Text List

Caput 26

Caput 26

Utrum pensiones ecclesiasticue sint materia simoniae.

CAPUT XXVI. UTRUM PENSIONES ECCLESIASTICUE SINT MATERIA SIMONIAE.

1. Opinio canonistarum asserentium pensionem non esse rem spiritualem. — Antiqua opi- nio Canonistarum fuisse videtur , pensionem absolute et indistincte non essc rem spiritualem, quia potest dari laico, et solum cst portio quaedam ex redditibus ecclesiasticis assignata, non cum spirituaii titnlo, aut onere, sed propter alias causas vel functiones. Ita sumitur ex Gloss., in cap. Quamcis,1, de Praebend., in 6, verb. In pensione , quatenus ibi ait pensionem posse laico conferri, et sine titulo dari. Unde in illo textu a beneficio distinguitur, quod etiam notat Glossa per textum ibi, in capit. Ad audientiam, 31, extra, de Rescript. Quibus locis videri possunt interpretes, nam in hanc partem inclinant, praesertim Abb. et Felin., in d. c. Ad audientiam ; Anton. de But., et Zabarel. in Clem. un., de Supplen. neglig. Praelat.; et alii, quos videre licet in Gigan., quaest. 28, de Pensi., in princ.; Ludovic. Gomez, in Regul. de Annal. pos., quaest. 21, et regula de Irfirmis, quaest. 16; Rebuff., de Pacis. posses., num. 132, 133; Covar., cap. Cum in olliciis, de Testam., num. 6; Sarmien., dc Reddit. Eccles., 2 p., c. 8, n. 13; Hoged,, de Benef. incomp., in praefat., n. 3; Salzed., in pract., c. 62. n. 10. Idemque sentit Sylvest., verb. Hora, q.2, dist. 8, quatenus negat pensionem, ctiam datam clerico, obligare ad recitandum canonicum officium. Consentit etiam Sot., lib. 3 de Just., q. 6, art. 2, in dub. penult.

2. Ex praedicta opinione sequitur pensionem on esse materiaum simonie. — Ex qua sententia, videtur aperte sequi pensiones non esse materiam simoniae, scd vendi posse et emi, saltem stando in divino jure, quia sunt mere temporales, et licet ex spiritualibus manaverint, tamen per concessionem ab eis separatae sunt, unde jam non sunt spiritualibus annexae; ergo nullo modo sunt materia simoniae. Atque ita scntiunt multi ex dictis, licet non omnes, ut dicam. Idemque absolute tradit Cajetanus, tom. 1 Opusc., tract. ult., Resp. 10. Et usus comprobare videtur, nam quotidie hae pensiones redimuntur. Et quod id fieri licite possit, ctiam sine licentia Papae, docet Tolet. in sua Sum., lib. 5, c. 92.

3. Pensiones sunt in duplici genere : queedan enim conferuntur omnibus, alie solis clericis.— Sed, hoc non obstante, multiplici disunctione in hac materia utendum est, quia illa generalis regula non potest ad omnes pensiones applicari, maxime post Motum proprium Pii V, E progmo, qui est 138, editusque est an. 1571. Ex quo decreto prima divisio pensionum sumenda est : nam quaedam conferuntur omnibus, quaedam vero clericis, nt clerici sunt; ita euim ibi Pontifex distinguit. Priores sunt illae quae vel laicis conferuntur, vel indifferenter sine expressione, vel postulatione telis conditionis, vel quae dantur propter rationem aiiquam de se temporalem ct humanam, vel corporalem. Ut si certa pensio assignata sit pro ihesaurario, sen sacrista, ant pro pulsandis campanis, vel curandis infirmis. Posteriores autem sunt, quando assignantur pro clericis, ut cleriei sunt, quod fieri intelligitur, vel quando illa conditio expresse postulatur, vcl ex modo et ratione concessionis supponi intelligitur, et in universum, quando propter aliquod spirituale conferuntur. .

4. Sententia supra relata procedit de priori genere pensionum. —- In eo sensu impugnatur. — Primo igitur de priori genere pensiouum procedit maxime sententia relata, ut declaravit Sot., lib. 9 de Just. quaest. 7, art. 9. ad finem; Victor., dicta Relect., n. 54. Verumtamen hebnt., loco citato, n. 34, absolute negat ctiam has pensiones vendi posse. Probat, quia pensio est annexa beueficio eeclesiastico ; ergo vendi non potest. Patet consequentia, tum ex regula generali, tum exemplo juris patronatus; tum quia qui adhaeret Ecclesiae, debet regi jure Eeclesiae, cap. Damnatus, de Sum. Trin. Denique ait, in tali venditione magnum esse periculum delinquendi, et ideo ab illa esse abstinendum. Ego vero censeo distinguendum : nam aut loquimur de hac pensionc ex vi solius juris divini et naturalis, quod resultat ex hoc praecise, quod talis pensio ex bonis ecclesiasticis, vel super beneficium ecclesiasticum assignata sit; vel loquimur ex jue positivo addito ultra hanc institutionem, seu consignationem.

