Caput 27
Caput 27
Utrum commendae, coadjutoriae, vel hospitalia sint materia simoniae.
1. Quid sit commenda. — Haec quaestio et similes magis pendent ex intelligentia facti, quam ex novo jure, praesertim si de jure divino loquamur, nam de ecclesiastico poterit esse specialis aliqua ratio : utrumque ergo breviter explicabimus. De commendis ergo explicandum prius est, quid hac voce signiticetur. Commenda enim a verbo commendandi dicta est ; interdum enim ecclesia aliqua, vel beneficium ejus non confertur alicui in titulum, sed commendatur, seu committitur illi cura vel administratio ejus, et, ob hanc commendationem, fructus beneficii, vel pars eorum illi assignatur, et illa commissio seu cura cum tali emolumento commendia dicitur. Unde, juxta propriam et antiquam rationem, commendae introductae sunt in favorem et utilitatem ecclesiae quae commendatur. Imo in cap. Nemo. de Elect., in 6, dicitur non esse faciendas, nisi ex evidenti ecclesiae commendatae necessitate vel utilitate. Quia, videlicet, si non commendaretur, maneret pro aliquo tempore sine ministerio ac gubernatione necessariis. Et ita ibi praecipitur, ut istae commendae temporales sint, imo sex mensium tempus illis praefigitur. Sed, ut notat Sylvester, verb. Commenda, illud maxime locum habet in commendis ecclesiarum parochialium, de quibus textus expresse loquitur. Solent autem commendari etiam ecclesiae euratae vel episcopales, in favorem eorum quibus commendantur per modum cujusdam dispensationis, et in ordine ad titulum postea obtinendum, cujus aliqua exempla infra ponemus. Denique solent etiam commendari ecclesiae non curatee, magis in subventionem eorum quibus commendantur, quam ipsarum ecclesiarum, quomodo sunt nunc commendata multa monasteria, et abbatiae, quarum fructus ad sustentationem personarum ecclesiasticarum, ut Cardinalium, vel aliorum, applicantur ; et istae commendae solent esse perpetuae. Et interdum applicantur cum spirituali onere administrationis aut regiminis ; interdum vero ad functiones laicas et temporales, ut ad militiam, et similia.
2. Commendae alie temporales, alie perpeLuce.— Quaedam commendee dantur cum spirituali administratione, alie solum ad temporale ministerium. — Ex quibus colligere possumus duas distinctiones commendarum : quaedam enim sunt temporales, aliae perpetuae. Priori modo commendatur ecclesia vacans, vel auctoritate Papae, si sit cathedralis, ut in cap. penult. et ultim., 21, quaest. 1, ubi Gregorius hujusmodi commendatarium vocat Cardinalem sacerdotem; vel, si ecclesia parochialis sit, auctoritate Episcopi, in quo casu maxime habet locum dictum cap. IVemo, et de illo disponit Tridentinum, sess. 24, cap. 18, de Reform., ubi eam vicariam virtute vocat : nam commendatarium appellat vicarium cum congrua fructuum portione, qui onera talis ecclesiae sustineat, donec de rectore illi provideatur. Eademque ratio est, licet ecclesia non vacet, si habeat rectorem impeditum vel absentem, eic.; tunc enim ecclesia commendatur alteri tanquam vicario, ut expresse nominatur in cap. Cumn em eo (ubi de hoc casu mentio fit), de Elect., in 6. Aliae vero sunt commendae perpetuae, quae fiunt quando ecclesiae in perpetuam administrationem dantur, licet proprius titulus beneficii non conferatur, juxta cap. Dudum, 54, de Elect., et cap. Qui plures, 21, q. 4, ubi Glossa notat commendatarium non fieri praelatum, vel proprium ecclesiae rectorem, sed quasi procuratorem vel gubernatorem, quod etiam affirmat Sylvester, verb. Commenda, et alii statim referendi. Alia divisio est, quia commenda interdum datur cum spirituali administratione, cui temporales fructus annectuntur, ut in omnibus exemplis adductis; interdum vero solum datur ad temporale ministerium , vel alio titulo mere laico, ut maxime cernitur in commendis militaribus. Priores ergo, ut breviter loqui possimus, vocabimus spirituales, seu clericales : posteriores vero, militares. J3. Commende spirituales , sive temporales sint, sive perpetue, sunt materia simonie contra jus divinum. — Primo, de commendis clericalibus, seu spiritualibus, sive temporales, sive perpetuae sint, manifestum est esse materiam simoniae jure divino contrariae. Probatur, quia principale in eis est spirituale ministerium, cui temporale commodum consequenter annexum est; ergo sunt propriissima materia simoniae. Consequentia patet ex discursu