Text List

Caput 28

Caput 28

Utrum jus patronatus sit materia simoniae, ubi de jure sepeliendi, et similibus ?

CAPUT XXVIII. UTRUM JUS PATRONATUS SIT MATERIA SIMONIAE, UBI DE JURE SEPELIENDI, ET SIMILIBUS ?

1. Jus patronatus, aliud civile, aliud canonicum est.—Quid patrono competat ratione hujus juris. — Jus patronatus, quoddam civile est, aliud canonicum. Civile est, quod jure civili fuit introductum, et convenit patrono respectu liberti, seu bonorum ejus. Canonicum autem ab Ecclesia fuit institutum in quamdam ostensionem gratitudinis, et remunerationis ejus qui aliquam ecclesiam tundavit, construxit, vel dotavit; ille enim patronus talis ecclesiae dicitur tanquam ejus pater, quia illam dotavit, vel quasi genuit, et ideo Pontifices aliquod jus in illam ecclesiam illi concesserunt, quod jus patronatus appellatur. Competunt autem patrono, ex vi istius juris, multa quae in jure canonico declarantur, propter quae honorificum, utile et onerosum dicitur. Honorificum quidem, quia patrono convenientia obsequia praestari debent, et praesertim illi conceditur honorificus locus in sua ecclesia. Dicitur etiam onerosum, quia patronus licite potest defendere suam ecclesiam, ne bona ejus dilapidentur, modo praescripto in capit. Filiis, 16, quaest. 7. Dicitur praeterea jus utile, quia si patronus ad egestatem deveniat, ecclesia debet ei subvenire majori cura ct obligatione, quam aliis pauperibus, cap. Quicumque , cum sequentibus. Et notat ibi Glossa, in cap. Pie mentis, et communiter Doctores ibi, in rubr. de Jur. patro., et in cap. Nobis. Atque haec omnia, quatenus declarata sunt, veluti ex natura rei, seu ex naturali gratitudine, videntur consequi ex beneficio, quod patronus ecclesiae contulit ; unde hoc jus, quoad haec tria sic declaratum, non tam videretur ex gratia donatum, quam debitum, ut significavit Innocentius, in cap. Praeterea, 2, de Jure patron.

2. Patronus habet jus praesentandi personas ad beneficia sue ecclesig. — Ob hanc ergo fortasse causam, ut Ecclesia magis alliceret fideles ad haec opera pietatis, majorem quamdam et specialem gratiam voluit patronis conferre, concedendo illis jus praesentandi personas ad beneficia suae ecclesiae. Sie enim nomine gratie, hoc jus appellavit Concilium Arausicanum I,cap. 10; et ex Nicolao Papa refert Gratian., in capit. 1, 16, quaest. 5. Hinc dixit Glossa, in dicto cap. Pie mentis, jure antiquo non fuisse hoc jus concessum patronis: movetur autem ex illo textu, et cap. Filiis, ead. quaest., et cap. Noverint, 10, quaest. 1. Sed revera in illis Decretis, non negatur hoc jus patrono, sed solum denegatur tale jus in bona ecclesiae, ut illa usurpare, vel administrare praesumat. De proprio autem jure praesentandi nihil ibi dicitur: hinc vero colligi non potest eo tempore non fuisse hoc ius institutum. Quin potius verbum illud, Preeter processionis additum, in dicto cap. Pie mentis, de hoc jure intelligi potest, ut eadem Glossa declaravit. Item in cap. Quoniam, de Jur. patron., loquens Concilium Lateran. de hoc jure, vocat illud potestatem, in qua Hoclesia huc usque patronos sustinwit. Quibus verbis significat, hoc jus antiquissimum esse. Et certe Concilium Arausican. satis antiquum est, et dict. cap. Decernimus. cum sequentibus, satis antiqua etiam sunt, et hujus juris mentioncm faciunt, et in nullo fit mentio de illo, tanquam de re tunc primum instituta, unde initium illius, ut opinor, ignoratur; quod est signum antiquissimae traditionis. Quidquid vero sit de initio ejus, certissimum est, et justissime institutum esse, et patronis convenire secundum conditionem et modum in jure canonico expressum ; unde ab auctoribus hoc jus ad honorificum titulum censetur pertinere, ut videre licet in Joanne Andr., Panormitano, et et aliis locis supra citatis.

3. Jus patronatus quoad honorem. defensionem et utilitatem temporalem non est materia simonie. — Quaestio ergo proposita maxime procedit de jure patronatus ratione hujus ultimi favoris, et actus ejus; nam reliqui magis temporales sunt, et per se non habent annexionem cum re spirituali ; nam, licet ex actu religionis, seu pietatis, qualis est aedificare vel dotare ecclesiam, resultent, illa non est annexio ad spirituale, nec repugnat ex spirituali resultare aliquid mere temporale, sicut ex jure decimarum resultat in parocho dominium decimarum, quod semel acquisitum mere temporale est, et ideo decimae jam possessae vendi possunt. Ita ergo jus patronatus quoad honorem humanum, et quoad defensionem, et utilitatem temporalem ex beneficio facto ecclesiae, quasi jure naturali gratitudinis nascitur, etiamsi jure canonico stabilitum sit, et majori fortasse obligatione ecclesiae impositum. Nihilominus tamen secundum los respectus tantum temporale manet, quia jus etiam canonicum potest aliquid temporale praecipere, et licet id praecipiat ex motivo spirituali, seu in ordine ad spiritualia, id non sufficit ad connexionem de qua tractamus, ut constat. Quia jus patronatus secundum illos respectus non est materia simoniae, ut seitiunt omnes auctores statim referendi , et colligitur etiam ex juribus allegandis. Quamvis alia ratione etiam secundum illos respectus invendibile videatur, quia non est transferibile ad alios, nisi jure sanguinis, et quasi intrinseco haereditario jure, ut notatur, et colligitur ex capit. Vobis, de Jur. patron., junctis capit. Quicumque, et cap. Filiis, quaest. T. Et ratio est, quia illud debitum gratitudinis, est quasi personale. et ideo vendi non potest extraneis; consanguineis autem communicatur, seu ad illos redundat, quia sunt aliquo modo unum cum fundatore per vinculum naturale consancuinitatis. At vero jus patronatus sub ultimo respectu transferri potest etiam ad extraneos, ut jura concedunt, quia cum ecclesia eam facultatem patronis concesserit quasi ex abundantia gratitudinis ultra naturale debitum, voluit illam concedere cum majori amplitudine, et liberalitate, ut patebit.