5. Resolvitur pensionem priori modo spectaLan non esse materiam simonic. — Dico ergo, pensionem hujusmodi priori modo spectatam, non esse materiam simoniae, et sine ulla umbra illius vendi posse, ut docent citati auciores, et communis sententia, quia est quid mere temporale. Nec obstat ratio Rebuffi, quia faleum assumit. Talis enim pensio non est annexa rei, vel titulo spirituali : nam, ut argumentabar , quod fructus pensionis sint assumpti (ut sic dicam) vel consignati ex fructibus beneficii, non sufficit ad annexionem ; quin potius illa portio eo ipso separata cesta titulo illius beneficii, quantum ad illum cui confertur; unde nisi in illo alius sit spiritualis titulus, nulla cst annexio illius temporalis ad Luiuae. Sieut tertia decimarum regi coneessae temporales sine dubio sunt, et vendi possunt, ut quotidie fit, quia illud jus datum regi circa ecclesiastica bona non est jus spirituale, sed mere temporale. Eo vel maxime, quod interdum potest jus mere temporale ex spirituali manare siue anuexione ad spirituule, ut patet de fruciibus decimarum, quando jam sunt sub dominio proprio clericorum. Unde non est sirile de jure patronatus : nam illud vel est spirituale, vel certe prosimum spirituali, illique valde annexum : nam ordinatur ad collationem benefcii spiritualis media praesentatione, quae spritualis est ratione termini, ut infra dicetur. Pensio autem haec est jus ad, rem mere temporalem, nullo mediante spirituali titulo; materia autem remota (ut sic dicam), ex qua sumpti sunt illi proventus, et causa cffectiva donans pensionem, licet id feccrit per potestatem spiritualem, non fecit rem esse spiritualem, vel aunexam illi. Sieut quando Papa facit eleemosynam ex boris Ecclesiae et per potestatem spiritualem, cleemosyna facta mere temporalis manet, et sine ulla annexione. Quid vero dicendum sit de jure positivo, paulo inferius dicam.

6. Pensiones clericorum in varia mem^ra dividuntur.— Nacvarri sententia asserens pensionem requirentem clericawn in persona esse invendubilem jure Divino. — Secundo, dicendum est de pensionibus clericorum, ut clerici sunt. Et has possumus in varia membra distinguere, juxta varios modos imponendi has pensiones ; nam de singulis oportet in particulari dicere. Interdum ergo datur haec pensio clerico simplici, sive in majori, sive in minori ordine constituio, absolute et simpliciter ad suam sustentationem, sine respectu ad aliquod beneficium, velspirituale ministerium; aliquando vero cum aliquo speciali respecta aut titulo. De prioribus pensionibus, ut cap. praecedenti tetigi, aliqui existimant pensionem co ipso quod requirit in persona clericatum , seu primam tonsuram, etiamsi nullum spirituale onus secum afferat, fieri sprituali annexam, ac subinde simoniae materiam, et invendibilem jure divino. Ex quo sequitur etiam jure antiquo fuisse omnes has pensiones clericorum invendibiles. Et hoc videtur sentire Navar., Cons. 59, 60, 6i, 62 et 63, de Simonia, et in Manuali, cap. 23, num. 111, et, quod magis est, dicit omnes ita sentire.

7. Rejicitur heec sententia stando in jure anliquo.—Sed revera stando in jure antiquo et in sola natura talis pensionis, coutrarium est communiter receptum et est verius, neque oppositum potest sufficienter fundari. Quia illa pensio, in sela illa ratione spectata, non datur propter spiritualem titulum, sed praecise ad sustentationem ; clericatus autem solum requiritur ut conditio vel dispositio ex parte subjecti. Sicut eleemosyna quae fit clerico peculiari respectu, quia clericus est, et quasi in honorem clericatus, non ideo fit spiritualis vel annexa rei spirituli Et declaratur, quia tunc redditus temporais dicitur proprie aunexus titulo spirituali, quando jus spirituale tale est, ut secum afferat jus ad temporale; at prima tonsura non affert secum hanc pensionem ; non habet ergo illam sibi annexam consequenter , sed immediate datur personae nova liberali donatione temporali, licet in illa requirat talem conditionem spiritualem. Aliud vero esset si in aliquo episcopatu esset aliquod certum emolumentum ita annexum statui clericali, vel primae tonsurae, ut ei statim esset debitum ex vi ordinationis; illud enim diceretur proprie annexum consequenter ordini, et vendi non posset. Sicut nunc privilegia clericorum annexa sunt ordini et vendi non possunt, etiamsi aliqua scecundum se spectata sint temporalia et pretio aestimabilia. Non invenitur autem in Eecclesia talis modus annexionis pensionum ad ordinem ut sic, et ideo ex hoc solo capite non fit pensio spiritualis, quod clerico, ut clericus est, conferatur.

