Text List

Caput 21

Caput 21

Utrum labor et defatigatio corporalis in operibus spiritualibus sit materia simoniae aut vendi possit licite; idemque de obligatione ad talia opera interrogatur.

CAPUT XXI. UTRUM LABOR ET DEFATIGATIO CORPORALIS IN OPERIBUS SPIRITUALIBUS SIT MATERIA SIMONLE AUT VENDI POSSIT LICITE ; IDEMQUE DE OBLIGATIONE AD TALIA OPERA INTERROGATUR.

1. Quaestio haec non solum de sacramentis, sed etiam de aliis actibus procedit. — Quaestio haec tractari solet maxime de actibus sacramentorum; habet tamen eamdem rationem in omnibus actibus externis, qui, licet ex fine et principio spirituales sint, nihilominus eorum spiritualitas (ut sic dicam) adhaeret operi corporali, quod habet annexum, vel laborem et defatigationem corporis, vel aliquam incommoditatem, quatenus homo pro illo tempore, quo spiritualibus occupatur actionibus, non potest suis Incris vel corporalibus commodis intendere. De omnibus ergo operibus hactenus tractatis potest cum proportione quaestio haec ventilari, et ideo in hunc locum illam reservavimus. Et ita etiam generatim opiniones et auctores referemus, etiamsi ipsi interdum in particulari de sacramentis, vel divinis officiis aliisve similibus operibus loquantur.

2. Prima sententia asserens licitum esse pre-- tium accipere. — Prima ergo sententia est, pro hujusmodi labore licitum esse pretium accipere, etiamsi actio, cui adjungitur, sit intime necessaria ad saerum ministerium. Ita tenet Adrian., Quodlib. 9, art. 1, in resolut. litt. O. Refert Altisiod., 3 p., q. penult, de Simon. ; alii referunt lib. 3, tract. 21, cap. 2; in

Codice autem Parisiensi satis antiquo , quo utor, tractatus de Simonia est 27, et in eo non invenio hoc expresse assertum ; potest autem sumi a simili ex c. 3, q. 2, quatenus ibi ait pro doctrina ron posse pretium accipi, posse tamen pro labore, et addit comparationem ad alia spiritualia. Et ita videtur allegari ab Adrian., et eodem modo posset referri Alens., 2 p., q. 167, m. 4, art. 3, dub. 2; Bonav. etiam in 4. distinct. 25, art. 1, q. 4, in fine, cum idem dixisset de scientia, subdit: Atqgue idem est pro celebratione missarum , et similibus. Expressius id tradit Major ibi, q. 1, in fine S Hactenus. Inclinat ex parte Richard., art. 3. q. 2, ad 1 et 8, licet non de sacramentis, sed de consecratione ecclesiae, et celebratione missarum loquatur , sentiens in q. 3 contrarium de sacramentis, quae vix possunt conciliari. Pro eadem sententia refertur Armach. lib. 10. Ex juris etiam peritis multi hanc sententiam docuerunt. Gloss., in c. Significatum, dc Praed , verb. 7taque ; item Gloss. 1, in c. Suam, de Simon., quae solum dicit posse celebrantem missam, accipere aliquid in sustentationem , vel posse locare operas suas ; nec plus videtur prior Glossa intendere, licet di cat posse recipi aliquid pro labore. Et idem fere habet Glossa in c. ult., 21, q. 2; et sequitur Panor., d. c. Significatum, num. S, et ib alii ; et Praeposit., in c. Judices, 1, q. 1; Jul. Clar., dicens esse communem, verb. Sivonia, num. 2; Angel. . verb. Simonia, 2, num. 6; et refert pro illa Innoc. et Hostiens., in capit. Quoniam, Ne Praelati vices suas.

3. Fundamentum propositee sententige. — Ratio fundamentalis hujus sententiae esse debet, quia actio illa secundum se, et labor corporalis qui ex illa nascitur, vel incommoditas eundi et redeundi, vel ibi assistendi cum mora temporis necessaria, et moraliter et physice est pretio aestimabilis , et non amittit suum valorem propter conjunctionem cum re, seu conditione spirituali tali operi adjuncta; ergo illa, ut sic spectata, non est materia simoniae, ac subinde vendere illam praecise secundum illum valorem, nullo modo augendo pretium-intuitu spiritualitatis, nullam habet rationem simoniase. Secundo, quia illi labori ex natura rei debetur stipendium, seu merces; unde in Concilio Agathen., c. 36, dicitur clericis reddenda esse stinendia , sanctis laboribus debita secundum servitii sui debitum, cap. ultim. 21, q. 2. Non debetur autem stipendium ratione spiritualis ministerii, ut spirituale est, sed ut in eo corpus laborat et occu- patur ; ergo haec duo recte distingui possunt in tali opere in ordine ad recompensationem: ergo etiam in ordine ad pretium et mercedem. hesponderi potest illud stipendium, de quo Concilium loquitur, non dari ut pretium operis, sed in sustentationem debitam, juxta illud Lucae 10: Fdentes et bibentes quae apud illos sunt, dignus est enim operarius mercede sua.

4. Sed contra hoc argumentor tertio, quia hoc stipendium sustentationis nihil differt a pretio operis et laboris specialiter spectati; unde in Scriptura ita appellatur, ut patet ex eisdem verbis Lucae allegatis, et 1 Timoth. 5 Dignus est operarius mercede sua ; nam merces proprie significat pretium operis : Matth. 20: Foca operarios, et redde illis mercedem. Unde Paulus, 1 Corinth. 9, comparat illud stipendio militis, quod revera pretium est. Denique Numer. 18 expresse vocatur pretium pro ministerio in sanctuario. Et a signo confirmari potest, quia in eo attenditur proportio et commensuratio operis ac laboris cum stipendio. Nam idcirco non datur tantum stipendium recitanti missam et officium mortuorum, sicut canenti ; nec audienti unam confessionem , sicut audienti per totum diem, nec sicut concionanti; ergo signum est aestimari laborem et corporale opus, et cum proportione retribui: hoc autem est esse pretium, vel explicetur in quo haec distinguantur. Quarto, licitum est simplici sacerdoti locare operas suas pro ministerio spirituali ; sed in locatione, id quod datur pro opere, habet veram rationem pretii, ut ex natura illius contractus constat, et ex lege 2, ff. Locati, et Institut. et Codic., in principio, eod.; ergo licitum est vendere tales operas materialiter spectatas. Major constat ex usu communi Ecclesiae, et ita in ipso Evangelio distinguitur mercenarius a pastore ; dicitur autem mercenarius, qui mercede conducitur. Unde in dicto cap. ultim., 21, q. 2, isti clerici mercenarii, conductitii appellantur. Dices in illo contractu non accipi pretium pro operibus, sed pro obligatione serviendi. Sed hoc non satisfacit, tum quia haec obligatio in omni pretio pro opere intervenit, solumque differt quod sit ad longum vel breve tempus, vel ad unum aut plures actus, quae differentia valde accidentaria est ; tum etiam quia ipsa obligatio veluti habet speciem a termino, unde non est digna pretio, quatenus ordinatur ad ministerium spirituale, ut spirituale est, sic enim posset ultra omne pretium aestimari ; ergo spectatur solum ut obligatio ad opus laboriosum et corporale; ergo etiam ipsum opus potest immediate hoc modo spectari et aestimari condigno pretio.

5. Secunda sententia affirmans laborem intrinsece adjunctum rei spirituali non posse vendi, secus vero laborem accidentarium. — Secunda sententia in hoc puncto est, laborem intrinsece adjunctum sacro ministerio , vel spirituali muneri, non posse pretio aestimari ncque vendi, secus vero esse de accidentario labore, de quo nulla est controversia, ut infra videbimus. Pro bac sententia videtur esse D. Thom. in 4, distinct. 95. q. 3, art. 2, q. 2, in corpore, et ad 4 et 5, et Quodlib. 8, art. 11, quatenus his locis ait, absolute non licere vendere hos actus, nec locare tales operas, quamvis liceat sustentationem accipere; et quamvis in 2.2, q. 100, art. 9, solum dixerit, crimen simonie esse, accipere pecuniam pro spirituali

acramentorum gratia ; et art. 3 dixerit, vendere quod est spirituale in his actibus, simoniqn esse, nihilominus in codem sensn videtur locutus ; nam sub illo spirituali comprehendit totum actum, prout in re ipsa spiritualis est, et ideo solum excepit id quod datur per modum sustentationis. Atque ita intelligunt et sequuntur Cajetanus ibi; Sotus, lib. 9. q. 6, art. 1. Late idem disputant et docent Durand., 4, dist. 25, q. 3, n. 10; et Palud., q. 5. quamvis Paludano non placeant rationes Durandi, de quo statim. Tenet etiam Gabr., lect. 28 in Canon., litt. C; et Abulens., 3 leg. 14, q. 9; Sylvest., verb. Simonia, q. 9, ibi Reg. 5; Victor. supra, n. 29. Et eam sequuntur Innoc. et Hostiens. in c. 3 Ne praelati vices suas. Idem Hostiens. et Anchar., in dicto c. Significatum. Idem tenuit Abbas, emendans vel declarans priorem sententiam in c. Suam, n. A,et in c. Cum sit Romana, n. 2 de Sim., ubi Zabarel., Anani., Joann. Andr., et ali.

