Caput 19
Caput 19
Utrum actus pertinentes ad jurisdictionem interni fori, seu ad animarum curam, sint materia simoniae?
CAPUT XIX. UTRUM ACTUS PERTINENTES AD JURISDICTIONEM INTERNI FORI, SEU AD ANIMARUM CURAM, SINT MATERIA SIMONIE?
1. Jurisdictio duplex est : altera ad forum internum, altera ad externum spectat. — Diximus in superioribus de actibus qui procedunt a potestate ordinis, quorum occasione de aliis actibus spiritualibus virtutum, propter affinitatem et similitudinem, sermonem interposuimus ; nunc superest ut de actibus jurisdictionis spiritualis dicamus; nam hi etiam inter ea spiritualia numerantur, quae ab effectu, seu ex parte effectus denominantur. Duplex autem est spirituahs jurisdictio: una pertinens ad forum internum et animae; alia spectat ad exteriorem Ecclesiae gubernationem : de priori hic breviter dicemus, de altera in sequent. cap. Sub priori ergo jurisdictione comprehendimus hoc loco totam illam curam pastoralem, quae in propriis parochis et pastoribus veluti proximis animarum necessaria est: habent enim peculiarem jurisdictionem ad ministrandum suis ovibus omnia sacramenta, e: Dei verbum, et suam parochiam in his spiritualibus gubernandam. Quamvis enim spiritualis jurisdictio non in omnibus sacramentis sit ad eorum valorem necessaria, sed in sola pomnitentia, tamen, ut recte ministrentur, jurisdictio necessaria est, vel aliqua ejus participatio. De usu vero hujus jurisdictionis pauca nobis dicenda supersunt : nam cum ille usus fere totus consistat in ministerio sacramentorum, sacrificiorum, aliorumque officiorum divinorum, et verbi divini, constat omnia dicta de his actibus, secundum se spectatis, a fortiori dicenda esse de eisdem, prout a parocho, verbi gratia, ex officio et jure proprio exerceri possunt. Omnes ergo dicti actus hujus jurisdictionis materia sunt simoniae. Maxime vero hoc verum habet, et aliqua majori explicatione indiget in usu hujus jurisdictionis in sacramento poenitentiae, nam ibi usus jurisdictionis et est actus ordinis, et est de substantia illius sacramenti; est enim acitus constitutivus sacramenti poenitentiae : unde non magis vendi potest quam sacramentum vel actus ordinis. Et ita in hoc conveniunt omnes cum D. Thoma, dicta quaestione 100, articulo 2, ad 3, et sumitur ex cap. Nema, de Simon. Ubi omnes interpretes, Sylvest., verb. BSimonia, quaest. 8, et alii Summistae ; Gulliel. Bed., 1 part., cap. 7, num. 1, et 3 part., cap. 6, num. 6; Anton.. d. cap. 5, 5 16; Soto, Victoria, Naarrus,
2. Multiplicer potest peccari in jurisdictione ad confessionem. — S sacerdos recipiat preLtium solum pro verbis absolutionis sine intentione prolatis, simoniacus est.— Occurrit vero adnotandum, variis modis posse peccari in usu hujus jurisdictionis. Primo, si pretium accipiatur absolute pro audienda confessione, ut constat ; tum quia inde inchoatur sacramentum ; tum etiam quia ipsum audire confessionem per clavem scientiae, et in tali foro, est actus jurisdictionis supernaturalis. Secundo, committetur simonia, si post auditam confessionem pro absolutione conferenda. pecunia extorqueatur, sive poenitens sit dignus, sive indignus absolutione. Unde dicitur in dict. cap. IVemo : Nec quemquam panitentem, nec minus digne pomitentem, gratia vel favore ad reconciliationem adducat. Dices : quando absolvitur indignus, absolutio valida non est; ergo non est sacramentalis; ergo