8. Secundum jus novum Pii V hee pensiones sunt spirituales et invendibiles.— In quo sensu vera sit sententia Navarri. — Addimus vero, secundum jus novum Pii V, has pensiones spirituales esse et invendibiles. Probatur, quia dantur cum obligatione alicujus spiritualis ae clericalis muneris; ergo jam sunt annexae clericali cfficio, et non tantum requirunt statum clerici ut conditionem, sed etiam postulanut ministerium spirituale, ratione cujus tales redditus fiant debiti et acquiratur jus ad illos. Antecedens patet, quia Pius V imposuit his pensionariis obligationem recitandi officium Beaiissimae Virginis, ut in sequenti tractatu, l. 4. videbimus. Supponimusque (ut ibi dicemus) illam legem obligare, et non esse per contrariam consuetudinem abrogatam, saltem in Hispania ; quia nec de tali consuetudiue constat, nec de tacito consensu Pontificis in ea toleranda ; illa ergo lege supposita, jam illi fructus sunt annexi muneri spirituali. Nam, licet adhuc pensiones ha non sint beneficia in rigore, quia non sunt perpetua, nihiiominus sunt quidpiam spirituale constans ex illa obligatione spirituali, et jure ad temporalia sibi annexa. Et quoad hoc procedit optime opinio Navarri, et stante hoc jure, mihi videtur certa. Et intelligo hanc simoniam esse contra jus divinum, quia, licet supponat institutionem Ecclesiae quoad talem annexionem temporalis ad spirituale, illa supposita, res fit natura sua invendibilis, sicut de beneficiis explicavimus.

9. Licet pensionarius habeat licentiam a Pa- pa transferendi pensionem in alium , symoniacus erit, si pro pretiotransferat. — Atque hinc infero, etiamsi pensionarius habeat licentiam a Papa transferendi in alium suam pensionem, non posse sine simonia illam translationem, seu renunciationem pensionis in alium facere pro aliquo pretio, ut sensit Navar., Constit. 66 et 93, de Simonia; qui loqui videtur ex natura talis pensionis, et seclusa obligatione per Pium V imposita. Sed in priori statu credo idem esse dicendum de venditione tranalationis quod de venditione pensionis; nam, si pensio vendi posset, multo magis translatio ejus, quia non alia ratione potest esse malum translationem vendere, nisi quia coipso pensio venditur. Et ita tradit late Gigas, de Pensionibus, quaestion. 99. Secus vero est de pensione quae jam nunc spiritualis est: nam, licet transferri possit, gratis est transferenda, quia alias venderetur aliquid spirituale. Et eadem ratione non potest transferri in alium reservatis fructibus ipsi transferenti, vel aliqua parie illorum, ut dixit Navarrus ihi, constitutione 65. Et existimo esse verum in eodem sensu. Si tamen is qui habet licentiam transferendi in alterum totam pensionem, vellet transferre partem, etaliam sibi retinere, retento in se titulo spirituali, posset id facere; quia potest uti licentia in parte et non iu totum, et quia tunc gratis dat id quod dat, et quia pensio non est indivisibilis, sicut beneficium, sed dividi potest. Tune autem teneretur aiter, in quem translata fuit dimidia pensio, ad explendam obligationem a Pio V impositam, quia esset vere pensionarius, ut clericus. Credo etiam posse, per se loquendo, in alium transferre omnes fructus pensionis pro tota vita sua, retinendo in se titulum et obligationem pensionis, quia hoc non est transferre pensionem, sed solos fructus. Unde per mortem transferentis pensio lunc extingueretur, ut constat.

10. An talis pensio possit redimi. — Ante Pium V non erat contra jus divinum has pensiones redimere. — Sed talis pensio saltem re- dimibilis est ? Navarrus supra, et in Manuali, capit. 23, num. 111, pro constanti habet non posse redimi sine auctoritate Papae. Imo idem docet contra Cajetan., etiam ante annexionem factam a Pio V. Et probat primo, quia pensio non potest constitui sine auctoritate Pontificis; ergo nec destrui seu tolli; nam oppositorum seu correlativorum (ut ipse ait) eadem est ratio, et quia eadem concurrere debent ad destructionem quae ad constructionem, capit.2 de Regul. Jur. Secundo quia pensio emi non potest, ut dictum est ; ergo nec redimi ; nam contrariorum (ait) eadem est disciplina. Tertio, nunc saltem videtur hoc probari illa ratione. quod penstio est quid annexum spirituali; ergo sicut emi non potest, ita nec redimi. Sed in hoc dico aliud esse loqui de jure divino, aliud de positivo ; item aliud ante Pium V, aliud modo. Igitur ante Pium non erat contra jus divinum has pensiones redimere. In hoc assentior Cajetano et Toleto, cum Anton. de Butr., et aliis supra citatis. Ut patet a fortiori ex dictis, quia tune non erat pensio invendibilis natura sua. Addo quod, licet vendi non posset, posset redimi. Probo, quia quando redimitur pensio, non commutatur spirituale pro temporali, sed extinguitur quid temporale; nulla est ergo ibi malitia simoniae. Nec contra hoc procedit prima ratio Navar.; negatur enim consequentia, quia quando id quod construitur tantum est favor privatae personae, illa potest cedere juri suo; sic enim privilegium non potest haberi sine auctoritate superioris, potest autem destrui voluntate privata privilegiati renunciantis. Et patet, quia pensio potest gratis remitti, et sic destrui sine auctoritate Papae, ut ipse Navarrus admittit, et tradit Ludovicus Gomez, in Regula de Infirm., quaest. 16, cum Praeposit., in cap. Agathosa, 63 dist.; ergo quicquid sit de aequalitate rationis quoad alia, saltem ex hoc capite non repugnat redimi. Secunda item ratio nihil probat, quia et falsum sumit et male colligit, ut ostendi. De tertia vero dicam statim.

