Caput 24
Caput 24
An beneficia ecclesiastica sint materia simoniae, ex divino vel ecclesiastico jure?
1. Quid significet hoc nomen, beneficium.— In beneficiis duo distinguenda, officium scilacet et prebenda. — Quamvis beneficii nomen, primaeva significatione, donum vel opus inalterius commodum benevole factum significet, in jure tamen canonico accommodatum est ad significandos titulos, seu jura ecclesiastica ordinata ad praestanda munera spiritualia, cum jure recipiendi eo titulo fructus annuos de ecclesiasticis bonis. Et ita sumitur in Concil. Mogunt., in capite primo, de Ecclesiis aedit., nec useuitur illa vox in illa significatione in antiquiori canone: res autem antiquior est, ut constat ex Dion., in cap. 1, 13, quaestione 1, et ex cap. primo, dist. 22, et ex Urbano I, in vapite Fidentes, 12, quaestion. prima, cum similibus, in quibus horum titulorum cum suis proventibus fit mentio in particulari, vocanturque aut episcopatus, aut abbatiae, prioratus, dignitates, parochia, vel ecclesiae, aut altaria ; quae omnia cum multis aliis, quae discursu tem poris instituta sunt, beneficia appellantur. buo autem in his beneficiis distinguere necesse est, scilicet, jus ministrandi spiritualia, et jus percipiendi emolumenta temporalia, quorum primum proprie vocatur officium, secundum autem dicitur praebenda, vel beneficium, quod propter officium datur, ut dicitur in cap. ultim. de Rescri., in 6, quamvis jam communi usu totum illud, quod ex utroque jure resultat, et est quasi moraliter uuum, diei soleat ecclesiasticum beneficium. 2. Descriptio beneficii. — Per quid beueficia distinguantur. — Et ita per modum unius describi potest beneficium, esse jus perpetuum ministrandi in ecclesia, et pro ministerio recipiendi fructus annuos ex ecclesiasticis bonis. Primum autem horum multiplex est, et juxta illius varietatem beneficia etiam ecclesiastica distingui sclent, ut videre licet in Rebuffo, in Praxi, tit. Quotuplea sit beneficium ; et Selva, de Benef., in princ.; Azor.. in 2 tom., lib. 3, cap. 2. Non enim distinguuntur beneficia ex qualitate, quantitate, aut modo reddituum, nec ex eo quod sint ex decimis, vel ex oblationibus, vel ex praediis, aut aliis ecclesiasticis bonis; haec enim varietas quasi materialis est, et accidentaria ad rationem beneficii, et est in re accessoria et minus principali; et ileo non inde sumitur beneficiorum distinctio, sed ex titulis propter quos redditus ecclesiastici tribuuntur. Et ita distinguuntur benefcia in simplicia et administrationem habentia; item quaedam habent jurisdictionem spiritualem, alia non habent ; item quaedam jurisdictionem habent in foro etiam contentioso, ut episcopatus, et superiores omnes, usque ad Summi Pontificis dignitatem, et nonnulla etiam dignitates inferiores. ut abbatis, prioris, archidiaconi et similium : alia vero jurisdictionem tantum habent in foro irteriori cum pastorali cura animarum, quae beneficia parocnialia dicuntur, seu curata : alia vero sunt, quae jurisdictionem nullam habent, sed administrationem aliquam rerum ecclesiasticarum : alia denique solum ad serviendum in divinis ofhciis instituta sunt. De quibus omnibus in jure cauonico mentio habetur, ut in capite Omnes, 22, dicto capite Nullus, 9, quaestione 2, et cap. 1, 13, quaestione 1, et toto titulo de Praebend., lib. 3 et 9.
3. Titulus beneficii semper est spiritualis, cep. Dilecto. — Ex his ergo constat (quod ad materiam praesentem necessarium est) titulum beneficii semper esse spiritualem, cap. Dilecto, de Praebend., et inde maxime aestimandum esse, quia illud est primum ac principale in ipso. Et inde etiam est ut beneficium semper sit annexum alicui ordini, seu gradui clericali (ut primam tonsuram comprehendamus), ex parte personae cui conferendum est. Nam cum sit proprie spirituale, nonnisi clerico conferri potest, ut colligitur ex capite Clerici, 1, quaestione 2, et cap. Quantum sit grave, de Decim., et cap. Causam quae, de Praescr. et aliis, quae supra tractando de decimis adduximus. At vero praebenda, seu redditus ecclesiastici in se spectati temporales sunt ; quatenus vero tali titulo annexi sunt, et solum ratione illius dantur ac deberi possunt, quamdam spiritualitatem participant, propter quam solet praebenda interdum vocari spiriiuale jus, ut notavit Panormit., per texium ibi, in cap. Dilecto, de Praeben. Et ita etiam dixit Innoc., in capite Majoribus, de Praebend., praebendam esse nomen juris, quia non significat solam temporalitatem, sed illam ut annexam spirituali juri, et ut sic censetur quid spirituale ; quia quae religiosis adhaerent, religiosa censentur, ut dixit Jul. Clar., inl. Quee religiosis, ft. de Rei vend.; solet vero etiam nomen praebendae accipi pro ipso emolumento temporali secundum se spectato, et sic sine dubio temporale quid est, ut constat, et notavit Glossa in cap. Cum Majoribus, de Constit., et Panorm., in dicto c. Maporibus, de Praebend.
4. Beneficia quoad spirituale jus, quod includunt, sunt materia simonie contrarie juri divino. — His ergo positis, duo mihi videntur certa: primum est, beneficia quoad ipsum spirituale jus, quod includunt, et iu quo fundantur, esse materiam simoniae juri divino contrariae. In hoc nulla controversia est inter auctores, satisque in superioribus probatum est, dum ostendimus jura spiritualia, quae consistunt in potestate aliqua spirituali, vendi non posse. Nam titulus beneficii ecclesiastici jus quoddam spirituale est, ut diximus; ergo ncque ipsum, neque beneficium ratione ipsius vendi potest. Neque oportet in hoc distinguere inter beneficium simplex, et habens jurisdictionem, ut quidam tentarunt, quia etiamsi beneficium curatum non sit, nec jurisdictionem habeat, semper fundatur in spirituali titulo, per quem ordinatur, vel ad aliquam executionem ordinis, ut ad missas celebrandas, vel ad divina officia ministranda, vel recitanda, qui titulus spiritualis est ; nec potest dari proprium eccle-iasticum beneficium sine aliquo hujusmodi jure, in quo fundetur. Quod si contingat alicui dari jus ad aliquos annuos redditus ex ecclesiasticis bonis, separatum ab omni spirituali titulo, illud non computabitur inter ecclesiastica beneficia, ut nunc supponimus, et ex definitione data constat. An vero aliquid hujusmodi detur, et quid de illo dicendum sit, in sequentibus tractabitur.
5. Fendere beneficium quoad hoc jus ita est intrinsece malum, ut neque Pontifici liceat. — Atque hinc colligitur, vendere beneficium quoad hoc jus, ita esse intrinsece malum, ut neque ipsi Pontifici, neque alicui ex dispensatione ejus licere valeat. lta sentiunt omnes Doctores infra citandi. Et patet, quia Pontifex juri divino subjectus est, neque illud immutare, aut in illo dispensare potest. Neque obstat, si quis objiciat beneficiorum ecclesiasticorum institutionem, ac titulorum divisionem esse ex Ecclesia institutione, ut constat ex Juribus supra allegatis, et est per se notum; Pontificem autem mutare posse ea quae instituta sunt ab Ecclesia, et in eis dispensare. Respondemus enim primo quod, licet aliquid sit spirituale ex Ecclesiae institutione, nihilominus, postquam tale est, jure divino prohibitum est illud vendere, nt supra cap. 8 ostendimus, ut constat de sacramentalibus omnibus, vasis sacris, ut talia sunt, et similibus ; ita ergo in praesenti dici potest. Addo vero secundo, id, quod est spirituale in beneficiis ecclesiasticis secundum se, et quoad substantiam suam (ut sic dicam), essc de jure divino, quia vel est jurisdictio ecclesiastica, vel cura animarum, vel spiritualis aliqua administratio et functio : potestas enim ad haec omnia ab ipso Christo manavit. Unde licet soli Pontifici immediate ab ipso Christo conferatur, nihllominus institutio beneficiorum ecclesiasticorum, quoad spirituale, quod in eis est, non est aliud quam communicatio quaedam illius potestatis a Christo datae, nam per beneficium quaedam participatio ejus confertur. Ostensum est autem supra, potestatem illam vendi non posse, nec participationem, vel communicationem, aut delegationem ejus, quod verum est etiam respectu Pontificis ; ergo.
