanorum revelatio donum Dei sit, scientia tamen Theologiae humano sudore conquiritur.

11. Perfectum assensum Theologicum posse esse supernaturalem, hunc tamen non esse necessarium ad docendam Theologiam. — Addo vero ulterius duo: unum est, perfectum assensum Theologicum esse posse vere supernaturalem, propter argumentum factum, quod potest esse certior omni assensu naturali, ut in principio primae partis tractari solet, et nos in materia de gratia et fide diximus. Sed hoc ad praesens non refert ; tum quia ille modus assentiendi ex voluntate pendet, sicut assensus fidei, quia illa major certitudo non est ex vi, ac necessitate solius discursus, sed ex voluntate captivante intellectum in obsequium fidei. Unde talis assentiendi modus quoad conclusiones Theologicas, non est pecessarius ad docendam Theologiam, neque ad discendam illam. Imo nec haberi potest ex vi doctrinae Theologiae, quia (ut dicebam ) docens Theologiam, non excitat voluntatem, sed instruit intellectum in vi solius discursus, suppositis principiis fidei. Ideoque ex vi doctrina Theologiae non generatur in discipulo assensus supernaturalis, sed solum assensus naturalis, quantum haberi potest in vi discursus.

12. Haereticus non potest habere assensum Theologicum ita certum, ut potest habere Catholicus. — Secundo, nihilominus addo proprium assensum Theologicum, qualis in viro Catholico esse potest ac debet, per se pendere ab assensu supernaturali principiorum fidei ; quia talis assensus debet esse certus et infallibilis ex vi objecti; hoc autem habere non potest, nisi fundetur in principiis fide Catholica creditis, quia qui in principiis nutat, in conclusionibus etiam formidare necesse est. Unde impossibile est ut haereticus habeat assensum Theologicum ita firmum ex se et certum, sicut habet Catholicus, de quo alibi latius. Hoc tamen nonobstat quominus ille actus Theologiae certus sit iantum certitudine naturali, et simpliciter naturalis, et consequenter in ordine ad materiam simoniae eadem sit de illo ratio, quae de aliis scientiis naturalibus. Neque etiam obstabit quod supponat fidem, et ab illa procedat ; tum quia non procedit supernaturali modo, sed solum cooperando discursui naturali, et ita non procedit a fide, ut supernaturalis est, sed solum ut est assensus certus absolute; vel (quol in idem redit) non est ab illa secundum se, sed ut modificata per principium naturale, et sequendo ( ut aiunt) debiliorem partem. Et po- test hoc confirmari, quia si quis habeat donum linguarum ipfusum, et per illud doceat alios linguarum peritiam, non erit simoniacus, si doctrinam illam vendat, quia in illc opere virtute natura operatur, et dconum infusum non aliter ibi concurrit, quam si esset naturale.

13. Respondetur ad primam confirmationem. — Ad singulos actus Theologie efficiendos non est necessarium speciale ausilium gratiee ; secus dicendum de collectione omnium actuwm. — Secunda confirmatio enodatur. — hd primam confirmationem, dicitur vera esse illa omnia quae de Theologia dicuntur ; tamen omnia, per se loquendo, per naturalem discursum fieri possunt et fiunt, supposita fide. Upde quoad dependentiam ab auxilio gratiae, sequuntur regulam aliarum doctrinarum naturalium: nam ad efficiendos illos actus singulos sine errore et decepioneultra auxilium ad credendum nonrequiritur novum speciale auxilium gratiae ; tamen ad collectionem totius muneris, id est, ad non errandum in aliquo illorum actuum, et ad assequendum perfecte tctum id quod inillo negotio intervenit, necessarium est auxilium gratiae speciale, ut ex propria materia suppono. Hoc autem nonobstat quominus doctrina Theologiae vendi possit, sicut et Philosophiae ac Metaphysicae, de quibus idem cum proportione verum est. Et ratio est, quia Doctor ratione pretii non obligatur ad operandum ex hac gratia speciali, nec ad procurandam illam, ut recte doceat, sed ad studendum et laborandum ut ea doceat, quae fidei principris consentanea sunt; aliunde vero ad vitanda pericula errorum tenebitur homo auxilium gratiae procurare, quamvis ex vi pretii ad hoc non teneatur. Ad secundam consrmationem respondetur, Paulum in illis locis eosdem intellexisse per Pastores et Doctores, nam in 1 ad Cor., solum Doctores nominat; in epistola autem ad Ephes., simul conjunxit Pastores et Doctores: nam Pastores sunt, qui curam habent dominici gregis, quos etiam Paulus appellat Doctores, ait D. Thomas, vt ostendat al Pastores Ecclesiae pertinere doctrina populum Dei pascere, juxta illud Jer.3: Dabo vobis pastores secundum cor mn, et pascent vos scientia et doctrina. Haec ergo doctrina pastoralis ad ministerium ecclesiasticum pertinet, et illa pertinet ad materiam simoniae, si vendatur, ut de concione statim dicetur; at vero scientia mere doctrinalis ngn spectat proprie ad spiritualia et ecclesiastica ministeria, quae ibi Panlus distinguit. Quae sit autem differentia inter officium concionandi et docendi, quod in tertia confirmatione petitur, paulo inferius declarabitur.