11. Videtur sequi exm dictis etiam nunc non esse intrinsece malum redimere pensiones.— Ex his ergo videtur inferri, etiam nunc non esse intrinscece malum, pensiones has redimi. Et quidem quod non sit simonia contra jus divinum, videtur posse probari sufficienter, quia ex licentia Pontificis fit, et certum est rite et recte fieri. Dici vero potest Pontificem tune non dispensare, sed mutare materiam, et ideo jam non esse simoniam, quea antea erat, etiamsi antea esset contra jus naturale : quia muta- ta materia, mutatur etiam, vel potius cessat obligatio juris naturalis. Sed inquiro quae sit haec materiae mutatio. Certe nulla est alia , nisi quod per redemptionem non transfertur in redimentem jus aliquod spirituale, sed tautum cessat temporale commodum, et extinguitur spirituale onus, quod potest fier) optime auctoritate Pontificis. At vero hoc ipsum potest fieri sine auctoritate Pontificis, ex natura rei loquendo ; nam, si ex sola conventione partium pensio redimatur, nullum jus spirituale acquiritur alicui parti; nam qui solvebat pensionem, jam habebat totum jus spirituale beneficii, et redimendo pensionem, nihil spirituale acquirit, sed liberatur ab onere temporali; in alio vero extinguitur spiritualis obligatio, extincta pensione.

12. Contraria sententia verior judicatur. — Sed nihilominus verius censeo, supposito jure Pi V, hanc redemptionem esse prohibitam sine auctoritate Pontificis ex natura rei. Quod ita explico, quia, supposito illojure, ex vi illius imponitur pensionario onus spirituale auctoritate Pontificis, et vult Pontifex ipsum non babere fructum pensionis, nisi ratione officii divini illi injuncti, ita ut jam habeat locum in his pensionibus illud axioma cap. ult. deReserip.: Beneficium datur propter officium ; nam, licet pensio non sit beneficium stricte sumptum, est tamen late, quatenus est benevola subventio, seu commodum. gaudium tribuens capienti, ut dixit Abbas, in cap. Ad audientiam, 2. de HRescript., in principio. Quod commodum juxta institutionem Pontificis ratione officit datur, id est, ratione actualis recitationis; in hoc ergo convenit cum rigorosis beneficiis : ita enim intelligenda est sententia illa dicti cap. ult., ut supra dictum est. Ergo non potest pensionarius sua auctoritate se eximere ab hac obligatione, et totum commodum pensionis recipere, quod facit, quando alter illam redimit; quod si ipse redemptionem acceptare non potest, profecto neque alius illam facere potest. Unde hoc stante jure efficaciter videtur applicari prima ratio Navarri, quia quod auctoritate praelati constitutum est, non potest per voluntatem privatam destrui ; illud autem jus spirituale, quod est in pensione, auctoritate Pontificis constitutum est, et per eamdem est applicatum huic pensionario cum tali commodo temporali ; ergo non potest ipse suo arbitrio illud destruere, accipiendo per redemptionem pensionis tetum commodum temporale.

13. Objectio. — Solvitur. — bices hac ra- tione bene probari, illud non licite fieri, quia est injustum, accipere illud temporale commodum, exonerando se ab officio, per quod esset comparandum ; non tamen probatur illud esse simoniacum, quia nihil spirituale ibi datur vel accipitur. Respondeo primo probabile esse, etiam ibi intervenire simoniam, saltem in hoc, quod propter pretium aliquis vendit spiritualem titulum, non dando illum alteri. sed extinguendo illum, nam hoc modo solent interdum emi res temporales, non ut transferantur in emptioncm , sed ut extinguantur , ut si quis det pretium alteri , ut scripturam comburat ; at hoc etiam est contra excellentiam rei spiritualis. Item qui acceptat redemptionem pensionis, vendit annuos fructus , qui sunt stipendia spiritualis muneris, atque ita vendit rem annexam per Pontificem muneri spirituali ; ergo de se vendit rem spiritualem, et ipsum titulum, etiamsi in alium non transferat illum. Secundo addo, ut tollatur omne dubium, stylum curia habere, ut haec habeantur ac puniantur ut simoniaca, ut Navarrus supra refert, dicto cons. 63; stylus autem curiae vel declarat naturalem malitiam , vel Ecclesia: prohibitionem; habet enim vim obligandi ut servetur, ut ibidem ait Navar., ex cap. Fa litteris, de Constitut., et ibi notatis.