6. Beneficium non potest nunc vendi sine si- monia, eliam respectu habito ad temporale commodum, quod in eo est. —Secundo, certum est nunc de facto non posse vendi aut emi beneficia ecclesiastica, etiam respectu habito ad temporale emolumentum quod est in ipsis, ? sine vitio simoniae, ac subinde beneficia ecclesiastica, etiam sic spectata, esse materiam simoniae. Hoc manifestum est ex innumeris legibus canonicis prohibentibus omnes onerosos contractus in ecclesiasticis beneficiis, et praecipientibus ut pure et simpliciter concedantur, cap. ult. de Pactis, c. Super eo, de Transact., c. Querelam, c. Tua nos, cum similibus, de Simon., et c. unic Ut eccl. benef. sin. dimin., et 1, quaest. 3, fere per totam. Pro integra ergo hujus assertionis probatione sufticit jus canonicum, nam de ratione et origine hujus prohibitionis in sequenti puncto dicendum est. ;
7. An talis simonia sit contra jus divinum, cel solum contra ecclesiasticum. — Prima sententia asserens esse contra jus divinmum.—His ergo suppositis, quaestio gravis est, an vendere beneficia tantum intuitu et aestimatione temporalis commodi, quod in eis est, vel incommodi, quod alicui provenit spoliando se suo beneficio, sit simonia contra jus divinum, vel tantum contra ecclesiasticum. In quo puncto variae sunt sententiae. Prima simpliciter affirmat esse contra jus divinum naturale, ac subinde esse adeo intrinsece malum, ut non cadat in illud dispensatio, nec ab ipso Papa sine crimine simoniae vendi possit beneticium, etiam ratione temporalis emolumenti. Haec sententia sumi potest ex D. Thom., d. q. 100, art. 4, ubi negat illud temporale, quod est annexum beneficio, vendi posse, et pro ratione reddit non solum Ecclesiae prohibitionem, sed quia non potest vendi quin spirituale vendatur. In 4 etiam, d. 25, q. 3, art. 2, q. 3, ad 4, id significat. Sed revera ex D. Thoma nihil clare habemus in hoc puncto. Durand. autem ibi, q. 5, ex professo hanc sententiam defendit. Sequitur ibi Palud., q. 4, a n. 24, dicens esse veriorem et tutiorem sententiam. Et idem sentit Richar., art. 3, q. 3, dum ait jus percipiendi fructus beneficii vendi non posse, licet possint vendi ipsi proventus. Et idem sentit Major, ibi, q. 3, ad 4; et Bonav., in Expositione litterae, dub. 5, ubi ita etiam Magistrum exponit. Idem tenet Adrian. (licet soleat in contrarium referri), Quodl. 9, ad 5, princip., ubi in concordiam redigit utramque opinionem. Idem Alens., 2 part., quaest. 167, mem. 3, art. 2; Anton., d.c. 5, 821; Sylvest.; q. 12; Cajetan., tom. 2 Opusce., tract. 9, quaest. 1; Sot., q. 7, art. 1; Victor., d. Relect., n. 44; Covarruv., in regula Peccatum, p. 2, 8, num. 8, sub fin. Citatur etiam Navar. d. c. 93, n. 108. Sed licet in dicto 6 et 7 videatur in favorem hujus sententiae loqui, statim in 9 constantissime contrariam sententiam defendit ut patebit. Pro eadem sententia referri potest Panor..ut infra dicam; et plures refert Felin., cap. 1, de Simon., illosque sequitur, licet alibi contrarium dixerit.
8. Fundamentum hujus sententie. — Fundamentum hujus sententiae sic explico , quia vel venduntur fructus beneficii separati a beneficio et titulo ecciesiastico, vel ut percipiendi ex titulo ecclesiastico. Si vendantur priori modo , verum est illud non esse per se et intrinsece simoniacum, imo ibi in rigore neque simoniam contra jus positivum intervenire. Tunce autem non venditur beneficium, quia beneficium non consistit in proventibus, sed in jure percipiendi illos; imo nec aliquid annexum rei spirituali tunc venditur, nam, eo ipso quod fructus separantur a jure et titulo beneficii, non sunt annexi alicui rei spirituali. et ideo mirum non est quod vendi possint. Unde hoc modo non solum fructus unius anni, sed plurium vendi possent ( semota prohibitione Eecclesiae ), et consequenter potest transferri in alium aliquod jus colligendi tales proventus per singulos annos, non ex titulo ecclesiastici muneris, sed ex puro titulo emptionis, ita ut jus acquisitum temporale sit, non spirituale, sicut supra tract. 2, lib. 1, in decimis latius exposuimus. Tota ergo haec pactio, et commutatio, extra materiam simonie est, et extra punctum etiam praesentis quaestionis, quia illa non est venditio neque emptio beneficii , vel praebendae ecclesiasticae, vel rei annexae consequenter rei spirituali, ut declaratum est. At vero si fructus beneficii vendantur posteriori modo, scilicet ut percipiendi tituio beneficii, sic impossibile est vendere emolumentum illud temporale, non vendito ipso jure spirituali, quia non potest benefiun transferri in alium, nisi transferatur officium, ut colligitur ex Reg. 1, de Reg. Jur., in 6. Et est commune principium receptum a Doctoribus in principio materiae de praebendis et beneficiis, ut videre licet per Rebuffum, in Praxi, cap. Quid sit beneficium, et Hoged., de Benef. incomp., in Prafat., numer. 2; ergo similiter vendi non potest de facto beneficium, nis: vendito spirituali munere cui adhaeret; ergo tam intrinsece malum est, bene- ficium vendere, sicut vendere ipsum jus spirituale. Probatur consequentia, quia quando venditur beneficium, revera non venduntur tantum temporales redditus, sed venditur jus ad illos, et non aliud jus, nisi quod est in clerico, ut clericus est ; ergo necessario venditur id quod spirituale est.
9. Responsio ad fundamentum. — Impugnatur ev Durand. — Responderi autem potest cum beneficio duo jura conferri, unum ad ministerium ecclesiasticum quod competit ratione beneficii, aliud ad redditus temporales; et primum esse spirituale, secundum vero temporale, nam unumquodque est proportionatum illi rei, ad quam datur. Quamvis autem haec jura sint conjuncta, et simul incedant, nihilominus distincta manent ; ergo potest unum gratis dari, et aliud pretio aestimari. Sicut in calice ita sunt conjuncta vas et consecratio, ut non possit unum sine alio transferri, et nihilominus quia semper sunt distincta, potest vendi unum, et non aliud. Idem ergo posset fieri in beneficio ex natura rei, nisi Ecclesia prohibuisset : sicut e contrario posset Ecclesia prohibere vendere calicem etiam ratione materiae, et tunc essent inseparabilia illa duo in venditione. Contra hoc vero replicari potest ex Durand. Quia ex illis duobus, quae sunt in beneficio, scilicet spirituale officium et emolumentum temporale , primum datur a praelato Ecclesiae, secundum vero non donatur a praelato , sed consequenter debetur ex dono fidelium, vel fundatorum, qui proventus illos obtulerunt pro sustentatione talis ministerii; ergo praelatus vendendo beneficium, non jus temporale vendit, sed spirituale, quod ipse dare potest. Haec vero replica Durandi parum urget; tum quia hic non agimus de solo praelato, sed de quocumque vendente beneficium, unde non consideramus facultatem quam vendens habet ex parte sua, sed qualitatem ipsius materiae, et sic videtur illud jus vendibile esse, quia temporale est ; tum etiam quia licet hi redditus beneficiorum originen traxerint a fidelibus, vel per decimas, vel per alias donationes, et legata pia, jam est acquisitum jus Ecclesiae, et de hoc quaerimus an temporale sit ; nam si est temporale, ex parte illius non repugnabit vendi. Et ille qui fuerit dominus beneficii, vel illius juris, poterit illud vendere; et si aliquis non dominus illuc vendiderit, erit injustitia ex natura rei, non tamen erit simonia, quia jus illud quid temporale est.