pro illa pretium accipere non est simonia. Respondeo, licet illa absolutio apud Deum non valeat quoad effectum sacramenti, fortasse valere ad sacramentum conficiendum, ut multi existimapt. Deinde licet coram Deo etiam non vaIcat ad sacramentum constituendum, nihilominus est quidam usus, vel potius abusus jurisdictionis spiritualis. Et ita dici potest, quod, licet ille, qui talem actum vendit, non vendat verum actum spiritualem, quodammodo vendit ipsam potestatem spiritualem, quia, quantum est ex se, illa uti conatur propter pretium, ad absolvendum indignum ; satis ergo est quod, quantum est ex se, absolvat. Sed quid, si recipiat pecuniain solum propter verbe absolutionis exterius proferenda sine intentione absolvendi? Respondeo imprimis, si sacerdos contrahat cum poenitente de danda vera absolutione sacramentali pro pretio, licet dolose mentiatur sacerdos, secum cogitans proferre verba sine intentione, non excusat peccatum simoniae; tum quia alter revera emitsacramentum, quantum in se est, et ita simoniacus est,cum quo operatur sacerdos ; tum etiam quia ipse committit simoniam conventionalem circa venditionem sacramentalis absolutionis, etiamsi animo ficto ex parte sua facta sit conventio. Quin etiam addo quod, licet a principio convenerint sacerdos et poenitens tantum de externa absolutione conferenda, ita ut ab aliis videri seu audiri possit, ad eorum satisfactionem, nihilominus si id pretio fiat, turpe esse lucrum, licet non videatur esse tam propria simonia, quia non venditur revera aliquid spirituale. Patet, quia illa pactio non fit sine tanti muneris injuria, nam quodammodo vilescit et venale fit, dum venditur saltem ad palliandam absolutionem, quae malitia videtur posse ad simoniam reduci, quamvis perfecta non sit.
3. Confessor simoniam comnittit, si neget absolutionem poenitenti, propter pecuniam ab alio acceptam. — Tertio, committitur in hac materia simonia, si, post auditam confessionem, propter pecuniam (quae dari posset a tertia persona) absolutio denegetur , quod in dicto cap. significatur his verbis : Vel quocumque livore digne penitentem a confessione removeat. Quod videtur pertinere ad quaestionem infra tractandam, an omissio actuum spiritualium possit esse materia simoniae : sed ibi dicemus quae generalia sunt : hic vero certum videtur tam esse actum clavium, in hoc foro poenitentem ligare, sicut solvere, juxta illud : Quorum remiseritis peccata, remattuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt, Joan. 20. Et ideo, licet retinere non videatur actus positivus nec constitutivus sacramenti, tamen quia est actus clavium, quo poenitens virtualiter declaratur indignus absolutione, ideo venditio illius simonia est. Unde hoc habet locum, sive justa sit negatio absolutionis, sive injusta. Nam si sit justa, tunc vere et proprie est actus clavium, et procedit ratio facta; si vero est injusta, de facto etiam est actus clavium, quia vere denegatur sacramentalis remissio peccatorum, et poenitens illa ratione manet obligatus ad iterum confitenda peccata. Unde etiam hic vendi videtur ipsa potestas spiritualis clavium ad usum faciendi poenitenti magnam injuriam, et inferendi illi grave nocumentum ; est ergo et injusta et turpissima simonia. An vero sit simonia accipere pecuniam pro non ministrando alicui toto sacramento poen:tentiae, infra videbimus : nam quoad hoc generalis est materia.