6. Probatur heec opinio ex Durando.—Frobat Durandus hanc sententiam, quia labor operis etiam in corperalibus actionibus non venditur nec emitur, nec est dignus alia aestimatione, quam ipsum opus: sed in his ministeriis spiritualibus opera ipsa non possunt vendi, nec pretio aestimari ; ergo nec labor illis annexus. Major patet; tum quia ex parte vendentis operas suas, parum refert labor ad valorem operis; nam aeque potest illud vendere: tum quia est eeque utile ementi, sive cum labore illud faciar, sive sine illo; sicut supra dicebamus, advocatum posse recipere pretium pro consilio, sive illud cum labore det, sive magna cum facilitate; tum etiam quia ex parte ementis labor etiam non addit aestimationem, quia illi nullam utilitatem affert, si opus ab ipso emptum aequaliter fiat; parum enim mea interest, quod scriptor laboret in scribendo, vel summa facilitate praescriptum opus perficiat. Minor autem supponitur ut clara ex supra dictis, quia si opera possent vendi, etiam sacramenta vendi possent. Haec tamen ratio in superficie spectata videtur falsum assumere, quia corporalis labor sine dubio videtur pretto aestimabilis, nam est aliquid temporale. cujus dominium est in laborante. Item quia alias nec pro labore accidentario ad ministerium sacramentorum hliceret pretium accipere : consequens autem est contra omnes auctores, etiam secundae sententiae, ut videbimus. Sed fortasse Durandus non hune sensum intendit, sed alium, qui explicandus est, quia ad punctum quaestionis intelligendum confert.

7. Discrimen inter laborem qui datur ea parte operis per se spectati, et illum qua datur ex parte subjecti.—bistinguendum ergo est delabore operis, nam quidam est ex parte ipsius operis secundum se spectati quasi ex objecto, alius est tantum ex parte subjecti ; nam idem opus laboriosius est personae debili vel non assuetae, quam forti et exercitatae, ut patet in itineratione, fossione terrae, et similibus. Labor ergo qui mere nascitur ex parte subjecti, non auget valorem vel aestimationem operis, et hoc ad summum probat discursus Durandi. Sicut e converso facilitas operandi proveniens ex perfectione subjecti non minuit valorem operis, caeteris paribus. Imo etiam apud Deum non minuit meritum nec satisfactionem, caeteris etiam paribus, ut ex propria materia constat. Item merces non possunt carius vendi per se loquendo, solum quia vendens carius illas emit quam alius, nisi per se spectatae talem habeant aestimationem. Idem ergo est de labore adjuncto, solum ex conditione operantis. Et ita fatemur hunc laborem in prasenti materia non posse vendi. At vero quando labor operis per se illi adjnngitur natura sua, quasi ex vi objecti, et intrinseco modo, qui attendi debet per comparationem ad ordinariam hominum conditionem et dispositionem, tunc labor multum facit ad operis aestimationem; et ideo in operibus corporalibus per se loquendo vendi censetur, ut ex communi hominum eestimatione, et vulgari loquendi modo constat. Sic enim idem esse censetur vendere operas, et vendere laborem. Item in hoc labore comprehenditur diuturnitas operis, et molesa, et defatigatio quam secum affert ; at hae conitiones conducunt ad aestimationem operis, licet non sint adaequata ratio illius. Neque contra hoc probant aliquid considerationes Durandi; nam si consideretur labor ex parte locantium operas suas, ipsi maxime intendunt vendere laborem suum, quia sine dubio est pretio dignus, quando opus ipsum per se illud requirit. Quod si interdum minuatur hic labor ex industria, vel extraordinaria dispositione laborantis, illud est per accidens; et ideo non tenetur operans minuere pretium, quia non minuitur valor operis; nam hic valor pensatur ex communi astimatione, quae attenditur secundum id quod per se ac regulariter contingit, sicut etiam e contrario non augetur pretium, etiamsi labor per accidens crescat ex defectu operantis. Ex parte autem ementis imprimis parum refert quod labor ut sic non afferat illi specialem utilitatem; satis enim est quod opus eui labor per se adjungitur, in ejus utilitatem cedat, nam pretium datur pro opere quod aestimatur, ut per se habeat talem conditionem. Deinde satis est quod ille labor de se est pretio eestimabilis, et quod operans non vult illum assumere nisi pro pretio, et quod ita paciscitur cum emente ; nam hoc est satis ut emens teneatur solvere pretium, sive inde reportet uiilitatem, sive non, quod etiam in omni opere verum est; et ideo multa opera juste venduntur alaborantibus, quae non sunt utilia ementibus, sed propter alios fines illa emunt.

8. Durandi ratio confirmatur. —Ex hac vero generali doctrina morali, quae sine dubio vera est, concludit optime ratio, quam Durandus intendit. Nam ex discursu facto concluditur, opus, ct laborem dictum non esse aestimabilia duplici pretio, sed uno et eodem, vel nullo. Unde consequenter fit, in praesenti materia non esse distiuguendum inter opus, quo fit sacrameutum, et laborem per se et intrinsece illi adjunctum ; nam haec duo etiam in operibus profanis non sunt aestimahbilia distinctis pretiis, sed totum illud est unum opus talibus conditionibus affectum, quod, omnibus spectatis, tali pretio communiter aestimatur. Unde fit quod, si opus non sit pretio aestimabile, neclabor hic per seilli adjunctus sit aestimabilis pretio ; nam labor non aestimatur per se, sed in ipso opere, ut sic dicam, quatenus reddit illud magis vel minus aestimabile. $i antem opus sit extra ordinem rerum pretio aestimabihum, labor etiam illi per se conjunctus non poterit illud reddere magis vel minus aestima- bile , et consequenter nec labor ipse per se poterit pretio aestimari , quia per se non habet valorem. Quod si Durandus in hoc sensu dixit laborem non vendi nec emi, scilicet per se et separatim ab opere laborioso, recte dixit, dummodo non neget laborem intrinsecum, esse conditionem ex qua, magna ex parte, sumitur valor corporals operis, sicut proprietas et virtus alicujus lapidis aut herbae reddit illam rem dignam tanto valore, licet non possit per se eestimari distincto pretio ab ipso lapide , vel alio subjecto cui inhaeret. Unde si contingeret esse lapidem qui, ratione suae substantiae, esset inaestimabilis pretio , licet haberet talem virtutem et proprietatem sibi naturaliter conjunctam, non posset pretio aestimari, quia impossibile est aestimare virtutem sine lapide. Ita ergo est de opere ct labore illi per se conjuncto. Est autem in superioribus ostensum, opus ipsum sacrum, etiamsi physice videatur habere aliquid materiale, totum esse invendibile, quia totum revera spirituale est, et a principio spirituali procedit, et ad fiuem spiritualem tendit; ergo idem dicendum est de labore talis operis.

9. Qui distinguunt in operibus sacris inter opus et laborem, asserentes opus esse invendibile, laborem vero vendibilem, repugnantia dicumnt.—Cuapropter, qui distinguunt in ope;ibus sacris inter opus et laborem, et fatentur opus esse invendibile, laborem autem vendibilem, repugnantia dicunt; quia labor non est vendibi!is, nisi cum opere, seu ratione operis, nec opus fit vendibile ratione laboris, si ratione suae substantiae (ut sic dicam) invendibile sit. Et hoc videtur voluisse Durandus, quod mihi maxime probatur; et idem intendit Cajetanus, cum ait laborem, qui in concione, celebratione, et similibus actionibus sacris per se intervenit, partem esse ipsiusmet actionis, et ideo non magis posse vendi quam ipsam actionem. Et Soto similiter dixit hunc laborem esse de substantia sacramenti, verbi gratia, vel similis operis, et ideo invendibilem essc. Quoad hanc ergo principalem partem, verissima est secunda sententia, et praedicto modo sufficienter probatur. Estque optima confirmatio Durandi ab incommodo. Nam, si labor hic spiritualis ministerii vendi posset, profecto et ipsum ministerium vendi posset, et ita posset honestari omnis simonia in his actionibus; tamque vendibilia fere essent haec opera sacra, sicut quaelibet alia corporalia : omnia enim sunt vendibilia, maxime ratione laboris. Et sicut in his vendi non potest spiritualis utilitas, neque in aliis ministeriis vendi potest specialis utilitas, quae vel ex industria conducentis operarios, vel aliunde illi provenit, sed solum materiale opus, prout communiter aestimatur. Denique hic locum habet regula Urbani, in cap. Si quis objecerit, 1, quaest 3: Qui horum alterum vendiderit, sine quo nec alterum provenit, neutrum invenditum dereLingwit. Quam regulam ostendimus supra habere locum, in his quae vel ita connexa sunt, ut vel corporale per se sequatur ex spirituali, illudque supponat, vel ita sint concomitanter se habentia, ut upum sit intime adjunctum alteri in suo esse, origine et fine : ita vero se habet hic labor intrinsecus ad haec opera et ministeria sacra, ut declaratum est. Et ita induci possunt omnia jura, quibus pro his ministeriis pretium accipi prohibetur ; omnia enim frustra essent, si praedictum laborem vendere liceret. Quocirca, cum hae rationes et jura universalia sint, non possunt probabili aliqua ratione vel consideratione limitari ad sacramenta (quod Richard. fecit, dicta quaest. 3), quia, licet sacramenta sint sacratiora, et in cis commissa simonia gravior sit, nihilominus alia etiam ministeria sacra simpliciter sunt spiritualia, et in hoc aequalia, quod simpliciter invendibilia sunt, et ideo de omnibus quoad hanc partem eodem modo est loquendum.