4. An jus praesentandi, quod in patrono dalur, sit materia simonie. — Hinc ergo intelligi potest dubitandi ratio, quia licet hoc jus ab Ecclesia manaverit, tamen in se mere temporale esse videtur, ac subinde non esse materia simoniae, sed vendi posse. Assumptum patet primo, quia est jus de se commune laicis, qui non sunt capaces spiritualium jurium. Secundo, quia transfertur ad haeredes jure sanguinis, sicut dictum est de eodem jure quoad alios respectus: at spiritualia non transeunt jure haereditario, alias in beneficiis etiam posset esse haereditas. Tertio, etiam ad extraneos transire potest, non solum per donationem, sed etiam per venditionem, ut ex jure constat, et statim probabitur : ergo simpliciter est quid temporale. Quarto, illud jus solum esse videtur quidam humanus honor, quia nullum spiritualem fructum vel effectum habet. Nam si aliquem haberet, maxime praesentationem ad rem spiritualem, ut ad beneficium : at hoc nihil spirtuale est, quia per illam praesentationem nullum jus spirituale confertur, sed solum quasi applicatur materia, circa quam praelatus ecclesiae operetur, quod valde remotum est ad actionem vel effectum spiritualem.

5. Deciditur questio pro parte affirmativa. —Nihilominus dicendum est primo, jus patronatus, quatenus est jus praesentandi ad ecclesiastica beneficia, esse materiam simoniae, ac subinde peccatum simoniae esse illu! vendere. Hoc est certum, saltem de jure ecclesiastico, ut omnes Doctores fatentur, et patet ex cap. Quia clerici, ubi advocatiae vendi prohibentur; ut autem Gloss. ibi, Joann. Andreas et alii exponunt, advocatia ibi idem significat, quod jus patronatus, et quamvis rationem vocis non reddant, ex ratione textus colligitur. Juxta quam interpretationem non immerito posset sub nomine Defensoris et Adb»ocat: comprehendi patronus iu capit. Salvator, 1, quaestione tertia, et ita ibidem eamdem prohibitionem contineri. Ibi enim retertur caput Concilii Chalcedonens., in quo prohibetur vendi officium defensoris ; et Urbanus Papa deciarat, defensorem (wter alios) esse advocatum. Si ergo jus patronatus advocatia appellatur, recte dicimus patronum esse advocatum, quia etiam est defensor, cum ad illum pertineat jus defensionis, ut diximus. Unde etiam in capite Praeterea, 2, de Jur, patronat., nomine advocati Glossa patronum intelligit, et in eodem textu videtur statim ita explicari. Nam hae voces, advocati, patroni, vicedomini, etc., tanquam synonyma poni videntur. Quando ergo jus patronatus vocatur advocatiu, licet idem jus significetur, non tamen sub eodem actu, sed advocatia dicitur a jure defendendi suam ecclesiam. Sed non refert, quia non respicitur, unde vox sumpta sit, sed quid significet, nam hoc jus licet plures habeat actus, idem est et indivisibile. Eadem prohibitio habetur expresse in capite de Jure, eodem, et in dicto capite Praeterea. Ratio, quae in dicto capite de Jure redditur, est, quia jus patronatus est spiritualibus annexum; simonia autem committitur, etiam circa spiritualibus annexa, capite Quaesitum, de Rerum permut.. capite primo de Transact., c. Querelam, de Simonia.

6. An simonia commissa in venditione juris patronatus, sit nou solum contra jus ecclesiasLicum, sed etiam contra ditinum. — Ad explicandam vero magis hanc rationem, quaeri potest an simonia, quae in venditione juris patronatus committitur, sit non solum contra jus ecclesiasticum, sed etiam contra divinum. Nam ex dicta ratione, videtur scqui solum eesse contra prohibitionem Ecctesiae, quia vendere ea quae spiritualibus sunt annexa, solum antecedenter, non est per se et intrinsece maIum, ut supra dictum est ; sed jus patronatus solum antccedenter est annexum beneficio, ut constat; ergo si solum ratione annexionis hujus invendibile est, non natura sua, sed sola prohibitione est invendibile, ac subinde simonia ibi non est contra jus divinum, sed solum contra humanum. Et confirmatur primo, nam jus patronatus solum est ex Ecclesiae institutione, et non consistit in aliqua conse cratione, vel benedictione, per quam res fiat sacra aut spiritualis; ergo non habet unde sit materia simoniae contra divinum jus. Confirmatur secundo, quia divus Thomas, secuuda secundae, quaestione centesima, articulo quarto, jus patronatus ponit inter ea quae aliquo modo vendi possunt, non autem in quanium sunt spiritualibus annexa; ergo, secluso jure positivo, posset vendi jus patronatus secundum se spectatum, licet formaliter non posset vendi propter annexionem ad beneficium. Confirmatur tertio, quia jus sepulturae, et jus habendi in ecclesia honorificum locum, seu stalIum (ut alii loquuntur) vendi possunt, seclusa prohibitione Eeclesiee ; ergo et jus praesentandi. Atque ita videntur sentire Theologi, in 4, distinctione vigesima quinta; D. Thomas, quaestione tertia, articulo secundo, quaestiunc. tertia, ad tertium. Et ibidem Palud., fuchard., Durand., et Maj.; Anton., secunda parte, titulo primo, capite quinto, S secundo; Sylvest., verb. Simonia, quaesticne duodecima, et ibi alii Summistae ; Soto, libro nono, quaestione septima, articulo primo; Navar. dicto capite vigesimo tertio, numero nonagesimo nono, et centesimo octavo.

