Caput 20
Caput 20
Utrum actus ecclesiastice jurisdictionis pertinentis ad externum forum sint materia simoniae?
CAPUT XX. UTRUM ACTUS ECCLESIASTICE JURISDICTIONIS PERTINENTIS AD EXTERNUM FORUM SINT MATEBRIA SIMONIAE?
1. Nullum actum jurisdictionis externi fori posse vendi sine simonia.— De bac jurisdictione solet generalis regula constitui, nullum illius actum posse sine simonia vendi aut emi, ac subinde semper esse materiam simoniae. Haec regula sumi potest ex D. Thom., quaest. 100, art. tertio, praesertim ad 3, et in 4, dist. 25, quaest. 3, articul. 2, quaest. 2. praesertim ad 9, et ex aliis Theologis ibi; et Anton., Sylvest. et aliis Thomistis, locis saepe citatis; Juris etiam interpretes idem sentire videntur in cap. Vendentes, 1, quaestione tertia, cum Gloss. ibi, Cardinal. Alexand., num. 7, et sanct. Sixt., numer. 6. [tem in cap. Qui recte, 11, quaest. 3. Verumtamen haec universalis regula, licet fortasse vera sit, non est aeque certa in omnibus actibus hujus jurisdictionis, quia, licet omnes, quatenus ab illa sunt, sint aliquo modo spirituales ex parte principii, non tamen omnes sunt aeque sp 'uales, vel in se spectati, velin ordine ad proximum finem ad quem referuntur ; quidam enim videntur esse satis materiales, et immediate ordinati ad finem pol:- ticum inter personas ecclesiasticas, ut lites civiles vel criminales inter eas dirimere, licentiam dare ad aliquem actum mere temporalem et similia; ideoque non potest esse de omnibus his eadem certitudo. Propter hoc ergo, operae pretium duco magis in particulari de his actibus loqui, eorum varietatem distinguendo.
Qui sint actus quibus jurisdictio confertur. — Primo ergo distinguere possumus actus quibus ipsa jurisdictio confertur, ab actibus quibus eadem jurisdictio administratur. Actus enim quo jurisdictio ecclesiastica alicui confertur, revera est actus jurisdictionis. Duobus enim modis confertur haec jurisdictio, scilicet, vel ut ordinaria, vel ut delegaia; et cum confertur ut ordinaria, semper datur ab aliquo superiori altiorem jurisdictionem habente, in virtute cujus potest aliis dignitatem conferre. cui talis jurisdictio conjuncta est. Sic enim a summo Pontifice manat haec jurisdictio ad Episcopos, vel alios praelatos illam participantes, et interdum ab Episcopo potest alicui inferiori communicari. Potestas autem delegata ab eo conceditur, qui ordinariam habet, et in virtute illius committitur, et ita illa commissio, actus ordinariae jurisdictionis merito dici potest juxtal. mperiwm, ff. de Jurisdict. omnium judic. Solum potest a priori membro excipijurisdictio Summi Pontificis, quae maxime ordinaria est, et non contfertur ab alio homine habente jurisdictionem ordinariam , sed immediate a*Deo ipso. Haec autem exceptio nihil obstat gcneralitati doctrina : tum quia loquimur de jurisdictione quae per homines dari potest ; homines enim sunt, qui simoniam committere possunt, non Deus; tum etiam quia in illa dignitate ejusque jurisdictione electores Pontificis subeunt vicem ejus, qui jurisdictionem confert, et ita ex parte illorum potest illa jurisdictio esse materia simoniae, nt dicemus.
3. Qua sint actus quibus jurisdictio exercetur. — Actus vero quibus haec jurisdictio administratur, sunt illi qui ab illa prodeunt, et per quos exercetur, ac veluti executioni mandatur, versaturque circa externam gubernationem ecclesiasticam. Unde distingui possunt in actus pertinentes ad directionem, et actus pertinentes ad executionem : sub prioribus continentur maxime praeceptorum seu legum lationes in ecclesiastico foro; sub posterioribus continentur omnes actus judiciorum ecclesiasticorum , sive civilium, sive criminalium, et caeterorum, qui ad illos reducuntur. Undc etiam duplices actus hujus jurisdictionis distingui solent : quidam vocantur jurisdictionis voluntariae, quia in eis non intercedit coactio, sed gratia, et ita fiunt, volente illo cum quo exercentur, ut sunt dispensationes, privilegia, facultatum concessiones, legitimationes, et similes: aiii dicuntur jurisdictionis contentiosae, ut qui ad judicia ecclesiastica spectant; et inter hos quidam pertinent ad censuras imponendas vel tollendas, qui plus habent de commodo animarum, et minus de strepitu judicii externi, ideoque magis spirituales videntur; alii vero sunt magis externi et politici, ut actus omnino forenses litium civilium, vel criminalium personarum ecclesiasticarum. Denique in his actibus considerare possumus, vel jurisdictionem ipsam, aut facultatem a qua ipsi actus procedunt (quam spiritualem esse supponimus), vel actus ab illa procedentes; prius ergo dicemus de actibus, quibus ipsa jurisdictio communicatur vel comparatur, quia etiam hi actus ad jurisdictionem pertinent; postea de caeteris actibus.