14. Vendere licentiam ad docendam Theologiam, non est simonia ex natura rei. —In ratione Palud., petitur an vendere licentiam ad docendam Theologiam simoniacum sit. In quo breviter dicemus licentiam docendi, si non sit actus jurisdictionis spiritualis (de quibus actibus infra dicemus), non esse materiam simoniae,nec vendere talem licentiam esse simoniam ex natura rei, et attento jure divino. Hoc patet, quia per cathedram maxime datur alicui licentia, imo et obligatio docendi, et tamen vendere catlicdram etiam Theologiae non est simoniacum ; alias vendere suum suffragium in oppositione ad cathedram Theologiae esset simoniacum, quod nullus hactenus dixit, sed ad summunm esse injustum. Item, si patronus vel rex, ad quem pertinet conferre cathedram, illam darct sub onere aliquo ase imposito tali personae, quidquid sit de injustitia, non esset simoniacus, licet id faceret in cathedra Theologiae, ut constat etiam ex usu, et ex communi consensu omnium:. Pari ergo ratione, licet rex vel rector qui jurisdictionem habet temporalem, pro licentia docendi etiam Theologiam sine publica cathedra, vel salario, aliquid exigeret, licet esset turpe lucrum, non esset simonia, quia nec actus, ad quem datur, neque potestas, ex qua datur, spiritualia sunt. Et ita sentiunt Innoc., Panor. et alii in cap. 2 de Magist.; Anton., d. c. 5, n. 17, not. S, cum Richard. et aliis quos refert, idemque habet loco infra citando. Idem Tabien. verb. Magister, n. 10. Prohibitio ergo quae habetur in d. cap. 1, et2, de Magist., facit, actum dandi licentiam esse illicitum, et injustum, non vero esse simoniacum, nisi in quantum esse potest (ut dixi) actus jurisdictionis spiritualis; et tunc idem crit, etiamsi licentia sit ad legendam philosophiam, vel aliam similem doctrinam, et ita inde inferri non potest de doctrina Theologica, quod ipsa sit materia simonia: quia illa licentia non est simoniaca propter doctrinam ad quam datur, sed propter abusum spiritualis jurisdictionis. Sicut dispensatio cum clerico, ut utatur officio medici vel advocati, materia est simoniae, quae committeretur, si pretium pro illa dispensatione daretur, et nihilominus dispensatus potest accipere pretium pro suo patrocinio, vel curatione. Ita ergo in praesenti.