7. Postquam ab Ecclesia jus patronatus instituitur, illud materia simonie manet contra jus divinum naturale. — Nihilominus dico secundo : post factam ab Ecclesia institutionem juris patronatus, ipsum ex natura rei, et ex divino naturali jure invendibile est, et materia propriissimae simoniae. Juxta istam conctusionem intelligendi sunt dicti auctores ; illam enim non negant; et quamvis distincte illam non explicent, nihilominus illam magis significant, qui dicunt jus patronatus secuudum se non esse vendibile, licet possit transire cum universitate, de quo statim dicetur. At vero Doctores canonistae divisi valde videntur circa hanc assertionem : quidam enim simpliciter dicunt Jus patronatus, secundum sc spectatum , mere temporale esse, et solum propter annexionem reputari tanquam spirituale; quibus favent jura, quae vocant hoc jus annexum spiritualibus, ut dictum capit. de Jure, cum similibus. ita Abb., Deci., et alii, in Rub. et in cap. Quanto, de Judic., et in d. cap. De jure, quos multi sequuntur, ut late traetat Selva, 1 part., de Benef., cap. 7, num. 78 et seqq. Alii vocant partim temporale, partim spirituale, ut Glos., in eap. Pie mentis, 16, q. 7. Alii tenent esse simpliciter et secundum se spirituale, et isti multum favent nostrae assertioni. Tradidit autem id Anton. de Butr., et Andr. Barbat., in dict. cap. Quando, et in Rub. de Jud c., et tradit Gloss. ultim., in cap. Praterea, 1, de Transact. Et idem plane sensisse videtur altera Gloss. citata ; non enim vocat partim spirituale, partim temporale hoc jus, quia partem et partem habeat, nam indivisibile est, sed ( ut eadem bene explicat) quia secundum diversas -habitudines videtur cum temporalibus, et spiritualibus rebus aut juribus convenire. De temporalitate ergo solum illi attribuit, quod laicis convenire potest, et quod transit ad haeredes; spiritualitatem autem solum inde colligit, quod vendi non potest, utique per se, et natura sua; alias non bene inferret. Illae autem duae conditiones non indicant esse hoc jus temporale, sed solum in aiiquo convenire cum illo. Quin potius Anton. et Barbat. supra, ex priori conditione colligunt, esse spirituale hoc jus, quia in laieis tanquam in subjecto extraneo, et praeter regulam communem talium jurium ex speciali gratia Ecclesiae (ut loquuntur jura supra citata) invenitur. Et eodem modo transit ad haeredes, non formabiter (ut sic dicam ), id est ex vi temporalis juris haereditarii, sed ex gratlia etiam Ecclesiae, quae voluit illum favorem etiam personis per patronum vocatis, aut illum repraesentantibus, communicarc.

8. Jus patronatus spirituale debet judicari propter multa qua in eo sunt. — Haec ergo sententia mihi valde placet : nihil enim video in ipso jure patronatus, quod merito dici possit temporale proprie, et in se; multa autem video propter quae debeat simpliciter et intrinsece, ac in se judicari spirituale. Primum enim, ab eadem spirituali potestate ecclesiasticae jurisdictionis , qua beneficia ecclesiastica instituta, et modus conferendi illa, et aliae conditiones ad illa requisitae ordinatae sunt, ab eadem hoc jus inventum et creatum est; ergo ab origine spirituale est. Deinde terminus, ad quem tendit, spiritualis est, ut constat, nam est beneficium ecclesiasticum, et potestas jurisdictionis vel administrationis ecclesiasticae, quae per illud conferri solet. Actus etiam nujus juris spiritualis est, nam est praesentatio ad beneficium spirituale. Per quam praesentationem non utcumque applicatur materia, seu subjectum, sed etiam quodammodo fit proxime capax institutionis ad beneficium, adeo ut si persona sit idonea et digna, necessario instituenda sit justa caput Significasti, cap. Suggestum, cum similibus, de Jur. patron; et si institutio sine praevia praesentatione fiat, irrita sit, juxta cap. /llud, eodem. Ergo praesentatio, licet non couferat proprium jus, ut juristae volunt in cap. Quanto, per eumdem textum, 63 d., et alii apud Gomez, in Regul. de Trieun. possess., quaest. 35. nihilominus confert quasi prosimam moralem capacitatem, quae, ut talis est, spiritualis est, nam ad formam spiritualem, et ex spirituali Ecclesiae potestate ordipaia et praerequisita est.