4. Potest committi simonia accipiendo pretium pro levi penitentia imponenda. — Quarto, posset simili modo committi simonia in usu istius jurisdictionis quoad tertiam partem sacramenti poenitentiae, nimirum recipiendo pretium pro levi poenitentia imponenda, vel etiam pro augenda illa, ut facile potest ex aliis intelligi ac declarari. In hoc autem adverto, contingere interdum, ut confessor imponat poenitenti in satisfactionem aliquas eleemosynas pro pauperibus, vel pro missis dicen- dis, eo animo ut ipse accipiat talem eleemosynam vel simpliciter, vel ut stipendium missae, juxta intentionem dantis. Et hoc dupliciter fieri potest a saceriote: primo, cogendo poenitentem ut sibi tribuat eleemosynam, et hoc est sine dubio simoniacum, quia illa coactio et obligatio est aestimabilis pretio. Secundo, potest imponi talis poenitentia generaliter, sperando tamen paenitentem daturum esse eleemosynas sacerdoti, vel ut missas dicat, vel quia novit ipsum esse paupcrem ; et tunc licet hoc intuitu poenitentia injungatur, non est simonia, quia revera nulla ratio pretii ibi intervenit, nec intentio aut spes ejus, sed tantum eleemosynae, quod non facit actionem simoniacam etiam mentaliter, ut infra generatim dicemus. Imo licet suam necessitatem, vel desiderium dicendi missas post datam absolutionem ostenderet , non esset simonia, propter eamdem rationem. Cavendum autem est scandalum, et nimius appetitus lucri et avaritiae; et ideo talis usus regulariter vitandus est, meritoque in aliquibus episcopatibus et religionibus prohibetur.
5. Potest fieri simonia per delegationem hujus jurisdictionis.—CQuinto, potest in hoc genere committi simonia per delegationem hnjus jurisdictionis, sive ex parte confesssoris, sive ex partc poenitentis fiat. Fit autem ex parte confessoris, quando parochus, verbi gratia, committit alicui vices suas pro audiendis confessionibus suorum sbditorum; et tunc si pro hac commissione, vel ab ipso sacerdote, vel a suis subditis aliquod pretium accipiat, sine dubio simoniam committit, quia illamet commissio actus spiritualis est, ejusdemque spiritualis jurisdictionis. Item potestas quae per illam datur, spiritualis jurisdictio est; ergo si vendatur, materia est simoniae; venditur autem per illum modum, ut constat. Imo addo quod, licet parochus non committat jurisdictionem, sed tantum det licentiam audiendi confessiones in sua ecclesia religioso, verbi gratia, qui jam habet jurisdictionem a Papa, vel Episcopo, si illam licentiam vendat pretio, simoniam committet, quia etiam illa licentia quid spirituale est, et a potestate spirituali procedit, et ad spiritualem fructum proxime ordinatur, quod cap. sequenti ex generali doctrina magis confirmabitur. Ex parte autem poenitentis delegatur haec jurisdictio, quando illi datur licentia eligendi confessorem. Et haec etiam est materia simoniae, quia in ea procedunt eaedem rationes; tum quia illamet licentia est actus potestatis spiritualis, et ad spiritualem finem; tum etiam quia tandem resolvitur in eamdem delegationem spiritualis jurisdictionis, nam cum poenitens eligit confessorem, illi delegatur jurisdictio ex vi illius facultatis; ergo fit delegatio ex vi pretii. Addo denique etiam in ipso poenitente habente facultatem eligendi confessorem, esse simoniam, si propter pretium, hunc potius quam illum eligat, et in sacerdote esse simoniam, si pretio dato procuret esse electum ; ut, verbi gratia, si quis pretio emat esse confessorem regis, simoniacus est, quia emit ut sibi delegetur jurisdictio confessoris, quam incipit habere post electionem regis ex vi facultatis Pontificis, quam rex habet ad eligendum confessorem. Quae tota doctrina communis est, ut videre licet in Anton., dicto capit. 5, S 16; Summistis communiter, verb. Simonia; hedoan., prima parte, cap, 7, num.2, et 3 part., cap. 6, num. 8; Ugolin., tab. 1, cap. 36, § per totum.