4. Actus communicandi jurisdictionem spiritualem sunt materia simonie. — Ratio. Dico ergo primo : actus communicandi jurisdictionem spiritualem, natura sua sunt materia simoniae, ita ut illos vendere aut emere simonia sit juri divino contraria. Haec assertio certa et communis est, et melius patebit descendendo ad aliquos actus in particulari. Ratio vero generalis est, quia si hujusmodi actus vendantur vel erantur, venditur ipsa spiritualis jurisdictio; at vendere jurisdictionem ecclesiasticam manifeste est simonia, nam et ipsa est supernaturalis, et supernaturaliter data, et ad spiritualem ac supernaturalem finem per se primo ordinata, ut constat ex propria materia ; ergo. Major per se nota est, quia vendere actum, quo res traditur, nihil aliud est quam vendere rem traditam; et e converso, non aliter venditur aliqua res quam vendendo elargitionem ejus. Item actus quo res traditur, non alia ratione aestimatur, nisi quia res ipsa aestimabilis est ; unde si unum pretio eestimatur ac venditur, etiam aliud. Declaratur praeterea ex duplici modo supra posito communicandi jurisdictionem hanc, ut ordinariam et nt delegatam. Nam priori modo non datur, nisi conferendo aliquam dignitatem ecclesiasticam, talem jurisdictionem habentem, vel si tantum sit cura pastoralis, datur conferendo beneficium ecclesiasticum curatum, habens talem jurisdictionem, seu curam et sollicitudinem : sed vendere has dignitates, ae beneficia, simonia est, ut paulo inferius dicemus generaliter de omnibus beneficiis ecclesiasticis. Nam quoad hanc partem, tota doctrina de simonia in ecclesiasticis beneficiis majorem rationem habet in beneticiis habentibus curam auimarum, et ecclesiasticam jurisdictionem, quam in simplicibus, ut per se constat ; ergo. Posteriori item raodo, scilicet per delegationem, immediate communicatut ipsa jurisdictio, non cum aliqua dignitate aul beneficio, sed proxime et in se; ergo sicut jurisdictio illa aestimabilis pretio non est, ite ncque illius commissio. Et utraque pars huju: rationis expresse traditur in cap. 1, 2 et 3, N Praelati vices suas, ubi Gloss. et Doctores omnes in his conveniunt; et in c. Ad nostram de Sim., et in c. Licet, de Poenis. Et Summis: tae, verb. S'imonia ; Sylvest., q. 14; Tabien. n. 44; Angel., S'imonia, 2, num. 27; Navar. d. 23 n.4111.
5. Episcopi vicarius, et similes, non gossum constitui. —Atque hinc colligitur primo non posse Episcopi vicarium pretio constitui nec aliquem spiritualem judicem, sive delega tum, sive ordinarium loco Episcopi, aut capi tuli, vacante sede, provideri, nec vicarium ali cujus Ecclesiae, etiam ad nutum amovibilem, neccapvllanum, cui parochialis cura delegatur, pretio constitui, sive pretium detur ex parte ejus qui officium seu jurisdictionem accipit, sive ex parte ejus qui illam communicat: quia quocumque modo id fiat, jurisdictio spiritualis emitur ac venditur, ideoque simonia committitur,ut probant allegata jura, et rationes factae ostendunt. Et specialiter probatur ex c. Ad nostran, de Simon., ibi, seu pro vicariis assighandis, eic. Est autem semper sermo de pretio et de venditione ; nam stipendium sustentationis nunquam excludiur, ut in principio praemisimus, et constat ex usu, et notant Glossae et Doctores, in c. 1 et 2 Ne praelati vices suas, et intra circa tertiam divisionem latius dicturi sumus.
