Caput 23
Caput 23
An id quod spirituale non est, nisi quia est annexum spirituali, sit materia simoniae?
1. Annexio consistit in aliquo vinculo quod intercedit inter rem quae annectitur, et inter illud cui annectitur. — Hactenus dictum est de illa materia simoniae, quae in se spiritualis est aliquo modo, sive dicatur per essentiam spiritualis, sive per causam, sive per effectum: nunc superest dicendum de materia spiritual: per connexionem, id est, de rebus quae censentur materia simoniae, quia licet inse spirituales non sint, sunt annexae spiritualibus rebus. Nam, licet obiter multa de his rebus in superioribus attigerimus, ut de materia sacrorum vasorum et locorum, de corporalibus operibus, et similibus, quia sine illis non poterant bene explicari omnia, quae ad spiritualem materiam explicandam necessaria erant , nihilominus materia haec propriam et prolixam disputationem postulat, praesertim quoad ea quae dicuntur annexa spiritualibus, quia spiritualia praesupponunt, etab eis pendent, quae maxime sunt ecclesiastica beneficia, de quibus hactenus nihil diximus. Ut autem plena notitia habeatur hujus materiae, quae annexa spiritualibus dici- tur, et rerum quas sub se comprehendit, adverto imprimis aunexionem hanc consistere in vinculo aliquo, quod inter rem unam, quae annectitur, et alteram, cui annectitur, intercedit, ut vox ipsa prae se fert. Hoc autem vinculum optime reducitur ad aliquod causalitatis genus, quia connexio dicit aliquam necessariam adhaesionem, vel consecutionem, quae sine aliquo causalitatis modo inveniri non solet ; et ita esse potest una res connexa alteri, vel quia ad illam ordinatur aliquo modo, vel quia in illa est, sieut in materia, vel quia ab illa pendet sicut a causa efficiente.
2. Tria genera anneagorum distinguuntur, antecedenter scilicet, consequenter et concomitanler. — Atqne hinc distingui solent tria genera annexorum rebus spiritualibus, scilicet, antecedenter, consequenter et concomitanter, quia interdum id, quod dicitur annexum, consideratur ut causa ejus cui dicitur aunexum ; et tunc dicitur esse antecedenter annexum, quia causa antecedit effectum. Interdum consideratur ut effectus, qui se habet consequenter ad causam ; interdum ut conjunctum intrinsece, et quasi unitum ad componendum unum totum, et tunc dicitur esse anpexum concomitanter. Aliqui vero hoc tertium membrum rejiciunt, et divus Thomas illud omisit, ideoque postea de illo dicemus. Prima vero duo membra ab omnibus admittuntur, ut videre licet in divo Thoma, quaest. 100, art. 4; Anton., 2 part., tit. 1, cap. 5, $21; Sot., quaest. 7, art. 1; Navar., c. 23, num. 99; Sylvest., verb. Simonia, quaest. 1; Angel., num. 4, et aliis infra referendis. Ex guibus solus Navar. illa duo membra ita declarat, ut ea dicantur antecedenter spiritualibus annexa, quae in habente illa nihil aliud requirunt, nisi Christianismum, ut jus patronatus, ait, jus sepulturae, et calix. Illa vero dicuntur esse talia consequenter, quae in habente requirunt aliquem ordinem, vel consecrationem, praeter Baptismum, ut beneficia ecclesiastica, et officia. Sed his terminis non explicatur ratio connexionis, nec in calice et similibus apparet, quomodo supponunt tantum Christianismum ; nam in utente, saepe requirunt plus quam Christianismum, in ipsa vero materia nihil tale requirunt. Aliqua etiam sunt officia ecclesiastica, quae non requirunt plus quam Christianismum in habente, ut infra videbimus.
