Caput 22
Caput 22
An id quod spirituale non est, nisi quia est annexum spirituali, sit materia simoniae?
1. Annexio consistit in aliquo vinculo quod intercedit inter rem quae annectitur, et inter illud cui annectitur. — Hactenus dictum est de illa materia simoniae, quae in se spiritualis est aliquo modo, sive dicatur per essentiam spiritualis, sive per causam, sive per effectum: nunc superest dicendum de materia spiritual: per connexionem, id est, de rebus quae censentur materia simoniae, quia licet inse spirituales non sint, sunt annexae spiritualibus rebus. Nam, licet obiter multa de his rebus in superioribus attigerimus, ut de materia sacrorum vasorum et locorum, de corporalibus operibus, et similibus, quia sine illis non poterant bene explicati omnia, quae ad spiritualem materiam explicandam necessaria erant , nihilominus materia haec propriam et prolixam disputationem postulat, praesertim quoad ea quae dicuntur annexa spiritualibus, quia spiritualia praesupponunt, et ab eis pendent, quae maxime sunt ecclesiastica beneficia, de quibus hactenus nihil diximus. Ut autem plena notitia habeatur hujus materiae, quae annexa spiritualibus dici- Quapropter si pro danda approbatione examinator pretium recipiat, simoniam committit, ut aperte sensit Glossa, in cap. 1 de Simon., verb. Minister, loquens juxta textum de examinatore ad ordines suscipiendos : est autem eadem ratio de examinante ad usum ordinum susceptorum , vel ad beneficia. Et in illo vendente approbationem est peculiaris ratio, quia cooperatur ad actum spiritualem complendum per praelatum, et parat viam ad illum, vel potius ad illum disponit vice Episcopi, ideoque simoniam etiam ex hoc capite committit. Sic ergo e contrario dicendum est juxta regulam dicti cap. JVemo, examinatores hujusmodi, repellendo dignos, seu, quod idem est, non approbando illos propter pretium, simoniam committere, quia illa omissio est auctoritativa (ut sic dicam), et a jurisdictione seu munere ecclesiastico procedit , habetque vim decla1andi examinatum ut indiguurn, etiamsi per solam omissionem fieri videatur.
18. Limitatio supra posita egplicatur. — Ex his ergo satis probata et explicata manet assertio quoad generalem regulam, pertinentem ad spiritualem actuum omissionem, quae ab spirituali potestate non procedit : addita vero est exceptio, seu conditio limitans regulam, quam explicare necesse est. Diximus enim hane omissionem non esse materiam simoniae, nisi intuitu alicujus boni spiritualis pretio aestimetur. Cujus limitationis ratio clara est ex dictis, quia res spiritualis non solum vendi non potest tanquam proxima materia venditionis (ut sic dicam), verum etiam nec ut ratio aestimationis alicujus rei pro pretio temporali, quia tunc etiam res spiritualis est quae pretio aestimatur ; imo illa maxime, quia propier quod unumquodque tale, etc. Quod posset aliis exemplis comprobari de calice consecrato, si ratione consecrationis pluris vendatur, et de labore etiam accidentario, qui ad ministerium spirituale adhibetur, et in universum de omnibus rebus temporalibus, si specialiter propter ordinem ad spiritualia vendantur, ut dixit divus Thomas, d. quaest. 100, art. 4, ad 1. Sed declaratur ulterius propriis exemplis. Nam, si in oppositione ad beneficium pecunia detur alicui, ut non opponatur, eo intuitu ut alterius electio certior vel probabilior sit, simonia committitur, argument. cap. Matthaus, de Simonia. Ex quo potest aliud exemplum sumi, si quis ante obtentum beneficium det pecuniam alicui ut non contradicat, de quibus plura dicemus infra, agentes de beneficiis. Et videri potest Majol., lib. 5 de Irregu- lar., cap. 45, num. 3. Aliud exemplum est, si quis propter pretium missam omittat quam audire solet, aestimans pretio temporali spirituale lucrum, quod illi cessat ex illa omissione, eoque titulo carius vendens illam omissionem ; tunc enim omissio illa sic vendita mihi videtur materia simonia, quia dum cessatio lucri spiritualis pretio aestimatur, ipsum etiam spirituale lucrum pretio aestimatur; tantumdem enim aestimari solet cessatio lucri, quantum esset et aestimaretur ipsum lucrum, si fieret. Et tunc ad illam aestimationem optime applicantur verba Christi: Gratis accepistis. gratis date. Nam etiam missam, quam aliquis potest audire, a Deo gratis accepit ; ct licet illam sua voluntate non audiat, nihilominus ex parte Dei jam illam accepit, et similiter aceepit lucrum quod posset inde reportare, si vellet. Cum ergo propter pecuniam illud omittit, rem spiritualem gratis a Deo datam pretio vendit, illa se privando propter pretium, et illam quodammodo alteri dat, non in eum illam transferendo, sed propter eum jacturam illius faciendo. Hoc ergo simoniacum est. Nam si contingat hominem honesta ratione se privare uno apirituali opere, ut alteri inserviat, licet suum servitium vendere possit, quia temporale est ( ut suppono), et consequenter etiam possit vendere materialem ( ut sic dicam) omissionem illam, quatenus in illa obsequitur voluntati alterius, jacturam autem spiritualem vendere non potest, sed gratis, ac ex charitate eam pati, tunc enim non temporali pretio, sed alio aequivalenti, vel majori fructu compensabitur.