10. Labor intrinsecus operi spirituali fit wnestimabilis pretio per conjunctionem cum tali opere.—Discrimcn assignatur inter pretium et stipendium. — Neque contra hanc partem urgent argumenta primae sententiae. Nam primum, de aestimatione corporalis laboris, aeque procedit de ipsomet opere ac de ejus labore; de ipso autem opere dici non potest vendi posse aut pretio aestimari, ut supra ostensum est. Dico ergo totum illud opus, cum toto suo intrinseco labore, et conditionibus omnibus quas per se habet adjunctas, factum esse inaestimabile pretio per elevationem ad spiritualem ordinem, et intimam conjunctionem cum ratione sacramenti, aut alterius sacri ministerii. Unde consequenter dicitur sacros ministros, eo ipso quod se se talibus ministeriis dicarunt, assumpsisse onus ministrandi gratis, et non vendendi tales operas aut labores. Neque propterea deterioris conditionis fiunt ; tum quia divino cultui dicantur, et Deo consecrant operas suas; tum etiam quia non privantur mercede sua, quae non sit pretium laboris, sed stipendium persona , ut bene ibidem ad secundam rationem responsum est. In tertia vero ratione, petitur differentia inter pretium et stipendium, de qua infra, circa quariam divisionem dicturi sumus ex professo. Nunc satis sit dicere quod pretium spectatur per commensurationem ad valorem et aestimationem operis, seu laboris, quod repugnat sanctitati operis ac ministeril sacri ; stipendium autem sustentationis consideratur in ordine ad personam, quatenus sustentatione indiget, quam acquirere non potest, dum aliis in spiritualibus inservit ; et ideo ab illis ex justitia debetur sustentatio ratione talis ministerii, saltem ut conditionis necessariae ad talem obligationem. Et in hoc sensu vocatur hoc stipendium merces, in testimoniis ibi allegatis, secundum quamdam aequiparationem, vel analogiam, vel certe quia nomen mercedis abstrahit a propria ratione pretii temporalis, et de quolibet praemio ex justitia debito dicitur, quomodo vita aeterna merces appellatur. Et ideo hoc stipendium interdum in Evangelio vocatur cibus, quia datur in sustentationem; interdum merces, quia debetur ex justitia. Pretium autem non appellatur in novo testamento : in illo autem loco Numerorum, ahqui putant legendum esse mercedem, non pretium, et ita vertunt Septuaginta, et sequuntur Sanct. Pag. et Oleaster. Et ita posset exponi nomen pretii. Vel etiam dici potest ibi sermonem esse de Levitis, quorum ministerium erat mere corporale, ut excubias facere, custodire et deferre tabernaculum, et ideo eis magis accommodatur ratio pretii. Quod significat Abul. ibi, quaest. 30 et 3l. Alia vero, quae in eadem et quarta ratione petuntur, pertinent ad labores, vel conditiones accidentarias sacris ministeriis, de quibus dicendum superest.

11. An labor accidentarius sit materia simonic. — Quod ergo spectat ad alteram partem de labore accidentario, fatentur auctores posterioris sententiae, illum non esse materiam simonise, sed posse pretio aestimari. Imo multi existimant, et verisimiliter credi potest, auctores primae sententiae nihil aliud intendisse. Ut autem verus sensus et ratio hujus partis intelligatur, adverto aliter sumi ab his auctoribus laborem per accidens, quam a nobis sumptus fuerit in alia simil distinctione praemissa. Vocant enim laborem per accidens non laborem qui ex parte subjecti, seu personae operantis, conjungitur cum ipsomet intrinseco opere sacramenti, sed laborem qui nascitur ex alio opere, qui per accidens conjungitur cum opere sacramenti. Qui duo la- bores accidentarii adeo distinguuntur mea sententia, ut pro priori non magis liceat accipere pretium, quam pro ipso opere sacramenti, pro posteriori autem liceat. Declaratur exemplis: nam si sacerdos, propter tarditatem suam vel senectutem, nimium fatigatur dicendo missam, aut ministrando sacramentum, labor talis persona accidentarius plane est tali ministerio, ut constat, et nihilominus non petest pro illo exigere pretium, quia in nullo opere talis labor est dignus pretio distincto ab opere ipso, ut ostensum est. Si ergo propter opus ipsum non potest exigi pretium, etiam nec propter laborem hujusmodi aecipi poterit ; nam, si consideretur ille labor ut est a tali opere, non est magis vendibilis quam ipsum opus; si vero spectetur ut est ex dispositione operantis. sic est per accidens, respectu petentis opus, et ideo non potest alius cogi ad emendum vel solvendum illum, quia non est causa illius. At vero si sacerdos cogatur agere iter unius leucae. vel expectare duas horas ut sacrum faciat, ille labor est accidentarius ministerio sacro, non ut conjunctus illi ex parte operantis, sed ratione alterius operis, vel occupationis, aut otii quod per accidens adjungitur ad ministerium sacrum ex parte petentis sacrum ministerium. Et tunc manifestum est pro tali labore posse pretium postulari, quia revera accipitur pro opere distincto a ministerio sacro, et ita in universum verum est, in tantum accipi posse pretium pro hoc labore accidentario, in quantum accipi etiam potest pro illo opere accidentario, cui per se conjungitur.

12. Quis labor dicatur per se adjunctus minislerio sacro. — Aliquorum opinio.— Sed adhuc superest a nobis explicandum quis labor sit per se adjunctus ministerio sacro, ut omnis alius, qui praeter illum adhibetur, accidentarius judicandus sit. Aliqui enim videntur exponere laborem per se, tantum esse illum qui intrinsece conjungitur operi sacro, ut est in sacramentis, quoad substantiam eorum, prolatio forinae cum lotione, unctione, vel alia simili actione intrinseca sacramento, et quoad reliqua sacramentalia, vel sacra ministeria, cum proportione. Omuia vero alia opera antecedentia, vel consequentia ad haec intrinseca putant esse per accidens, et vendi posse ac pretio aestimari, etiamsi alioquin, moraliter et humano modo loquendo, necessaria sint ad tale ministerium. Ut, verbi gratia, ad concionandum, opus est ut antecedat studium, non est tamen intrinsecum concio- ni; dicunt ergo posse pretio aestimari. Item post laborem concionis, sequitur tanta corporis lassitudo, ut per multas horas laborari non possit in aliis rebus et commodis humanis; est ergo illud accidentarium incommodum pretio aestimabile. Imo, cum exhortatio ipsa spiritualis, quae per concionem fit, possit lenta actione et fere sine labore fieri, totus ille labor, et fatigatio corporis quae adhibetur in fervere concionis cum magna vocis contentione, dicetur etiam per accidens, et ideo posse in pactum deduci. Sicut cantores ecclesiae vendunt suos labores, quia illa vocum contentio et harmonia non erat per se necessaria ad divina officia, sed per accidens adjungitur.

13. Oppugnatur. — In contrarium autem est, quia si hanc regulam amplectamur, multa pacta in his ministeriis spiritualibus approbanda erunt, quae contra usum Ecclesia et contra bonos mores esse Videntur; nam aperitur via ad vendenda multis modis haec sacra ministeria. Nam imprimis poterit sacerdos, qui missam canit, praeter stipendium sustentationis debitum ratione missae, suum laborem et fatigationem vendere, quia etiam ille labor est per accidens ad illud ministerium sacrum; sine illo enim fieret. Praeterea, poterit etiam pretium exigi pro labore eundi ad ecclesiam, verbi gratia, quia ille antecedit, et non est per se conjunctus cum actione sacra; pro re autem corporali secundum se pretio aestimabili, quae antecedit ad rem spiritualem, etiamsi ad illam moraliter necessaria sit, justum pretium accipi potest, ut supra de rebus sacratis dictum est. Et ita quando illud iter est longum, omnes concedunt posse pretio compensari ; idem ergo ergo erit, licet sit breve, quia, licet sit necessarium, non est per se connexum cum sacro ministerio. Nec refert quod breve illud iter parvae aestimationis sit; tum quia hic loquimur in rigore, et servata proportione; tum etiam quia, licet in uno actu sit parvae aestimationis, in mults erit magnae, et ita pro multis repetitis actionibus, ut missis, etc , poterit aliquod pretium consideratione dignum postulari. Atque ad hune modum possunt multae circumstantiae antecedenies vel consequentes ad opus sacrum considerari, quae secundum se sunt aestimabiles pretio, et non sunt intrinsecae ipsi ministerio, licet alioquin ex aliis rationibus humanis necessariae sint ad tale opus.

14. Vera sententia exponitur et erplicatur, pro quo labore non possit accipi pretium. — Quapropter dicendum videtur, non solas operas et labores, quibus intrinsece quasi componitur actus ipse spiritualis, sed etiam quae per se necessariae sunt ad tale ministerium sacrum, prout ab hominibus moraliter exerceri potest, non debere nec posse pretio aestimari. Hoc mihi probant posteriores rationes, quae possunt amplius confirmari : quia alias, licet judex ecclesiasticus non posset pro sententia vel actu judiciali pretium sumere, posset pro studio, pro labore videndi processum, audiendi partes extra judicium, ét similia multa, quae ad illud munus necessaria sunt; et ita possent justificari omnia dona, et praemia temporalia quae isti judices acciperent. Similiter visitatores Episcoporum pro labore itineris possent pretium accipere, et pro labore studendi, vel legendi, quem saepe adhibere necessarium est. Et ita de aliis, quae sunt aliena ab usu Ecclesiae ; nam pro his ministeriis concedit Ecclesia stipendium sustentationis conveniens et proportionatum, pensatis omnibus necessariis operibus ad tale ministerium : pretium autem pro actionibus necessariis postulare, alienum est ab usu Ecclesiae. Et ratioa priori est, tum quia illa omnia, quatenus per se necessaria sunt ad tale ministerium, veluti componunt unum opus morale, quod totum sacrum est, et ut tale est tractandum ; tum etiam quia omnes illa actiones, prout fiunt in Ecclesia, non habent aestimationem, nec utiIitatem, nisi ratione operis spiritualis, seu ministerii ecclesiastici ad quod ordinantur, et ideo si illa pretio fierent, ministerium ipsum venderetur.