15. Vendere magisterium Theologiee, non est simonia. — In ratione Sylvestri, postulatur an ratione magisterii in Theologia, doc- trina ejus fiat specialiter spiritualis et invendibilis. Ubi prius quari potest an ipsummet magisterium spirituale sit, et ipsum vendere sit simonia. Hoc tractat Anton., 3 part., tit. 5, c.2, 86; et ex illo Tabien., verb. Magister, num. 11, et varia referunt, claram autem resolutionem non tradunt. Gradus ergo magisterii in Theologia videri potest spiritualis, quia per potestatem spiritualem institutus est. Ttem collatio ejus spiritualis etiam actus videtur, quia auctoritate pontificia confertur. Aliunde vero non videtur res proprie spiritualis ; tum quia ad actum docendi, qui spiritualis non est, ut dixi, ordinatur; tum etiam quia alias etiam doctoratus in jure canonico spirituale quid esset, quia etiam pertinet ad ecclesiasticam institutionem , et auctoritate pontificia confertur ; constat autem non ita esse, cum laicis et uxoratis conferatur. Praeterea isti gradus non sine pretio temporali copferuntur, ut constat ex usu. Sed dici potest illa, quae in susceptione hujus gradus tribuuntur, non esse pretium gradus, sed stipendia assistentium pro labore. Nihilominus ego probabilius censeo hujusmodi gradus, in quacumque dentur facultate, non esse proprie materiam simoniae, nec esse res spirituales. Quia solum sunt publica approbationes ad officium docendi, consulendi, curandi, et similia, cum aliquibus privilegiis, ac facultatibus, et commoditatibus, vel honoribus omnino temporalibus. Quapropter tota illa moralis qualitas, seu honoriticus titulus, et quasi jus, vel proxima habilitas ad docendum, quae nomine gradus seu magisterii siguificatur, aesumabilis pretio est, nec in ca invenitur alquid magis spirituale, quam in ipsa doctrina, in qua fundatur, vel ad quam ordinatur, ideoque jura quae prohibere solent exactiones et contributiones pro recipiendis personis ad sedes, vel munera ecclesiastica, ut in c. Cum in Hcclesim, de Sim., cum similibus, de his gradibus etiam in Theologia nullam mentionem faciunt, vel prohibitionem. Unde etiam probabiEus videtur ea, quae solvuntur in talibus gradibus, habere modum pretii, vel contractus onerosi. qui non posset non esse simoniacus, si materia capax esset, quia multa in eis exisuntur, quae non possunt reduci ad stipendium sustentationis, essetque nimius excessus, si solum hic titulus spectaretur. Nec refert quod collatio vel institutio hujus gradus pontificia sit, quia etiam potest Pontifex aliqua temporalia instituere et conferre ad splendorem , vel utilitatem rerum spiritualium , quae non eo ipso sunt ita annexa spiritualibus, ut sint materia simoniae,nisi speciali jure sit prohibitum illa vendere, quod in his gradibus non invenitur.

16. Nihil refert, quod lector sit magister aut non sit.— Atque hinc tandem concluditur parum referre ad quaestionem quam actamus, quod lector Theologiae magister sit, necne, ut pro doctrina possit pretium accipcere, quandoquidem magisterium etiam ipsum temporale quid est. Imo, licet esset aliquo modo spirituale per modum actus, seu effectus jurisdictionis, sicut de licentia dicebamus, nihilominus non mataret naturam actus docendi, propter quem datur, quia semper maneret temporale et naturale. Nec magisterium est per se principium illius, sed tantum habet vim cujusdam publicae approbationis. Unde parum etiam refert quod is, qui Theologiam docet, sit laicus, vel clericus saecularis, aut religiosus, quia per has circumstantias non mutatur natura talis actus. Tandem ad ultimam rationem aliorum, quod officium docendi Theologiam potest esse annexum beneficio ecclesiastico, respondeo etiam officium docendi canones, imo et grammaticam, posse esse beneficio annexum, ut constat ex toto titulo de Magistris. Imo et officium eeconomi et thesaurarii, et similia onera, etiam ad temporales actus, vel sollicitudines, possunt esse annexa beneficiis ecclesiasticis, quando annexio fit per eum qui habet potestatem, quia tunc nulla est ratio simoniae, quia fructus praebendae possunt applicari ut stipendium, non so lum operis spiritualis ministerii, sed etian temporalis oneris et laboris. Et supposita annexione talis oneris ad beneficium, postea beneficium gratis et liberaliter datur cum suo onere.