9. Denique ex his conciuditur, etiam jus ipsum patronatus in se spirituale quid esse, quia est veluti potentia moralis ad aliquid agendum ; potentia autem ab objecto et actu sumit suam speciem et conditionem ; cum ergo illa potentia ad objectum spirituaie per actum spir:tualem tendat, ut osteusum est, ipsa etiam in se spiritualis judicanda est. Nam, licet non sit potentia physica, sed moralis, et pertineat ad jura quae incorporalia vocantur, etiam in illo ordine dari potest jus spirituale, ut patet in ipsa spirituali jurisdictione , vel in jure eligendi ad beneficia, cui proxime accedit jus praesentandi. Unde confirmatur ratio : nam jus eligendi ad pradlationem ecclesiasticam, etiamsi contingat esse in laico, ut olim fortasse permissum est, juxta ea quae referuntur in Decretis, d. 63, spirituale est, quia illud jus ex origine, objecto et actu spirituale est, et non mutat naturam propter subjectum, quia, cum sit quid-morale, potest etiam moraliter inesse laico ex dispensatione et concessione Ecclesiae ; ergo idem erit de jure praesentandi. Nec refert quod etiam dicatur annexum rei spirituali ; non enim repugnat, id quod una ratione spirituale est, si sit omnino respectivum et ordinatum ad aliud spirituale, quod praecipuum est, dici illi annexum; sic enim vasa sacra, etiam ut sacra sunt, dicuntur esse annexa spirituali, scilicet, sacrificio et sacramentis, ut D. Thomas et alii loquuntu ; quod non obstat quominus vasa, ut consecrata, sint in se quid spirituale, ut supra declaratum est. Ita ergo jus patronatus est quidem in se quid spirituale ; tamen quia totum suum esse est in ordine ad beneficium, ideo per suammet spiritualitatem est anpexum alteri spirituali principaliori.

10. Ex eo quod jus patronatus sit ?n se spirituale, monstratur esse materia simon e juri divino contrarie. — Ex hoc ergo principio optime probatur secunda assertio posita. Nam id, quod est secundum se spirituale et supernaturale, natura sua est invendibile, et consequenter est materia simonia juri divino contrariae, ut saepe in superioribus ostensum est; sed jus patronatus, secundum se spectatum, est quid spirituale, ut ostendimus; ergo est materia propriissimae simoniae. Nec refert quod illud jus sit ab Ecclesia inventum et institutum, nam etiam prima tonsura est ab Ecclesia instituta, et calicis consecratio, et similia, et nihilominus sunt materia propriae simoniae. Quia si illud quod instituitur est spirituale, inde habet quod sit materia simoniae, parumque refert quod sit a Deo immediate, vel ab homine institutum. Maxime cum homo, in hac institutione. potestate divina sibi concessa utatur, et ita institutio semper ad Deum, ut supernaturalium et spiritualium principalem auctorem, referatur. Nec etiam refert quod hoc jus possideatur a laico, quia non ideo mutat naturam suam ; character enim baptismi etiam est in laico, et nihilominus est natura sua invendibile, et jus eligenii ad beneficia, etiamsi laico communicaretur, invendibile permaneret. Et confirmatur , quia magis invendibile est hoc jus quam calix , ut calix, vel saltem non minus ; sed calix, ut calix, est natura sua invendibilis et de jure divino; ergo et hoc jus. Unde etiam confirmatur, quia sicut calix non potest vendi carius ratione consecrationis, ita nec fundus cuti est annexum jus patronatus, ratione illius, ut omnes fatentur ; quia jam venderetur ipsum jus, sicut in priori casu venderetur consecratio ; ergo est par utriusque ratio. Atque hinc etiam sumitur optima ratio, quia jus hoc non habet aestimationem ullam, vel valorem, nisi ratione beneficii ad quod refertur, ut per se constat ; ergo si, ut tale est, vendatur, beneficia vir- tute venduntur, saltem ut dantia valorem juri patronaws ; hoc autem est contra divinum jus, ut supra ostensum est; ergo. Quo tandem fit ut, licet hoc jus vocetur annexum beneficio, nihilominus sit ex divino jure invendibile, quia illam annexionem habet intrinsecam, et naturalem , et inseparabilem a tali jure, quia totum suum esse habet in ordine ad beneficium, et inde accipit totam suam aestimauonem et dignitatem. Et licet Ecclesia possit efficere, vel destruere tale jus, tamen quod sit, et non sit annexum beneficio, fieri per Ecclesiam non potest; non est ergo vendibile, nisi secundum talem annexionem vendatur; at hoc contra divinum jus est; ergo.

11. Prasentatio ad beneficiun est materia smonieg. — Aique hinc sequitur ( quod etiam confirmat praecedentem assertionem) actum istius juris, scilicet, praesentationem ad beneficium, materiam esse simoniae contrariae juri divino. Patet, quia et est actus spiritualis, ut ostendi, et per illum aliquid spirituale conferiur, ut etiam declaravi, et a supernaturali quodam jure seu potestate procedit, ut etiam satis probatum est ; ergo. Confirmatur primo, quia si praesentatio esset pretio vendibilis, profecto jus praesentandi, saltem hoc titulo, esset pretio aestimabile, propter commoditatem temporalem quam secum afferret. Confirmatur secundo , quia si praesentatio esset vendibilis, facile praesentarentur indigni, et infiuita incommoda sequerentur. Et ita declaratur in cap. Preeterea, 1, de Transact., ubi late Abb., et alii, quos refert et sequitur Redoa., part. 3, cap. 13, numer. 22, et sequentibus, et cap. 14, per totum. Ubi in numer. 7 hoc ampliat, ut procedat, ubi sunt piures patroni et unius tantum vox emitur, etiamsi contingat illam non esse necessariam ut ftiat praesentatio; quod mihi verum videtur, quia illud est accidentarium, et quod ibi emitur et venditur, semper est spirituale. Et in electione videtur id aperte definitum in cap. Mattheus, de Simon. Est au*em eadem ratio de praesentatione, ut ibi etiam Doctores adnotant, et alii quos hedoan. refert.