15. Quis labor censendus est esse per accidens.—1ll ergo labores censendi sunt per accidens adjuncti his ministeriis sacris, qui non ex vi ministerii per se ac moraliter expetuntur ; sed tantum in casu, ratione circumstantiarum, personarum aut locorum. Et in his tantum ponupt exempla Cajetan., Sot., et alii auctores, ut sunt agere iter unius leucae ad dicendum sacrum, quando id non est conjunctum officio aut beneficio; expectare quotidie per horam, vel aliud tempus ad celebrandum, vel dicere missam statis horis, vel in certis locis, et ad hoc obligari, et similia. Hujusmodi ergo extraordinarii labores venci possunt, seu locari, et de illis intelligenda est secunda pars posterioris sententiae, quam sequimur et explicamus. At vero studere pro concione non censeo esse laborem accidentarium, nec vendibilem, nisi quis praemitteret extraordinarium studium vel quid simile; stu- dium autem debitae praeparationis ad concionandum tam sacrum reputandum est, sicut ipsa concio; totum enim ordinatur, ut homo fiat aptum Spiritus Sancti instrumentum ad munus illud ; et majori ratione, labor qui adhibetur in ipso actu concionis, licet magnus videatur, quia est per se conjunctus cum ipsa actione sacra prout moraliter fit ; nec mutat ejus naturam, quod in una persona sit major vel minor, juxta diversos modos concionandi; nam hoc accidentarium est ex parte operantis, non alterius, et ideo non potest in moralem considerationem aut aestimationem adduci. Et eadem ratione, non censeo sacerdotem canentem missam posse aliquid vendere de labore illius missae, sive sit ratione cantus, sive ratione temporis aut morae, quia tota illa actio, prout ita fit, est sacra, et totus ille labor est quasi pars illius. Alias diacono et subdiacono ex officio ministranti , semper liceret vendere suas operas, quia illud ministerium moraliter non fit sine cantu, et aliis similibus laboribus. Nec in hoc aequiparandi sunt hi sacri ministri cantoribus conductis ad ornandum divinum officium suis vocibus, aut aliis musicis instrumentis. Nam illi revera per se non exercent actionem spiritualem, neque in rigore officium divinum recitant ex vi illius ministeri, et ideo non solum pro labore, sed pro tota illa actione pretium accipere possunt. Secus vero est de clericis in ecclesia praebendatis ad ministerium chori: nam illi pro suo cantu et opera non possunt pretium accipere, quia spiritualia exercent, quae intrinsece illam operam et laborem requirunt. Et ideo, licet fortasse teneantur multum vigilare, vel media nocte surgere, etc., non possunt hos labores vendere, licet stipendia sua possint accipere. In his ergo omnibus laboribus, etiamsi magni et corporales esse videantur, habet locum stipendium sustentationis, non pretium.

16. An possit accipi pretium pro obligatione exercendi spiritualia. — Tandem petitur in ultima ralione pro priori sententia facta, an pro obligatione ad haec spirituaiia facienda possit pretium accipi. Communiter enim dici videtur hoc esse licitum, quia obligatio quid distinctum est ab actu spirituali, ad quem fit, et per accidens se habet ad illum; estque aestimabilis pretio, etiamsi actus ad quem ordinatur non sit pretio aestimabilis; ergo potest vendi, nec propterea venditur actus spiritualis. Confirmatur exemplo usurae, nam, licet pro mutuo nihil accipi possit, pro obligatione ad mutuandum potest aliquid exigi, quia est pretio sestimabilis, et per accidens ad ipsum mutuum. Confirmatur secundo ex usu, nam sacerdos locat operas suas ad ministrandum sacramenta, et alia spiritualia in aliqua ecclesia, per quam locationem obligatur, et ratione illius obligationis aliquid recipit per proprium pactum. Locatio autem venditioni aequivalet, Instit. de Locat., 1. 2, ff. Locat. Et hoc tantum modo videntur honestari legata, et anniversaria, per quae obligantur capitula, seu conventus ecclesiarum ad certa officia, vel sacrificia singulis annis facienda pro certo pretio, ut infra, cap. 38, videbimus.

17. Resolutio questionis. — Sed nihilominus dicendum est. pro obligatione ad spiritualia, ut talia sunt, non posse accipi pretium, licet possit accipi subsidium sustentationis; pro ohbligatione autem ad spiritualia, prout includunt aliqua corporalia onera, quae sunt per accidens ad ipsa spiritualia secundum se spectata, posse accipi proprium pretium. Haec videtur esse mens omnium auctorum in hac materia, ut aperte explicavit Abbas, in cap. Significatum, de Praebend., num. 8; et Cajetanus, verb. Simonia, regul. 5, ubi ait, non esse licitum locare operas spirituales secundum se, licere tamen ratione corporalium, quae per accidens adjunguntur : nam idem est locare operas, quod obligare se ad tales operas propter certum pretium. Et eodem modo loquitur Innoc., in d. cap. Significatum, et in cap. 3, Ne Praelati vices suas. Et prima pars declaratur ex ratione supra facta, adjuncta doctrina D. Thomse, in d. quaest. 100, art. 4, ad 1, ubi ait temporalia annecti spiritualibus tanquam fini; et ideo, quamvis liceat vendere temporalia, ordo (inquit) ad spiritualia sub venditione cadere non debet. Ergo obligatio, spectata solum secundum ordinem ad spirituale ministerium, vendi non potest. Item quia si illa obligatio sic spectata venderetur, spirituale ministerium venderetur ; vel ut res vendita, vel ut ratio venditionis, neutro autem modo vendi potest, alias appreUaretur res ex sola spiritualitate, quod est simoniacum, ut saepe dictum est. Neque contra hoc procedit prima ratio dubitandi, quia obligatio, ut praecise respicit spirituale, est illi annexa, et ab illo accipit aestimationem suam, et ideo ut sic vendi non potest, sed alio altiori modo rependi debet, scilicet per subsidium sustentationis, ut in secunda parte assertionis dieitur, quae nova probatione non eget.

18. Probatur posterior pars assertionis. — Ultima vero pars de accidentariis oneribus re- cle probatur ex usu et exemplo mutui, et ex dictis in superioribus. Nam sienut labores, ita et incommoda et onera accidentaria pretio aestimari possnnt ; in his autem obligaticnibus interveniunt multa hujusmodi onera, ut perpetuo manendi in tali loco, expectare talem vel talem horam, privari aliis commodis et occupationibus, ut possit quis esse paratus semper ad tale ministerium ; obligatio ergo, per quam similia onera inducuntur, compensari potest justo pretio intuitu illorum, licet non possit pretium augeri, eo quod ad spirituale ministerium haec omnia ordinentur. Sed si qnid amplius necessarium sit, recipiendum est titulo sustentationis, non pretii. Et ita existimo, anniversaria, et similes dotationes perpetuas multo melius honestari hoc titulo sustentationis, quam locationem operum, etiam pro accidentalibus oneribus quae sunt per accidens; in re autem perpetua magis considerandum est id quod est per se, ut est sustentatio, ut in dicto c. 38 dicemus.

CAPUT XXII. UTRUM OMISSIO SPIRITUATLTUM ACTUUM SIT MATERIA SIMONLE?

1. Actio dubitandi. — Ratio dubitandi est, quia omissio non est aliquid supernaturale, nec per potestatem spiritualem fit, sed per meram voluntatem, unde dici non potest spiritualis ratione principii, et consequenter nec ratione finis. quia omissio per se non confert ad spiritualem salutem. Secundo, Christus Dominus solum dixit : Gratis accepistis, grotis date. Per quae verba, ut supra tetigi, in rigore non praecepit dare, sed sub conditione, si detur, ut eratis detur; ergo qui non dat, quocumque modo non det, sive gratis, sive pretio, non facit contra illud praceptum; ergo neque qui omittit propter pretium, simoniam committet, nam ille solum non dat. Et confirmatur, quia praeceptum illud Christi resolvitur in negativum, ne vendatis ea quae gratis accepistis; sed per solam omissionem non peccatur contra praeceptum;negativum ; nam omissio opponitur tantum aftirmativo praecepto; ergo per omissionem non peccatur contra illud verbum Christi, et consequenter nec simonia commiltitur. Tertio, si vendere omissionem actus spiritualis, esset simonia, semper esset mala, sive actus, pro cujus omissione pecunia datur, futurus esset justus, sive injustus. Consequens est falsum: ergo. Sequela patet, ium quia simonia est intrinsece mala, et ita semper est mala ; tum etiam quia vendere actum spiritualem, semper est simoniacum et malum, sive actus sit malus, sive bonus, ut in justa vel injusta absolutione vel electione, etc.;ergo idem esset in omissione, si illa etiam esset materia simoniae. Minor autem sen falsitas consequentis patet, quia ei, qui indignum electurus est, licitum est dare pecuniam, ut ab electione abstineat, et ei, qui simoniace ordinaturus est, ne ordinet, ut communiter Doctores in c. Cum in Hccles., de Simon. ; ergo.