10. Urgetur melius ea Cajetan. — Meling ergo urgetur ratio facta ex Cajetano supra, quia ibi non sunt duo jura, unum ad spiritualem functionem , aliud ad emolumentum temporale ; sed est unum et idem, quod ad unum terminatur mediante alio, seu ratione alterius. Nam proximum fundamentum illius juris ad emolumenta temporalia est functio ipsa spiritualis, ratione cujus stipendium sustentationis debetur, sub qua ratione proventus beneficii conferuntur; ergo jus illud totum hoc includit, scilicet, quod sit ad tales proventus ratione talis muneris; ergo immediate versatur circa spirituale, et per illud transit ad temporale; ergo impossibile est vendere jus ad emolumenta temporalia, non vendendo jus spirituale; tum quia est unum et idem; tum quia primario est ad spiritvale, ad temporale vero tanquam ad accessorium, quod ex illo sequitur; tum etiam quia illudmet temporale semper respicitur ut comparandum titulo spirituali; ut sic autem quid spirituale est, ut appellatur in d. cap. Dilecto. Ex quo textu potest tota haec ratio et instantia confirmari. Ac denique declarari potest exemplo philosophico, quia impossibile est vendere relationem resultantem ex fundamento, nisi vendendo fundamentum ; quia cum necessario sequatur, posito fundamento ( supponimus enim jam esse terminum), et sine eodem fundamento sequi non possit, non potest aliter dari quam dando fundamentum, et consequenter nec vendi potest, nisi fundamento vendito. Non potest enim aliquis vendere mihi similitudinem imaginis meae, nisi vendendo figuram illam arte factam in qua illa relatio similitudinis fundatur. Ita ergo dico in prasenti, jus ad proventus temporales esse veluti relationem quamdam, quae fundatur in officio spirituali, nec posse competere nisi ratione illius, et ideo spiritualem esse, sicut est ipsum officium, et vendi non posse nisi vendito officio, sicut nec gratis dari potest nisi gratis etiam collato spirituali munere, seu jure ad illud.
11. Confirmatur hec opinio. — Atque hoc modo potest confirmari satis probabiliter haec opinio ex regula cap. $2 quis objecerit, 1, q.3: Qui horum alterum vendit, sine quo alterum non provenit , nihil invenditun derelinquit. Unde infert non posse vendi ecclesiam, vel prabendam, non propter Ecclesiae prohibitionem, sed propter inseparabilitatem ; et in c. Salvator , ead., Urbanus Papa, ex verbis Christi : Gratis accepistis, etc., colligit, res ecclesiasticas vendi non posse; per res autem ecclesiasticas plane intelligit beneficiorum proventus, ut tales sunt; nam pro ratione subdit : Quae (scilicet res ecclesiasticae ) dona Dei sunt, quonium a Deo fidelibus, et a fidelibus Deo donantur, quae ab eodem gratis accipiuntur, el ideo gratis dari debent. Et statim idem confirmat ex reg. Paschalis proxime relata, quam ipse etiam refert. Similia habet Alexand. IlI, in cap. Fa multis, et Urban., in cap. Aes Eccles., et Gregor., in capitul. Pervenit, et Innocent., in cap. ult. ejusdem quaestion. Item ex cap. Preslgyter, 3, quaest. 1, ubi in hoc aquiparantur vendere altare, decimas, et Spiritum Sanctum. Favet etiam capitul. Ex diligenti, de Simon. Nam loquens de hujusmodi contractibus in beneficiis , ait : Cum haec divinis et hunanis legibus contraire noscantur.
12. Secunda sententia asserens hanc simoniam soluwm esse contra jus humanum. — Nihilominus est secunda principalis sententia. dicens hanc simoniam tantum esse contra jus humanum, ideoque vel a Pontifice, vel ab alio ex dispensatione ejus posse vendi beneficium sine simonia, dummodo non intuitu spiritualis juris, quod in ipso est, sed intuitu temporalitatis vendatur. Haec est communis sententia Canonistarum, quos refert et sequitur Felinus, cum Decio et aliis, in capit. Eaz parte, 1, de Offic. delegat.; et Anani., cum Cardin., in cap. 1, de Simon.; et Cardin. Alex., in capit. Latorem, 1, quaest. 1, an. 29. Eamdem habet Decius, consil. 436, pn. 10; et Jul. Clar., lib. 5, S Simonia. n. 5, dicens esse magis communem sententiam. Quam etiam sequitur Navar., cap. 23, n. 108, S Nemo; nam, licet in septimo dixisset cum Theologis, beneficia non posse vendi, in nono subjungit, illud intelligendum esse quoad partem spiritualem, quam habent, nam quoad temporalem vendi possunt, quod multis rationibus probat, praesertim contra Cajetanum, quem ait nimis metaphysice probare priorem sententiam, et multa sumere, quae non probat. Eamdem opinionem tenet Ugolin., tab. 4, cap. 3, 8 5. qui tamen loquitur semper de jure percipiendi fructus, ut distiucto a jure ministrandi spiritualiter et separabili ab illo; et de illo ut sic separato, dicit posse vendi, quod, ut dixi, extra controversiam est, sed non attingit punctum quaestionis.
13. Potest etiam pro hac sententia referri Major, 4, d. 25, quaest. 2, ad 2, dum ait non esse simoniam (utique contra jus divinum), si Episcopus det beneficium alicui cum onere insumendi certam partem fructuum in aliquod pium opus, per aliquot annos, et consequenter posse etiam sine simonia compntare simul illos fructus, et valorem illorum petere ab eo cui confertur beneficium, libere beneficium praestando (scilicet quoad spiritualia, et reliquos fructus ), et ait se ita sentire per consultationem habitam cum viris sapientibus ; addit tamen non esse faciendum propter speciem mali, et propter periculum quod recipiens beneficium moriatur, antequam summam illam ex fructibus beneficii percipiat. At Ssi hoc verum est, multo magis poterit Summus Pontifex beneficia vendere, ratione habita ad sola temporaha. Referri etiam potest Thom. de Argent., ibidem, art. 4, in 2 part. ilius, quatenus regu!am generalem constituit, vendendo annexum spirituali non committi simoniam, nisi vendatur quatenus annexum est. Explicat autem tunc vendi ut annexum, quando in venditione habetur respectus ad spirituale, et propter hujusmodi annexionem carius venditur ipsum temporale. Si ergo id quod est temporale in beneficio, non vendatur hoc modo, sed secundum id quod per se spectatum valet, non vendetur ut annexum, nec erit simonia.
14. Fundamentum secunde sententie. — Haec sententia fundari potest primo, in hoc, quod jus ad emolumentum temporale beneficii est diversum, et distinctae rationis a jure spirituali, quantumvis conjuncia sint, et unum ab alio pendeat. Supposita autem distinctione , etiamsi simul dentur, et separari non possint quoad translationem unius sine alio, nihil vetat quominus unum sine alio vendatur. Ex his enim duobus principiis, optime infertur non esse intrinsece malum, vendere jus ad temporale, si ponamus solum illud vendi sine alio; nam possibili posito in esse, nihil sequitur impossibile. Probatur ergo prima pars, primo ex terminis proximis: nam unum jus immediate ordinatur ad spiritualem functionem ; aliud proxime ad commodum temporale. Secundo ex origine, quia jus spirituale est aliquo modo ex jure divino positivo, vel formaliter, vel radicaliter ; nam provenit a Christo, vel immediate, ut in Pontifice, vel mediante Pontifice, et aliis praelatis, seu pastoribus, per potestatem illis a Christo datam : aliud autem jus partim fundatur in ratione naturali consequente ad primum jus, quatenus dignus est operarius cibo suo; partim est ex institutione Ecclesie, supposita largitione fidelium vel voluntaria, vel prae- cepta. Tertio, spirituale jus potius est onus quam commodum temporale, aliud vero jus solum est temporale commodum. Unde in aliquibus beneficiis, praesertim simplicibus, illud prius non tam videtur esse jus, quam obligatio ad aliquid spirituale faciendum , ut ad assistendum in choro, vel ad officium divinum recitandum ; aliud vero temporale non est obligatio, sed quasi praemium obligationis, et facultas moralis percipiendi tales fructus. Neque huic distinctioni videtur obstare, quod unum jus fundetur in alio; quin potius hinc colligitur aliqua distinctio, quia idem non fundatur in seipso. Neque etiam bene colligitur esse unum, ex eo quod jus ad proventus non est nisi ratione officii, nam inde solum habetur, quod jus ad fructus oriatur ex utulo spirituali ; unde potius infertur distingui. Quia in aliis etiam rebus jus in re aliqua , et titulus diversa sunt; jus enim est dominium aliquod, verbi gratia; titulus autem est ratio fundans illud dominium. Sic ergo hic fatemur titulum spiritualem esse; nihilominus tamen dicimus in illo posse fundari jus temporale, quod est quid distinctum, licet cum illo conjunctum.