12. Licet jus patronatus non possit vendi, potest tamen transire cum re vendita. dummodo res non ec eo cenditur carius. — Dico tertio: licet jus patronatus vendi non possit, transire potest cum re vendita, dummodo ratione illius res illa non carius veudatur. Ita docet D. Thomas, d. art. 4, ad 3, et caeteri Theologi allegati, et juristae omnes, ut patebit. Habeturque expresse in cap. Ez litteris, cap. Cum seculum, de Jur. patr., ex quibus juribus sumitur ratio, quia sicut jus canonicum potuit conferre laico patrono hoc jus praesentandi, ita potuit dare illud, non solum pro persona ejus, sed etiam pro suis haeredibus, vel successoribus; vel potuit illud dare cum facultate transferendi, sicut interdum datur pensio; vel potuit concedere, ut hocjus ita connectatur, vel quasi affigatur alicui rei temporali, ut, si haec vendatur, cum illa transeat. Nam haec omnia non repugnant spiritualitati illius juris, ut ex ipsa declaratione et exemplis satis constat. Vendito enim calice, non venditur consecratio, etiamsi cum illo transferatur, quia supponimus calicem in venditione non fuisse pluris eestimatum ratione consecrationis; idem ergo in praesenti dicendum est.

13. In nullo humano contractu rei temporalis haberi potest ratio juris patronatus. — Atque ita nota etiam est ultima pars assertionis, ex qua obiter colliges, in nullo humano contractu, vel solutione, aut compensatione rei temporalis, haberi posse rationem iuris patronatus, nam eo ipso venderetur. Ut non licet homini habenti jus patronatus illud in solutionem temporalis debiti dare, etiamsi alia temporalia bona non habeat, quia jam venderet illud. Nec potest unus haeres alteri jus patronatus cedere in compensationem majoris portionis quam accipit, nec potest dari in feudum, vel alo simili modo in onerosum contractum deduci, ut late Abb. in cap. Querimoniam, et cap. Ex Litteris, 2, de Jur. patr., et attigit Innocentius ibi, et cap. Cum seculum, codem ; plura Tabien., verh. Jus patronatus, num. 7, et sequentibus.

14. Simoniam esse, in beneficio litigioso alaquem praesentare ea conditione, ut suis empensis litiget. — Hinc vero ulterius intulit Ugolin., Tab. 2, cap. 49, 82, numer. 5, simoniam esse, in casu litigioso praesentare aliquem ad beneficium, sub conditione ut suis expensis litiget, et probet jus praesentandi pertinere ad praesentantem, quia tunc praesentiatio venditur pro illis expensis. Refertque Navarrum, Constit. 19, de Simon., ubi Navar. videtur magis id supponere quam asserere. Itaque in illa specie onerosi pacti videtur id verum, quia plus exigitur sub obligatione a praesentato, quam ipse facere teneatur. At vero si conditio tantum sit, ut nisi praesentatus intra tempusa jure statutum suam praesentationem prosequatur, praesentans jure etiam suo uti possit ad praesentandum alium, vel agere quod sibi fuerit opportunum, nulla committcretur simonia. Et hic est casus quem Navarrus tractat. Et ratio est, quia tunc nullum onus, nullave obligatio imponitur praesentato, praeter eam quae jure inest, unde non cogitur htigare absolute, sed sub conditione, si velit suam praesentationem firmam retinere, nec obligatur ad probandum jus praesentantis, nec ad litigandum p»o illo, sed pro se, et pro jure suo, si voluerit illud obtinere. Quod vero inde possit indirecte commodum redundare in praesentantem, si praesentatus, volens prosequi prasentationem, lHtem vincat, non facit praesentationem esse simoniacam, cum id non obstet gratuitae praesentationi, ut constat.

15. Jus patronatus non potest in alium trausferri, nisi modo ct in casibus a jure eapressis. — Tribus modis luec facultas patrono datur. — Primus est per jus hareditarium. — Tandem ex dicta assertione et ejus probatione inferri potest, jus patronatus non posse a patrono in alium transferri, nisi modo et in casibus a jure expressis. Quod notavit Menoch. referens alios, Cons. 90, numer. 79. Et sumitur ex generali regula, quod laici in spiritualibus non possunt, nisi quod eis concessum est a canonico jure, juxta Gloss. in c. ultim., Innoc., et Abb., in c. Quanto, de Consuetud. Ratio etiam clara est, quia haec potestas transferendi non competit ex natura rei, quasi separata a jure ; tum quia in his rebus non est alia natura, nisi quam jus canonicum eis tribuit ; tum etiam quia potius ordinaria , et quasi naturalis conditio horum jurium spiritualium est vt privata auctoritate non transferantur, sed cum dignitatibus Ecclesiasticis, vel a praelatis Ecelesiae conferantur ; ergo solum convenit haec facnltas patrono ex speciali gratia, et concessione juris positivi ; ergo non potest excedere ipsius juris dispositionem. Oportet autem breviter hos modos exponere, quia ad perfectam intelligentiam tertiae assertionis necessarium est. Tribus ergo modis, seuin tribus casibus haec facultas patrono conceditur, ut notat Gloss. in capit. Cum seculum. dc Jur. patron. Primus cst jure haereditario, et extenditur non solum ad haeredes necessarios, sed etiam ad voluntarios, non solum consanguineos, se: etiam extraneos, quia jus absolute loquitur, et nihil distinguit, ut notat Gloss., per text., in Clement. ll, de Jur. patron. ; et Joan. Andr., in dicto capit. Cum seeculum. Et idem eodem modo sumitur ex capit. Considerandum , capit. Sà plures, 16, quaest. 7.