2. Pars affirmativa proponitur. — In contrarium vero est, quia in jure expresse dicitur committi simoniam omittendo, sicut committendo, cap. JVemo presbyterorum, de Simonia, ubi prohibetur ne poenitentia detur vel negetur pretio, et subditur : Utrumque enim simoniacwn est. Dicunt aliqui ibi late accipi nomen simonise. Sed contra : quia non est verisimile aeque proferri eamdem vocem de duobus in eodem juris contextu, et uni proprie, alteri tantum per metaphoram adaptari ; nam determinatio cadens in plura, aequaliter ea determinat, argum. leg. Jam hoc jure, tt. de Vulg. et pupill. Praesertim cum verba legis tam absolute prolata, cum proprietate sint intelligenda ; alioquin eodem modo posset quis suo arbitratu interpretari omnia decreta, quae actiones aliquas ut simoniacas damnant. Secundo, nam supra dictum est, justam ac debitam absolutionem sacramentalem negare pretio accepto, simoniacum esse, quia negare absolutionem est actus clavium , quatenus clavis est potestas remittendi et retinendi peccata, claudendi et aperiendi; non enim potest aliter claudere vel retinere, quam non absolvendo; ergo idem erit de negatione absolutionis a censuris , et eadem ratione dc caeteris similibus omissionibus. Tertio, licet omissio physice non sit aliquid reale, tamen est vera privatio realis, quae proinde ad actionem reduvitur, ut sentit D. Thom. 1. 2, quaest. 71, a. 6, explicans definitionem peccati, et potest habere eosdem effectus morales quos habet actio ; sic enim non minus injustus est, qui non defendit eum qui occiditur, si ex officio teneatur, quam illum occidendo, ut sentit idem D. Thom. 1.2, q. 72, a. 6; et ideo omissio potest esse causa irregularitatis, sicut commissio; ergo eadem ratione poterit moraliter spiritualis reputari aliqua omissio, et esse simoniae materia.

3. Prima opinio negans circa solam omis- sionem posse commitli simoniam. — Circa hoc variae sunt opiniones. Prima absolute negat, circa solam omissionem posse committi veram simoniam. Ita tenent Adrian., dicto Quodlib. 6, art. 2, in principio ; Innoc., dicto cap. Nemo, exponit, Simoniacus, id est, per modum simoniaci puniendus : loquitur autem tantum de illo qui pro pecunia celat delictum alterius. Et icem sequitur Hostiensis ibi. Fundari potest haec sententia rationibus priori loco positis, et addi potest aliqua poni in dicto cap. JVemo, quae non possunt censeri materia propria simoniae, ut celare Episcopo peccatum alterius propter pecuniam, vel propter respectum consanguinitatis, aut familaritatis. ltem reconciliare indignum, gratia vel favore. ltem propter livorem reconciliatione dignum removere. Haec enim omnia non videntur esse proprie simoniae, vel ex defectu materiae, ut in celando delictum, vel ex defectu pretii, ut in gratia, favore, livore, et respectu consanguinitatis ; ergo necessario ille textus exponendus est de simonia, improprie ac late sumpta. Quod si ille textus non cogit, non est cur dicamus, in sola omissione propriam siqoniam committi.

4. Secunda opinio affirmans omissionem esse propriam materiam smonig. — Secunda sententia est, omissionem esse posse propriam simoniae materiam. Tenet divus Thomas 2. 2, quaestione 100 , articulo 3, ad 3, et in 4, dist. 25, quaest. 3, articulo 2, quaest. 2, ad 6; Palud. ibi, quaest. 5; Supplem. Gabr., quaest. 2, art. 1, not. 4; Sylvest., verb. Simonia, quaest. 9, dist. 5 et 9; Tabien., n. 46; Angel., Smonia, 3, num. 42; Anton., dicto cap. 5, S 17. Et indicat etiam Soto, d. quaest. 6, a. 2, ad 3. Et in hanc partem magis inclinat Gloss., in d. cap. Nemo, verb. Celent, et verb. Utrumque. Idem Panormit. ibi, num. 6. Significat Felin. et ibi frequentius alii Doctores. Sequitur Ugolin., tabul. 1, cap. 40, S 3. Et videtur haec fuisse sententia Gratian., S Qui autem, post cap. Nullus Episcopus, 124, 1, q. 1, ubi Gloss. ita exponit et sequitur. Quam ibi approbant Archid., Praeposit. et Turrecr. Qui etiam id confirmant ex cap. Sunt quidam. Nam, licet solum dicat Paschalis Papa, eos qui sic delinquunt, esse sacrilegos judicandos , tamen cum hoc sacrilegium in commutatione temporalis rei pro spiritua'i consistat, non potest aliud esse quam simonia. Posteaque adducit ibi Gratian. per quinque capita, usque ad finem quaestionis, varias leges civiles, in quibus aequali poena puniuntur similia crimina in judicibus, vel aliis ministris saecularibus, quando in justitia administranda corrumpuntur, sive agendo, sive omittendo delinquant, sumens inde argumentum, delictum esse ejusdem qualitatis et rationis in materia temporali, et consequenter idem esse dicendum in materia spirituali. Multumque potest ad hoc confirmandum juvare regula juris civilis, 164, ff. de Regul. Jur.: Qui non facit quae facere debet, videtur facere adversus ea quae non facit ; significat enim, omissionem rei debitae aequiparari commissioni, quod etiam habetur in leg. In fraudem , 1t. Quae in fraudem cred., et in multis aliis, quae ibi notat Accurs. Nec enim refert quod physice differant, tanquam actio et carentia. Nam ea quae physice distncta sunt, possunt moralter aequipollere, et hoc est quod ad rationem peccati per se spectat.

5. Secunda opinio affirmans vere judicatur. —In hoc puncto, haec posterior sententia mihi simpliciter vera videtur, quia non affirmat quamcumque omissionem actus spiritualis esse materiam simonise, sed solum indefinite, et generatim in sola omissione posse interdum reperiri sufficientem materiam simoniae. Prior vero opinio, quia id absolute et in universum negare videtur, admittenda non est, licet verum sit multas esse omissiones spiritualium actuum , quae licet vendantur, propria simonia non committetur. Ut ergo explicemus quando haec sit vel non sit sufficiens materia simoniae, distinguamus imprimis aliud esse pretium dare, ne actus spiritualis indigne fiat ; aliud esse dare ne fiat, etiamsi juste et sancte faciendus sit. Item de actione etiam digne facienda distinguere oportet : nam interdum non est debita, et ideo licet omittatur, nullum committetur peccatum per se loquendo. licet fortasse vendere aut emere talem omissionem, inordinatum sit. Aliquando vero | actio non solum licita, sed etiam debita est, eujus proinde omissionem emere aut vendere, est peccatum. Praeterea, inter omissiones has potest considerari alia varietas: nam quaedam sunt merae privationes aliquorum usuum, virtutum vel potestatum, quaedam vero sunt morales quidam usus alicujus potestatis spiritualis. Exempla priorum omissionum sunt non orare. non audire missam, et similes ; posteriorum vero exempla sunt non absolvere poenitentem digne confessum, non absolvere a censura eum qui juste absolutiopem petit, et similes. Inter quas hoc potest discrimen considerari, quod in prioribus non resultat ex illis effectus moralis praeter ipsam omissionem; in posterioribus antem resultat aliquis effectus, qualis est perseverantia censurae, vel damnatio alicujus, seu retentio peccatorum. Quod si quis recte eonsideret, solum in actibus potestatis jurisdictionis spiritualis, seu in privationibus eorum, invenitur hoc genus omissionum. Et ratio est, quia potestas jurisdictionis data est ad solvendum et ligandum, potestas autem ordinis de se tantum datur ad operandum, cessatio autem ab opere non est proprie ab ipsa, sed a sola voluntate ; sicut virtus vel auxilium gratiae datur ad actum supernaturalem vel spiritualem , omissio autem talis actus non est a gratia, sed a sola voluntate : at respectu jurisdictionis ipsa negatio actus esse potest ab ipsa jurisdictione. Item possumus hic distinguere inter simoniam de jure divino, vel humano ; nam fortasse interdum esse potest unius modi in hac materia, aliquando vero alterius.

6. Prima conclusio : non est simonia dare alicui pecuniam , ut abstineat ab actu spirituali quem injuste, sacrilege aut simoniace facturus est. —Dico ergo primo : non est simonia dare alicui pecuniam, ut abstineat ab actu spirituali, quem injuste, vel sacrilege, aut simoniace facturus est. In hac conclusione videntur omnes convenire. Et ratio est, quia hoc nec prohibitum invenitur, nec est per se malum. Prior pars patet, quia in dicto cap. Nemo, non est sermo de his omissionibus, sed de illis quae sunt contra honestatem et obligationem, ut legenti facile constabit: et ex cap. Sunt quidam, 125, prima, quaest. prima. Neque invenitur alius Canon, qui de hac materia tractet, ut ibi Glossa notavit in S antecedente. Altera vero pars constat, quia, qui dat pecuniam, in eo casu non intendit emere aliquid spirituale, sed solum impedire ne peccatum injustitiae, sacrilegii, vel simoniae fiat; at per se non est malum, imo bonum, impedire peccatum, etiam mediante pecunia, sicut precibus vel minis. Item quia licitum est, pecunia data, invitare ad bonum, ut supra dictum est; ergo etiam licet per pecuniam inducere ad non peccandum.