praecedentium capitum. Et antecedens, ex declaratione vocis et rei quae illi subest, clarum etiam est. Confirmatur, quia vel commenda haec conceditur ad tempus, vel perpetuo. In priori, delegatur spiritualis jurisdictio, ut loquitur Gregorius, in cap. Obitum, 16 distinct., seu committitur, ut loquitur Innocentius III, in cap. Cum nobis, in finc, de Elect.; ergo vendere talem commendam, est vendere jurisdictionem spiritualem, scu delegationem ejus. At vendere delegationem, jurisdictionem , vel administrationem spiritualem, simonia est jure divino prohibita, ut supra visum est. Unde in cap. Non satis, de Simon., expresse prohibetur acceptio pretüi pro committenda jurisdictione ; et in cap. Ad nostram, pro vicaria; idemque constat ex cap. 1 et 2, Ne praelati vices suas, et est res indubitata. Si autem commenda est perpetua , multo major ratio est, quia per illam datur cura, vel jurisdictio ordinaria aut quasi ordinaria. Unde vel est ecclesiasticum beneficium, aut illi equiparatur, ut late tractat Lud. Gomez, in Reg. de Triennali possessore, quaestione 5; Quintil. Mandos., in Reg. de Verisi. not., quaest. 3. Et late probat Rebuff., de Pacific. posses., num. 35 et sequentibus. Et Hoged., de Benef. incompat., 1 part., cap. 14, ubi de his commendis copiose disputat.
4. An sit simonia vendere commendam que datur commendatario , ut ejus bonis fruatur serviendo per vicarium. — Solum posset quis interrogare, quando commenda datur in favorem commendatarii , et non ut per se illi inserviat, sed ut bonis ejus fruatur, serviendo per vicarium, an sit simonia vendere commendam, dummodo vicarius gratis provideatur. Interdum enim ecclesia commendatur puero, donec habeat aetatem competentem ad titalum recipiendum, qui toto illo tempore nullam jurisdictionem, vel spiritualem administrationem per se habiturus est, sed necesssarium est de vicario providere ecclesiae pro illo tempore. Cur ergo non licebit commendam illam vendere? Videtur enim res mere temporalis, quia tantum est jus ad redditus sine ulla spiritual: obligatione. Et iu illam videtur convenire, quod Sylvester alias dixit, illam petius videri comedendam, quam commendam ; vel certe videtur commenda de solo titulo temporali ; nam commenda spiritualis necessario esse debet in vicario, qui pro illo tempore providetur. Dico tamen illam etiam esse invendibilem natura sua, supposita institutione. Primo, quia sic commendatus, est quasi praesentatus ad ecclesiam, vel plus quam praesentatus, quia ex vi ejusdem provisionis obtinebit titulum, expleto aetatis tempore, vel alia conditione, sub qua provisio facta est, impleta. Unde merito dici potest, ex tunc acquirere jus saltem ad rem, ad ecclesiam illam in proprietate obtinendam : hoc autem jus spirituale est, et illi juri sunt ex tunc annexi fructus beneticii. Secundo, quia revera ex vi illius commendationis, ad talem personam per se loquendo pertineret administratio spiritualium in tali ecclesia, si valeret; et vicarius censetur loco illius ministrare; ergo in se habet aliquam spiritualem causam, cui sunt annexi illi fructus ; ergo simpliciter vendi non potest. Imo vix potest juste concedi etiam gratis, quia est valde exorbitans a ratione et a jure, in dicto cap. Cum ex eo, de Elect., iu 6. Et ideo licet aliquando tales commendae fuerint in usu, ut Hogeda supra refert, jam nullatenus conceduntur.
5. Coadjutorie sunt materia simonie. —Fa hinc a fortiori constat quid dicendum sit de coadjutoriis, quae nunc magis sunt in usu: dicendum enim sine dubio est, esse materiam valde spiritualem, neque vendi posse. Probatur, quia coadjutor vel est quasi vicarius cui committit proprietarius vices suas, vel a superiore illi committuntur, et sic procedunt de illo, quae dicta sunt de commendis temporaneis; vel est datus cum jure succedendi, et cum congrua sustentatione, et sic potest comparari cum commenda quae ad tempus datur, in ordine ad obtinendam postea proprietatem ecclesiae. Item per illam coadjutoriam datur jus ministrandi vel celebrandi beneficia loco alterius; est ergo quid spirituale. Et praeterea, quod in illa maxime aestimari solet, est jus illud futura successionis, quod directe spiri- tuale est. Denique infra, in materia de oratione, ostendemus hujusmodi coadjutorem teneri ad officium canonicum persolvendum. Est ergo eadem ratio de illa, quae de ecclesiastico beneficio.