15. Probatur posse in venditione separari jus ad emolumentum temporale a jure spirituali. — Confirmatur exemplo juris patronatus. — Subterfugium praeoccupatur. — Alterum vero principium, scilicet, posse haec separari in venditione, licet non separentur in traditione, concessione et acceptione, probatur. Primo, quia intentio dantis et accipientis potest facile illa discernere, dummodo temporale secundum se aestimetur, et non augeatur ejus pretium ratione tituli spiritualis cui adjungitur ; sic enim potest titulus spiritualis ex intentione utriusque partis gratis dari et accipi, et nihilominus pro temporali pacisci ; cur enim hoc repugnat ex sola rei natura, et seclusa prohibitione positiva ? Conftirmatur hoc exemplo juris patronatus : nam secundum se vendi non potest, et tamen cum fundo, seu cum universitate vendita transire potest, et tunc etiam non censetur ipsum jus vendi ; nam, ut infra dicam, etiam illud aliquo modo spirituale est, et venditio illius, ut tale est, intrinsece mala est; sed tamen quia semper est quid distinctum a fundo, licet illi inseparabiliter adhaereat, et cum illo transeat, non censetur vendi, vendito fundo, quando ex eo capite fundus non pluris aestimatur; ergo ex natura rei idem esset in beneficiis, nisi Ecclesia prohibuisset; est enim eadem ratio. Dicetur jus patronatus esse annexum spiritualibus antecedenter, beneficium vero esse annexum officio consequenter. Sed contra, primo, quia licet jus patronatus sit antecedens respectu beneficii conferendi per praesentationem factam in vi talis juris, respectu fundi est tanquam consequens; nam cum illo transit, et ratione illius comparatur; ergo in hoc est similitudo rationis. Imo quodammodo major, nam in jure patronatus, id quod est spirituale quasi nascitur ex temporali, in beneficio autem temporale nascitur ex spirituali; facilius autem videtur vendere fructum, non vendita radice, quam vendere radicem, quae secum portet fructum, et non vendere fructum. Si ergo hoc non obstat quominus, vendito fundo, non vendatur jus praesentandi, multo minus obstabit quominus, vendito temporali fructu, non vendatur spiritualis titulus, qui antecedit.
16. Ultra hoc etiam videtur parum referre, quod annexum temporale sit consequenter vel antecedenter , dummodo inseparabilitas et translatio unius cum alio interveniat, sicut invenitur etiam in calice consecrato. Nam magis conjuncta sunt in calice materiale et spirituale, quam in beneficio. Nam ibi manente vase integro, non potest per Ecclesiam fieri separatio, hic autem in rigore posset ; et nihilominus in calice separantur quoad venditionem, et separatio solum fit intentione quoad mentem, et aestimatione materiae quoad contractum, id est, ut ratione spiritualitatis non pluris vendatur ; ergo ex natura rei idem esse posset in beneficiis. Nam quod in uno temporale sit antecedens, in alio consequens, non videtur referre ; quin potius quando antecedit, videtur habere rationem causae, et secum trahere id quod spirituale est, et ideo magis quodammodo vendi effectus in causa, seu cum illa, et nihilominus intentio et aestimatio ea separat; ergo etiam in temporali, quod se habet ut consequens, et ut effectus , facilius poterit fieri separatio.
17. Consecratio semper superat materiam, cui adheret. — Dicunt vero aliqui, in beneficio temporale esse accessorium, et minus principale, in calice vero materiam esse principalem, et consecrationem quasi accessorium et adjacens; in omnibus autem mistis attendendum esse id quod est praecipuum, accessoriumque sequi ad principale, et non e converso; et ideo posse consecrationem transire cum calice, non vero officium cum beneficio. Atque ita quando beneficium venditur, non transit officium cum temporali vendito ; ergo vendiwr ipsum, et cum ipso transit temporale. Sed imprimis (ut in superioribus notavi) non recte dici videtur, etiam in calice consecrationem esse minus principale; sicut enim in artificialibus saepe opus superat materiam, ita in his saeris semper consecratio superat materiam cui adhaeret, neque ideo non venditur consecratio, vendito calice, quia minus principalis est, sed potius quia dignor est, magisque inaestimabilis pretio, ac denique quia de facto non aestimatur. Deinde , concesso toto eo quod assumitur, inde nos inferimus contrario modo: nam, quia in beneficio temporale est accessorium ad spirituale, ideo vendito accessorio, non censetur vendi principale, sed in sua natura relinqui ut gratis donetur. Sicut polluto coemeterio non censetur ecclesia polluta, quia est accessorium. Unde potius, vendito calice, videri posset vendita consecratio, tanquam accessorium cum principali ; tamen revera non venditur, vel quia principalior est, vel certe (quod caput est) quia intentio contrahentium, et modus contrahendi potest separare accessorium a principali, et principale ab accessorio: sicut vendendo artificiatum, possum eestimare artem, gratis donando materiam ; vel e converso gratis dare artificium, et materiam vendere, sive tale sit arte factum, ut in eo opus superet materiam , sive e contrario; semper enim res pendet ex voluntate et aestimatione contrahentium.
18. Probatur alia ratione.—Unde tandem concluditur ratio alio modo formata, licet in idem redeat. Quia, licet consideremus totum beneficium ut quid unum constans ex spirituali et materiali, posset illud vendi, aestimando solam materialem partem, et non spiritualem ; ergo hoc non esset intrinsece malum, nisi esset prohibitum. Antecedens patet, quia illud pendet ex intentione, et modo aestimationis, ut ostensum est. Estque haec res non valde metaphysica, sed moralis; nam id quod est spirituale in beneficio, si non haberet temporale commodum, difficilius acciperetur gratis quam daretur; ordinarie enim cupiunt homines exonerare se illo onere; volunt tamen se in temporali commodo vel incommodo indemnes servare, et ideo optime possunt velle gratis dare quod spirituale est, vendere autem quod est temporale. Recipiens vero, licet videatur ita recipere onus spirituale, ut sine temporali commodo non esset recepturus, nihilominus illa tantum est quaedam conditio sine qua non ; non vero accipit pro temporali tanquam pro pretio. Hie ergo modus vendendi unum totum ratione unius partis, et nonratione alterius, nec speculative, nec practice repugnat. Consequentia vero, scilicet, si hoc modo fiat, non inveniri intrinsece malitiam, patet, quia tunc non et injuria rei spirituali, quia nec seestimatur pretio, nec est ratio venditionis aut estimationis rei vendita, et consequenter nullo modo venditur.
19. Confirmatur ex pensionibus, quae beneftcis imponuntur. — Cap. Constitutus. — Et confirmatur, nam in Ecclesia usitatum est ut baneficia cum onere alicujus pensionis ab uno in alium transferantur, quod nunc fieri videmus auctoritate Pontificis, et olim videtur potuisse fieri ab Episcopis, ut colligitur ex capitul. Constitutus, de Religios. dom. Et si Episcopis non esset prohibitum, non apparet cur in suis episcopatibus id non esset eis licitum ; ergo eadem ratione, si prohibitio non esset, posset unusquisque privatus beneficium suum cum simili cnere alteri tradere, licet iustitutio esset ab Episcopo facienda : illa autem est quaedam virtualis venditio emolumenti temporalis beneficii, quia est datio cum pacto oneroso. Eo vel maxime quod ea pensio postea potest pretio redimi; ergo etiam a principio potuisset compensari, ut dicebat Major. Denique supra diximus ita facere nunc Pontificem in auditoratu et clericatu camerae, et ita dicitur simpliciter haec officia vendere, quamvis quoad principale spiritualia sint, et temporale sit annexum illis spiritualibus functionibus et juri illarum, non antecedenter, sed consequenter ; ergo, etc.
20. Tertia opinio, asserens simonium esse contra jus divinum vendere beneficiuum curalum ; secus tamen si beneficium sit simplex. — Tertia sententia media, et distinctione utens, referri solet ex Panorm., in cap. Fatirpande, in Repet., S Qui vero, de Praebend., num. 53 et sequentibus, videlicet, vendere beneficium simplex non esse simoniam contra jus divinum, vendere autem beneficium curatum, vel majorem habens jurisdictionem, esse contra jus divinum. Ita refert sententiam Panormitani Navar. supra, d. cap. 23, num. 108, in fin., et Ugolin., d. $ 5, num. 1; et Covarr., d. regul. Peccatum, 2 part., S 8, num. 8, et pro eadem refert Major., 4, distinct. 25. quaest. 3; et Sylvest., verb. Simonia, quaest. 3, et alios juristas. Refertur etiam Paul. Burgen., tract. de Irregular. et dispensat., tit. de Simonia, num. 23. Verumtamen Panormitanus illa distinc- tione non utitur, nec Major aut Sylvest. illam referunt, nec est verisimilis, si sermo sit de proprio beneficio, ut mox ostendemus. Cajetanus ergo in d. Opusc. aliter refert sententiam Abbatis, neque ait falsum dixisse, sed fuisse diminutum, quia inter beneficia invendibilia, posuit illa quae habent ordinis vel clavium executionem, et omisit ea quae ratione alicujus officii clericalis conferuntur, cum tamen illa etiam sint annexa rei spirituali ; nam officium clericale non spiriiuali annexum, sed spirituale est, ut supra ostensum est, et docet divus Thomas, dicta quaest. 100, articul. 3 et 4. Et quia hoc beneficium solum datur ad officium clericale, et non ad usum ordinis vel clavium, simplex vocatur, et ideo fortasse priores auctores attribuerunt Panormitano, quod dixerit beneficia simplicia solum ex prohibitione Ecclesiae vendi non posse.