7. Opinio canonistarum asserens in eo casu non dari simoniam ex parte dantis, committi tamen ex purte recipientis. — Dicunt autem Doctores canonistae , in eo casu non committi quidem simoniam ex parte dantis, de quo procedit ratio facta, committi autem ex parte recipientis. Ita refert et sequitur Abbas, in c. Cum in Ecclesie, de Simon., num. 8, et sequitur Redoan., 1 part., cap. 8, num. 9. Con- trarium vero etiam de recipiente tradit UgoIin., Tabula 1, cap. 42, S 5, agens in particulari de illo qui accipit pecuniam, ut non eligat vel ordinet simoniace. Et ratio ejus est, quia ille non intendit simoniam committere, sed potius vitare, quando pretium accipit pro illa vitanda. Sed ratio non vest universalis ; quid enim si accipiat pecuniam non pro vitanda actione simoniaca , sed pro vitanda electione injusta indigni, vel absolutione peccatoris indispositi , et publici ? tum enim potest abstinere ab uno sacrilegio , et nihilominus aliunde simoniam committere. Imo etiam in priori casu non repugnat velle unam simoniam vitare , et aliam committere. Si quis enim pretium accipiat, ne simoniace alteri Deneficium conferat , nihilominus simoniam committit , et dum putat unam vitare, in aliam relabitur. Eo vel maxime quoniam ad simoniam committendam non est necessarium habere formalem intentionem ejus, sed satis est voluntarie facere contractum in materia simoniaca.

8. Sententia auctoris.—In hoc ergo puncto duo arbitror esse distinguenda ex parte recipientis pecuniam. Unum est: si pro pecunia abstineat tantum a malitia illa quam cogitabat, non vero ab actione ipsa cui conjungenda erat malitia, ut si indignum erat electurus, potest ob pecuniam vitare illam pravam circumstantiam, non tamen omittere clectionem. Vel si in peccato erat celebraturus, potest pecunia induci ut prius confiteatur, et sic abstineat a sacrilegio, quamvis celebrationem non omittat. In hoc ergo casu formaliter loquimur, et dicimus non committi simoniam etiam ex parte recipientis, quicquid sit de injustitia, vel turpi lucro, de quo alias. Probatur, quia tunc non vendit usum alicujus spiritualis doni, sed usum tantum suae libertatis. Item quia in aliis casibus, et universaliter loquendo, recipere pecuniam pro aliquo peccato vitando non est simonia, ut per se constat. Aliunde vero esse potest, si propter pecuniam a tota actione spirituali, et non solum a prava ejus circumstantia desistat ; tunc enim de illa omissione judicandum erit juxta sequentes propositiones.

9. Potest committi simonia in usu negativo spiritualis jurisdictionis per solam omissionem. — Dico secundo : in usu negativo spiritualis jurisdictionis per solam omissionem potest simonia committi, si talis omissio moraliter censeatur provenire a tali jurisdictione, et habere effectus moraliter illi proportiona- tos. Quoad hanc saltem partem censeo verissimam secundam sententiam, et bene probari ex c. JVemo, et ex rationibus factis. Et declaratur ulterius. Nam imprimis, quod aliqua omissiones possint esse quasi elicitae moraliter a potestate jurisdictionis, videtur manifeste probari ex jurisdictione fori interni in negatione absolationis in illo foro perauctoritatem judiciariam. Et simile intelligi potest in juris- : dictione fori contentiosi in indigna negatione quomodo omissio potest esse actus jurisdictionis, cum actus non sit, imo sit nihil, et ens rationis? Respondeo, interrogando quomodo omis sio possit esse infinita Dei offensio, et digna posna aeterna, cum nihil sit, et ens rationis. Sicut nitur praecepto ejus, ita in praesenti respondendum est, omissionem illam non esse formaliter ens rationis, aut fictum, sed esse privalionem realem ac moralem, quae, ratione jurisdictio quod satis est ut dicatur actus jurisdictionis. Nomine actus comprehendo carentiam actus juxta morem philosophorum. Addi etiam poraliter non ur pura omissio, et prosentim in usu jurisdictionis, quae inter homines exercetur, et ideo non iunotescit nisi per o usum fieri per solam cessationem ab actu, ni referret, ct sufficeret responsio data, ut magis ex sequentibus constabit. Et praeterea quando intervenit actus, ratio simoniae non consistit in materiali actu positivo, sed tota sumitur ex omissione, quae est quasi objectum illius positivi actus, et veluti exterior actus ejus. Dt quando volo non absolvere, omissio exterioris absolutionis est objectum illius voluntatis, et quasi imperatus actus ejus, et ille est qui per se venditur, et ratione cujus illa voluntas est materia simoniae. Et idem est de quolibet actu positivo simili, qui in hujusmodi omissione possit ntesveniro.

10. Confirmatur. — Hoc ergo modo dicimus, omissionem hanc esse materiam simoniae, manetque probatum ex ipsa declaratione, quia revera est quidam usus et exercitium spiritualis potestatis, quod non magis potest pretio aestimari, quam ipsa absolutio, quia aeque pertinet ad supernaturalem ordinem, et est quaedam participatio divini judicii supernaturalis, maxime in foro poenitentiae, in quo haec sententia videtur multo magis indubitata. Et confirmatur, quia, qui vendit illam omissionem, virtute vendit ipsam jurisdictionem spiritualem, quia illa omissio non habet aestimationem , nisi quatenus est aliquo modo ab illa jurisdictione, et ab illa moralem quamdam efficaciam habet ; ergo tota ratio illius pretii sumitur ex jurisdictione spirituali, et ita illa est quae venditur. Confirmatur secundo, quia illa venditio non est sine magna irreverentia sacramenti poenitentiae, vel ecclesiastici judicii. Unde ex hac etiam parte illa est simonia, quia venditur ibi spirituale judicium. Nam virtute saltem fertur ibi sententia condemnatoria per spiritualem potestatem ; et in foro poenitentiae quodammodo fit venale sa cramentum , quatenus illud judicium, et acta illius venalia fiunt, utendo jurisdictione illa. Dices : ergo si quis propter pecuniam nolit omnino confessionem alicujus audire, erit simoniacus. Respondeo negando consequentiam, quia illa omissio non est actus jurisdictionis, nec potestatis spiritualis, ut jam explicabo.

11. Omissio actus spiritualis, si non sit actus jurisdictionis , non est materia simonic, nisi intuitu alicujus boni spiritualis vendatur. — Dico tertio : omissio actus spiritualis, si non sit actus jurisdictionis spiritualis, non est materia simoniae, nisi intuitu alicujus spiritualis boni vendatur, aut pretio, vel majori pretio aestimetur. Prior pars procedit, quando talis omissio solum secundum se spectatur, potestque imprimis exemplis declarari in actibus, qui sunt a mera potestate ordinis, ut si clerico detur pecunia ne missam faciat; vel Episcopo ne ordinet aliquem : tunc enim nec Sacerdos nec Ebpiscopus committunt simoniam. Et ratio est, quia illa omissio non est actus potestatis ordinis, sed solius arbitrii, unde ibi non venditur aliquid spirituale, sed naturalis usus libertatis. Imo interdum hoc posset sine peccato fieri, si sacerdos vel Episcopus non peccaret, non celebrando, vel non ordinando alium, et occurreret finis vel occasio honestans talem omissionem. Secundo, possunt exempla afferri ex actibus virtutum, qui ad potestatem ordinis non pertinent, ut si detur alicui pecunia ut missam omittat, vel orationem, aut quid simile. Nam de illa omissione et similibus multo magis procedit ratio facta. Et praeterea dare pecuniam alicui ut aliquod peccatum committat, non est simonia. ut constat; ergo nec dare pecuniam ut omittat actum virtutis. Haec vero ratio ostendit hanc partem non solum procedere, quando actus non est debitus, et omissio potest sine peccato haberi, sed etiamsi debitus sit, et omissio sit peccaminosa. Probatur, quia semper omissio illa est usus, vel abusus purae voluntatis, et non alicujus potestatis, aut gratiae spiritualis ; et quando actus est debitus, solum additur omissioni ratio peccati, quae non facit omissionem esse magis spiritualem, sed solum esse pejorem, quod non refert ad rationem simonia. Atque ita' dare alicui pecuniam, ne ingrediatur religionem, vel illam accipere sub tali promissione, non est simonia, quia nihil spirituale ibi intervenit. Quod verum est, etiamsi qui vendit negationem ingressus, haberet ex voto obligationem ingrediendi ; nam licet in eo alias gravissime peccet, non tamen est simoniacus, propter rationem dictam.

12. An simonia sit omittere propter pretium actwn de'itum ex officio. — Sed quid, si actus sit debitus ex officio spirituali, ut si parochus, qui ex officio tenetur missam dicere, propter pretium illam omittat? Item si nolit confessionem subditi audire, quando tenetur : nam tunc etiam videtur sua jurisdictione et officio abuti. Cur enim negare, propter pretium, absolutionem in sacramento debitam, est simonia et venditio spiritualis jurisdictionis, et vendere negationem totius confessionis et absolutionis, non est simonia, cum illae omissiones ejusdem speciei esse videantur ? utraque enim est injustitia quaedlam contra obligationem ratione officii. Item si negare officium debitum non est simoniae materia, quomodo verum est quod in dicto cap. Aemo dicitur, propter pecuniam non denunciare publicum peccatorem, esse simoniam ? Nam illa negatio non est actus jurisdictionis, sed omissio cujusdam actus debiti ex charitate, vel ad summum ex obedientia, vel justitia legali. Item si parochus pretio corruptus negat subdito auditionem confessionis, aut aliud sacramentum, non est simoniacus; ergo etiam negando illi licentiam ehgendi alium confessorem, propter pretium, non erit simoniacus; minus enim videtur esse hoc quam illud. Consequens autem non consonat his quae diximus, nam illa negatio licentiae, actus jurisdictionis est. Denique examinatores ecclesiastici, constituti ad examinandas personas in ordine ad beneficia, ordines, etc., vel eorum usus, si pretio corrupti non approbent dignum, sunt simoniaci, et tamen non utuntur jurisdictione, sed solum quia non exercent spiritualem actum ex officio debitum; ergo non est universaliter vera dicta propositio. Et ita obscurum manet quae certa regula possit in hoc assignari.