17. An simoniagm commneittat ille, qui, ratione beneficii , habet obligationem docendi Theologiam , si petat aliquid pro doctrina ? — Pars negatéva eligitur. — Sed quaeres an, supposita obligatione ad docendam Theologiam ratione beneficii, sit simonia petere aliquid pro ipsa doctrina. Hostiensis enim, in cap. penult. de Magist., dicit illam exactionem esse simoniacam. Imo addit quod, licet ille pro extraordinaria lectione, ad quam ex vi beneficii non tenetur, pretium accipiat, simoniam committit. Sed hoc posterius probabile non est, quia id nullo jure prohibetur, nec est ulla ratio cur malum sit. Nam imprimis non est injustum, quia ille non tenetur ex officio ad extraordinariam lectionem; ergo ra- tione illius potest juste stipendium postulare. Deinde non est simoniacum, quia actus, pro quo pretium accipitur, materia simoniae non est, ut ostendimus; nam quod illa eadem persona sit obligata ratione beneficii ad similem actum, quid refert? non enim hoc immutat naturam alterius actus , neque ille est aliquo modo anunexus ipsi beneficio; non est ergo dubium quin illud liceat. Circa primum autem dictum, si quis exigat pretiuin pro opere quod ex-officio tenetur gratis facere pro communi omnium utilitate, non est dubium quin sit injustus, nisi consuetudine, vel aliis titulis justis excusetur, ut supra, c. 9, dictum generaliter est, nam hic procedit eadem ratio. At vero de simonia non immerito dubitari potest. Et quidem ex natura rei, non dubito quin illa simonia non sit, quia semper accipitur temporale pro temporali functione , etiamsi illa functio ex justitia debita sit propter ecclesiasticum stipendium. Item, quoad hoc non est major ratio de doctrina Theologiae, quam jnris canonici, vel grammaticae, si quaelibet illarum beneficio annexa sit, quia, ut supponitur , nulla illarum ex natura rei est materia simoniae, et obligatio, adjuncta ratione beneficii, non magis mutat unius naturam quam alterius. Nihilominus tamen fatecr jure ecclesia-tico potuisse hoc prohiberi tanquam simoniacum , prohibendo illam exactionem tanquam extcrtam pro re annexa rei spirituali tali modo per Ecclesiam, et ex praecepto ejus, sicut infra iu aliis annexis declarabimus. Non constat autem mihi factam esse talem prohibitionem, neque ullam aliam, praeter eam quae ex natura rei sequitur ex lege justitiae, et ideo verius censeo illam non esse simoniam, ut alii auctores frequentius docent.

18. Secundus actus Theologie, qui consistit n consulendo, non est materia simonie, si solum concernat forum extermum. — Sed jam sequitur declarandum, an idem dicendum sit de secundo actu consulendi, quem supra proposuimus. Et quidem, si actus consulendi solum concernat forum externum, et justitiam in ordine ad illud, non est dubium quin idem sit de illo dicendum ; non est enim materia simoniae, sed vendi potest, etiamsi a Theologo detur, quia ille actus est mere naturalis, et conditio vel scientia personae accidentaria cst; usus autem doctrina Theologiae in his actibus mere naturalibus, et qui tantum sunt ad instructionem intellectus, vel temporalem utilitatem, pretio aestimari potest, ut diximus. At vero, quando consilium datur ad pacandam conscientiam, et in illius foro, aliqui dicunt esse materiam spiritualem, et sufficientem ad simoniam, si tale consilium pretio vendatur. Ratio est, quia ille actus tendit directe ad salutem animae ; est ergo spiritualis. Item ille actus tendit ad immutandum affectum ; unde videiur esse eadem ratio de illo, quae de actu concionandi, de quo statim dicemus esse materiam spiritualem. Et hanc sententiam insinuat Vict., in d. Relect., dicens pro Theologia posse accipi pretium, si infentio solum feratur ad tradendam doctrinam , et mon per modum consilii spiritualis. Et hoc sequuntur aliqui moderni.