6. Commendas anilitares non esse materiam simonie per se spectatas. — Assertio supra posita argumentis ivpugnatur. — Secundo loco, dicendum est commendas militares revera tantum esse temporalia subsidia, vel stipendia pro muneribus temporalibus, et ideo per se spectatas non esse materiam simoniae, quia non sunt aliquid spirituale, vel spirituali annexum. Lia de illis sentiunt Vict., in diet. Relect. , num. 45; et Aragon., dict. quaest. 100, art. 4; et communiter viri docti, tam regni Castellee, quam Lusitaniae, in quibus regnis hae commendae frequentiores sunt. Itemque probat usus. nam dantur pro temporalibus servitiis, et illarum dispensatio et administratio laicis principibus commissa est. Nonnulla vero objici possunt. Primum, quia hae commendae non dantur nisi religiosis professis, unde videntur quasi annexae statui religionis, qui spiritualis est. Nec refert nunce tractare quaestionem, an isti milites sint vere ac proprie religiosi, infra enim suo in loco discutietur : satis nunc est quod, eo modo quo sunt religiosi, spirituale aliquid habent et invendibile, cui videntur annexae istae commendae. Secundum est, quia, licet isti milites non obligentur ad officium canonicum, obligantur saltem ad aliquod pensum orationum, qui titulus etiam spiritualis est. Tertio, quia habent jus praesentandi in ecclesiis sibi commendatis regularem aliquem clericum sui ordinis, ut beneficium, seu titulum beneficii in tali ecclesia obtineat, cum onere solvendi decimas commendatario, retenta sola congrua porticne sibi assignata, quod totum valde spirituale esse videtur. Quarto, quia, licet commendae dentur his militibus in stipendium militiae, tamen militia in illis est opus spirituale et religionis, quia ex voto et professione ad illam obligantur. Et ita etiam ex hac parte videntur stipendia annexa muneri spirituali.
7. Soleuntur argumenta.— Sed haec omnia non declarant veram annexionem harum commendarum ad titulum spiritualem. Ad primum enim dicimus professionem religionis non esse titulum, ratione cujus debeantur commendae, sed esse tantum conditionem sine qua non, et quasi dispositionem necessariam ex parte personae, ut sit capax illius commodi temporalis, juxta voluntatem Pontificis, ut a Pontifex praeciperet talia bona temporalia distribui inter solos religiosos, non ideo essent annexa titulo spirituali ; vel, sicut supra dicebamus, pensiones non fieri spirituales, eo quod supponant primam tonsuram, si nullam secum afferant spiritualem obligationem. Secundo, respondeo, illam precum obligationem non oriri ex commenda, sed ex professione et recula, sicut laici aliquarum religionum obligantur ad privatas quasdam orationes; unde fructus commendae revera non suni stipendia pro taii divino officio. Neque Ecclesia consuevit haec stipendia designare pro privatis orationibus. sed pro onere ad aliquod officium divinum de se publicum, et quod suo modo nomine totius Ecclesiae fiat. Ad tertium, non constat omnes commendas habere illud jus annexum. Sed esto habeant, respondeo illud se habere ad modum juris patronatus, quod antecedenter est annexum beneficio talis ecclesiae, et quasi inest commendae temporali tanquam fundamento. Unde concedo illud jus vendi non posse; transit tamen cum ipsa commenda, et licet illa venderetur, non venderetur jus illud, sicut in aliis juribus patronatus constat.
9. Ad quartum respondetur primo, has commendas non tam solere dari in stipendium ex justitia commutativa comparandum per labores militiae, quam in praemium praecedentium meritorum; nam praeter commendarum expectativam, solent hi milites accipere propria stipendia suorum munerum ; bene autem potest aliquid temporale dari hoc modo in gratitudipem praecedentium laborum, etiam spiritualium. Secundo, dicitur labores militiae etiam in his cruciferis simpliciter esse temporales, et pretio aestimabiles, quia ipsi non vovent directe militare, sed tantum obedire juxta suam regulam; et optime fieri potest ut opera, quae injunguntur per regulam, corporalia tantum sint, ut in religiosis laicis aliarum religionum videre licet. Nec refert quod ex voto et institutione religionis omnia ordinentur ad cultum Dei, nam ille est finis remotus; opera autem ipsa secundum suam naturam et proximum objectum aestimanda sunt. Unde ulterius dicitur quod, licet hi milites voverent militiae opera, non vovent illa facere gratis, vel suis expensis, vel sine justa retributioue etiam temporali; neque per hoc solum quod opus fiat ex voto, fit ita spirituale, ut vendi non possit secundum se spectatum, juxta suam temporalem aestimationem, dummodo non aestimetur particularis ille respec- tus faciendi opus ex voto; ille enim aestimabilis pretio non est, nec in praesenti commenda datur propter illum respectum , sed simpliciter propter militiae laborem.