21. Defenditur Panormitanus a, calumnia. —Sed ego in verbis Panormitani neque illum defectum aut excessum invenio. Cum enim late probasset sententiam Theologorum supra tractatam, quod beneficium vendi non potest, quia est annexum potestati ordinis aut clavium, subdit inferius haec verba: Ft praedicta puto procedere, quando exccutio beneficii vel officii concernit divina. Quae verba sine dubio comprehendunt totum officium clericale, nam illud sine dubio concernit divina. Addit etiam: Ut puta altaris administrationem, vel claviwn executionem. At vero sub altaris administratione comprehendit sine dubio totum clericale officium, quia totum ad altaris ministerium ordinatur aliquo modo, unde statim declarans quid excipiat, inquit: Secus autem si concerneret tantum administrationem temporalem, ut est videre in hospitali. Solum ergo excipit, quando praebenda vel redditus essent annexi alicui officio mere temporali, ut esse possunt. Tunc autem sine dubio exuitur praebenda omni spiritualitate, et ideo laico dari potest, ut dixit Gloss., in capit. Cum M., de Constit., verb AReceperunt, et declaravit idem Panormitanus in capitul. Majoribus, de Praebend., numer. 4. Et ita etiam annecti potest praebenda muneri pure temporali, ut, verbi gratia, lectioni grammaticae, quam laicus legere possit. Tunc ergo clarum est illam non esse materiam simoniae contra jus divinum, etiam secundum primam sententiam supra relatam. Cum ergo Panormitanus hanc solam exceptionem faciat, et exceptio firmet regulam in eontrarium, plane nullam distinctionem facit inter alia beneficia, quae titulo clericali dantur, quantumvis simplicia sint, et solum obligent ad officium aliquod clericale, sed omnia illa spiritualia esse intellexit, et ad ministerium altaris pertinere. Unde idem Panormitanus, in cap. Consulere, de Simon., absolute dixit simoniam commtitti in spirituali beneficio obtinendo; ct infra ait, quicquid competit clerico ratione ordinis, esse ita annexum spirituali, ut vendi non possit.
22. Tertia opinio rejicitur. — Non oportet ergo hic tertiam opinionem distinguere, nam Panormitanus plane sentit cum prima sententia. Et illa distinctio de beneficio simplici vel curato, cujuscumque fuerit, in praesenti probabilis non est, quia in utroque est jus spirituale, et temporale emolumentum, et priori ratione neutrum vendi potest, parumque refert quod illud jus sit altius, majus, et nobilius in uno beneficio, quam in alio: nam, etiamsi sit minimum spirituale, materia est simoniae juri divino contrariae. Si autem habeatur respectus ad temporalitatem, de utroque esteadem ratio. Praebenda autem annexa temporali muneri, non est beneficium, proprie loquendo, ut ex dictis in principio capit. constat, et inferius etiam dicetur; et ideo loquendo de beneficiis, non oportet aliqua distinctione uti. Solum igitur superest ut duas sententias relatas conferamus. Inter eas autem, licet magna sit in verbis contrarietas, fortasse in re tanta non est quanta apparet. Ut tamen rem explicemus, et ex illa colligi possit proprius loquendi modus, dicemus prius quid in hoc genere fieri possit a Summo Pontifice sine vitio simoniae, et quo titulo ac modo; deinde quid possit fieri ab inferioribus, vel nunc dispensatis a Pontifice, vel ex natura rei, ablata prohibitione positiva.
23. Pontifem potest prebendam separare ab officio spirituali, et sic eam vendere sine sumonia.—Primo ergo potest Summus Pontifex fructus beneficii, seu prabendam, ut temporale quid, a titulo clericali et spirituali officio separare, et sic eam vendere sine simonia, sicut potest illam donare laico, etiam licite, si justam causam et rationem habeat, ut omnes fatentur, et constat ex dictis. Et si quis attente consideret rationes quas Navarrus adducit, plures earum solum hoc probant, scilicet posse Papam sine simonia vendere praebendam separando illam a canonicatu, vel simili titulo ; sed hoc revera non est vendere beneficium, ut ex dictis constat. Unde etiam infero posse Pontificem vendere beneficium, quod spirituale hactenus fuit, extinguendo spirituale officium, vel obligationem ilius, qu:a tunc nihil spirituale vendit, quia in emptorem nihil spirituale transit, sed mere tem porale. Et ita speculative id distinguendo, considerare possumus, ibi separari praebendam a titulo spirituali, extinguendo illum, et deinde vendi praebendam, ac subinde non vendi beneficium.
24 Potest Pontifex dare beneficium cum onere solvendi quotannis partem fructuum beneficii. — Secundo, potest Pontifex dare beneficium alicui cum onere solvendi quotannis sibi vel alteri partem aliquam fructuum beneficii; hoc etiam indubitatum est, et constat ex usu Ecclesiae. Et ratio est, quia Pontifex est supremus dispensator temporalium bcnorum Ecclesiae, et ita potest fruetus, qui ex humana insütutione erant annexi titulo talis beneficii, ab illo separare, et sub alio vel sine titulo spirituali conferre, et hoc facit quando illo modo confert beneficium. Quare neque tunc venditur beneficium, quia illa pars fructuum non habet rationem pretii, quandoquidem nec erat ejus cui beneficium confertur, neque ab ipso pensio illa ex bonis ejus exigitur, sed ex bonis ecclesiae vel beneficii vacantis alteri assignatur. Tamen, quia non separatur in perpetuum a beneficio, sed ad tempus, seu ad vitam pensionarii, imponitur beneficiato onus solvendi illam. Unde quoad illam partem ille solum fit tanquam administrator cum tali onere solvendi illam pensionario. Quod totum non fit a Papa, ut a domino illorum bonorum, et ideo non habet umbram venditionis, sed fit ut a supremo dispensatore. Et si applicat sibi pensionem, non accipit pretium, sed partem suae congruae sustentationis ex bonis Ecclesiae, et sub eadem ratione applicat alteri.
25. Probabile est posse Pontificem estimare calorem pensionis quam beneficio impomit, et eumn simul accipere. — Tertio, probabile mihi est posse lontificem, quando praebet beneficium cum pensione, aestimare simul tempo1alem valorem illius pensionis, et illum simul recipere pro se, vel pro alio, ab eo cui beneficium confert. Hoc dixit de Episcopo Major supra: sed de Pontifice multo est id verisimilius, ut aperte declarat Adrian., dicta solut. ad nonum, dicens, sicut auctoritate Papae potest prius dari beneficium pro pensione, et postea redimi pensio, ita ejus auctoritate posse a principio intervenire pecuniam. Imo ibidem ait, eadem Papae auctoritate posse per- mutari beneficum pro officio temporali ecclesiastico, ut notariatus, non unum pro alio commutando, sed utrumque in se suscipiendo (ut sic dicam), et dispensatoria providentia distribuendo. Iliud ctiam de pensione et redemptione ejus simul facta admittit Sot., d. quaest. 7, art. 2, ad fin., in corp. ; et licet Cajetanus, Opusc. 17 Respon., in 10, videatur contradicere, fortasse non intelligit in ordine ad Pontificis potestatem absolutam.
26. Ratio assertionis. — hatiodenique est, quia illa pensio beneficio imposita, vel imponenda, aut est mere temporalis, quia sine titulo spirituali alicui applicatur, et illa potest redimi ratione temporalitatis quam habet, ut infra dicemus. Ergo potest a principio et imponi et redimi, quod fit per dictum modum conferendi sub tali onere. Parum enim refert quod illa duo formaliter intercedant, vel virtute, vel quod temporibus distinctis aut simul fiant, quandoquilem, moraliter rem spectando, in idem redit. Et confirmatur, quia ibi non potest dici vendi beneficium, quia id quod postulatur et accipitur a beneficiato, non petitur ut pretium benefcii, nec quoad partem spiritualem, nec etiam quoad partem praebenda, quae ad illam pertunet, sed pro parte fructuum quae in pensionem imponi censetur, et virtute imponitur.