14. Pensio injusta si sit valida, non potest redim ; secus si sit invalida. — Sed quaeres, si pensio sit injuste imposita, an liceat illam redimere. hRespondeo, si ita sit injusta, seu illicite imposita, ut nihilominus valida, ut facile esse potest, redimi non posse, ut ex dictis constat, nam injustitia dispensantis non facit venalem rem spiritualem . quae revera collata est. Si tamen tanta fuit injustitia, ut etiam pensio fuerit invalida, tunc licitum erit solventi illam, eam redimere, quia non pensionem veram, sed vexationem suam redimit: alter vero qui pretium recipit, vel erit simoniacus ex conscientia erronea, si putet pensionem esse validam , vel erit injustus, accipiendo pretium, si cognoscat fuisse invalidam, ut per se constat.

15. Si stylus curie supra relatus est antiquior quam constitutio Pii V, etiam antea non licebat pensiones redimere aut vendere.— Unde infero primo, si hic stylus curiae est antiquior quam constitutio Pii V, etiam antea non licuisse absque auctoritate Pontificis pensiones has redimere, et a fortiori nec vendere, et contrarium fuisse simoniam, saltem quia prohibitum, etiamsi non esset contra jus divinum, quia ad hoc (ut dixi) sufficit stylus curiae, sive ratione consuetudinis, sive (quod magis creido) quia sufficienter declarat et proponit Pontificum voluntatem et prohibitionem. Et eadem ratione. si stylus hoc habuit et habet, non solum in his spiritualibus pensionibus, sed etiam in temporalibus, in eis etiam procedit opinio Rebuffi, quod sine simonia vendi non possunt, saltem ratione juris positivi; et ita respondemus ad hoc dubium, de illis pensionibus suvra huc remissum. Quam vero sit antiquus hic stylns curiae, et an modo talis sit, ut extendatur non solum ad has spirituales pensiones, sed etiam ad temporales, mihi non satis constat. Verisimillimum tamen est, illum stylum et prohibitionem, cadere in pensiones clericornm, ut clerici sunt, vel quae sunt annexae aliquo modo officiis ecclesiasticis quae vendi prohibentur ; nam aliae pensiones omnino temporales nullo modo videntur jam ad orainem rerum spiritualium vel ecclesiasticarum pertinere.

16. Si pensio ita redimatur, ut non eatinguatur in pensionariu pensum spirituale, non coumüttitur simonia. — Pensionarius manet in conscientia obligatus ad omus spirituale, si cum alio sinelicentia Pontificis redemptionem faciat. — Secundo infero, si pensio spiritualis non ita redimatur, ut omnino extinguatur titulus spiritualis in pensionario, sed ita ut maneat ipse semper obligatus ad pensum spirituale solvendum, et quasi in se retinens titulum talis pensionis, talem redemptionem non esse simoniacam, imo nec videri prohibitam, quia illa revera non est redemptio pensionis, sed quasi locatio fructuum, seu anticipata venditio fructuum. Unde in eo casu cessat ratio supra facta, quia tunc non destruitur quod Papa construxit, nec venditur ullo modo illud spirituale, quod est in tali pensione, quia retinetur semper eodem modo quo antea erat. Nec invenitur prohibitum pensionariis, quominus possint fructus locare ad totam vitem per anticipatam solutionem, nisi fortasse stylus curiae ad hoc etiam extendatur, ne pauperes clerici alienent fructus suae sustentationis, quod non facile credo, nisi forte in pensionibus, quae dantur loco alimentorum, vel ad quarum titulum aliqui ordinantur. Sic etiam dixit Navar.. dicto Cons. 62. quod si per redemptionem non liberetur beneficium ab onere pensionis, sed tantum persona tenens beneficium, licita erit redemptio, quia non est redemptuo pensionis, sed oneris personalis, quod est mere temporale, et signum est, quia, licet moriatur redemptor pensionis, successor tenebitur solvere pensionem, quia beneficium transit cum onere suo. Intelligo iameu nunc ita hoc licere, ut pensionarius, non obstante redemptione, semper teneatur ad spirituale onus pensionis, quia licet acceperit simul aestimationem fructuum pensionis pro tempore vitae beneficiati, ut supponitur, nihilominus totum illum cumulum accepit ut stipendium sustentationis pro officio, singulis dicbus, et toto illo tempore praestando. Quin potius addo quod, licet conveniant inter se partes sine Papa et redemptionem faciant absolutam, nihilominus in conscientia pensionarius non liberatur ab onere spirituali, quod ratione pensionis tenetur explere, non quidem in poenam simoniae, de qua nondum agimus, sed ex natura rei; tum quia non potest quis privata. sua voluntate se liberare, et eximere ab onere per Pontificem imposito, reportato eodem stipendio; tum etiam quia ex justitia tenetur ad officium , qui accipit fructus beneficii, sive anticipatos illos accipiat, sive annuatim, ut constat ; ita vero se habet in eo casu pensionarius ille, ut ex dictis notum est.