6. Quo pacto clericatus camere, et auditoriatus pretio dari possint. —Hic vero occurrebat difficultas ex usu Romanae Ecclesiae, in qua vidimus vendi clericatum camerae, et auditoriatum camerae, quae sunt munia constituta ad ecclesiasticam jurisdictionem exercendam vice Pontificis. Respondeo duo in illis muneribus esse distinguenda : unum est jurisdictio spiritualis, quae auditori vel clerico confertur; aliud est emolumentum temporale, quod ex administratione illius jurisdictionis eis provenire solet. Primum etiam ab ipso Pontifice vendi non potest sine simonia, quia est contra jus divinum; secundum autem, per se ac nude spectatum, vendibile est, ut constat ; quia quii temporale est, et sumitur ex cap. ult. Ne Praelati vices suas, ub: Abb., et in c. 1, eod., n.2 et ibi alii, et Ang., Simonia, 2, num. 25. Dico autem, per se ac nude spectutum, quia, ut conjunctum spirituali juri ac jurisdictioni, tanquam consequens ex illa, vendi non potest, quia sic etiam ipsum spirituale antecedens venderetur, juxta c. S quis objecerit, 4, q. 3. Hoc autem posterius verum est de jure ecclesiastico, non de divino jure, saltem respectu ejus, qui potest illa disjungere, et unum sine altero dare. Talis autem est Summus Pontifex, qui ex justa causa potest se ab aliqua humana prohibitione eximere, et potest dare jus spirituale, reservando sibi emolumentum temporale, vel partem ejus. Hoc ergo in illis officiis fecisse credimus. Nam quia emolumentum tem porale magnum erat , partem ejus sibi reservavit, eamque simul a principio redimi voluit, et ita sine simonia, aut venditione jurisdictionis spiritualis illud emolumentum exigit in praedictis officiis conferendis. Inferiores vero Praelati non habent tantam potestatem, et ideo non extenditur haec licentia, ut in sequentibus latius dicemus.
7. Non potest vendi jus eligendi ad dignitates. — Hatio conclusionis. — Secundo, sequitur ex dicta assertione , non posse vendi jus eligendi ad dignitates, aut ecclesiastica beneficia, neque jus confirmandi electionem, ant conferendi taiia beneficia , aut instituendi in ils. Hoc certum est apud omnes, quia hoc jus aliquo modo spectat ad potestatem jurisdictionis spiritualis : unde et tale jus in se spirituaie est , et conferre illud, actus cst jurisdictionis spiritualis ; est ergo materia simoniae. Et confirmatur , quia tota ratio aestimationis in hoc jure, est dignitas illa, seu beneficium ad quod ordinatur electio. collatio, vel institutio; ergo si tale jus venditur, est propter actum, et actus propter effectum, qui spiritualis est ; ergo venditur id quod spirituale est. Denique declaratur in singulis. Nam de electione id habetur ex c. Mattheus, de Simon., et ibi notat Abbas, num. 3. Ratione etiam patet, quia per electionem confertur spirituale jus, ut habetur ex cap. ult. de Translat. episcopi , ubi dicitur vinculum spirituale, quod est inter Episcopum et ejus Ecclesiam, in electione initium sumere, quia nimirum electus incipit statim habere aliquod jus. Quod quidem esse jus in re sensit Glos., in c. QuanLo, d. 63, quam sequitur Abbas, in cap. Sacrosancta, de Elect., n. 4, et in capite Quanto, de Judic., num. 6, et in cap. Nobis, de Jure patron., num. 4. Alii autem volunt solum acquirere jus ad rem, non in re; de quo videri possunt multa apud Felin., in c. Cum Bertoldus , de Sen. et re judic., n. 2 et 3. Nam ad praesens parum refert, quia qualecumque sit illud jus, spirituale est, et hoc sufficit ut jus eligendi spirituale sit. Id praeterea evidens est in jure confirmandi, nam per confirmationem, ceriissimum est acquiri jus in re. Unde in dicto cap. ult. de Translat. Episcopi, dicitur per confirmationem fore ratum spirituale conjugium Episcopi cum Ecclesia, et ideo (ut Glos. et Abb. locis allegatis dicunt) jam tunc non solum habet jus quasi in habitu, sed habere etiam potest in usu et exercitio, juxta cap. Transnissam, de Election.; et ideo confirmatio actus est jurisdictionis spiritualis, et valde proprius praelatorum ecclesiasticorum. Idemque manifestum est de jure conferendi vel instituendi; nam haec etiam sunt propria munera praelatorum Ecclesiae , nec possunt exercerisine propriissima spirituali juris lietioae ; ergo jus ad hujusmodi actiones proprie spirituale est, et materia simoniae. An vero idem sit de jure praesentandi, dicemus infra tractando de jure patronatus ; nam habet specialem rationem quae ad illud jus pertinet.