19. Si consilium sit pura instructio intellectus, non est materia simonie; secus si fiat per modum eahortationis.— Nihilominus assero, si consilium sistat in pura instructione intellectus, non esse materiam simonie, etiamsi ab interrogante petatur ad pacandam conscientiam suam, vel ad dirigendam illam; secus vero est si fiat per modum exhortationis, ita ut eequivaleat veluti privatae concioni; nam tunc eadem erit ratio de illo, quae de concione, de qua statin; quia eadem ratio est publicae vel privatae concionis, sicut eadem ratio est de concione, quam tres audiunt, vel quae coram copioso populo fit. Et hoc genus consilii vocari potest spirituale; aliud vero, ae quo prior pars nostrae assertionis loquitur, vocari potest consilium doctrinale. De illo ergo probatur assertio. Primo, ex D. Thom., d. art. 3, ad 3, dicente : Licite potest pretium sue doctrine, seu consilii accipere. Ubi sicut ceneraliter loquitur de doctrina, et a Cajetano et aliis intelligitur etiam de doctrina Theologiae, ita etiam loquitur de consilio. Unde loquentes de venditione Theologicae doctrinae solum excipiunt concionem, seu praedicationem, ut patet ex Cajet. et Sot. ; Navar. etiam, c. 23, n. 100, eodem modo quo D. Thomas dicit, Doctores posse accipere pretium pro sua scientia et consilio. Ubi nec de Doctore, nec de consilio quicquam distinguit.

20. Probatur ratione. —Tertio, probatur ratione, quia consilium doctrinale immediate ordinatur solum ad instructionem intellectus in illa materia morali; sed illa instructio non est minus naturalis, quam si daretur in materia speculativa : nam si consideretur scientia a qua illud consilium procedit, est parta labore humano, et mere acquisita ; si vero consideretur modus tradendi illam cognitionem particularem, est etiam per modum humani magisterii, seu doctrinae. Quod si spectemus ad proximum effectum, et quasi intrinsecum finem illius consilii, solum est formare intellectum alterius in cognitione talis veritatis. Quod vero ab ipso discente ordinetur ad pacandam suam conscientiam, vel ad alios fines, extrinsecum est, et pon mutat naturam actionis, ut est ab ipso Doctore. Confirmatur primo, quia saepe posset tale responsum dari ex vi solius philosophiae moralis, et pure acquisitae. Confirmatur secundo, quia saepe similia responsa dantur a juris canonici peritis, qui eodem modo pretium accipiunt, quo pro aliis consiliis, sine ullo scrupulo injustitiae, vel simoniae; ergo idem est. licet detur consilium a Theologo ; nam actus est ejusdem rationis. Confirmatur tertio, quia si quis interroget a Theologo an talis contractus sit usurarius, solum ut in eo casu doctiorfiat, et sit instructus ad confessiones audiendas, vel consulendum aliis, potest Theologus sine simonia suum responsum illi vendere, quia illud solum habet rationem cujusdam privatae doctrinae ; ergo idem est etiam si qui interrogat, intendat illo modo consulere conscientiae suae. Probatur consequentia; tum quia intentio interrogantis non mutat naturam actionis, nec enim Theclogus respondens plus ex sua parte operatur cum uno quam cum alio; tum etiam quia respondens non tenetur conformare se intentioni alterius, sed potest solum intendere docere illum veritatem, qua ipse poterit uti in bonum conscientiae suae, si voluerit. Confirmatur quarto, quia haec eadem doctrina, quae in particulari consilio datur, publice etiam docetur, vel voce, vel scripto, nec plus aliquid confert ad pacandam conscientiam, quantum est ex parté docendis, data per privatum consilium, quam per librum, vel publicam lectionem ; sed data in publica lectione vel libro, vendi potest; ergo et in privato consilio. Denique in tradendo hujusmodi consilio de se pure doctrinali, non operatur Theologus ut peculiare instrumentum gratiae Dei, sed solum ut magister humanus : neque operatur revera ad movendum affectum consulentis, sed tantum ad tollendam ignorantiam ejus in re practica et morali. Imo. qui interrogat, seepe solum intendit scire opinionem ejus quem consulit, vel ab illo scire quid aliu Doctores sentiant, ut opinionem probabilem in operando sequatur ; nihil ergo apparet in tali responso, cur non possit recompensatio condigna operis et laboris ejus, vel studii tunc vel antea circa illum casum adhibiti, postulari Nequc est cadem ratio de hoc consilio et de concione, ut ex proxime dictis facile intelligi potest, et magis ex puncto sequenti.