9. An humano jure sit prohibitum has commwendas vendere. — Non est simoniacum , est tamen injustum vendere has commendas for maliter et directe. — Probatur assertio. — Sed quaeres an saltem jure humano prohibitum sit has commendas vendere. Aliqui enim ita atfirmant, et Victor. supra solum dicit posse vendi auctoritate Pontificis, ubi insinuat esse prohibitum 1illas vendere inferiori auctoritate. Sed mihi non constat de tali praecepto positivo prohibente venditionem commendarum, vel simpliciter, vel intuitu religionis et rerum spirirualium; et ideo non credo esse hanc simoniam, etiam contra jus ecclesiasticum. Ad- . do tamen, ex ipsa rei natura, considerata institutione talium praebendarum, esse illicitum et injustum illas vendere formaliter et directe, ut sic dicam. Probatur, quia imprimis non possunt eas vendere magistri ordinum, vel reges quibus commissa est distributio harum praebendarum ; tum quia non sunt domini, sed dispensatores, et non supremi, sed sub Pontifice, qui illis dedit illam facultatem, non ad vendendum, sed ad juste distribuendum, propter quod fortasse addidit Victoria illam limitationem; tum etiam quia si vendantur, dabuntur indignis, et frustrabitur finis hujus institutionis, et profitentes hanc militiam privabuntur praemiis sibi publica auctoritate constitutis, ac proinde ex justitia distributiva debitis. Deinde multo minus possunt haec vendere particulares commendatarii, qui non sunt absoluti domini ipsarum, sed quasi usufructuarii, solumque ad vitam illas recipiunt.
10. Non est injustum eas vendere virtualiter. — Non est simonia grocurare commendaee obtentionem ger pecuniam. — Dixi autem non posse directe ac formaliter vendi, quia dari possunt cum onere et obligatione ad aliquid temporale, ut ad eundum in Africam vel in Indiam, quae virtualis venditio est, tamen non est illicita, quia non est contra finem institutionis, nec contra justam distributionem, atque adeo non excedit potestatem dispensatoris, seu conferentis. Item dari potest commenda uni cum onere solvendi pensionem alteri, quod per se non est illicitum, si in assignatione pensionis habeatur ratio justae distributionis, seu finis talium praebendarum. Item, interveniente justa causa, posset vendi commenda, applicando pretium ad majus bonum commune ejusdem militiae ; sed ad hoc auctoritas Papae necessaria erit, sive specialiter obtineatur, sive in generali facultate magistro ordinis concessa comprehensa intelligatur, quod pendet ex illius verbis, qua considerapda sunt ab his, ad quos haec dispensatio pertinet. Denique per pecuniam procurare obtentionem commendae, non directe emendo illam. sed favorem vel intercessionem procuando, simonia non est, cum non sit pro re spirituali acquirenda; ex alio autem cap'te poterit aetio esse mala, de quo alias.