27. Difficultas proponitur. — Confirmatur ducto exemplo auditoratus et clericatus camerae. —Sed contra, quia hice modus confcerendi beneficium non videtur purus a venditione illius; quia, licet pensio imponi et voluntate redimi possit, tamen cogere beneficiatum ut et pensionem acceptet, et simul eam redimat, totumque valorem simul conferat, contractum omnino onerosum, et alienum ab omni actu dispensandi bona ecclesiastica, esse videtur. Et declaratur ab incommodo quod Major tetigit ; nam ille qui sic recipit beneficium, cogitur exponi periculo perdendi pecuniam quam praebet, si prius moriatur quam ex fructibus beneficii illam recuperet ; ergo illud onus est pretio aesiimabile, et beneficium revera datur pro aliquo pretio. Denique constat juxta communem usum et sensum curiae Romanse, clericatum camerae et auditoratum vendi a Pontifice, et tamen supra dicebamus non aliter vendi a Pontifice, quam reservando sibi partem proventuum illorum officiorum, et valorem illius computanudo, et simul exigendo; ergo si quidpiam simile fiat in beneficio, revera vendetur.
28. Satisfit. — espondeo hoc ipsum exem- plum cogere nos, ut cicamus hunc modum dandi beneficia cum onere alicujus pecuniae non esse intrinsece malum, sive appelletur venditio beneficii, sive quolibet alio modo. Probatur, quia, licet illa officia camerae Apostolicae non dicantur beneficia, quia fortasse emolumenta eorum non sunt ex propriis ecclesiasticis redditibus, ex quibus instituta sunt beneficia, sed ex aliis stipendiis vel salariis a Pontificibus designatis , nihilominus in duobus, quae ad rem praesentem maxime spectant, cum beneficiis eonveniunt. Unum est, quod fundamentum illorum officiorum spirituale est, nimirum jurisdictio ecclesiastica, quae per illa communicatur, unde functiones illorum munerum spirituales sunt, utpote actus jurisdictionis ecclesiasticae etiam spiritualis, nam excommunicant, absolvunt, etc. Unde etiam sunt invendibiles, ut supra dictum est. Aliud, in quo conveniunt cum beneficiis, est, quod emolumenta temporalia ilorum officiorum sunt spiritualibus annexa conseqgrenter, quia dantur propter officium, sicut de beneficio dicitur cap. ult. de Resc., in 6, id est, propter spirituales functiones officii; nascuntur ergo illi proventus ex titulo et actione spirituali; ergo sunt illis annexi consequeuter seu dependenter ab illis. Si ergo in illis officiis non est per se malum, nec contrarium juri divino illa tradere pro pecunia illo modo, profecto nec in beneficiis est contra jus divinum.
29. Natio petita ab auditoratu et clericatu camerde urgetur. — Neque ego invenio quid possit huic paritati rationis responderi. Nam, quod temporales proventus sint ex redditibus ecclesiasticis, vel ex alus stipendus, nil refert, quia ratio simoniae non oritur ex qualitate bonorum temporalium, sed ex hoc quod detur pretium pro titulo vel officio spirituali; si enim hoc fiat in utroque officio aut beneficio, simonia erit ; si autem in illis officiis separatur venditio emolumenti temporalis a venditione spiritualis tituli, non obstaute annexione consequente, profecto etiam in beneficio separabilis erit. Quod si separetur, jam non erit simonia, etiamsi temporale illud emolumentum ex redditibus ecclesiasticis resultet, ut per se notum est. Est ergo aequiparatio evidens, nisi forte illa munera aliquid aliud temporale conjunctum habeant, non per se, nec consequenter, sed per accidens, et concomitanter annexum cum munere spirituali, ratione cujus vendi possint. Ut si fortasse habent ctiamn temporalem jurisdictionem adjunctam in ditione Papae, vel aliquid simile, de quo mihi non constat ; et ideo pro certo habeo, stando praecise in ratione posita, et in titulo exigendi pretium seu pecuniam, actionem non esse simoniacam contra jus divinum.
30. Solvitur objectio supra facta, asserendo illud non esse vendere beneficium, sed imponere onts temporale. — Ad objectionem ergo respondeo illam non esse propriam venditionem beneficii, sed esse impositionem cujusdam oneris temporalis, quam Pontifex in beneficio facere potest , simul cum redemptione ejus antecedente, quae redemptio, licet venditio sit, non est venditio rei spiritualis, ut constat, nec est venditio rei temporalis annexae rei spirituali, quia illud onus non est per se annexum titulo beneficii, imo per impositionem tals oncris separaretur pars reddituum a titulo beneficii, ut etiam per se notum est. Neque etiam obstaret quod Papa nollet dare beneficia, nisi volenti statim redimere pensionem, quia cum ibi sint duo, datio et acceptio beneficii, et virtualis impositio ac redemptio pensionis, unum non miscetur cum alio, etiamsi simul fiant: et prior datio gratuita manet, etiamsi Papa noilet illam gratiam facere, nisi volenti acceptare redemptionem pensionis. Sicut si Petrus nolit mutuare Paulo pecuniam, nisi Paulus velit sihi vendere triticum, non est usurarius, dummodo non exigat obligationem in futurum, sed tantum actum praesentis venditionis pro justo et adaequato pretio ; tunc enim non exigit pro mutuo aliquid pretio aestimabile, quia vendere rem justo pretio non est res aestimabilis novo et speciali pretio, magis quam mutuum, sed solum est concomitantia duorum contractuum, vel actionum, quas potest quis velle simul facere, et non unam sine alia. Sicut potest quis velle mutuare triticum alteri, si ipse mutuet vinum, et non allas, et sic de aliis, juxta doctrinam D. Thom. 2. 2, q. 78, art. 2, ad 4. Ita ergo in praesenti, licet officium non detur siue redemptione temporalis oneris, non ideo venditur officium, sed gratis datur, simulque venditur temporale emolumentum jam quodammodo separatum ab illo officio ex voluntate Pontificis, qui potest illa separare, et onus imponere.
31. Respondetur ad confirimationem sumptam ex incomamodo. — Ad contirmationem autem sumptam ex incommodo, respondetur illud pertinere ad justam compensationem faciendam inter commodum et periculum, ut exactio nimia non sit, quod in omni redemplione pensionis vel oneris vitalitii servandum est ; servata autem aequitate, inde non redun- dat aliquod onus respectu spiritualis officii, quominus gratis conferatur. Ad ultimum consequenter censeo dicendum, proprie et simpliciter loquendo, revera non vendi illa officia, sed ipsa gratis conferri com diminutione emolumenti respectu accipientium. Quam diminutionem Pontifex posset facere, vel minuendo stipendia, vel partem sibi reservando; ne autem illa diminutio fiat, pretio redimitur ab accipientibus talia officia ; illud autem vendibile est, et Pontifex jus habet ad illud vendendum, quia supponimus posse juste illam partem emolumentorum sibi reservare. Quod si vulgo illa officia vendi dicuntur, est etiam vulgari modo, et materialiter rem spectando, non secundum veram et moralem rei proprietatem. Hoc tamen exemplum declarat, quod, licet in hoc modo dandi beneficia. exigeudo pretium modo explicato in hac tertia assertione, non sit in rigore simonia, merito Pontifices nunquam illum usurparunt in beneficiorum provisione, quia habet magnam spcciem vendition:s, quae, licet in uno vel alio officio quasi proprio ipsius Pontificis possit permitti sine simonia, vel gravi incommodo, in beneficiis generaret magnum scandalum, et viam ad infinita mala aperiret; ideoque licet in ricore non sit illa simonia contra divinum jus, omuino vitanda est, et hoc fortasse docere volnit Cajetanus supra; et Soto ac Major id non negant.
32. Media aliqua separatione prebende potest Pontifex dare beneficium exigendo pecuniam; si non detur separatio, non potest. — Quarto, hinc concludo media formali vel virtuali separatione praebendae, seu fructuum, quoad aliquam saltem eorum partem, posse Pontificem cum exactione alicujus pecuniae dare beneficium, nulla vero facta separatione non posse, et ita absolute loquendo non posse vendere beneficium. Sic conciliantur opiniones supra relatae, juxta Adrian., Navar. et alios. Nam prior procedit juxta hanc posteriorem partem, altera vero juxta primam partem assertionis. Et si Cajetanus attente legatur in d. quaest. 100, art. 4, plane admittit priorem partem hujus assertionis. Quae quidem satis probata et declarata est ex dictis. Nam de separatione formali procedunt prima et secunda assertio, virtualis autem separatio declarata est in tertia. Et potest etiam aliis exemplis declarari: nam si pingue beneficium pro tenui commutetur, potest Pontifex concedere ut pensione aliqua, imposita super beneficium pingue, excessus temporalis compensetur, il- lius tantum ratione habita, ut quotidie fit; ergo etiam potest concedere ut, data a principio certa pecuniae summa pensioni moraliter aqnivalenti, commutatio fiat, quia sicut potest postea concedere redemptionem pensionis, ita potest uno actu utrumque concedere, et tunc dicimus fieri virtualem separationem, quod tenent Soto, et alii supra allegati, et quos infra tractando de permntationibus beneficiorum afferemus, ubi hoc punctum latius declarabimus. Denique hanc partem probant omnia adducta pro secunda sententia.