3. Quid dicantur antecedenter annexa , et que conscquenter. — Vropric igitur explicantur illa duo per habitudinem causae, ut dixi. Et divus Thomas significat illa dici talia an- tecedenter, quae secundum se tempore possunt praecedere ad spiritualia ; illa vero consequenter, quae omnino supponunt spiritualia quibus annectuntur. Itaque sub primo membro ponit D. Thom., d. quaest. 100, art. 4, jus patronatus et vasa sacra. Sed de jure patronatus infra dicturi sumus: habet enim quaestio nem an sit spirituale, vel tantum spiritualibus annexum, et licet sit annpexum, an sit tantum antecedenter, vel etiam aliis modis; sub vasis autem sacris comprehendit divus Thomas omnia, quae ordinantur ad sacrorum usum, et ad divina officia, ut templa, vestes sacras, etc. Addunt etiam aliqui, ad hanc speciem pertinere sacramentalia, ut sunt catechismus, exorcismus, et similia, quae praecedere solent ad sacramentum, et ad illud ordinantur, ut et religiosius fiat, et facilius suum consequatur effectum, ablatis impedimentis, quod insinuat Navar., c. 23, num. 99, ubi omnia sacramentalia, et omnia jura, vel munia ab Eecclesia instituta inter haec annexa spiritualibus ponit: Quia omnia sunt (inquit) addita humunitus spiritualibus datis divinitus , et ideo recte illis aunexa dicuntur. Sed hoc mihi non placet, nam multa ex his spiritualia sunt, et non proprie spiritualibus annexa, ut statim dicam. Sub altero autem membro ponunt divus Thomas et omnes, ecclesiastica beneficia, quae sunt annexa spiritualibus officiis tanquam dependentia ab illis, et tanquam propter illa institu - ta, quia beneficium datur propter officium. Item quia beneficium supponit aliquem ordinem et illi quasi annectitur. Addit vero Sylvester ad haec annexa pertinere functiones, verbi gratia, sacerdotii , ut celebrare; nam pendent ex ordine, cui propterea annexae sunt. Sed hoc non proprie dicitur, et confusionem parere potest in hac materia.
4. Connemio causalis non solum invenitur inter materiale et spirituale, sed etiam inter spiritualia inter se. — Quue dicantur proprie annexa spiritualibus. — Et ideo advertendum est connexionem illam causalem, quam explicuimus, non solum inveniri inter materiale et spirituale, sed etiam inter spiritualia inter se, ut officium canonicum recte dicitur annexum ordini sacro, et consecratio Corporis Domini ordini sacerdotali, tanquam pendens ab illo. Et e contrario oblatio panis et vini, quae in missa fit ante consecrationem, dici potest annexa antecedenter consecrationi tanquam ad illam praeparans et ordinata. Proprie ergo annexa spiritualibus dicuntur secundum quamdam exclusionem seu praecisionem, ita ut illa dicantur talia, quae cum in se materialia sint, et non per se spiritualia, ratione solius ccnnexionis cum illis spiritualia censentur, et materia sunt simoniae ; nam alia, quae in se spiritualia sunt, licet sint connexa cum aliis spiritualibus, simpliciter spiritualia dicuntur, non spiritualibus aunexa. Alias sola potestas ordinis et jurisdictionis et habitus gratiae dicenda essent spiritualia, nam reliqua omnia spiritualia illis annexa sunt aliquo modo. Unde fit ut nec functiones ordinum, nec sacramentalia omnia sint numeranda inter haec annexa, quia multa ex illis in se spiritualia sunt, et ex spiritualibus principiis manant, et ad spiritualem finem ordinantur. Et ita videntur exponere haec annexa communiter juris interpretes in cap. Consulere, de Simon., praesertim Joann. Andr., et Abb., et in capite Quanto, de Judic., ubi etiam Anton. de Butr., et Archid., in capite 1, q. 1.