13. Resolvitur illam omissionem actus debiti non esse materiam simonie. — Wespondeo ad primam interrogationem , illam omissionem in rigore non videri materiam simoniae, quia non est actus jurisdictionis, nec ex se habet aliquem effectum moralem ad jurisdictionem pertinentem, sed solum est voluntarius non usus jurisdictionis. Unde licet illae omissiones in ratione injustitiae conveniant, parum id refert ad rationem simonia, quia vendere injuriosam actionem, vel omissionem, non est per se materia simoniae, sed tunc solum quando illa injuria fit in vi et auctoritate spiritualis jurisdictionis, et per actum, vel negationem actus, quasi imperatam, vel eiicitam a potestate jurisdictionis; tunc enim per relationem ad tale principium actus est spiritualis, vel materia simoniae. Et sub hac ratione omissiones illae differunt specie morali tanquam actus jurisdictionis, et actus privatus ad jurisdictionem non pertinens. Sed objicit Ugolin., dicto S 2 et 3, ubi oppositum videtur universaliter tenere, quia qui propter pecuniam desinit uti suo spirituali munere, vel potestate, commutat spirituale pro temporali, quia pro temporali spirituale negatur. Respondetur hoc non esse commutare spirituale pro temporali, quia negatio actus spiritualis, si alioquin non sit actus jurisdictionis, nec valorem suum accipiat ex spirituali (de quo statim dicemus), non est aliquid spirituale, sed est voluntarius quidam usus naturalis libertatis.

14. Non denunciare publicum peccatorem non est materia simonie. — Eaplicatur argumentum petitum ex cap. Nemo.— Igitur ad alteram interrogationem, de actu non denunciandi publicum peccatorem , concedo illam omissionem, per se spectatam, non esse materiam simoniae, etiamsi sit contra obligationem charitatis, vel obedientiae, aut contra legalem justitiam, quatenus esse potest contra bonum commune, quia per hoc non habet quod sit in se aliquid spirituale, nec quod ex aliqua spirituali potestate nascatur, aut titulo ejus fiat, seu quasi fiat, sed solum ex prava voluntate; ad cap. autem Nemo, negari potest facile, ibi affirmari, illam esse simoniam. Duas enim habet partes textus ille : unam a principio usque ad versiculum Neque quemquam, exclusive; aliam in toto illo versiculo, usque ad finem. Et in priori, prohibetur presbyteris ne accipiant aliquid temporale propter celandum publicum peccatorem Episcopo, vel ministris ejus. In illa autem prima parte, nullum de simonia verbum est; prohibetur ergo illud tanquam contrarium bonis moribus, et officio clericorum, non tanquam contrarium religioni, neque ut simonia. In secunda autem prohibentur clerici reconciliare quempiam, vel reconciliationem alicui negare propter pretium; et de his ratio redditur, quia simoniacum est utrumque, quae verba non referuntur ad priorem partem capitis, sed tantum ad hanc posteriorem ; nam vox illa utrumque tantum duas partes complectitur, quae debent esse proxime praecedentes; ergo non cadit in eas quae remote praecesserant, alias si Pontifex voluisset omnia praecedentia complecti, cum illa sint plusquam duo, non deberet dicere, quia utrumque, sed quia omnia heec simoniaca sunt. Sed Panormitanus ibi hunc sensum non probat, quia non est major ratio de posterioribus casibus, quam de prioribus. Ad rationem factam, respondet illud utrumque referri ad utramque partem textus, nam casus singularium partium tanquam unus reputantur propter similitudinem. Sed certe duo casus positi in posteriori parte, in se spectati, sunt adeo dissimiles, ut de reconciliatione poenitentis non sit dubium, quin sit materia simoniae; et de alio casu, scilicet, negatione reconciliationis, magnum sit dubium ; sine causa ergo dicitur tanquam unum reputari propter similitudinem. Neque ergo signum utrumque ad las duas partes textus meiius refertur, nec est verum non esse majorem rationem in his casibus posterioris partis quam prioris, quia hi posteriores sunt actus jurisdictionis, non vero priores. Et certe Innocentius, quando dixit in eo textu prohiberi simoniam similitudinariam, de priori parte textus loquitur, seu de omissione denunciationis debitae. Ita enim concludit : IVon enim dicitur proprie simoniacus, qui celat per gratiam crimen alterius. De ultima vero parte textus nihil dicit. Et Hostiens. etiam, licet vocem utrumque, referat ad totum textum, tamen improprietatem simoniae ponit in casu non denunciandi. Unde si quis instet: si vitium prohibitum in prima parte textus non est simonia, cur ibi ponitur sub titulo de simonia ? respondebitur. non omnia prohibita sub illo titulo esse proprie simoniaca, sed quaedam obiter adjungi propter analogiam aliquam, ut multis aliis exemplis ostendi potest, quae in sequentibus attingemus.

15. Exponitur aliter idem cap. Nemo.— Si parochus ex pretio non demunciet subditum non suscipientem Eucharistiam, probalile est committere simoniam. — Nihilominus Glos., Panorm., et alii, ut dixi, cum particulam utrumque ad totum textum referunt, videntur agnoscere propriam simoniam in illa omissione denuntiationis debitae : et idem sentit divus Thomas supra, et aperte Anton., Sylvest., cum Paludano locis citatis. Et hinc Ugolinus, dicto capite vigesimo quarto, S 3, concludit esse simoniacum parochum, qui pro pccunia non denunciat Episcopo subditum suum, qui tempore Quadragesimae et Paschatis sacramenta non suscipit. Neque aliam rationem affert, nisi quia propter pecuniam desinit exercere officium suum ; haec tamen ratio non est sufficiens, ut ex dictis constat. Posset ergo aliter exponi textus ille, ut etiam in priori parte loquatur de presbytero qui, exercendo aliquo modo suam jurisdictionem , seu pastoralem curam, delictum subditi celat Episcopo. Non enim ibi dicitur universaliter, omnem hominem, qui debitam denunciationem omittit propter pecuniam, esse simoniacum, sed specialiter est sermo de presbyteris : intelligendum est ergo de presbyteris, ad quos ex officio pertinet delicta haec corrigere, vel deferre ad Episcopum, ut emendentur; ipsi vero abutuntur officio suo ad celandos subditos peccatores, verbi gratia, in casu illo de non suscipiente Eucharistiam in Paschate, si parochus, inter eos qui communicarunt, scribat eum qui non communicavit, ut ab Episcopo illum occultet; et perinde est si, scribendo eos qui non communicarunt, ut Episcopo eos denunciet, illum omittat qui pecuniam dedit, nam tunc abutitur suo munere et quasi jurisdictione , et quantum in se est, impoenitentem absolvit, et a censura liberat per talem abusum propter pecuniam. Quae doctrina in se est valde verisimilis et probabilis, et licet ex priori parte textus non satis colligatur, tamen in posteriori virtute continetur. Juxta illam intelligi debet D. Thom. supra, dicta solut. ad tertium, cum ait simoniacum esse pastorem, qui pecuniam accipit, ut subditum corrigat, vel a corrigendo desistat ; nimirum in utroque utendo aliquo modo sui muneris auctoritate et cura, seu jurisdictione.

16. Negare subdito juste petenti actum ali- quem spiritualem quando sit simonia, si em prvetio fiat. — Regula generalis. — In tertia instantia petebatur, an negare licentiam subdito juste petenti illam, ut alteri confiteatur, sit materia simoniae, ita ut si negetur propter pretium, simonia commtittatur. Videri enim potest illam esse meram negationem usus sui muneris, et ita non magis esse materiam simonis, quam negationem celebrationis, vel aliam similem. Nihilominus probabilius videtur illam esse materiam simonise, quod sentit Ugolinus, tit. 1, cap. 36, 83, num. 6; solum vero probat, quia est simonia accipere pretium pro spirituali non administrando. Sed quia hoc universe sumptum, et praecise spectatum, non est verum, ut dixi, oportet addere, in illo casu ita non administrari jurisdictionem in uno actu, ut illamet negatio sit usus jurisdictionis, et ab illa auctoritatem accipiat, et vim quamdam habeat ligandi subditum, ne possit actum exercere, quem legitime postulat. Haec ergo est pro regula suscipienda, quia de singulis casibus in particulari dicere extra doctrinam est, prudenterque discernendum est ex effectu negationis, an per eam exerceatur moraliter jurisdictio spiritualis, vel solum sit mera negatio, qualis esse potest, quando parochus omittit actionem sui muneris, vel ut venationi intendat, aut ludat, vel dormiat. Nam in hoc posteriori casu non est simonia vendere negationem actus, etiamsi fortasse actus omissus excellentior et spiritualior sit ; in priori autem casu simonia committitur ; cognoscetur autem ex effectu, ut si judex ecclesiasticus pecunia corruptus nihil agendo tacite condonat delictum, vel praecipit ut contra criminosum non procedatur , aut injustam dilationem permittit in damnum alterius; si negat licentiam ex justitia debitam, et ita virtute ligat subditum, ne jus suum vel remedium quaerere possit. In his enim et similibus casibus non est tantum negatio usus, sed est moralis usus jurisdictionis spiritualis, et ideo materia est simoniae.