8. Omnes actus jurisdictionis voluntarie, quatenus ad effectum spiritualem ordinantur, sunt materia simonig. — Dico secundo : omnes actus jurisdictionis voluntariae, quatenus ad effectum spiritualem ordinantur, materia suni simoniae. Assertio est communiter recepta, quae ita in generali proposita sufficienter probatur ex cap. Ad nostra, et cap. Consulere, et cap. INemo Presbyterorum, de Simonia. Melius tamen ostendetur quasi inductione, descendendo ad particulares actus hujus jurisdictionis, quales sunt dispensationes votorum, relaxationes juramentorum. et dispensationes in legibus ecclesiasticis, irregularitate, impedimentis matrimonii, et similibus. De quibus constat apud omnes, esse materiam simoniae: Div. Thomas cum aliis, in 4, d. 25; idem Div. Thom., d. quaest. 100, art. 3, ad 3, et ibi Cajetanus et alii; Sot., q. 6, art. 2,ad 3; Anton., d. cap. 5, S 17; Angel., Simonia, 3, num. 45; Sylvest., quaest. 9; Redoan., 1 part. cap. 21, num. 12, et cap. 29, num. 106, S 7tem pro usw ; notant alii Doctores, in c. Nemo, 2, de Simon., et cap. Cum ab omni, de Vit. et honest. cleric. Sumiturque ex eiscem juribus, et ex aliis saepe citatis; et cap. Ad nostram, de Simon. Vel propter generalem prohibitionem accipiendi aliquid pro ecclesiasticis functionibus, inter quas omnes istae dispensationes merito commntantur: vel a simili, et a fortiori, quia si pro sententiis, absolutionibus et similibus non est pretium accipiendum, multo minus pro his dispensationibus. Denique in Concilio Tridentino, sess. 24, cap. 5, de hefor.. de dispensationibus in matrimoniis, gratis esse dandas dicitur; idem de dispensationibus in legibus ecclesiasticis dicitur, sess. 25, c. 18, de Refor. Ratio vero est, quia hae dispensationes sunt actus supernaturalis potestaus jurisdictionis, ut constat, nam actus dispensandi actus est jurisdictionis, ut in tractatu de Legibus ostendimus, et infra in tractat. de Voto; et cum ejusdem jurisdictionis sit dispensare, et legem ferre, sicut potestas legislativa ecclesiastica supernaturalis est, ita etiam potestas dispensandi in talibus legibus. Et idem a fortiori est de potestate dispensandi in his quae atüingunt aliquo modo jus divinum, ut in votis, juramentis, etc Ergo omnes hi actus supernaturales sunt ex parte principii, nec minus spiritualessurt ex parte finis, quiatollunt vincula quae conscientiam ligant, et solvunt non solum in terra, sed etiam in coelis: ac denique ad spiritualem salutem de se, et quasi intrinsece ordinantur. Ergo in hos actus optime cadit sententia Christi : Gratis accepistis, gratis date.
9. Accedit alia ratio, quia in dispensationibus servanda est aequitas justitiae distributivae, ut pro ratione causae detur vel negetur dispensatio, qua aequitate sublata, enervatur et corrumpitur ecclesiastica disciplina; at si dispensationes vendantur, justam distributionem non servari morali consecutione necessarium est. Nam, eo ipso quod per dispensationem lucrum quaeritur, ille dispensatur, qui plus confert; ille autem qui pauper est, indispensatus recedit, etiamsi aequalem vel fortasse majorem dispensationis causam habeat. Unde confirmatur, quia vel dispensatio petitur ex causa legitima, et tunc suo jure debita est, et ita immerito pretium postulatur; vel non habet legitimam causam ; et sic turpiter et injuste venditur. Sed hae rationes procedunt etiam in legibus civilibus, earumque dispensationibus. At ibi solum ostendunt talem abusum esse cortra justitiam legalem. vel distributivam, non vero esse simoniam, ut ex supra dictis constat. In praesenti vero materia, cum alioquin sit apta ad simoniam, ut ostensum est, optime declarant gravitatem sacrilegii in tali materia, quia cum gravissimo detrimento animarum et ecclesiasticae gubernationis conjunctum est. Atque hinc etiam constat idem dicendum esse de quacumque licentia in materia spirituali, ut sunt litterae dimissoria, pro quibus sine dubio pretium accipere non licet, ut patet ex Concilio Tridentino, sessione vigesima prima, capite primo, de Reformatione, uhi etiam sponte oblata accipere prohibet ; idemque est de privilegiis, et similibus favoribus, et gratiis quae vel dispensationes quaedam sunt, vel illas virtute continent, vel eamdem rationem habent. Án vero idem dicendum sit de licentiis, vel facultatibus, quae licet per spiritualem potestatem dentur, in materia mere politica versantur, paulo inferius declarabo.