5. Non omnia spiritualia, quae sunt ex sola institutione Ecclesiee, sunt em his annemis.—t ex eodem principio sequitur, non omnia spiritualia, quae sunt ex sola institutione Ecclesiae, esse ex his annexis, quia multae benedictiones et consecrationes sunt ex institutione Ecclesiae, et tamen non sunt materia simoniae tanquam annexa spiritualibus, sed tanquam functiones in se vere spirituales, ut supra visum est Imo ad hoc( utdixi) parum refert quod actio st instituta ab Ecclesia, vel a Christo immediate, dummodo per institutionem veram spiritualitatem consequatur. Nam ecclesiastica institutio mediate saltem ad divinam reducitur, quatenus per potestatem divinitus datam fit; ut prima tonsura, et collatio ejus ex Ecclesiae institutione est, et nihilominus materia est simoniae tanquam spirituale quid, et non solum ut annexum, in quo aequiparatur collationi ordinum, licet secundum magis et minus intra illum differai. Idemque dicendum est de actionibus sacris, quae in Baptismo, verbi gratia, fiunt tanquamn accidentales caeremoniae, et sacramentalia illius; nam sunt per se, et proprie materia spiritualis simoniee, et non tantum ratione connexionis ad Baptismum, licet illam connexionem habeant in ratione dispositionis quasi ejusdem ordinis.
6. Quo pacto vasa sacra dicantur aunexa spiritualibus. — Unde cum vasa sacra inter haec annexa numerantur, non est intelligendum de ipsis vasis, ut sacra sunt, quamvis etiam nt talia sunt, revera sint annexa sacramentis, seu sacris usibus; sed est intelligendum de ipsis vasis ra*ione materiae, quae subest con- secrationi. Nam vas ipsum, ut sacrum quid, spirituale est, et non tantum annexum, materiale autem ipsum solum per annexionem sacrum factum est. Cujus etiam argumentum est, quia vas ratione materia recte dicitur antecedenter annexum, quia supponitur consecrationi; vas autem consecratum non tantum antecedenter, sed ut tale est, jam est in se quid spirituale : dici posset consequenter annexum, quia est effectus spiritualis functionis et potestatis. Denique est clarum argumentum, quia divus Thomas ait haec annexa antecedenter posse interdum vendi, quod est verum de materia, non de vase, ut consecratum est. Interdum vero hae res non sunt specialiter benedictae, aut consecratae, sed deputatae tantum ad cultum Dei, et inde tantum sacrae censentur, et tunc magis proprie videntur inter ea computari, quae solum ratione connexionis spiritualitatem habere censentur. Sic etiam cum beneficium dicitur esse annexum consequenter spiritualibus, intelligendum est de beneficio ratione praebendae, quae respicit temporalia emolumenta, non vero ratione officii cui est annexa praebenda, nam illud spirituale est in se, licet interdum sit ex institutione Ecclesiae,et annexum spirituali ordini. Consideranda est ergo annexio, non inter spiritualia inter se, sed inter materiale et spirituale, sive illud spirituale sit ex institutione Ecclesiae, sive ex divina; et sive connexio illa sit ab ipso Deo immediate, sive per Ecclesiam sit facta, ut frequenter facta esse videtur in his, quae tantum antecedenter et consequenter annexa sunt spiritualibus, ut patet ex exemplis adductis in ilus membris ; et ex his quae in particulari de multis dicemus, amplius constabit.