6. Absolutio a censuris est materia simonie.—Sexto, potest ad hanc jurisdictionem reduci potestas absolvendi a censuris, quatenus haec absolutio ante sacramentalem praemitti solet, et saeepe necessaria est, et ad spiritualem animae utilitatem pertinet. Nam, licet censuras ferre et tollere, ad jurisdictionem fori contentiosi pertineat, ut suo loco diximus, tamen quatenus potestas absolvendi a censuris a jure latis, et non reservatis, communi jure concessa est animarum pastoribus, et aliarum etiam absolutio saepe solet concedi, vel ex delegatione speciali, vel quatenus ad salutem animae omnino necessaria est, ideo cum hac jurisdictione in foro interno illam conjungimus. Dicimus ergo etiam usum jurisdictionis hujus, id est absolutionem a censura esse materiam simoniae, quia est actus valde spiritualis, tum ex parte principii, procedit enim a potestate mere spirituali; tum ex parte finis, nam ad salutem animae per se ordinatur. Et ita vendi prohibetur omnino an cap. Nullus, 1294, 1, quaest. 1, ubi est sermo de Episcopo, et de absolutione a suspensione vel interdicto; sed est eadem ratio de aliis. De absolutione vero ab excommunicatione est textus expressus in cap. Ad aures, de Simon. Item sumitur ex generali regula cap. Ad nostram, eod., ibi: Pro ecclesiastico ministerio, etc. Quibus locis id notant Glossae, et Doctores, estque res extra controversiam. 1. An simonia sit dare pecuniam sacerdoti injuste nolenti aliter absolvere. — Solum pos- set hic tractari, arf; cum quis vexatur per injustam censuram, et sacerdos non vult illum absolvere nisi accepta pecunia, possit alius illam dare ad redimendam vexationem, et non intentione emendi absolutionem. Et idem cum proportione quaeri posset de sacramentali absolutione, si confessor illam injuste negat post auditam confessionem. Quidam simpliciter negant id esse licitum. Ita Innoc., in dict. cap. Ad aures, de Simon., ubi ait nunquam licere aliquid dare pro spirituali poenitentia redimenda, ab eo qui illam daturus est; alteri vero qui vim infert, aut clerico ne illam concedat, aut peccatori ne illam petere possit, concedit posse aliquid dari ad redimendam vexationem. Et hoc posterius extra controversiam est. Ratio autem prioris resolutionis est, quia tunc redimere vexationem nihil aliud est quam absolutionem emere. lItem, quia redemptio vexationis solum habet locum, ubi quis habet acquisitum jus in re, juxta cap. Dlectus, 1, de Simon., et incap. Quasitum, 1, quaest. 3. In illo autem casu non habet homo jus acquisitum ante absolutionem obtentam, quia semper manet privatus divinis ratione censurae. Et hanc sententiam indistincte sequitur Ugolin., tab. 1, de Simon., cap. 44, num. 5, et cap. 50, num. 7, ubi pro illa refert etiam Zabarel., in dict. cap. Ad aures.
8. Resolvitur queestio. — At vero Joan. Andr. et Panormit., in eodem cap. Ad aures, disunctione utuntur. Nam si ex carentia absolutionis immineat homini aliquod aliud grave detrimentum, ut quod non poterit eligi, vel eligere, tunc dicunt posse dare pecuniam ad vitandum illud incommodum ; si vero non imminet periculum, et potest adire superiorem, vel alium qui absolvat, tunc nullo modo esse dandam pecuniam, quia cum vera necessitas non instet, nec sequatur aliud incommodum praeter carentiam seu dilationem absolutionis, nihil est ibi quod redimatur, nisi ipsamet privatio absolutionis, et hoc est illam emere. At Glossa, in dict. cap. Dilectus, et in cap. Ad aures, et in cap. Quesitum, 1, quaestione tertia, absolute censet licitum esse tunc redimere vexationem , quam sequitur Anton., in cap. Dilectus, de Simonia; Redoan., 3 parte, de Simonia, cap. 21, numer. 6. Quia intentio dantis non est de emenda absolutione, sed solum de tollendo pravo appetitu, vcl affectu, qui impedit alium ne gratis velit justitiam facere. Et haec opinio in rigore juris et rationis videtur mihi vera, si de propria simo- nia loquamur; quia vero omnis species mali vitanda est, securius est sequi distiuctionem Panormit., quae non soium in extrema necessitate locum habet, sed etiam in gravi, juxta superius dicta, capite decimo secundo, quae magna ex parte hic possunt accommodari.