16. Secundus, per liberalem donationem, — Secundus modus est per liberalem donationem, quia unusquisque potest in alium transferre jus quod habet, ut dicitur in cap. Cura, de Jur. patron. Dicunt autem juristae donationem hanc factam lcco religioso validam esse, etiamsi fiat sine auctoritate Episcopi ; ut autem fiat quibuscumque aliis, necessarium esse Episcopi consensum; et prima quidem pars expresse habetur in cap. unic. de Jur. patron., in 6, ita explicante et confirmante cap. Zllud, extra, eodem, contra Gloss. ibi, ut notant Innocent. et Hostiens. ibi, et in cap. Cura, eod. Altera vero pars non est tam clara, quia illa conditio consensus Episcopi ad valorem hujus donationis, in dicto cap. Cura, non postulatur. Nec ego invenio jus aliquod expressum in quo postuletur. Nam jura quae ad hoc allegantur, scilicet cap. Quod autem, cap. Nullum, cap. Cum laici, de Jure patronat., cap. Nemini, 16, quaest. 7, haec (inquam) jura non loquuntur de ipsomet jure patronatus, sed de ipsis ecclesiis, seu beneficiis, quae, sine auctoritate Episcopi, patroni dare non possunt, non solum aliis privatis personis, verum nec locis religiosis, ut expresse in eisdem juribus dicitur. Quod autem ad donandum ipsum jus patronatus alteri personae privatae, sit necessarius consensus Episcopi, nullibi invenio ex]resse requisitum. Tamen, quia in dicto cap. Ilud, et dicto cap. unic., tanquam speciale conceditur locis religiosis, ut donatio juris patronatus illis facta sine assensu Episcopi rata sit, ideo si aliis fiat, censetur invalida. Et ita est supponendum ex communi canonistarum sententia in eisdem locis.

17. Tertius modus transfrendi jus patronatus est cum re vendita.—Jus patronatus vet est reale, vel personale. — Tertius modus transferendi jus patronatus est cum re vendita, juxta c. E litteris, c. Cum seculum, de Jur. patronatus ; ut autem tam hic modus (qui ad rem praesentem maxime spectat), quam priores magis declarentur. advertere necessarium est, dupliciter posse alicui laico jus patronatus convenire, scilicet, vel ratione alicujus rei quam possidet. cui veluti cohaeret jus patronatus, vel immediate rationc suae personae, quia ipse fundavit ecclesiam, vel est successor ejus qui illam fundavit, et jus in ipsum transtulit, aliquo ex duobus prioribus modis. Et primum vocare possumus jus patronatus reale, secundum personale, ut brevibus terminis utamur. Quando crgo jus patronatus inest fundo aut villae in qua est ecclesia, tunc recte intelligitur, vendita terra aut villa cui est conjun- ctum jus patronatus, cum illa transire sine venditione talis juris, servata tertia assertione a nobis posita. Et in hoc casu plane loquuntur jura in d. capit. Es litteris, et capite Cum seeculum. Et in eodem sensu dixit divus Thomas: Jus patronatus per se non venditur, sed transit cum villa, qu venditur, vel conceditur. Ubi ponderanda sunt illa duo verba, quia si per venditionem villae potest transire ad ementem jus patronatus sine assensu Episcopi, sed ex vi juris, a fortiori poterit transire, si villa libere donetur. Et ita limitandum est quod in secundo modo dictum est de consensu Episcopi requisito ; intelligitur enim quando jus patronatus solum et per se donatur: secus vero est, si transeat cum donatione villae. Nam quod venditioni conceditur, multo magis liberali donationi concessum esse credendum est, cum haec multo magis aliena sit ab omni apparentia Simoniae, et alioquin majori favore digna sit. Potestque colligi ex dicto capitul. Cum seculun , ibi: Cum ratione feudorum emptorum, aliterve acquisitorum, etc. Ratio autem generalis est, quia accessorium sequitur principale cui adhaeret ; tunc autem jus patronatus se habet sicut accessorium ad villam, quia est quasi accidens illi inhaerens, et optime quoad hoc comparatur cum calicis consecratione.

18. An venditio sit simoniaca, em eo quod in ea eaprimitur jus patronatus. — Resolvitur 7.011 esse simoniam. — Quia vero necessarium est (ut diximus ) ut villa, vel fundus eo titulo non vendatur carius, solent juristae interrogare an sit venditio simoniaca, quando in venditione exprimitur ipsum jus patronatus. Quidam enim affirmant eo ipso judicandam esse venditioneni simoniacam ; alii simphliciter negant ; alii distinctione in verbis utuntur; nam si dicatur vendi villa et jus patronatus, simonia est ;si vero dicatur vendi villa cum jure patronatus, non est simonia. Verumtamen, ut bene dixit Sylv., d. q. 2, ad forum conscientiae hoc parum refert, quia si bona fuit intentio, et pretium non excessit valorem villa per se spectatae, parum refert, quod his, vel illis verbis fuerit contractus conceptus. Existimoque etiam in foro exteriori praesumendum esse contractum licitum , si ex aliis circumstantiis aliud non colligatur verisimiliter. Nam illa expressio utroque illorum modorum facta potest habere sensum qui culpam excuset, et ideo taiis sensus semper praesumendus -est, caeteris paribus. Et ad hoc valent multa principia juris, et conjecturae , quas in simili adducit Navar., cons. 12, de Simon. Potestique non immerito aliquando exprimi jus patronatus in illa venditione , tum ut de i'lo constet, tum ut non putetur reservatum , aut separatum a villa. Optima autem forma exprimendi illud accipi potest ex d. c. Ez litteris, ibi: S vobis constiterit, quod prefato militi prescripta villa fuerit, non evcepto jure patronatus, ad formam concessa. Negativa ergo forma optima erit vendi villam , non excepto jure patronatus; quamvis enim, eo ipso quod non excipitur, intelligatur translatum, juxta illum textum et juxta vulgarem regulam, quod accessorium sequitur principale , nihil tamen nocere potest quod in illa forma exprimatur, quia non plus exigitur quam jure concedatur.