10. Difficultas circa stylum Romane curie. — Contra hanc tamen assertionem objici solet stylus Romanae curiae, et legatorum Pontificis, qui habet ut, ad obtinendas dispensationes, necessarium sit aliquam pecuniam persolvere ; dicunt aliqui hujusmodi pecuniam non dari pro dispensatione, sed pro rescriptis et testimoniis, tanquam necessaria stipendia officialium qui in his laborant. At hoc non honestat actionem; tum quia constat ex usu, praeter omnia stipendia officialium, majorem lucri partem cedere in utilitatem dispensantis ; tum etiam quia etiam pro chartis, testimonialibus litteris et sigillo, prohibitum est aliquid accipere, etiam ipsis notariis et officialibus, in cap. 1 de Simon.; et incap. Sicut Episcopum, 1, quaestione 2; et in Tridentino, session. 21, cap. 1 de Reformatione. Unde Navarrus, cous. 2 de Simon,, reprobat in hac parte similem consuetudinem Romanam accipiendi unum aureum pro subscriptione vel registratione datarii, vel pro suspensione sigilli. Et licet dicta jura, atque etiam Navar., loquantur de litteris testimonialibus, aut bullis in collatione ordinum aut beneficiorum, tamen eadem ratio esse videtur de dispensationibus, quae non minus gratis couferendae sunt, quam ordines aut beneficia. Auget praeterea difficultatem , quia quo difficilior est dispensatio, eo major pecuniae quantitas pro ea postulatur, ut pro dispensatione in secundo gradu matrimornii, quam in quarto, et sic de aliis, cum tamen rescripta in testimonium talium dispensationum tradenda ejusdem sint laboris et oneris; ergo videtur augeri pretium solum propter respectum ad rem spiritualem, quod simoniacum est.
11. Enodatur. — Ad hoc respondetur primo, quod, licet exigere pretium pro dispensatione sit simonia contra divinum jus, in quo non potest Pontifex dispensare, tamen exigere aliquid in sustentationem, et ad sustinenda onera status dispensantis, non est contra jus divinum, ut infra generaliter dicetur, neque in praesenti materia dispensationum invenitur esse contra jus ecclesiasticum. Nam in hac specie nulla talis prohibitio in illo reperitur. Et licet daretur talis prohibitio, Summus PonUfex, qui est super tale jus, posset ea, quae ad suum statum pertinent, ordinare, prout sibi videbitur expedire. Ita ergo, si in curia aliquid in dispensationum esxpeditione pro ipso Pontifice postulatur , non est venditio gratiae , sed sustentatio personae , vel onerum illius status. Secundo, dicimus merito potuisse Pontifices imponere hoc onus, et quasi tributum ad suam sustentationem necessarium, potius in dispensationibus quam in aliis gratiis, quia dispensationes odiosze sunt, et oportet eas onerosas reddere petentibus , ne facilitas obtinendi, majorem licentiam tribuat eas mportune petendi: fiunt autem illis onero- sae, si absque sumptibus ct pecunia illas obtinere non possint. Et hac ratione , fieri etiam potuit ut, quo difficilior est dispensatio, ut rarior etiam sit, majus pecunis onus habeat annexum.
12. Tertio. saepe id, quod solvi praecipitur, non applicatur Pontifici, vel ejus officialibus, sed ad aliquod pium opus; et tunc ratio impositionis esse potest, quia non datur absoluta dispensatio, sed commutatio unius operis in aliud. Quod maxime habet locum in votorum dispensatione. Item aliquando id imponitur in peenam alicujus prioris delicti, ut si dispensatio est in irregularitate contracta ex delicto, commutatur in aliam poenam pecuniariam, quam potest etiam Pontifex suae camerae applicare, et sic etiam in dispensationibus in affinitatibus, vel impedimentis contractis per illicitam copulam. Quarto, etiam pro officialibus, et expensis eorum, et laboribus in scribendo, expediendo, etc., potest licite aliquid exigi, quia hoc non est per se malum, ut constat, neque in hac specie invenitur prohibitum. Nam jura quae loquuntur de ordinibus et beneficiis, non videntur extendenda ad haec omnia ; tum quia non est in omnibus illis eadem ratio; tum etiam quia illa jura sunt potius oliosa, quam favorabilia. Praeterquam quod , licet esset talis prohibitio canonica, per consuetudinem Homanam , vidente et consentiente Pontifice, esset derogata. Unde etiam in concessione indulgentiarum , quae spiritualior est (ut sic dicam), non censetur esse prohibitum officialibus pro suo labore in instrumentis conficiendis aliquid accipere.