19. Solvuntur argumenta primee sententie. —Atque ex his facile est respondere argumentis primae sententiae, quatenus contra nostram procedere possunt. Ad primum enim jam declaratum est quomodo omissio, quando ex auctoritate ecclesiastica exercetur, habeat rationem actus moralis jurisdictionis, et ideo possit esse materia simoniae. Item declaratum est quomodo etiam illa omissio, quae non est actus jurisdictionis, si ratione spiritualis jacturae pretio aestimetur, sit materia simoniae, quia non venditur spirituale bonum, tantummodo illud proprie dando alteri propter pretium, sed etiam compensando jacturam ejus pretio. Ad secundum etiam declaratum est, quomodo qui omittit, possit dici dare, quia vel dat usum quemdam jurisdictionis, exercere enim jurisdictionem est quasi dare illam, nam per actum positivum non aliter datur; veldare dici potest, qui se privat lucro propter alterum : un- de si lucrum sit spirituale, et cessatio ejus pretio aestimetur, lucrum spirituale non gratis, sed pretio datur. Ad confirmationem dicitur primum, interdum peccari per omissionem contra praeceptum negativum, ut non restituendo peccat aliquis contra praeceptum non furandi. Verum est iunc semper supponi aliquid affirmativum, quod est retentio reialienae, seu alteri debitae, quod in his omissionibus spiritualibus ahquo modo considerari potest ; nam qui non absolvit, quasi retinet absolutionem alteri debitam, et sic de aliis. Verumtamen clarius dicitur esse aequivocationem in illo argumento: nam licet in praesenti materia simoniae sit omissio, tamen peccatum simoniae, quod circa illam committitur, non est omissio, sed commissio, scilicet venditio omissionis, et ita potest optime esse contra praeceptum negativum Christi. Sicut si quis ab uno acciperet pretium pro non mutuando alteri, injustus esset, et contra praeceptum negativum non furandi peccaret, et peceatum illud ad usuram pertineret. Ad tertium denique jam constat ex dictis, quando datur alicui pecunia ne indigne eligat, vel simoniace ordinet, non dari pecuniam, ut omittat actionem spiritualem, sed ut abstineat a vitiosa circumstantia ejus, et ita cessat objectio.
20. Omissiones actuum spiritualium , non omnes sunt ejusdem modi.—bAddimus vero non omnes omissiones spiritualium actuum esse eiusdem modi et rationis, et ideo non oportere ut omnes aequaliter sint materia simonia, quia vel non aeque spirituales sunt, vel non accipiuntur sub spirituali respectu. Omissiones ergo, quae altero ex illis duobus titulis sunt materia simoniae, scilicet, quia vel sunt actus spiritualis potestatis, vel sub respectu spirituali sumuntur, semper sunt talis materia, et reddunt actum emendi et vendendi ita per se malum, ut semper malus sit. Aliae vero omissiones, quae non sunt hujusmodi, per se non sunt materia simoniae, et ideo contingere poterit ut venditio earum non solum simonia non sit, sed etiam nec vitiosa actio; nam proxima materia ejus indifferens est, potestque ex fine honestari. Addo denique, licet omissio spiritualis actionis, hoc posteriori modo sumpta, per se non sit materia simoniae, nihilominus per jus positivum posse fieri materiam simoniae. Ut, verbi gratia, sijus positivum absolute prohibeat parocho, ut pretium non accipiat pro omittendis actionibus sui muneris, cujuscumque generis sint, idque eo intuitu, ne munus illud et actiones ejus vilescant, et iu- digne tractari censeantur, tunc revera omnis talis venditio esset vera simonia, et in multis omissionibus posset esse mala, quia prohibita, et non e converso. Et fortasse posset etiam hoc modo exponi caput Nemo, supra tractatum, praesertim quoad priorem partem. Non enim magis repugnat dari simoniam de jure humano in hac materia, quam in aliis, de quibus infra dicemus. Imo facile intelligitur inveniri proportionem, quia omissio spiritualis actus, licet aliquando per se et in se spiritualis non sit, tamen reducitur quodammodo ad spiritualem ratione habitudinis, et ob eamdem causam venditio illius potest habere indecentiam, vel periculum, et speciem quamdam turpitudinis, et ideo merito posset prohiberi intuitu tantum religionis ; per hujusmodi autem prohibitionem constituitur aliqua materia simonise de jure positivo.
On this page