Text List

Caput 25

Caput 25

Utrum praestimonia sint materia simoniae contra jus divinum vel humanum?

CAPUT XXV. UTRUM PRAESTIMONIA SINT MATERIA SIMONIAE CONTRA JUS DIVINUM VEL HUMANUM?

1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi esse potest, quia haec non sunt ecclesiastica beneficia ; quamvis enim per illa conferatur aliquod jus ad portioprem aliquam ecclesiasticorum reddituum, non tamen pro spirituali titulo ; ergo non stint beneficia, nam (ut diximus) de ratione beneficii ecclesiastici est spiritualis titulus; ergo non sunt haec materia simoniae. Probatur consequentia, quia neque sunt spiritualia in se, ut per se notum est; neque spiritnalibus annexa, quia licet fortasse illi redditus interdum fuerint annexi spiritualibus, jam in his separati sunt ab omni spirituali titulo ; ergo illa vendere non est simonia contra jus divinum, ut per se etiam patet ; neque etiam contra ecclesiasticum, quia in generali prohibitione vendendi spiritualia, vel eis annexa, vel beneficia, non continentur, ut ex ratione facta colligitur, nec de illis in particulari specialis prohibitio invenitur. In contrarium vero cest communis usus et sensus Ecclesiae, nunquam enim haec vendi consueverunt.

2. An prestimonia sint propria beneficia.— Praestimonia mon sunt vocanda quaee laicis dantur.—Quae propria preestimonia dicantur.—be his praestimoniis controversia est, an sint propria beneficia, necne ? Quidam enim negant, ut Joannes Andr., in capit. unic. de Rerum permut.. in 6, cum aliis, quos infra referam tract. sequent., lib. 4 de Oratione, capit. 21. Alii affirmant simpliciter esse beneficia, quod tenet Hostiens., in c. Postulasti, de hescript.; num. 9 et 10; et Oldra., cons. 81; et aliosreferam citato loco. Nonnulli vero distinctione utuntur, nam quaedam dicunt esse praestimo nia, quae solis clericis, et cum aliquo spirituali titulo et onere dantur, et perpetua sunt; alia vero quae dantur etiam laicis solum ad studium vel militiam, et de prioribus fatentur esse bencficia, quod est clarum ; de posterioribus negant. Ita Hoged., 2 part., de Beneficiis incompatib. . cap. 8, num. 12, ubi alios refert pro his omnibus opinionibus. Ego vero, ne distinctio haec confusionem pariat , censeo non esse vocanda praestimonia, illa quae laicis dantur mero titulo temporali ; nam haec non solent communi usu loquendi praestimonia, sed potius pensiones appellari; nam propria praestimonia saltem primam tonsuram postu lant, ut persona sit illorum capax, ut omnes fatentur, et usus probat. Item praestimonia non sunt personalia , aut vitalitia, sed perpetua ; quando enim vacant per mortem habentium, non extingnuntur, sed conferri possunt et debent alis per ecciesiasticum praelatum; hoc autem non opinor inveniri in peusionibus, quae laicis conceduutur ad militiam , vel studium , et ideo non possunt dici praestimonia, sed pensiones ; de illis ergo dicemus in puncto sequenti. Hic ergo tantum vocamus praestimonia, illa quae sunt perpctua et elericorum propria. Et de illis adhuc res dubia fuit olim, an sint beneficia, necne. Quia ad rationem beneficii non sufficiunt illa proprietates quas attigimus, nisi dentur ad aliquam spiritualem functionem ; nou corstat autem hoc de his praestimoniis, ut in citato loco latius dicam.

3. Quidam dicunt preestimonium esse materiam simonic, eo ipso quod solis clericis dari possit. — Impugnatur eorum opinio. — Aliqui vero in proposito censent, eo ipso quod praestimonium solis clericis dari potest, esse matceriam simoniae, nec vendi ulla ratione posse, sive sit proprium beneficium, sive non, id est, sive sit institutum propter spiritualem functioncm, sive solum ad alendos pauperes clericos in studio, ut postea possint ecclesiae inservire. Ratio est, quia jam sunt annexa illa bona alicui rei spirituali, scilicet, ordini clericali, saltem primae tonsurae, quae etiam spiritualis est. Et videtur favere D. Thomas, dicto art. 4; nam connexionem hanc explicat, per hoc, quod aliquid non competit , nisi habenti officium clericale. Et eodem modo loquitur Cajetanus, in dicto tract. 9, tom. 2 Opusc., q. 1. Sed revera si haec praestimonia nullum haberent annexum alium spiritualem titulum, illud non sufficeret ad materiam simoniae constituendam , saltem cex vi juris divini, quia tale praestimonium revera non esset verum beneficium propter illam solam conditionem. Quia, licet tonsura esset necessaria ad tales fructus percipiendos ex Ecclesiae ordinatione, nihilominus fructus non darentur ratione tonsurae, sed ratione studii, verbi gratia, vel ad studendum. Unde ex illo solo capite non potest proprie dici temporale esse annexum spirituali consequenter, quia illi fructus non se- quuntur ex topsura, nec ratione illius debentur, sed solum se habet tonsura tanquam conditio, quam jus praerequirit , ut subjectum sit aptum ad recipiendum illud temporale, quod non videtur satis ad propriam connexionem. Sicut si quis institueret certas portiones ad aleudos clericos pauperes in studio , et non alios, non ideo dicerentur illa bona annexa spiritualibus, si nihil aliud spirituale ab eis exigeret. Addendum ergo est, haec praestimonia revera habere titulum spiritualem, cni temporalia illa annexa sunt ; nam saltem obligant ad officium canonicum, quod satis est ex omnium sententia, nam est clericale officium. Et ideo D. Thomas non dixit, habenti clericalein tonsuram, sed habenti clericale officiun, et ita etiam exposuit bene Cajetanus. Et licet olim fuerit dubium de illa obligatione, hodie dubitari non potest, ut citato loco ostendam.

4. Praestimonia esse materiam simonie resolvitur. — Sit ergo certa resolntio, praestimonia, si proprie et secundum communem usum illius vocis loquamur, esse materiam simoniae, et vendi non posse . eodem niodo quo caetera beneficia. lta docet Hostiens., supra, cum aliis relatis ; et Sot., lib. 0 de Just., quaest. 7, art. 1. Et probatur primo, quia sunt beneficia ecclesiastica, licet simplicissima : ostensum autem supra est, quoad hoc esse eamdem rationem de beneficiis simplicibus, et caeteris. Secundo, ex consuetudine sumitur efficax argumentum, quia cum magna sit cupiditas obtinendi beneficia, et praesertim ea quae simpliciora sunt, ncmo audet praestimonia vendere aut emere, nec Ecclesia id toleraret. Tertio, ex modo quo conferri sclent, constat, collationem eorum spiritualem esse, et vendi non posse ; solum enim a praelatis ecclesiasticis, et cum solemnitate qua caetera beneficia , haec conferuntur ; signum ergo est reputari spiritualia, ac subinde eorum fructus esse spiritualibus annexos. Et ita plane declaravit Pius V in motu proprio, quem capit. sequentibus referemus, et illum infra, tractando de horis canonicis, explicabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 25