13. Consuetudinem curiae Romane liberam esse a simoa.—bubitari ergo non debet quin talis consuetudo per tot Pontifices, non solum pios et timoratos, sed saepe etiam sanctissimos et doctissimos, tolerata et approbata, libera sit ab omni labe simonia et ab omni crimine, ut late confirmat, plura ad hoc allegans, Redoan., 1 p., de Simon., cap. 21, num. A4 et seq. Et animadverti potest Concilium Tridentinum in allegatis locis, et praesertim in Session. 22, cap. 5, de Reform., ubi, agens de dispensationibus quae in Romana curia conceduntur, ait: Ea cero quae gratiose conceduntur, suum non sortiantur effectum, nisi prius ab eisdem (id est, ab Episcopis) tanguam delegatis Apostolicis, summarie tantum et eztrajudicialiter cognoscantur. In quibus verbis supponit alias esse dispensationes, quae non gratiose conceduntur, quas non solum tacite approbat, sed etiam permittit ut suum statim sortiantur eftectum. Dicuntur autem non gratiosae, non quia vendantur, absit; sed quia non sine onere aliquo, vel in commutationem, vel in poenam, vel in subsidium sustentationis conceduntur. Aliae vero, quae sine ullo tali onere conceduntur (quae sunt etiam quamplurimae), dicuntur gratiosae. Et fortasse, quando in aliquibus aliis locis citatis disponit Concilium, ut aliqua dispensationes gratis concedantur, de hoc modo gratioso loquitur, qui pon tantum proprium pretium, sed etiam hoc genus oneris excludat: nam prohibitio pretii tam universalis est, tamque divina, ut ejus particularis admonitio non videretur necessaria.
14. Non possunt Episcopi aliquid eaigere, etiam pradictis titulis. — Quapropter verissimam existimo illorum anctorum sententiam, qui docent non posse Episcopos, etiam praedictis titnlis aliquid exigere in dispensando in his casibus qui ad ipsos pertinent: quod tenet Navar., cons. 18, de Poenit. et remis.; Tab., ver. Simonia, num. 49; Ugolin., Tab. 1. cap. 52, n. 5 in fin. Probant autem, quia id est prohibitum jure communi, quatenus spiritualia pure, et sine pacto et modo, dari praecipiuntur, cap. ult. de Pact.. cum similibus, et quia pon potest cum onere dari quod ex jure communi gratis dandum esi, cui juri communi ecclesiastico omnes Episcopi subjiciuntur, Pontifice solo excepto. Quae principia et jura late Navarrus urget. Ponderari vero potest decretum Concilii Tridentini, sess. 25, cap. 18, de Reform., ubi generaliter agens de dispensationibus ecclesiasticis, inter alia disponit, ut gratis, ad quoscumque dispensauo pertinebit, praestetur, aliterque facta dispensatio subreptitia censeatur. Nam, ut dicebam, illnd gratis non videtur tantum excludere pretium, sed etiam onus et gravamen pecunias, quocumque titulo fiat. Hoc autem maxime verum habet, quando tale onus imponitur, ut cedat in utilitatem cispensantis titulo sustentationis, nam hoc praecipue videtur voluisse prohibere Concilium. Et est vale necessarium, ne illo titulo detur occasio nuitiplicandi injustas dispensationes , quod maxime videtur voluisse vitare Concilium , ut ex principio illius cap. constat. Item hoc praecipue habet locum , quando Episcopi habent aliunde suflicientes redditus ad suum statum et ejus onera sustentanda , ut sunt maxime in Hispania , et regulariter in aliis Eeclesiae provinciis.
15. Haec onera non facile debent imponi pro stipendiis officialium. — Et ob easdem causas non facile permitti debet, ut pro salariis aut stipendiis officialium talia onera imponantur. Quia Episcopi tenentur suos habere officiales, et iilis ex suis redditibus convenientia stipendia tribuere, ut sentit Sot., dicta quaest. 6, art. 1. Nam, cum hi praelati, ratione muneris , teneantur ad hos actus praestandos, tenentur etiam ad omnia quae moraliter ad illos necessaria sunt, unde propter illa omnia redditus convenientes recipiunt. Unde si aliquod lucrum ex dispensationibus illis tribuant officialibus , ipsi virtute accipiunt in suum commodum, et incommoda, quae Concilium vitare voluit , non evitant. In hoc tamen existimo multum posse valere consuetudinem , praesertim cum in hoc speciali casu nihil sit in jure statutum, ut dixi. Addo praeterea quod, licet haec vera sint , non est prohibitum Episcopis, quin per modum commutationis possint dispensando, onus alicujus eleemosynae imponere, maxime quando dispensant in votis, et in observatione festi, et similibus, quia non tenentur puram dispensationem dare , sed possunt commutationem miscere; et eadem ratione, si dispensatio supponat culpam , possunt illam punire praecipiendo eleemosynam ; ut tamen ab omni simonia labe, et illius specie abstineant , non sibi, sed piis operibus talem pecuniam applicare debent; et optime facient, si eorum liberam dispositionem eisdem , cum quibus dispensant, vei, si necesse sit, alis fidelibus ministris committant.