9. Indulgentiarum concessio est materia simonic.— Ratio conclusionis. — Septimo, ad actus hujus jurisdictionis reduco nunc indulgentiarum concessionem, quam esse actum spiritualis jurisdictionis suppono, ex his quae dixi in tom. 4, distinct. 49, sect. 3, et tom. 5, distinct. 14, sect. 1. Et licet illa jurisdictio superioris rationis sit, et pontificia simpliciter, vel episcopalis seu quasi episcopalis, quoad aliquam partem vel delegationem, nihilominus actus ejus est valdespiritualis, et ad internam conscientiae mundationem spectat, quatenus reatus poenarum temporalium coram Deo remittit, et ita ad iugressum coelorum praeparat, et a purgatorio liberat, et ideo ad spiritualem et internam jurisdictionem illum reducimus. Eo vel maxime quod, licet indulgentiae a Pontifice concedantur, saepe solent per confessorem applicari: est etiam res facilis, et ideo hic potest breviter expediri: dicendum est enim etiam hunc actum esse materiam simoniae, neque ulla ratione emi aut vendi posse. Hoc pro comperto supponunt omnes. Et patet, primo, quia est actus supremae cujusdam spiritualis et supernaturalis potestatis a Christo concessae, et finis ejus maxime spiritualis. Secundo, quia est administratio quaedam spiritualis, seu ecclesiasticum ministerium ; et ita continetur sub generali prohibitione cap. Ad nostram, et cap. Nemo presbtterorum, de Simon. Tertio, quia vendere indulgentias, esset vendere satisfactionem Christi et Sanctorum, quae per indulgentias applicatur. Quarto, quia privata persona non potest alteri vendere suam impetrationem, vel satisfactionem spiritualem, ut supra ostensum est, licet videatur suo modo habere dominium ejus: multo ergo minus poterit Ecclesiae praelatus, qui solum est dispensator thesauri Christi et Ecclesiae, spirituales ejus divitias vendere. Neque obstat quod saepe ad lucrandam indulgentiam exigatur contributio aliqua temporahs: nam illa non est pretium indulgentiae, sed est quoddam opus pietatis quod postulatur ut dispositio, et proxima ratio concedendi indulgentiam. Et ideo non solet talis pecunia applicari concedenti indulgentiam, sed ad eleemosynas, vel ad alia publica opera pietatis imperari.
10. Simonia est accipere pecuniam, pro quo- cuumque actu a confessore facto , ut gratie jubilei punitenti concedantur. — Atque hine consequenter constat, non licere pecuniam accipere pro quacumque gratia, vel actibus qui in ordine ad indulgentiam obtinendam solent in jubileis a Pontificibus concedi, ut per confessores fiant seu applicentur, ut, verbi gratia, pro commutatione seu dispensatione in votis. Sicut enim Pontifex gratis hanc facultatem concedit, et concedere debet, ita multo magis cui facultas illa delegatur, gratis illa uti debet; et si aliquid directe, vel indirecte extorqueat, simoniam committit. Idemque est de absolutione a peccatis reservatis, quae item solet concedi cum indulgentiis, et est actus maxime spiritualis, et de illa procedunt quae de absolutione a peccatis et a censura diximus. Nam, supposita ablatione reservationis, quae per illam concessionem fit, tenetur ex officio confessor absolutionem simpliciter praebere. Et eadem ratione constat, nec grana benedicta, nec imagines, cruces, et similia, vendi posse ratione indulgentiae illis per benedictionem concessae, quia hoc esset vendere indulgentiam ipsam, ut constat. Tune autem censerentur haec vendi ratione indulgentise, quando eo nomine zarins venderentur; nam si sint pretio aestimabiles ratione materiae, vel expensarum, non erit simonia, quantum ad eam partem illa vendere, quamvis habenda sit ratio vitandi scandalum, et omne malum, vel turpis lucri speciem.