17. Objectio. — Satisfit. — Et resolvitur posse clericum libere renunciare pensioni , ita vt maneat liber ab onere syirituali. —bices: ergo nunc non potest clericus etiam libere et gratis renunciare pensioni, ita ut ab spirituali onere liber maneat; sicut non potest beneficiarius renunciare beneficio sine auctoritate superioris. Probatur consequentia, quia illud onus per Pontificem impositum fuit; ergo, licet possit quis renunciare commodo suo temporali, quia potest donare fructus pensionis, non tamen potest sua voluntate exui illo onere. Consequens autem videtur durissimum, et praeter morem, quia revera non est verisimile, fuisse hanc intentionem Pontificis ; tum quia illam non expressit, et non sequitur necessario ex eo, quod ad recitandum Virginis officium pensionarios obligaverit; tum etiam quia illud essel contra commodum beneficiorum et libertatem pensionariorum. Respondeo igitur negando sequelam : nam est valde dissimilis ratio. Quia aliud est renunciare officio, renunciando etiam commodo illius; aliud est velle accipere tempora!e commodum, et per illud pretium acceptum liberari ab spirituali debito. Hoc posterius est per se inordinatum, et hoc diximus esse malum et prohibitum. Primum vero fit, quando gratis omnino renunciatur pensio, et ideo illud sine dubio licet. Neque hoc est contra institutionem Pon- tificis, quia ille non praecepit ut pensionarius semper retineret pensionem, neque ut semper recitaret absolute, sed ut recitaret, quando acciperet pensionem : censetur autem semper accipere, quando valorem pensionis pro toto aliquo tempore anticipate recipit, et ita semper durat vis illius preecepti ; quando autem libere renunciatur pensio, tunc tollitur materia illius obligationis, et contra nullum praeceptum fit.

18. Pensiones quaedam dantur pro munere spirituali, ut stipendium sustentationis, alie ratione beneficii. —Superest dicendum de aliis pensionibus clericorum, quae aliis specialibus titulis seu rationibus dantur : quae multiplices sunt, possuntque iterum subdistingui : nam quaedam dari solent pro aliquo munere spirituali, ut stipendium sustentationis pro tali munere ; aliae vero dantur ratione alicujus beneficii. Prioris generis est pensio, quae solet dari titulari Episcopo, ut sit adjutor proprii Episcopi in pontificalibus muneribus ; potest etiam dari vicario Episcopi, visitatori, etc. Et hanc possumus vocare stipendiariam pensionem spirituaiem, de qua Soto dicto lib. 9, quaest. 7, artic. 2, generatim et indistincte definivit talem pensionem nec vendi nec redimi posse, quod formaliter ac proprie loquendo verum esse existimo; potest tamen aliquod dubiunr continere.

19. Explicatur quo pacto nec vendi nec redimi possit pensio, quae datur Eyiscopo titulari. —lbUlit ergo hoc expiicetur, adverto, dupliciter posse hanc pensionem intelligi. Primo, ut sit propria pensio imposita super Episcopatum, verbi gratia, vel aliud simile beneficium, ut pro Petro, ut sit vicarius Episcopi, vel ut pro illo concionetur, quae pensio semper durabit, quandiu Petrus vixerit, etiamsi Episcopus moriatur. Vel etiam posset esse perpetuo imposita , et dicata pro tali functione, licet non pro certa persona, ut si super beneficium alicujus parochiae esset imposita pensio certa ad sustentandum concionatorem in Quadragesima, vel aliquid simile. In his ergo et similibus, evidens est non posse vendi, quia venderetur spirituale ministerium, cui sunt annexae, nec etiam posse redimi, quia obligatio ad tale munus non potest extingui. Unde si pensionarius, retento munere et obligatione illius, vellet pacisci de tota pensione pro vita Episcopi, verbi gratia, et illam vendere, tunc non esset redemptio pensionis , sed locatio fructuum, ut paulo antea dicebamus ; et ideo dixi sententiam Soti formaliter veram esse de pensione ut annexa muneri; nam materialiter ipsa pensio quoad fructus vendi potest, quod annuatim accipiendum est,pro aliqua summa pecuniae simul accepta, quia tunc soli fructus per se separatim, et sine illa annexione ad spirituale ministerium venduntur. Oportet tamen ut haec non misceantur; nam si Episcopus , verbi gratia, velit alicui dare munius cui est pensio annexa, cogendo illum a principio, ut secum de tota pensione paciscatur, et redemptionem pensionis acceptet, simoniam committit, saltem jure ecclesiastico prohibitam, quia munus illud, cum pensione illi annexa consequenter , per modum unius confertur, et ideo debet pure et simpliciter dari absque pacto; tunc autem intervenit pactum. Item quia Episcopus nullum habet omnino jus ad urgendum alterum, ut suam pensionem redimat vel locet, et ideo dum non vult dare spirituale sine hoc onere, simoniam committit.