16. Actus jurisdictionis ecclesiasticee, etiam contentiosqc, sunt materia simonig.—bico tertio : actus jurisdictionis ecclesiasticae , etiam contentiosae et involuntariae, materia sunt simoniae, ad quam vitandam gratis exerceri debent. Ita docent omnes auctores allegati in praecedenti assertione; numerantque primo actus visitandi, juxta cap. 1 et 2 ae Cens., in 6, et Concil. Trid., sess. 24, cap. 3 de Reform. Quibus locis victualia, seu consuetae procurationes ad sustentationem permittuntur, de quibus etiam statutum est in cap. Cum venerabilis, et c. Procurationes, de Censib. Secundo, numerantur actus ecclesiastici judicit usque ad sententiae prolationem. Ita sumitur ex D. Thoma in locis citatis, cum Theologis in eisdem locis, praesertim Richard. , 4, dist. 25, art. 2, quaest. 3, ad 5; Anton., dicto 8 17; Sylvest., quaest. 10; Angel., Sàmonia, 3, numer. 28; Tabien., num. 47; Navar., in Comment. de Dat. et accept., seu in Extravag. At ipso, not. 9, rum. 19; Glossis et doctoribus, in cap. lendentes, 1, quaest. 3. Idem Hostiens. et Abbas, in cap. 7ua nos, de Simon., ubi etiam Felinus, num. 4, referens etiam Abbat., in cap. Cum ab omni, de Vit. et honest. Clericorum ; Redoanus, 2 part., cap. 30, num. 13 et sequentibus. Et sumitur ex dicto cap. Cum ab omni, ut ibi late per Panorm., et ex d. cap. Vendentes , ibid.: Vendentes in templo sunt, qui hoc, quod quibusdam jure competit, ad premium largiuntur ; et ex cap. INemo Presbyterorum, de Simon., ubi dicitur simoniam esse aliquem reconciliare, vel testimonium reconeiliationis ei dare, non gratis; et ex cap. Ad aures, eodem, ubi est sermo de absolutione a censura, quae pars est judicii. Denique ex generali prohibitione, cap. Ad audientium, nam judicia ecclesiastica facere, inter ecclesiastica ministeria computatur ; non ergo licet illa endere ; licebit tamen stipendium sustentationis accipere, quo titulo honestari solent aliquae contributiones, quae dari solent ecclesiasticis judicibus, et sportulae vocantur, de quibus videri potest Panormit., ir d. cap. Cum ab omni, numer. 9 et 10. Addunt vero praedicti Doctores fere omnes, non iantum judicem, sed etiam testem, simoniam committere vendendo testimonium suum in spirituali judicio. Sed hoc examinabimus infra, tractando de his qui simoniam committunt. Tertius actus est, censura ligare vel absolvere, quanquam haec etiam sub judiciis comprehendantur. Et de absolutione jam supra dictum est capit. praeced.: de censura vero id colligitur ex capit. 2 de Simon. Et ibi a Doctoribus notatur, in universum ligare aliquem per potestatem ecclesiasticam, vel punire, si pretio fiat, simoniam conmitti. Ad quod etiam facit d. cap. Nemo Presbyterorum. Ratio denique universalis est, quia in his omnibus actibus exercetur supernaturalis potestas a Deo gratis data ad gubernandam Ecclesiam suam, ac prcinde gratis exerceri debet ex vi suae institutionis et naturae; ergo, si pretio vendatur, simonia committitur; ergo in omnibus his actibus invenitur simoniae materia. Unde non vidctur haec simonia tantum esse quia prohibita (licet revera per Ecclesiam prohibita sit), sed etiam natura sua, et ex vi talis materiae. l1. An predicta sint etiam intelligenda de actu procedente a potestate ecclesiastica, qui lamen versatur circa materiam politicam. — Sed circa hanc et praecedentem assertionem superest dubium , an locum habeant, etiam quando actus jurisdictionis, licet ab ecclesias- tica potestate procedant, circa materiam politicam et mere humanam versantur. In quo imprimis suppono sermonem esse de potestate ecciesiastica formaliter ; contingit enim praelatos Ecclesiae habere propriam et directam jurisdictionem temporalem, ut habet Pontifex in suo temporalti territorio et regno, et habent multi Episcopi in aliquibus locis , quae jurisdictio, ut est in illis, potest denominari ecclesiastica , sicut temporalia bona Ecclesiae spiritualia vocantur. Nihilominus tamen certum est actus illius jurisdictionis, etiam ut exercentur per judicem ecclesiasticum , non esse materiam simoniae, quia semper manent mere temporales. Et ita docent communnater canonistae in capitulo secundo, Ne praelati vices suas. Debent ergo assertiones positae intelligi de actibus procedentibus ab ecclesiastica potestate propria et spirituali. Deinde hi actus saeepe versantur in materia pure spirituali, ut patet quoad priores actus in dispensationibus votorum et legum ecclesisticarum, et similibus: et in posterioribus actibus in censuris ferendis et tollendis, in beneficialibus causis et matrimonialibus , vel in his quae ad fidem pertinent , et similibus. Et in his nullum est dubium, quia actus suut omnino spirituaies, tam ex parte principii , quam ex parte materia, et finis.