21. Consilia spiritualia seu echortatoria sunt materia simonie.— Prior ergo opinio, ut probabilis sit, non de consilio mere doctrinali intelligenda est, sed de consilio exhortativo (ut sic dicam), quod ad animae reformationem vel correctionem ordinatur proxime, et ex intentione, et modo consulendi. Vel etiam potest intelligi de consilio , quod magis pendet ex donis Spiritus Sancti peculiaribus , quam ex sola doctrina et studio humano, quod bene Vict. vocavit spirituale consilium. Hujusmodi est consilium , quod pertinet ad discretionem spirituum , ut cum datur ad judicandum de aliqua vocatione , an sit a Deo, necne, vel de revelatione aliqua, an sita bono vel pravo spiritu, vel de modo orandi et meditandi, an sit utilis vel expediens tali personae, vel de modo vincendi aliquam tentationem, et similibus, quae magis perdent ex peculiari directione et illuminatione divina, et ex quadam spirituali experientia, quam ex doctrina, quamvis haec etiam juvet. Haec enim consilia vel omnino vel principaliter spiritualia sunt, et ad gratias gratis datas suo modo pertinent; vel etiam dici possunt fructus gratiae sanctificantis , et ideo de illis verius est, quod sunt materia simoniae, et vendi non possunt. Et hunc sensum confirmat usus Ecclesiae ; nam pro his spiritualibus consiliis nullus timoratus audet temporalem retributionem recipere ; de doctrinalibus autem non ita esse videtur.

22. Tertius actus Theologie qui in concione consistit, est ateria simonice.—Vertio loco dicendum est de concionandi actu: et de hoc omnes Doctores, tam Theologi, quam Canonistae, fatentur esse materiam simoniae,et sine illius labe vendi non posse. Ita divus Thomas, dicto art. 3, ad 2; Cajetanus, Soto, Victor. supra. Idem D. Thomas, Quodlib. 2, articul. 12 etin 4. distinct. 95. quaest. 3. artic 2 quaest. 2, ad 4 et 5; et ibi Palud., quaest. 5; Richard., Durand. et Argent., Sylvest., quaest. 9: Angel., Simonia , 3, num. 9; Tabien., num. 8; Astens., in Summ. , lib. 6, titul. 5; Anton. supra. Ratio vero est, primo , quia verbum praedicationis est verbum Dei, et praedicator est veluti legatus a Deo missus ad illud munus exercendum, juxta illud Matth. ultim., et Marc. ultim: Funtes ergo predicate , etc.; et illud Roman. 10: Quomodo pradicabunt, nisi mittantur ? Verbum autem Dei est maxime spirituale, et praedicatio illius est proprium ac principale opus ipsius Dei , cnjus homo est instrumentum ; ergo est materia simoniae ; ergo vendentes illud simoniaci sunt, sicnt adulterantes illud sacrilegi sunt. Secundo, quia per sacram concionem, quod proxime et principaliter intenditur , est inflammare voluntates hominum ad amorem Dei et poenitentiam : hoc autem est maxime opus Spiritus Saneti , quia neque qui plantat est aliquid, ncque qui rigat, nisi Sanctus Spiritus det fructum; ergo actus concionandi maxime spiritualis est et supernaturalis; pertinet enim ad gratiam excitantem, et ita tota illius verbi aestimatio pendet ab Spiritu Sancto, et sumitur ex illo proprio effectu, ad quem ordinatur ; ergo.