20. Quid dicendum sit de pensione stipendiaria, cum est tantum personalis. — Alio autem modo potest intelligi haec pensio supendiaria, ut sit tantum personalis, quia non est episcopatui, verbi gratia, imposita, sed Episcopo, vel potius ipse Episcopus illam sibi imponit, assignando illam suo vicario, visitatori, aut alteri simili ministranti in spiritualibus pro salario, seu congrua sustentatione. Et in his pensionibus vix habet locum quaestio, quia certum est absque simonia talem pensionem postulari et exigi, ex parte ministri, qui ecclesiasticum ministerium assumit, cuia non ut pretium, sed in sustentationem illam postulat, et ecdem modo licite promittitur, juxta caput primum, cum similibus, Ne prelati vices suas. Potest etiam praelatus de hac pensione pacisci, et eam minuere quoad possit aut velit, intra latitudinem congrui seu justi stipendii. Si autem officium haberet jam taxatum stipendium, vel certa emolumenta, partem illorum exigere, vel aliquid loco illius, simonia esset in inferioribus praelatis, saltem ex prohibitione juris, ut bene notat Ugolinus, tab. 1, cap. 48, S 6. Committeret item simoniam Episcopus, si aliquid acciperet a Petro, verbi gratia, ut ipsum potius in vicarium acciperet, quam Paulum ; tunc enim jam pecuniam acciperet, pro sua potestate deleganda. Et eadem ratione si Petrus offerret pecuniam alicui tertio, ut sibi munus illud obtineret, non minus simoniam committeret, quam si pro beneficio obtinendo id faceret. Idemque est quoties istae pensiones ita venduntur, ut ipsa ministeria consequenter vendantur. Is autem, qui jam habet ministerium, recte potest pensionem sibi debitam vendere, tanquam de re pure materiali disponendo. Redemptio autem in his etiam quoad factum locum non habet, si relinquendum sit ministerium, quia eo ipso cessat pensio sine alia redemptione.

21. Qui tenetur dare certum stipendium pro missis, simoniam non committit, si ab aliquo sacerdote pretium accipiat, ut illi potius quam alteri det stipendium .—Sed quaeri potest circa hoc, an simoniam committat is, qui, cum teneatur dare certum stipendium aliculi sacerdoti pro multis missis dicendis, pretium accipit ab aliquo sacerdote, ut iilli potius quam alteri stipendia tribuat, vel, quod in idem redit, si cum illo conveniat ut majori parte stipendii contentus sit, et aliquam sibi relinquat. Videtur enim illa esse simonia, quia illa eleemosyna pro missa est quasi pensio stipendiaria pro ministerio spirituali ; ergo illam vendere, obligando ad ministerium, est vendere ministerium ; ergo est simonia. At in illo casu venditur pensio, et eleemosyna illa, quae obtinenda est per ministerium spirituale; ergo committitur simonia. Nihilominus dico ihbi posse quidem committi injustitiam, si ille nullum habeat jus ad illam extorsionem faciendam, simoniam autem non committi, quia, eo modo quo potest fieri pactum de stipendio missarum sine simonia, ut infra dicemus, potest etiam, qui conducit clericum, procurare ut parvo stipendio contentus sit absque simonia. Quod si in hoc excedat, cogatque clericum pauperem, ut propter necessitatem inaequali stipendio contentus sit, erit injustus, non autem simoniacus, quia nihil spirituale emit aut vendit, sed tantum de stipendio sustentationis conventionem facit; hoc autem tantum fuit in praedicto casu, ut constat ; ergo ibi non est simonia ex natura rei; nec etiam ex prohibitione juris, quia nulla de his privatis muneribus et stipendiis prohibitio facta est.

22. De gensionibus qua pro beneficio dantur, quid sentiendum. — Tripliciter potest imponi pensio pro beneficio.—v enio ad pensiones, quae pro beneficio dantur, in quo genere distingui solet duplex pensio : una, quae datur in titulum beneficii ; alia, quae pro beneficio datur. Ita sumitur ex Panormitano, in cap. Conquerente, de Cleric. non residentibus, et ex Cardinali, et aliis, quos refert et sequitur Gigas, dicta quaest. 54, et in 67; et Gomez etiam locis citatis. Verumtamen illa pensio, quae in titulum beneficii erecta cst, ad praesentem considerationem non spectat ; est enim verum beneficium ; sive sit ad serviendum et juvandum parochum in officio parochiali, quae solet capellania vocari ; sive sit ad serviendum tantum in choro, vel officiis divinis; sive sit beneficium simplex, aut proprium praestimonium; omnia enim haec sunt propria beneficia, ut de praestimoniis diximus, et de alis a fortiori constat, quia in eis invenitur titulus spiritualis cum perpetuitate, institutione canonica, et aliis conditionibus necessariis. Pensio ergo sic instituta in titulum beneficii, licet retinuerit hoc nomen, quia redditus ejus super beneficium aliquod impositi fuerunt, tamen post talem institutionem jam non est penusio, prout nunc de illa loquimur. Pensio autem pro beneficio imposita, est propria pensio, et non beneficium. Tribus autem modis videtur posse imponi. Primo, pro beneficio cui aliquis renunciat, cum illud pacifice possideret, et commode posset illi inservire. Secundo quando pro beneficio litigioso per transactionem, et arbitrium judicis, uni datur beneficium, alteri vero pensio super illud. Tertio, quando, parochus senex, qui per plures annos ecclesiae inservivit , dimittit beneficium, et ei datur pensio ad suam sustentationem.