19. Quando jus patronatus est personale, an, venditis bonis, transcat cum illis. — Parten affirmativam qui sequantur. — Negativa praefertur. — At vero quando jus patronatus non cohaeret fundo aut villae, sed persona, merito dubitari potest an, venditis bonis, cum ilis transeat jus patronatus. Et quidem si patronus solum vendat unam vel alteram partem suorum bonorum, ut domum aut vineam, certum est non transire ex vi venditionis, quia nulia est connexio, nec ratio translationis. At vero si venditio fiat omnium bonorum , tunc multi juristae censent transferri etiam in emptorem jus patronatus. Sic enim dicere solent , transire jus patronatus cum universitate , utique honorum, si vendatur. Ita tenent communiter Canonistae in d. c. Ez Uitteris, de Jure Patr., in c. Quanto, de Jud., et multi alii, quos refert Covar., lib. 2 Var., c. 18, num. 6, et sequent. Sed non video in jure canonico sufficiens fundamentum hujus scntentiae, et ideo contrariam opinionem veriorem censeo, quam ibidem refert Covar. ex multis auctoribus, quos etiam refert et sequitur Lamberti., de Jur. Patr., lib. 1, 2p,, q. 5 princ., art. 17, num. 20, et art. 15, num. 8 et 13. Et ratio est, quia si jus patronatus non cohaeret rei venditae, non transfertur ex vi venditionis illius, quia quando res non sunt inter se connexes, non est unde una secum ferat aliam ex vi translationis unius tantum. Sicut in mctibus physicis una res non movetur ad motum alterius, nisi propter aliquam unionem inter illas ; et in moralibus, per donationem unius rei non censetur consequenter alia donata, quae cum priori connexa non est; idem in legatis est manifestum ; idem ergo est in venditione. Si ergo jus patronatus non coharet uniyersitati, etiamsi haec vendatur, non transferetur in emptorem ex vi alterius rei venditae ; ergo, si transferretur, esset, quia reputaretur tanquam pars universitatis, ct per se vendita partialiter, sicut aliae partes, quod esset simoniacum, ut constat.

20. Objectio. — Respondetur. — Dices : hac ratione probaretur etiam non transire hoc jus cum haereditate, quia est personale, et non reale , quia , cum non cohaereat haereditati , etiamsi illa relinquatur haeredi, et ex vi illius non transibit jus patronatus. Respondetur negando primam consequenuam , quia , licet non transeat ex vi bonorum. quae haeredi reIinquuntur, transit ex vi juris, et, ratione illius, ex vi haereditatis, ut talis est : nam jus canonicum ita disposuit in haerede, non autem in emptore. Neque ab uno ad aliud potest fieri extensio, seu illatio; tum quia sunt valde diversa : haeres enim repraesentat personam defuncti, non autem emptor; et propterea haeres solet succedere in omnibus juribus et honoribus, non autem emptor, ut de jure sepultura colligitur ex leg. Quia perinde, 42, ad Trebellian., et de Jure Patronatus in libertos, ex leg. Si Patron., 55, eodem, ut statim dicemus. Adde, quod haeres regulariter esse solet sapnguine conjunctus; et hoc titulo dignus est ut Ecclesia illi fecerit hanc gratiam; quando vero instituitur extraneus, indicat in testatore amicitiam erga ilIum, quae aequivalere possit sanguini, et ideo illi etiam voluit Ecclesia favere; in emptore vero non procedit ulla similis ratio, ut constat, et ita nisi res ipsa vendita quasi necessitate quadam secum ferat jus patronatus tanquam accessorium, in favorem emptoris nunquam hoc concessum est. Accedit tandem, quod in institutione haerelis tota donatio est mere gratuiia, et ideo extendi optime potuit ad jus patronatus, etiamsi necessarium esset per se et directe ex speciali voluntate testatoris transferri. Secus vero est in venditione bonorum, quia voluntas vendendi non potest hcite cadere in jus patronatus per se spectatum ; ideoque si ex vi connexionis cum re ipsa non transferatur, ex vi voluntatis vendentis transferri non potest. Quod si dicas posse vendentem habere voluntatem transferendi gratis hoc jus, licet alia bona pro pretio vendat, respondeo primum id non praesumi in venditore, et ideo non oportuisse ut jus faveret huic voluntati. Deinde quando venditor bonorum bhabuerit hanc voluntatem erga emptorem, tunc per accidens et concomitanter conjungentur venditio unius et donatio alterius; ideoque sicut jus patronatus donari non potest alicui sine approbatione Episcopi, ita nec tunc fieri poterit, nisi locus religiosus sit. Et tunc oporteret certo constare contractus non misceri, ita ut unus fiat propter alium , sed jus patronatus omnino gratis donari, et ita tunc non transferretur in emptorem, ut sic, sed in donatarium.