23. Tertio, Matth. 10 dicitur Christus Dominus misisse Apostolos , dicens eis: Eunftes, preedicate, dicentes quia appropinguavit regnum celorum, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, demones ejicite ; gratis date. Ex quo contextu manifestum videtur verba illa ultima, gratis date, tam cadere in illa, Huntes . prodicate, sicut in caetera omnia opera gratiarum, quae ad confirmandam divivinam praedicationem gratis dantur: sine ulla enim probabilitate exciperetur ipsa praedicatio, cum eodem tenore de omnibus Christus loquatur ; et non sit minor, imo quodammodo major ratio de praedicatione ipsa , quia ex parte finis proximi est magis spiritualis , quia immediatius ad salutem animarum ordinatur, et caeteri actus gratiarum sunt propter ipsum Dei verbum , ut efficacius et credibilius fiat. Quarto, hoc confirmatur optime cx verbis Augustini, libr. de Pastor. cap. 2, qua referuntur etiam in Glos. ord., 1 Timoth. 5, et a D. Thom,, supra: Unde vivitur, necessitatis est accipere, charitatis est prebere , non tanquam venale sit Fvangelwum ,ut istud sit pretium ejus, quod sumunt qui annunciant , unde vivant ; si enim sic vendunt, magnam rem vili pretio vendunt. Accipinnt sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Uhi et tangit rationem a priori , cur praedicatio vendi non possit, quia, scilicet, pretiosior res est quam ut possit vili pretio aestimari , et respondet tacitae objectioni, quomodo teneantur praedicatores gratis praedicare, cum sustentatione indigeant : nam sustentationem recipere licet (cap. Cum voluntate, S Preedicatores, de Sentent. excommun.), pretium non licet. Quomodo autem haec duo distinguantur, et an liceat sustentationem in pactum deducere et taxare, dicemus in quarta divisione. An vero pro labore aliquid recipere liceat, in cap. 20 explicabimus,

24. An docere pueros, et ignorantes doctrinam christianam , sit materia simonie. — Besolutio questionis. — Circa ultimum punctum de fidei rudimentis tradendis populo christiano , docendo nimirum pueros , vel ignorantes doctrinam christianam, quidam simpliciter affirmant hanc esse materiam simoniae, ita ut vendi non possit. Sic sentit Lessius, libro 9, cap. 35, dub. 13, dum ait exigere pretium pro simplici catechismo seu doctrina fidei tradenda, esse simoniam, quia haec doctrina non aestimatur, nisi ut disponit ad salutem. Contrarium simpliciter docet Ugol. Tab., 1, cap. 10, § 3, n. 3, idque ex eo solum videtur colligere, quod docere Theologiam ob pretium non est materia simoniae ; ergo nec docere christianam doctrinam. Potestque hoc confirmar, quia haec actio docendi doctrinam non videtur supernaturalis vel spiritualis proprie tantum enim ordinatur ad intellectum instruendum, vel potius ad memoriam juvandam et exco lendam , non ad ipsam fidem generandam. Quocirca distinctione-aliqua videtur haec res definienda. Nam imprimis si catechismus fiat solemni ritu , et tanquam actus ordinis, sicut fit in baptismo, tunc certum est non posse vendi, quia est ministerium mere ecclesiasticun et ordinis, quod etiam notavit Sot., quaest. 6, articvl. 1, in fin. Deinde si doctrina christiana doceatur modo persuasivo, et per modum concionis , etiam erit materia simoniae, sicut de concione dictum est. Priori modo potest doceri christiana doctrina iufideli, proponendo illi veritatem fidei, et ostendendo credibilitatem ejus in hunc finem, ut persuadeatur et credat; et tunc sine dubio est opus maxime spirituale , cujus fructus ab Spiritu Sancto expectandus est, et ideo vendi non po test. Posteriori modo solet doceri christiana doctrina fidelibus, ita exercendo memoriam, ut sit etiam excitatio ad confirmandos eos in fide, et ad operandum secundum illam ; et tunc etiam habet modum et rationem concionis, et ideo eadem est ratio de illa quae de concione.. At vero si labor docendi doctrinam solum assumatur ad juvandam memoriam alterius, et exercendam illam, in rigore non videtur esse materia simonia , nec esse simoniam, opus illud et laborem pretio aestimare. Parochus autem , qui ex officio tenetur hunc laborem sumere , non potest licite pretium pro illo exigere, ut constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18