23. Opinio asserentium posse vendi et redimi has pensiones. — De his ergo omnibus aliqui sentiunt pensiones has esse temporales omnino, et posse vendi, et redimi. lIta sentit Cajetan., dicta Respons. 10. Nam, licet de redemptione directe respondeat, tamen ratio ejus aque de venditione procedit ; loquitur autem specialiter de prima pensione, quae reservatur pro beneficio resignato, et a fortiori est idem dicendum de reliquis, quia est eadem vel major ratio, ut dicemus. Sed Cajetanus loquitur juxta antiquum jus, in quo eadem videtur ratio de his pensionibus ac de illis, quae simpliciter dantur clericis auctoritate Papae ex beneficiis vacantibus, quia etiam in his non dabantur fructus pensionis ob functionem spiritualem. Nec refert quod pensio reservetur intuitu prioris beneficii, vel praecedentium spiritualium ministeriorum, quia non datur tanquam stipendium illorum, neque ut illis annexa, sed immediate datur personae tanquam eleemosyna quaedam ex bonis beneficii auctoritate Pontificis facta. Quae eleemosyna postquam facta est, et quasi separata a beneficio, temporale quid est, licet motivum ad illam faciendam spirituale fuerit. Sicut si fruc- tus certae possessionis Ecclesiae ad vitam parochi senis separaretur (quoad usumfructum) a beneficio , et applicaretur ad sustentationem ejus.

24. Opinio existimantium nec modo cendi posse hns pensiones, negue unguam potuisse. — Alii vero existimant has pensiones vendi non posse, nec potuisse unquam, vel quia dantur ut annexae ordini clericali, et intuitu illius, cujus signum est, quia sicontingat pensionarium in quocumque ex his modis relinquere omnino statum clericalem ducendo uxorem, eo ipso pensio vacaret, et ille fieret inhabilis ad talem pensionem; vel secundo, quia talis pensio subrogatur loco beneficii, et ideoita constituitur, ut sapiat naturam beneficii, et spiritualis fiat aliquo modo, saltem per annexionem. Et ita sentiunt Caccialupus, de Pens., quaest. 30; et Gigas, quaest. 54, quamvis de hoc formaliter ibi non tractent, sed de alio puncto, scilicet, an hae pensiones per matrimonium vacent. Affirmant enim vacare, et Gigas ait ita observare curiam. Videtur autem inde sequi, has pensiones repntari valde spiritualibus annexas, quamvis in rigore possent alia ratione vacare, scilicet, quia intentio Pontificis fuit eam dare clerico ut clerico, et non ut laico, et ita est praesumendum, nisi aliud ex concessione constet, quia et recta ratio et ordinarium jus id postulat ; de quo alias. Praeterea Victor., in dicta Relect., num. 49, in tertio casu de parocho sene, inclinat in partem negantem talem pensionem esse vendibi'em, licet oppositum non omnino abjiciat. Et idem sentit Soto, dicta quaest. 7, artic. 2, licet sub particula forsitan, qui tamen non eodem modo statim loquitur de aliis duobus generibus pensionum, quas redimi et vendi posse censet. Quod mihi non videtur consequenter dici. Nam potius in ultimo casu, quando pensio datur veluti in remunerationem praeteriti servitii, vel in puram sustentationem parochi senis, videtur militare ratio, ob quam illa pensio sit mere temporalis, Quia jam non datur propter spirituale ministerium, per quod redditus illi comparandi sint ; et quod praecedat servitium spirituale, non refert, ut declaravi. Item Major, 4, distinct. 25, quaest. 5, ad 4, agens in particulari de pensione imposita ad componendam litem, censet esse spiritualem, ita ut natura sua possit cum beneficio commutari. Et consequenter ait inducere obligationem spiritualem, saltem orandi pro illis qui beneficium illud instituerunt, aut dotarunt, aut decimas solvunt, ete.

25. Auctoris sententia. — Mihi breviter vi- detur, secundum jus antiquum, eamdem esse rationem de his pensionibus quae de aliis mere simplicibus (ut sie dicam), seu quae sine aliquo ex his respectibus ad praecedens beneficium vel ministerium dantur, quia non video rationem dissimilitudinis. Et ideo ex natura rei non erant invendibiles, rec irredimibiles. Sed consulendus erat stylus curiae, et si ex illo de prohibitione constaret, tunc essent materia simoniae, quia prohibitae : secus vero dicendum esset, ubi de tali stylo non constaret. Nunc antem existimo has omnes comprehensas fuisse a Pio V sub pensionibus clericorum, ut clerici sunt ; omnes enim ad illa duo membra reduxit; et non est verisimile has pensiones comprehendi sub pensionibus laiccrum, quia revera dantur intuitu clericatus. Quare non dubito quin nunc sint spiritualibus annexae ; obligant enim omnes ad aliquod spirituale officium, ut diximus. Et ita de illis judicandum censeo, nisi ex Bulla concessionis aliud de voluntate Pontificis constet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 26