21. Quid dicendum quando jus patronatus non coheret bonis, sed potius bona coherent juri patronatus. — Sed quaeret tandem aliquis quid dicendum sit, quando jus patronatus et bona habent inter se connexionem, non tamen jus patronatus cohaeret bonis, sed potius bona cohaerent juri patronatus. Ut verbi gratia, quia patronus instituit ac voluit ut qui esset patronus, semper possideret talia bona, non tam in gratiam et commodum ejus, quam in ecclesiae utilitatem, scilicet, ut cum ecclesia, in qua est jus patronatus, indiguerit, possit ac debeat patronus ex talibus bonis ecclesiae succurrere. Dicunt enim aliqui, tunc venditis bonis non transire cum illis jus patronatus, quia tunc jus patronatus non est accessorium ad bona, ut sequatur illa, sed potius bona sunt accessoria ad jus patronatus, quia sunt gratia illius, argument. legis Ft si non sunt, ff. de Aur. et Argent. legat. Sed hoc difficile creditu est; nam inde fieret talia bona temporalia esse prorsus invendibilia ex vi talis institutionis, quia nec vendi possunt, transferendo jus patronatus, quia committeretur simonia; nec etiam separari possent ab illo, quia fieret contra voluntatem testatoris. Consequens autem falsum videtur et incredibile. Quia nec institutio patroni obligat expresse ad nunquam vendendum illa bona, sed gratis donandum, ut supponimus ; nec id necessario sequitur ex tali institutione , cum possit voluntas patroni impleri transferendo utrumque simul in alterum, etiamsi bona ipsa justo pretio vendantur. Nec denique ibi intervenit ratio simoniae, quia supponimus bona non pluris vendi propter conjunctionem ad jus patronatus, imo fortasse minori pretio vendi. propter onus quod habent adjunctum subveniendi aliquando ecclesiae, in qua est jus patronatus.

22. Resolutio qwestionis. — Quocirca distinctione utendum puto, nam vel illa bona ita sunt annesa juri patronatus, ut omnes fructus eorum ex necessitate et obligatione convertendi sint in ususecclesiae, et quasi spirituale servitium juris patronatus, et tunc credo vendi non posse, transferendo cum illis jus patronatus, quia tunc, moraliter loqueno, non habent aestimationem ratione suorum proventuum temporalium, cum omnes ad ecclesam pertineant ; solum ergo possunt aestimari propter honorem juris patronatus, et hoc titulo aestimari pretio non possunt, alias ipsum jus patronatus venderetur. Aut illa bona ita comitantur jus patronatus, ut ordinarie cedant in temporalem commoditatem habentis tale jus patronatus, licet per occasionem necessitatis ecclesiae debcat aliquando ei providere. Et tunc dico esse pretio aestimabilia, et vendi posse, non obstante connexione cum jure patronatus, quia habent suum temporalem usum et commoditatem ob quam pretio eestimentur. Neque propterea venditur jus patronatus, cum intuitu illius pretium non augeatur. Neque refert quod tunc bona temporalia sint accessoria, quia non sunt omnino accessoria, sed per se etiam suam considerationem et commoditatem habent : unde si sub hac ratione spectentur, cnus succurrendi ecclesiae tempore opportuno est quasi accessorium, respectu talium bonorum sic spectatorum. Eo vel maxime quod consecutio illa, et inseparabilitas bonorum talium a tali jure patronatus non est ex natura rei, sed ex voluntate instituentis. Et ideo ad rationem simonia parum refert illa ratio accessori, vel principalis, orta ex intentione instituentis; sed respiciendum est, an in venditione possit unum ab alio separari, quod hic optime fit, etiamsi connexio sub illo respectu facta fuerit.

23. An liceat vendere jus sepulture.— An jus stalli possit cendi.— Rationes omnes dubitandi propositae num. 4 et 6, explicando et probando nostram sententiam, solutae sunt, nec de illis addere quippiam necesse est, praeterquam de ultima confirmatione posita in num. 6, in quo duo petuntur. Unum est de jure sepulturae, an liceat illud vendere, vel pretio emere, de quo videri possunt supra dicta cap. 14; ibi enim occasione sepulturae de jure ad illam diximus, quatenus laicis convenire potest. Nam aliud est jus sepulturae, quod ecclesiae ipsi, seu ejus clericis competit, quod dicitur jus funerandi, senu sepeliendi. Et primum dici potest quasi passivum, quia est jus ut quis sepeliatur ; secundum vero activum, quia est ad sepeliendum alium, vel celebrandum officium, de quo constat esse magis spirituale et invendibile, quia convenit ratione ecclesiasticae administrationis et potestatis, et officium ejus spirituale est, de quo etiam supra diximus. Et plura de his juribus videri possunt in Sylvest., verb. Sepultura; Freder. de Sen., cons. 246; Lapo, tractat. de Canoni. porti., num. 72 et 13; Redoan., p.1, cap. 30, a num. 1 usque ad 6; et Supplem. Gabr., 4, dist. 25, quaest. 2, dub. 10, usque ad finem quaestionis. Ubi etiam tractat de alio jure, quod in illa confirmatione attingebatur, scilicet de jure stalli, seu sedendi, aut standi in ecclesia in certo loco; definitque posse vendi. Sed de hoc non invenio jus positivum aliquid statuens vel prohibens ; judicandum ergo est ex natura rei; spectata autem natura loci sacri, et usus ejus, ut talis est, profecto vendi non potest; onus autem et obligatio accidentaria clericorum vendi posset, juxta supra dicta, quamvis etiam illud vitandum sit, quia non caret specie avaritiae et turpis lucri.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28