14. Licentie a parocho concesse suditis sunt materia simonig. — Ultimo revocari possunt ad hanc jurisdictionem internam omnes licentiae, vel quasi dispensationes quas parochi dare possunt suis subditis in ordine ad praeceptorum observationem, vel excusationem, ut, verbi gratia, laborandi in die festo propter occurrentem necessitatem, vel comedendi cibum prohibitum in aliquo die, et similia: sive haec fiant per proprium actum jurisdictionis, sive per authenticam approbationem (ut sic dicam) causae excusantis : nam quomodocumque fiant, sunt actus spirituales pastoralis officii, et idéo nullo modo vendi possunt. Maxime cum ad illos parochus ex suo officio teneatur, et ita sub ministerio ecclesiastico comprehendantur , propter quod recipit ab Ecclesia conveniens stipendium et sustentationem.
12. Parochus simoniam committit si nolit assistere matrimonio contrahendo , nisi dato pretio. — Unde etiam potest obiter definiri dubium, quod circa sacramentum matrimonii nunc excitari potest. Nam cum praesentia parochi necessaria nunc sit ad valorem matrimonii, dubitari potest an ille actus assistendi parochi sit nunc materia simonise, ita ut veram simoniam committat, si nolit assistere, nisi pretio accepto. Videri enim potest non esse, quia ille non est actus jurisdictionis, et ideo validus est, etiamsi ab excommunicato fiat, ut alibi dixi, sed est actus cujusdam testimonii publici et authentici, quod primo et per se requiritur ad vaiorem contractus, et consequenter ad valorem etiam sacramenti; ergo non videtur actus spiritualis, nec materia simoniae, sicut etiam requiruntur alii duo testes, qui, si pretium exigant pro illa assistentia, non erunt simoniaci. Nihilominus in parocho videtur mihi talis actus materia simonia; nam, licet non sit actus jurisdictionis, est tamen actus sui muneris et officii spiritualis. et actus ille, ut ab illo exigitur, est spiritualis, saltem ut annexus sacramento ex necessitate, supposito Ecclesiae praecepto. Unde per se primo requiritur ad matrimonium, quatenus sacramentum est. Et in hoc est magna differentia inter parochum et alios testes; nam in alis testimonium eorum proprie requiritur ratione contractus, ut de illo constet, et ideo ad summum tenentur ita se gerere, sicut alii testes in causis ecclesiasticis, de quibus, an teneantur gratis ferre testimonium, vel illud etiam sit materia simoniae, infra dicemus. At vero parochi praesentia, propria et speciali ratione postulata videtur propter sanctitatem contractus , seu propter rationem sacramenti, et ita ille ibi adest ut minister ecclesiasticus. Quapropter non immerito illud potest nuncupari ecclesiasticum ministerium, ac subinde comprehendi sub generali regula cap. Ad audientiam, seepe citati, et cap. Consulere, eodem, quod pro nulla ecclesiastica adminisratione licet pretium accipere. Denique cum ufficere possit ad matrimonium alius sacerdos le licentia parochi, manifestum videtur non oosse parochum vel Ebpiscopum illam licendam vendere, ut ex dictis constat, et ex diendis capitulis sequentibus magis patebit; rgo neque si ipse assistat, potest pro illa asistentia pretium accipere, quia si assistendo er alium non potest actum suum vendere, ec per se poterit. Pro nullo ergo actu huius pastoralis curae, pretium accipere licitum est.
On this page