33. Ratione probatur. — Et ratio est, quia Papa est supremus dispensator bonorum Ecclesiae, et ideo sicut re ipsa potest separare redditus ab spirituali titulo, ita mente, et intentione, et voluntate potest separare temporale ab spirituali, et ita compensare temporale cum temporali, et spiritualia vel gratis, vel pro spiritualibus conferre. Aliqui etiam hoc declarant, quia Papa potest separare in re ipsa temporales redditus ab spirituali titulo, et dare spiritualem titulum sine jure ad temporalia; ergo quando dat alicui spiritualem titulum, potest ab illo exigere summam pecuniae, ut relinquat illos redditus annexos illi titulo, et non illos separet, vel ut separatos uniat. Sed ego non tam facile hoc admitterem, tum quia cum illa competant Pontifici per supremam potestatem spiritualem, illud plane esset vendere usum suae potestatis, quod est contra divinum jus; tum etiam quia emere a Papa, ut tructus maneant uniti beneficio, est emere, ut semper liceat acquirere jus ad illos fructus, mediante spirituali ministerio; hoc autem est vendere ministerium ipsum, ut statim dicemus. Denique ipsamet annexio talium fructuum ad spiritualem titulum, spirituale quid est, tam quoad potestatem a qua manat, quam quoad terminum spiritualem, qui ibi necessario involvitur, quam etiam quoad finem, qui est ut spiritualia conservari possint, ut dicitur in d. cap. S quis objecerit, 1, q. 2; ergo pro conservanda annexione fructuum, vel restituenda, aut denuo facienda, non potest pretium dari vel accipi, etiam a Papa. Solum ergo potest temporale ipsum separari, et ut sic compensari, et pretio redimi auctoritate Pontificis.
34. Probatur secunda pars conclusionis. — Jam vero probatur altera pars conclusionis. Et imprimis in illa procedunt rationes omnes pro communi sententia Theologorum adductae. Et deinde explicantur in hunc modum, quia si beneficium non separatur ab officio spirituali, quando venditur beneficium, pretio emitur facultas obtinendi illos redditus, et jus ad illos, mediante spirituali ministerio; ergo emitur et venditur ipsum spirituale ministerium, saltem ut medium necessarium ad temporalia acquirenda. Declaratur primum in hunc modum, quia ante exhibitum spirituale ministerium non est acquisitum jus ad temporales redditus, veluti directe et immediate in ipsis, sed tantum virtute in ministerio spirituali, quatenus is, qui possidet beneficium, habet jus ministrandi, et per spirituale ministerium consequendi proprium et formale jus ad temporales redditus; ergo vendere i'lud jus ad redditus quasi radicale, est vendere ipsum ministerium spirituale. Atque in hoc cernitur magna differentia inter haec temporalia, ut annexa consequenter, vel antecedenter; et solvuntur fere omnia quae pro prima opinione adducta sunt, si contra hanc objiciantur. Denique declaratur, quia si Fapa non separet fructus beneficii ab ipso beneficio, sed velit semper ut sint stipendium sustentationis debitae pro spirituali munere, si hanc ipsammet sustentationem vendat, convincitur vendere ipsum spirituale munus, etiams ipse dicat se id non intendere. Nam vendit rem annexam spirituali muneri, ut annexa est, id est, ut est sustentatio debita ratione talis ministerii spiritualis; ergo necesse est ut venditio aliquo modo attingat rem ipsam spiritualem, et in illam cadat. Et hoc etiam bene confirmat cap. Si quis objecerit, quod aliqui interpretantur de annexis tantum concomitanter, sed aperte loquitur etiam de bencficiis, ut supra vidimus. Alii vero, ut Ugolin. et indicat Navar., exponunt regulam illam: Qui unum vendit, aliud invenditum: non relinquit, intelligi secundum praesumptionem juris, non secundum veritatem. Sed non placet, quia secundum rei veritatem et rigorem loqui videtur Papa, cum dicat, penitus desipere qui illud negat, et cum exemplum adducat de corpore, quod sine anima vivere non potest, quod non ex praesumptione dicitur, sed ex veritate rei. Loquitur ergo de temporali ita annexo, ut nonnisi per spirituale comparari possit; nam qui tale temporale vendit manente annexione , non potest non aliquo modo vendcere ipsum spirituale; secus vero est quando fit formalis vel virtualis separatio, ut declaratum est.
35. Prelati inferiores nec possunt vendere beneficium sine simonia contra jus dvinum, nec pecuniam eaigere alüis ttuis egplicatis. — Quinto, ex his a fortiori constat, inferiores praelatos non solum non posse vendere beneficia ecclesiastica sine simonia contra divinum jus, verum etiam nec posse aliis modis vel tituLs explicatis pecuniam exigere pro beneficio, etiam intuitu temporalis incommodi. Ita docent fere omnes, et patet breviter prior pars, quia ostensum est beneficium ut sic, id cst, ut annexum spirituali titulo, non posse vendi sine simonia, etiam a Papa; ergo multo minus ab inferioribus. Ratio vero alterius partis est, quia Episcopus non potest disjungere fructus beneficii a beneficio, et consequenter non potest de illis ut de mere temporalibus disponere, nec facere ut jus ad ilios acquiratur, nisi medio jure et ministerio spirituali; ergo non potest praebendam vel partem ejus vendere, nisi vendendo spirituale. Consequentia patet ex dictis, et antecedens probaur, quia jure communi statutum est, ut beneficia sine diminutione conferantur in proprio titulo; et in c. Proltbemus, de Censib., prohibentur Episcopi partes reidituum beneficiorum suis usibus applicare, aut ecclesiis nova onera imponere. Idem sumitur es cap. ult., 1, quaest. 3, cap. Majoribus, ct cap. Vacante, de Praeb. Est autem haec prohibitio de jure positivo, ut constat. Unde illa seclusa possent Episcopi in suis dioecesibus separationem facere, et ita etiam possent sine simonia sibi vel alteri ex justa causa applicare temporale emolumentum., et consequenter illud per se spectatum vendere. Sed hoc merito prohibitum est, qnia esset in magnam Ecclesiae perniciem, ut in praedictis juribus satis significatur.
36. An Epscopus possit modo, non obstante jure positivo, imponere omss pecunie cupienti beneficuum. — Solum potest interrogari an nunc etiam. non obstantibus his prohibitionibus juris positivi. licere possit Episcopo aliquod onus pecuniae imponere cnupienti beneficium obtinere, eo modo quo id affirmat Major supra relatus. Videtur enim id posse fieri aliquando licite, nam multorum Canonistarum opinio est, posse Episcopum imponere temporalem pensionem illi personae, cui confert beneficium, ut tenet Gigas, quaest. 6, de Pension., cum Innoc.. Imol., Felin., Anchar., Oldrado, Decio, Anton. et aliis, quos citat. Quod etiam tenet et late probat Gambar., de Officio et potestate legati, lib. 6, c. 71. Et videtur posse probari ex cap. Constitutum, de Relig. domib., et cap. Cum cenisset, de hestit. spoliat., et cap. Veniens, cap. De cetero, de Transact. Illud ergo onus personae impositum in collatione beneficii temporale quid est, et pretio aestimabile. Dices non esse per modum pretii, nec ex bonis recipientis beneficium, sed esse per applicationem alicujus partis fructuum beneficii ad aliquod pium opus. Sed, esto hoc ita sit, sequitur ulterius posse Episcopum, computato valore illius annuae pensionis, simul in principio collationis valorem illum exigere a recipiente beneficium, ut Major concedit.
31. Satisfit. — Episcopi non possunt imponere pensioues in beneficiis. — Respondeo imprimis hoc non videri contra jus divinum, nec continere veram simoniam, si pure fiat, et sana intentione, justaque ex causa, et cum sufficienti potestate, ut de Pontifice diximus; estque eadem ratio de Episcopo in sua dioecesi in casibus sibi a jure concessis, ut de transactionibus infra dicemus. Secundo, hic non tractamus nunc an Episcopi possint imponere pensiones in beneficiis, attento jure ecclesiastico; supponimus tamen ordinarie non posse propriam pensionem super ipsis benetdiciis imponere, quia non possunt beneficia diminuere, et ita non possunt dividere beneficium, et pensionem quasi adhaerentem illi imponere, ita ut duret quandiu pensionarius vixerit, etiamsi beneficiatus moriatur. Hoc enim est prohibitum Episcopis jure communi, ut patet ex Decretis allegatis, et ex cap. Nisi, de Praeb., in fin. Possunt tamen, quando ecclcsiam sui juris a sua dignitate separant, aliquid, in rec ognitionem antiqui juris et superioritatis, suae Se reservare, qui est casus dicti cap. Constitutus, ut ibi communiter exponitur, et ita ad prasentem casum nihil refert. Aliquando eliam licet Episcopis imponere pensionem personalem (ut sic dicam) in casibus in jure concessis ac declaratis, ut maxime videntur esse transactiones, et concordia litium ; nam in his casibus loquuntur fere jura citata. Et interdum fortasse possunt reservare pensionem ad vitam renuntiantis propter senium, post diuturnum ecclesiae servitium; de quo aliquid in sequentibus attingemus.