18. Expenduntur alii actus, qui proaime cersantur in materia temporali. — Possunt autem per spiritualem potestatem exerceri quidam actus, qui videntur mere politici et humani, quia proxime versantur in materia temporali et humana. Ut in actibus jurisdictionis voluntariae esse videtur licentia studerdi, vel humanis litteris et Philosophiae, vel etiam juri canonico aut Theologiae; quia hoc studium actus naturalis, et vendibilis est, ct proxime ordinatur tantum ad commoditatem humanam. Idemque censeri potest de licentia docendi. Item legitimatio, verbi gratia, solum spectata quatenus per eam tollitur quaedam inhabilitas ad temporales honores, et commoda, et similia. In actibus vero jurisdictionis non voluntaria, videntur hujusmodi esse causae mere civiles inter clericos de bonis temporalibus, vel de criminibus aut injuris. De his ergo actibus censent aliqui, natura sua non esse materiam simonia, quia mere humani et politici sunt. Nec sufficere putant quod a jurisdictione ecclesiastica proccant, quia, licet haec potestas in se spritualis sit, simul est eminenter politica, et temporalis, et ideo quando sub hac tantum ratione opera- tur, non est ex natura rei simonia vendere actus ejus; sed poterit esse simonia, quia ab Ecclesia prohibita. Et huic sententiae favet Innocent., in cap. 2, de Magist., quatenus dicit non esse simoniam, sed turpe lucrum, vendere licentiam studendi, quod sequitur Angel., verb. Magister, n. 15.
19. Resolvitur illos actus. quatenus procedunt a potestate spirituali, esse materiam simonie. — Sed nihilominus probabilius videtur omnes hos actus, quatenus a potestate spirituali procedunt, esse veram materiam simoniae ex vi juris divini. Quod sentit Glossa prima, in capit. 2 Ne praelati vices suas, dicens, ubicumque Episcopus gratis facere aliquid debet ratioue sui officii, simoniam committere, si aliquid exigat: Maaime (inquid) cum jurisdictio sit spiritualis. Ubi per illam particulam mazim^, non potest fieri comparatio ad actus qui procedunt a jurisdictione temporali, cum in eis simonia locum non habeat, ut dictum est proxime, et latius supra, cap. 8. Sensus ergo esse videtur, vel ob hanc maxime causam ibi intervenire simoniam, quod jurisdictio, a qua illi actus procedunt, est spiritualis: vel tunc maxime committi simoniam, quando actus, ex vi objecti et materiae, est spiritualis. Utroque au tem modo infertur assertio posita. Nam, si potissima ratio simoniae in tali materia est habitudo ad talem jurisdictionem, omnes actus ab illa procedentes erunt materia simoniae, quia in omnibus illa potissima ratio invenitur. Si vero actus, spirituales ex objecto, dicuntur naxune esse materia hujus simoniae, etiam alii actus ejusdem muneris et potestatis, licet non habeant materiam ita spiritualem, erunt materia simoniae, etsi non tam gravis nec tam praecipua. Et hoc posteriori modo intelligunt illic Glossam Abb., Aretin. et alii, qui corsequenter in hanc sententiam descendunt. Et eamdem supponere videntur Joan. Andr., Anani. et Card., in cap. 2de Magist.; et Turrecre. et Praeposit., in c. De quibusdam, 31 dist., dicentes esse simoniam aliquid exigere pro licentia stulendi, nam haec licentia proxime non versatur circa materiam spiritualem.
20. Ratio assertionis.— Ratio vcro generalis est, quia usus jurisdictionis spiritualis, formaliter ac per se spiritualis est. Nec refert quod interlum materia proxima actus videatur politica aut temporalis, quia consideranda est prout cadit sub talem spiritualem potestatem; sie cnim non cadit, nisi ut ordinata ad spirttualem finem, et ad iilum aliquo modo conducens, et ut sic jam est spiritualis, et ita actus spiritualis efficitur non solum ex parte principii, sed etiam ex parte finis. Atque hac ratione quodlibet judicium inter clericos spirituale censendum est, quia, licet sit de crimine communi laicis et clericis, vel de bonis temporalibus, semper causa illa tractanda est modo ecclesiastico, in quo semper habetur ratio clericalis decentiae ac dignitatis. Ubi obiter notandum est, haec judicia semper esse a potestate ecclesiastica formaliter, licet conveniant clericis ratione suee immunitatis; quia haec immunitas non est ex potestate civili, ut haeretici volunt, vel eorum fautores, sed est ex ecclesiastica potestate et a divino jure dueit originem, et ideo semper illi actus sunt a supernaturali potestate elicitive (ut sic dicam); et ex relatione ad finem spiritualis boni totius Ecclesiae, et maxime ecclesiastici status, semper sunt actus spirituales, ac subinde materia simoniae.
On this page