11. An hospntalia sint materia simonim. — Hospitalia quedam habent administrationem spiritualem, alia solum temporalem.— Hospitala prioris generis sunt materin simonie.— Ultimo, ex dictis haberi potest quid sit dicendum de hospitalibus, de quibus Canonistae tractare solent, an sint beneficia, vel nomine beneficiorum veniant, et eadem ratione quaeri potest an sint materia simoniae. Nomine autem hospitalis intelligitur rectoria, seu officium regendi et gubernandi hospitale. Oportet autem supponere sermonem esse de hospitalibus, quae religiosa seu ecclesiastica dicuntur, non enim omnia talia censentur, sed illa tantum quae auctoritate Episcopi instituta sunt, et sub ejus cura existunt, juxta cap. Ad hec, de helig. domi. Nam caetera , quae privata voiuntate eriguntur, non censentur ecclesiastica , licet pia loca dici possint, ut late per Tiraquel., de Privileg. piae causae, in Praefat., num. 4, 5et 6. Et ideo de his hospitalibus laicis, quae per laicum, et privata voluntate retineri ac gubernari possunt, nulia est difficultas, quin ad materiam de simonia non pertineant; nam eorum gubernatio mere temporalis est; et licet ex charitate et misericordia suscipi possit, de se pretio aestimabilis est, ut constat. Dereligiosis ergo hospitalibus adhiberi solet distinctio, similis illi quam de commendis traaidimus: habere enim possunt spiritualem administrationem, vel tantum temporalem, pertinentem ad gubernationem infirmorum. Quando sunt prioris generis, clarum est esse materiam simoniae, quod eodem discursu facile probari potest. Nam interdum talis rectoria hospitalis perpetua est, et titulum habet spiritualem fixum, et permanentem, et conferendum auctoritate praelati ecclesiastici, et tunc inter beneficia reputatur, ut tradunt latius Silva, de Benef , part. 1, quasst. 3, num. 3, 4et 28, et part. 2, quaest. 11, num. 14; Hoged., de Benet. incom., in Praefat., numer. 4; hRebuff., de Practic., titulo de Devolu., numer. 73. Si- cut ergo beneficium est materia simoniae, ita et hoc hospitale. Interdum vero possunt haec hospitalia habere rectorem cum administratone spirituali simul cum temporali sine titulo, et ad nutum amovibilem, et tunc beneficia quidem non sunt propter carentiam tituli et perpetuitatis ; nihi'ominus tamen invendibilia sunt propter spiritualem administrationem, quae licet sit tantum delegata, seu per modum vicariae, id satis est ut neque tale officium, nec stipendium illi annexum vendi possit, juxta principia saepius repetita et probata.
12. An hospitalia posterioris generis sint materia simonig.— Pars negativa. — BesolviLtur non esse materiam sinonice juri divino conLtrarig.—At vero quando officium gubernandi hospitale non habet functionem ullam spiritualem, sed tantum temporale regimen cum tota sollicitudine pertinente ad debitam curam infirmorum, tunc dubitiare potest an tale offieium sit materia simoniae. In quo, sententia communis esse videtur, illud non esse materiam simonia,, sive tale officium ad tempus committatur, sive perpetuo. Ita tenet Abbas, in cap. Zztirpande, S Quia vero, in Repet., num. 55, de Praeb., et cap. 1 de Simon., num. 7, ubi Felin. Et ratio est, quia tale officium mere temporale est, ut colligitur ex Clem. Quia contingit, S 1, de Religiosis domibus. Et patet, quia, ut supponitur, ad nullam spiritualem functicnem ordinatur. Quae ratio recte quidem procedit ex vi juris divini ac naturalis; et ita verissimum censeo, hospitale hujusmodi non esse materiam talis simoniae juri divino contrariae.
13. Est tamen simonia contra jus positivum vendere hec hospitalia. — Dubitari autem potest an sit materia simoniae, quia prohibita. Et mihi quidem breviter videtur esse simoniam vendere haec officia, comprehensam sub generali prohibitione Concilii Chalcedonensis, relatam et confirmatam per Urbanum Papam, in cap. Saleator, 1. quaest. 3, de qua prohibitione infra specialiter dicturi sumus. Nunc breviter applicatur ad praesentem materiam; nam ibi prohibetur vendi officium procuratoris, defensoris; et Urbanus explicat, nomine procuratoris, intelligi quemlibet ecclesiasticarun rerum ad ministratorem, ut, verbi gratia, praepositum, economum, vicedominum. Haec autem hospitalia religiosa, de quibus loquimur, et eorum bona, ecclesiastica sunt, ut constat ex jure citato, et ex omnium sententia; ergo officium rectoris, gubernatoris, aut quovis alio nomine appellctur, continetur in illa lege, sub nomine procuratoris, seu administratoris rerum ecclesiasticarum. Ergo vendere tale hospitale est simonia, quia prohibita. Confirmatur , quia sicut templum seu ecclesia est res quaedam spiritualis, ita et hospitale religiosum ex peculiari institutione Ecclesiae, et dedicatione ad cultum Dei; ergo administratio illius merito dici potest aliquid spiritualibus annexum, maxime accedente ecclesiastica lege; ergo est materia simoniae, saltem interveniente ecclesiastica lege. Contra hoc autem sentire videtur Anton., 3 part., tit. 11, cap. 2, Sult. Seá quod diximus, prius iste docuit, 2 part., tit. 1, cap. 5; et idem sentiunt Victor. et Soto, et videtur convinci rationibus factis.
On this page