38. Privatis personis ea jure divino prohibitun esse vendere beneficia. — Sexto, ex his facile constat quid dicendum sit de privatis personis possidentipus beneficia: clarum enim est, ex vi juris divini esse illis prohibitum beneficia vendere, etiamsi sua esse videantur, quia sunt sua, vel secundum quid, scilicet quoad ministerium et usumfructum, vel saltem cum hac limitatione rebus spiritualibus intrinseca, ut vendi non possint, sed gratis danda, si ea possidens illa conferre velit. Unde addere possumus, in his privatis personis ita esse malam venditionem proprii beneficii, ut licet jura canonica eam non prohiberent, illicitum eis esset vendere beneficium, seu praebendam, aut partem ejus, etiam intuitn solius temporalitatis. Quia in privata persona nulla est potestas faciendi separationem unius ab alio, nec formaliter, nec virtute, neque ullo modo; dictum autem est, non facta separatione, non habere locum venditionem sine simonia ; ergo.
39. Difficultas. — Enodatur resolviturque, non posse beneficiarium, etiam stando in divino jure, ita locare fructus, ut illos separet a titulo beneficii. — Dices: beneficiarius potest locare fructus sui beneficii ad aliquos annos; et, secluso jure humano prohibente, posset locare ad vitam suam: sed locatio est aequivalenter quaedam venditio praebenda pro illis annis; ergo jam licet illis aliquo modo vendere praebendam. Unde ulterius posset beneficiatus, stando in divino jure, vendere partem fructuum sui beneficii pro toto tempore vitae suae, accepto simul pretio et valore illius, et postea dare beneficium alteri cum sola altera parte fruetuum, et consequenter etiam posset ab codem, cui confert beneficium, prius exigere ut emeret partem fructuum totius vitae suae, et ita virtute venderet beneficium quoad temporalitatem ejus. Respondeo non posse privatum beneficiarium, etiam stando in divino jure, ita locare fructus beneficii, ut illos separet a titulo beneficii, quia ad hanc separationem nullam habet potestatem; nam, cum annexio faeta sit auctoritate Ecclesiae,contra divinum jus est, et contra rationem naturalem, ut a privata persona possint separari sine auctoritate publiea. et gubernativa. Quantumvis ergo locentur fructus, annexi manent beneficio, et ad illum per se primo pertinent, qui titulum habet beneticii ; conductor vero tantum vice illius colligit fructus, et ita ex vi contractus illius, soli fructus venduntur in ordine ad illum statum quem habent postquam sunt recepti. et sub privato dominio beneficiati.
40. Quocirca si, durante tempore pro quo fructus sunt locati, prior beneficiarius moriatur, et alius succedat, fructus sequeutis temporis ad successorem pertinebunt, et illitenebitur conductor solvere pretium, et nomine ac vice illius colligit fructus. Ideoque falsum esse existimo, quod in altero casu supponitur: nam etiam stando in jure divino, non potest privatus possessor beneficii locare seu vendere fructus sui beneficii futuros per multos annos. vel pro toto tempore vitae sus. accipiepdo simul pretium omnium illorum fructuum, ita ut ex vi hujus contractus praejudicet successori, privando illum tali parte fructuum pro toto illo tempore. etiansi liberaliter dimittat beneficium post priorem venditionem. Quia privatus possessor beneficii ex ipsa natura talis rei nullam habet potestatem, aut jus ad talem venditionem faciendam. Probatur, quia ipse ex vi beneficii solum habet jus percipiendi fructus ratione spiritualis ministerii; ergo solum mediante hoc titulo et ministerio consequitur fructus; ergo non potest fructus vendere pro illo tempore. pro quo non est habiturus titulum vel ministerium spirituale, quia nullum jus habet in illos fructus, nec beneficium illud confert, quia solum dat jus ad fructus, mediante tali titulo seu ministerio. Et confirmatur, quia illa praebenda integra est per Ecclesiam deputata, ut sit stipendium sustentationis ejus qui tale beneficium habuerit; ergo non potest privatus diminuere illud stipendium pro tempore fuiuro, et pro suo successore.
41. Concluditur simoniam esse in privata persona aliquid postulare ab eo cui beneficium confert. — Unde tandem concludo, in privata persona semper esse simouiam, hoc colore vel titulo aliquid postulare ab eo cui beneficium conferre vult. Itaque vendere alicui futuros fructus illo modo, accepto simul pretio cum animo relinquendi beneficium, si per se fiat, id est, non dando beneficium emptori. non est simonia, sed injustitia, quia non venuditur spirituale, sed temporale, ad quod nullum jus seu dominium habet. Et ita facit injuriam vel emptori, si decipiat illum, vel successori et Ecclesiae, si per vim faciat ut successor beneficii illis fructibus privetur. At vero si beneficium detur alicui, accipiendo pecuniam ab illo sub eo colore, quod vendit fructus futuros, vel quod posset vendere, et non facit, tunc simonia committitur contra divinum jus. Probatur, quia vendit fructus, ut postea obtineantur a tali persona titulo beneficii; ergo vendit titulum beneficii, ut supra ostensum est. Nec excusabitur a vera simonia, etiamsi dicat se non intendere vendere titulum, sed meros fructus, nam de facto vult vendere fructus ut percipiendos spirituali titulo, nec ipse potest eos separare aut aliter transferre; ergo, velit, nolit, convincitur vendere spiritualem titulum. Est ergo semper haec simonia propria, et contra jus divinum, in privatis personis.
42. Objectio. — Respondetur. — Contra jus positivum facit beneficiarius, qui, beneficium alteri conferendo, aliguid ab eo petit ; probaDile tamen est non esse hoc intrinsece malum. — Probalilius judicatur esse hoc intrinsece malum. — Dices : beneficiarius privatus, cum se privat beneficio ut alteri tribuat, incommodum et jacturam patitur in temporalibus; ergo saltem poterit ab aliquo exigere aliquid ratione illius incommodi, quod patitur; nam illud pretio aestimabile est, nam est quoddam temporale detrimentum. hRespondeo, supposito jure positivo, hoc non habere locum, quia haec omnia sunt prohibita, ut constat, meritoque ordinatum est ut, si quis vult hanc jacturam non pati, suum beneficium retineat; vel si ratiopabilem causam habet renunciandi, et non potest sine temporali incommodo, a praelato habente potestatem remedium postulet, quia alias aperiretur via innumeris fraudibus et simonis. At vero, stando in solo divino jure, probabile est illud non esse intrinsece malum, propter rationem factam. Et confirmatur alio simili exemplo: nam parochus, verbi gratia, non potest suam jurisdictionem pro pretio delegare, nec licentiam quam dat alteri clerico ad administranda sacramenta in sua ecclesia; si tamen ipse inde jacturam patiatur, et privetur multis proventibus, poterit se indemnem servare, et conditionem apponere, per quam proventus sibi reservet, vel justam eorum partem, quia tunc non vendit spirituale, sed redimit damnum temporale, ut bene docuit cum Vervec. Sylvester, verb. S'imonia, quaest. 8, verb. Secundum ; Ugol., Tab. 1, c. 36, 8 3, num. 4; ergo similiter, etc. Nihilominus in beneficiis probabilius videtur, ex natura rei hoc etiam non licere, quia in beneficio sunt onus et commodum ; et commodum ex institutione Ecciesiae est tam annexum oneri, ut ab illo disjungi non possit, nec jus ad illud acquiri, quatenus temporale est, nisi mediante onere spiritual. Ergo qui utrumque voluntarie dimittit, non potest pro temporali incommodo aliquid exigere, cum illa jactura sufficienter recompensetur cum oneris et obligationis carentia, cumque ex illa recompensatione sequatur necessario diminutio in sustentatione, pro ministerio beneficii ab Ecclesia designata. Quare, ex natura rei videtur necessarium, ut illa recompensatio fiat ipsius Ecclesiae auctoritatc. Nec est simile in altero esemplo de parocho: nam parochus nunquam dimittit suum titulum, licet alteri det licentiam, et idco semper in illo manet fundamentum illorum proventuum seu emolumentorum, et ideo merito potest se indemnem servare : qui autem bencficio renunciat, nullum titulum retinet, ut possit illam recompensationem accipere.
On this page