7. Quid sentiendum de tertio membro annexcrwm .— Et ex his constat quid de tertio membro horum annexorum sentiendum sit, nam licet divus Thomas, et multi illud non posuerint,alii Scholastici illud posuerunt, ut Richard. in 4, dist. 25, articulo 3, quaestione 3; et ibi Supplementum Gabr., quaestione 2, articulo 1, notab. 1, in fine; Durandus quaestione 3, num. 10; et Redoan., part. 1, capit. 7, in fin., cap. 21, per totum, et cap. 29, num. 2. Nec videtur omnino improbandum hoc membrum, quia spiritualia munera per actiones materiales fiunt, quae actiones, licet supposita institutione sacra simpliciter spirituales sint, nihilominus secundum se spectatae materiales sunt, et connectuntur intime et concomitanter spiritualibus rationibus. Unde etiam Cajetanus, dicta quaestione 100, articulo 3, et in Summ., verh. Sinonia, haec vocat composita ex spirituali et materiali; cur ergo illud materiale non potest dici annexum illi spirituali concomitanter ? At vero Div. Thomas hoc membrum omisit, quia de toto illo opere judicandum est in ordine ad simoniam tanquam de re simpliciter et secundum se spiritual. Et hoc quidem optime dicitur de actionibus ipsis, in quibus spirituales functiones consistunt, et de earum labore iutrinseco, juxta ea quae de illis supra diximus; sive sint functiones sacramentorum sive sacramentalium, benedictionum , et consecrationum, sive divinorum officiorum ; in omnibus enim actio ipsa materialis est veluti essentialis pars ipsius functionis spiritualis, et ideo non tam proprie dicitur annexa rei spirituali, quam spiritualis. Sed non oportet de voce contendere, cum de re constet. Possunt vero intelligi quaedam alia accidentaliter concurrentia concomitanter, ut est, verbi gratia, labor cantorum in choro canentium, quorum opera et labor non est spiritualis, videtur tamen esse spiritualibus annexus. Sed haec non numerantur proprie inter annexa, pront hic dividuntur ; hic enim tractamus de his quae aliquo modo per se sunt annexa saltem communi jure; illa vero qua sunt per accidens, non considerantur ; sive enim antecedant, sive sequantur, sive comitentur, simpliciter temporalia sunt et reputantur, et ut talia aestimari possunt, ut supra dictum est.
8. Prima assertio : non potest cendi aunexum spirituali, quatenus tale.—Ex hac ergo terminorum declaratione colligitur propositae quaestionis resolutio, quae in quatuor assertionibus consistit. Prima est :annexum spirituali, quatenus tale est, id est, ratione connexionis quam habet ad spirituale, vendi non potest. Haec est divi Thomae, dicto articulo 4, ad primum, et omnium». Et ratio constat ex supra dictis, quia spirituale vendi non potest, nec ut res vendita, nec utratio venditionis, quia, eo ipso, pretio aestimaretur. Secunda propositio est, aunexum spirituali concomitanter (admisso illo membro), nullo modo, ve! respectu, aut ratione vendi posse. Haec satis probata est in superioribus, quia illud non tam est annexum, quam vere spirituale, tanquam intrinseca pars spiritualis functionis, ut declaratum est. Terua propositio est, annexum antecedenter per se spectatum vendi posse, etiam snpposita aunexione, licet non ratione illius. Haec etiam propositio satis in superioribus probata est. Solum circa illam occurrebat dicendum de jure patronatus, et de jure sepulturae, et de jure sedendi in certo loco eccleiae, quod Supplement. Gabr., in 4, distincticue 25, quaesiiorc 2, in fin., vocat jus stabile juxta modum loquendi juris in capite Cum inter, e Renunciatione. Scd de his dicemus infra conmodiori in loco Quarta propositio est, ea, quae sunt annexa spiritu alibus, consequenter vendi non posse sine simonia. Quia venderetur necessario illud spirituale, quod ad illa praesupponitur, ut dicitur in cap. Si quis objecerit, 1, quaestione 3. Et hanc differentiam notant divus Thomas, et omnes Theologi, inter tertiam et quartam assertionem, seu inter annexa antecedenter, vel consequenter. quod haec posteriora magis invendibilia sunt, quam priora. Quia ea, quae sunt annexa consequenter sunt dependentia ab spiritualibus, et illa praesupponunt, nec aliter conferri possunt, et ideo si venderentur, necessario venderetur illud spirituale, quod praesupponunt. At vero illa, quae sunt annexa antecedenter, de se sunt priora, et ideo, ut talia sunt, vendi possunt. Denique quando temporalia antecedunt, magis videntur spiritualia annexa et adhaerentia temporalibus, quam e converso: alia vero temporalia, quae se habent consequenter ad spiritualia, propriissime illis connectuntur, et comparantur ad illa, sicut accessorium ad principale, et ideo magis imitantur naturam illius. Quod magis ex sequentibus elucidabitur. Nam haec sola ultima assertio nobis declaranda superest; postulat vero copiosam materiam de simonia circa beneficia, quam fusius prosequi necessarium est.
On this page