17. Enaminator comnanittit simoniam, si pro danda approbatione pretium accipiat. —In ultima vero instantia de examinatoribus ecclesiasticis in ordine ad functiones ecclesiasticas, ratio dubitandi specialis est, an examinatores dicendi sint uti potestate jurisdictionis. Sed breviter dicendum est quod, licet propriam et rigorosam jurisdictionem non habeant , participant nihillominus aliquo modo potestatem ejus, qui vices suas illis cominisit. Unde sine dubio ministerium illud, prout ab illis exercetur, ecclesiasticum est et spirituale. Quapropter si pro danda approbatione examinator pretium recipiat, simoniam committit, ut aperte sensit Glossa, in cap. 1 de Simon., verb. Minister, loquens juxta textum de examinatore ad ordines suscipiendos : est autem eadem ratio de examinante ad usum ordinum susceptorum , vel ad beneficia. Et in illo vendente approbationem est peculiaris ratio, quia cooperatur ad actum spiritualem compilendum per praelatum, et parat viam ad illum, vel potius ad illum disponit vice Episcopi, ideoque simoniam etiam ex hoc capite committit. Sic ergo e contrario dicendum est juxta regulam dicti cap. ANemo, examinatores hujusmodi, repellendo dignos, seu, quod idem est, non approbando illos propter pretium, simoniam committere, quia illa omissio est auctoritativa (ut sic dicam), et a jurisdictione seu munere ecclesiastico procedit , habetque vim decla1andi examinatum ut indiguurn, etiamsi per solam omissionem fieri videatur.

18. Limitatio supra posita ecplicatur. — Ex his ergo satis probata et explicata manet assertio quoad generalem regulam, pertinentem ad spiritualem actuum omissionem, quae ab spirituali potestate non procedit : addita vero est exceptio, seu conditio limitans regulam, quam explicare necesse est. Diximus enim hane omissionem non esse materiam simoniae, nisi intuitu alicujus boni spiritualis pretio aestimetur. Cujus limitationis ratio clara est ex dictis, quia res spiritualis non solum vendi non potest tanquam proxima materia venditionis (ut sic dicam), verum etiam nec ut ratio aestimationis alicujus rei pro pretio temporali, quia tunc etiam res spiritualis est quae pretio aestimatur ; imo illa maxime, quia propier quod unumquodque tale, etc. Quod posset aliis exemplis comprobari de calice consecrato, si ratione consecrationis pluris vendatur, et de labore etiam accidentario, qui ad ministerium spirituale adhibetur, et in universum de omnibus rebus temporalibus, si specialiter propter ordinem ad spiritualia vendantur, ut dixit divus Thomas, d. quaest. 100, art. 4, ad 1. Sed declaratur ulterius propriis exemplis. Nam, siin oppositione ad beneficium pecunia detur alicui, ut non opponatur, eo intuitu ut alterius electio certior vel probabilior sit, simonia committitur, argument. cap. Matthaus, de Simonia. Ex quo potest aliud exemplum sumi, si quis ante obtentum beneficium det pecuniam alicui ut non contradicat, de quibus plura dicemus infra, agentes de beneficiis. Et videri potest Majol., lib. 5 de Irregu- lar., cap. 45, num. 3. Aliud exemplum est, si quis propter pretium missam omittat quam audire solet, aestimans pretio temporali spirituale lucrum, quod illi cessat ex illa omissione, eoque titulo carius vendens illam omissionem ; tunc enim omissio illa sic vendita mihi videtur materia simoniae, quia dum cessatio lucri spiritualis pretio aestimatur, ipsum etiam spirituale lucrum pretio aestimatur; tantumdem enim aestimari solet cessatio lucri, quantum esset et aestimaretur ipsum lucrum, si fieret. Et tunc ad illam aestimationem optime applicantur verba Christi : Gratis accepistis. gratis date. Nam etiam missam, quam aliquis potest audire, a Deo gratis accepit ; ct licet illam sua voluntate non audiat, nihilominus ex parte Dei jam illam accepit, et similiter aceepit lucrum quod posset inde reportare, si vellet. Cum ergo propter pecuniam illud omittit, rem spiritualem gratis a Deo datam pretio vendit, illa se privando propter pretium, et illam quodammodo alteri dat, non in eum illam transferendo, sed propter eum jacturam illius faciendo. Hoc ergo simoniacum est. Nam si contingat hominem honesta ratione se privare uno sapirituali opere, ut alteri inserviat, licet suum servitium vendere possit, quia temporale est ( ut suppono), et consequenter etiam possit vendere materialem ( ut sic dicam) omissionem illam, quatenus in illa obsequitur voluntati alterius, Jacturam autem spiritualem vendere non potest, sed gratis, ac ex charitate eam pati, tunc enim non temporali pretio, sed alio aequivalenti, vel majori fructu compensabitur.

19. Solvuntur argumenta prime sententia. — Atque ex his facile est respondere argumentis primae sententiae, quatenus contra nostram procedere possunt. Ad primum enim jam declaratum est quomodo omissio, quando ex auctoritate ecclesiastica exercetur, habeat rationem actus moralis jurisdictionis, et ideo possit esse materia simoniae. Item declaratum est quomodo etiam illa omissio, quae non est actus jurisdictionis , si ratione spiritualis jacturae pretio aestimetur, sit materia simoniae, quia non venditur spirituale bonum, tantummodo illud proprie dando alteri propter pretium, sed etiam compensando jacturam ejus pretio. Ad secundum etiam declaratum est, quomodo qui omittit, possit dici dare, quia vel dat usum quemdam jurisdictionis, exercere enim jurisdictionem est quasi dare illam, nam per actum positivum non aliter datur ; veldare dici potest, qui se privat lucro propter alterum : un- de si lucrum sit spirituale, et cessatio ejus pretio aestimetur, lucrum spirituale non gratis, sed pretio datur. Ad confirmationem dicitur primum, interdum peccari per omissionem contra praeceptum negativum, ut non restituendo peccat aliquis contra praeceptum non furandi. Verum est iunc semper supponi aliquid affirmativum, quod est retentio rei alienae, seu alteri debitae, quod in his omissionibus spiritualibus aliquo modo considerari potest ; nam qui non absolvit, quasi retinet absolutionem alteri debitam, et sic de aliis. Verumtamen clarius dicitur esse aequivocationem in illo argumento: nam licet in praesenti materia simoniae sit omissio, tamen peccatum simoniae, quod circa illam committitur, non est omissio, sed commissio, scilicet venditio omissionis, et ita potest optime esse contra praeceptum negativum Christi. Sicut si quis ab uno acciperet pretium pro non mutuando alteri, injustus esset, et contra praeceptum negativum non furandi peccaret, et peceatum illud ad usuram pertineret. Ad tertium denique jam constat ex dictis, quando datur alicui pecunia ne indigne eligat, vel simoniace ordinet, non dari pecuniam, ut omittat actionem spiritualem, sed ut abstineat a vitiosa circumstantia ejus, et ita cessat objectio.

20. Omissiones actuum spiritualium , non omnes sunt ejusdem modi.—BAddimus vero non omnes omissiones spiritualium actuum esse ejusdem modi et rationis, et ideo non oportere ut omnes aequaliter sint materia simonia, quia vel non aque spirituales sunt, vel non accipiuntur snb spirituali respectu. Omissiones ergo, quae altero ex illis duobus titulis sunt materia simoniae, scilicet, quia vel sunt actus spiritualis potestatis, vel sub respectu spirituali sumuntur, semper sunt talis materia, et reddunt actum emendi et vendendi ita per se malum, ut semper malus sit. Aliae vero omissiones, quae non sunt hujusmodi, per se non sunt materia simoniae, et ideo contingere poterit ut venditio earum non solum simonia non sit, sed etiam nec vitiosa actio; nam proxima materia ejus indifferens est, potestque ex fine honestari. Addo denique, licet omissio spiritualis actionis, hoc posteriori modo sumpta, per se non sit materia simoniae, nihilominus per jus positivum posse fieri materiam simoniae. Ut, verbi gratia, sijus positivum absolute prohibeat parocho, ut pretium non accipiat pro omittendis actionibus sui muneris, cujuscumque generis sint, idque eo intuitu, ne munus illud et actiones ejus vilescant, et iu- digne tractari censeantur, tunc revera omnis talis venditio esset vera simonia, et in multis omissionibus posset esse mala, quia prohibita, et non e converso. Et fortasse posset etiam hoc modo exponi caput Nemo, supra tractatum, praesertim quoad priorem partem. Non enim magis repugnat dari simoniam de jure humano in hac materia, quam in aliis, de quibus infra dicemus. Imo facile intelligitur inveniri proportionem, quia omissio spiritualis actus, licet aliquando per se et in se spiritualis non sit, tamen reducitur quodammodo ad spiritualem ratione habitudinis, et ob eamdem causam venditio illius potest habere indecentiam, vel periculum, et speciem quamdam turpitudinis, et ideo merito posset prohiberi intuitu tantum religionis ; per hujusmodi autem prohibitionem constituitur aliqua materia simoniae de jure positivo.

21. Ad argumenta secundae sententiae respondere non est necesse, quia probant, omissionem in casibus a nobis declaratis posse esse materiam simoniae: non tamen probant, omnem omissionem spiritualis actionis absque alia consideratione esse materiam simoniae, ut facile consideranti patebit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21